Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1 lo . N Pa specialis Sectio L

globus versus meridiem, vel septemtrionem propulsus semper aberraret a scopo , quia scilicet interea meta in ortum moveretur; atqui oppositum experimur pIv. Si tellus cirea axem revolvatur , cor pinra in sit perficie corruere , immo per conceptam vim centrifugam ab eadem abire necesse foret. v. Quotquot in tellure versamur , nihil de motu aliquo percipimus.

77. Omnia haec, ac singula imbecilliora esse,

quam ut motum telluris evertere posse videantur , nullo pene negotio ostenditur ; ita namque ad ea respondetur.

M I. Fixa aliqua ex Ο & Μ spectata omnino deberet parallaxim prodere, si distantia inter Ο & Μ, hoc est diameter orbis magni,

seu orbitae telluris in relatione ad distantiam fixarum sensibilem rationem diceret. Sed enim distantia fixarum tanta est, ut, si orbita, in qua tellus circa Solem deserri dicitur, ex illis

conspiceretur, ea tanquam punctum appareret.

Certe acutissimi Astronomi, qui in mensurando angulo, sub quo orbitae telluris diameter ex fixa videtur, quique parallaxis orbis magni, vel annua dicitur, invigilarunt, illum semper uno minuto minorem deprehenderunt. Itaque non est, cur fixa aliqua parallaxim sensibus prodere debeat, tametsi ex locis integre etiam diametro orbitae telluris distantibus spectetur, perinde nim re ipsa erit, ac si ex uno eodemque loco spectaretur.

Neque exinde recte quis intulerit, si quidem tanta esset fixarum distantia, necesse foret, ut

fixae ingentis plane magnitutinis sint, dc qui

122쪽

De Mundo unimes aspectabili. m

dem tantae, quae magnitudinem Solis multum superet, quod tamen propter alia admittendum non videtur. Nam dico tune id duntaxat conis sectarium fore, si stellarum fixarum apparens magnitudo tanta esset, quantam nonnulli iiDdem assignant; quoniam autem stellae fixae, si modo rite observentur, non nisi instar punctcrum lucidorum conspiciuntur, nullum fundamentum reliquum manet ejusinodi quid suspicandi. Quod si autem instes, quaerasque, qui tandem nat, ut in tanta distantia fixae a nobis conspiciantur' ratio datur: quia corpora sunt luce propria gaudentia, quorum omnino proprium est, ut ex iis etiam intervallis cernan. tur , ex quibus alia corpora uti planetae prorisius evane1cerent.

Ad II. N. min. Nam I. etsi tellus ei rea silem annue revolvatur, axis tamen ejus semper sibi manet parallelus, eadem proinde poli elevatio toto anno appareat, oportet. 2. Ex hoe

ipso, quod orbita telluris respectu distantiae fixarum insensibilem rationem habeat, fieri etiam debet, ut ubicunque collocata fuerit, semper integrum hemisphaerium conspiciatur, sempe que etiam eadem fixarum magnitudo appareat. Ad III. Conceditur, gravia re vera per lineam curvam descendere, quia re ipsa motu composito seruntur, non secus ac lapis in navi mota ex vertice mali demissus per curvam descendit. Si dieas id ipsum adversari experientiae , vi eujus constat, gravia per rectam, eamque ad horizontem perpendicularem descendere: respondetur, id nobis duntaxat ita videri debere eo, quod ipsi eum tellure una moveamur.

123쪽

ria Pipsica specialis Semo I.

Sane extra tellurem constitutus spectator haud obscure observaret curvam a gravi descendente describi , perinde ut spectator extra navimmotam constitutus videt curvam a lapide ex vertice mali demisso describi , etsi in navi constitutis, unaque cum navi motis recta descendere videatur. Atque exinde ostenditur etiam non obstante motu telluris corpora ex alta turri demissa ad eius pedem decidere debere; lapis enim,

S quidquid in atmosphaera telluris continetur eodem cum tellure motu gaudet, unde non est, cur lapis tellure, & turri versus Orientem promota ipse ad locum occident aliorem decidat. Eodem plane modo docetur , globum aliquem versus meridiem , aut septemtrionem propulsum ad praefixam metam pervenire posse. Quae omnia mirum quantum confirmantur , & illustrantur per ea, quae in navi mota contingere possunt, contingereque observantur , ut consideranti haud dissiculter patebit. Ad Iv. Negatur utraque sequela . Gravitas enim , qua corpora terrestria versus interiora telluris urgentur , sortior est , quam ut ea ex motu vel corruere , vel per vim centrifugam a tellure abire possint.

Ad V. Negari omnino non potest , a nobis vi X quidquam de motu percipi, sed enim id evenire potest . I : ex terrae magnitudine . Σ : quod motus sint maxime aequabiles compertum enim est, motus tales prorsus insensibiles esse . Accedit 3 consuetudo, iaciens , ut si Auid de mota percipi possit, re ipsa non percipiatur. 33 γ

3s ὶ Objectiones, quas sibi proponit Auctor , il

124쪽

De Mundo universo aspectabili. II 378. Atque ita satis quidem planum, perspi

cuumque est, per argumenta tum physica, tum Astronomica contra telluris motum nihil evin

ci . Sed enim ex aliis principiis , iisque haud

Rothmanum datis. Aliquas omisit Auctor , sorte putavit levissimas. Ego addam aliquas in gratiam Tyronum. Itaque contra Copernicum argumentatur TY-cho. I. Non potest Terra motu vertiginis spatio 2 hor. revolvi, nisi Terricolae omnes mo)o caput versiis Caelum , mo)O versus Terram teneant protensum. 2. Terra est corpus iners, vile, motui ineptum et hoc corpus inter Planetas, Copernicani contenditis, esse enumerandum λ nimium petitis . 3. Si terra motu annuo

movetur, jam distantia terrae a stellis fixis debet esso maxima, enormis, incredibilis. q. Qua ratione, interrogat Tycho, Corpus Telluris & motu parallelismi ,δ: motu progressivo simultaneo assici potest idem corpus

tam varios motus simul non potest habere . s. Si ex motu terrae annuo sunt desumendae illae anomaliae, quas in ordinatissimis Planetarum motibus observamus; hoe & in Cometis deberet contingere . Atqui non contingit. Ergo dcc. Resp. ad p. Dari Antipodas, nemo sanus modo dum bitat. Itaque duodecim horis nos sumus collocati super faciem Terrae, uti Antipodae , di duodecim horis sunt Antipodae uti nos. Fortene Antipodae debent in Caelum praecipitare λ Omnes terricolae in terram, tam quam in proprium corpus totale, gravitant ; erso caput elevatum versus caelum tenere debent ,& non de bent in etelum cadere; sed pedibus stare. Ad Quid sol id i eontinetur in hoc argumento e chonico de nonne potius hoc argumentum ostendit, Tychonem puerilibus ratiunculis in Astronomia philoi phantem ρ Eccur Terra , ipso Sole multo minor , non erit ad motum idonea Eccur Terra erit Luna, Μ aret te, Venere , aliisque Planetis vilior ρ Nonne Planetae sunt corpora rotunda, opaca , absque lumine proprio,

uti est Terra Iustum ergo copernicani petunt , non

nimium.

125쪽

ri4 Nysica specialis Sectio I.

paulo sublimioribus censent eundem admitti non posse. Nam I. Motus telluris repugnat S. Scripturae, hujus enim testimonio non tellus circa Solem , verum Sol circa tellurem movetur. Hinc Iosue dixit: Mi contra Gabaon ne movearis. Item Ecel.

Ad 3. Haec objectio tychontea nostris hisce temporibus locum habere non potest, inquit Landus eom. p. pag. 33 Iam scimus, Cometas, orbitis multo majori bus orbita Saturni, portionem spatii, quod inter Planetas & stellas protenditur, occupare. Scimus, stellas fixas , etiam teles copiis persectissimis visas . non nisi arva a arere nobis corpora; non itaque debent stelae fixae ualui infinitae magnitudinis. Ceterum, etiam dato , quod in systemate copernicano debeat admitti spatium satis magnum Planetas inter & stellas fixas, quid inde sequitur contra copernieanam hypothefim e In systemate tychonteo sunt stellae nobis propiores; e contra remotiores sunt in opinione copemicana; at a que in utroque systemate & magnitudo vera , dc rea iis distantia stellarum ignorantur. Ad 4. Μotus parallelismi axis terrae agi Μundi , non est motus peeuliaris, quo terra assiciatur, uti sup ponunt illi, qui copernieanum systema nec intelligunt, nec amant ; sed potius est privatio mutationis diremctionis motus, quia nulla est caussa, quae valeat pri rem mutare directionem. Si enim concipiamus, Deum ab initio motum talem impressisse Telluri , ut motu Vertiginis ab oeeasu in ortum rotaretur, 3c simul uno gradu circitiis progrederetur, ita tamen ut axis terraeesset de sibi, & axi Μundi eonstanter parallelus, nul la obstante caussa, quorsum Tellus non debet supre

mo obtemperare imperio δ

Ad s. Haec Tyenonis objectio esset invicta, si euet solidis observationibus inniκa; at salsa est, & a Tychone proponitur . quia paucos observavit Cometas et constat enim, plurimorum Cometarum orbitas tortuo fas, dc irrequietas apparuisse Astronomis , dum terraemotum non considerabant; ae , dum ad terrae motum attendebant, orbitae Cometarum regulares, dc harmo nicae illico comparebant . Consulatur Landus LOm. p.

126쪽

De Mundo universo aspectabili. 333Eccl. I. C. v. 3. & sequentibus halaetar : Terra autem in aeternum stat: oritur Sol , ο occidit , oris locum suum revertitur , ibique renascens γper meridiem υ in eireulos suos r versitur . Psal. Io3. v. s. fundasti terram superstabilitatem suam , non inclinabitur in saeculum euit . Isai. 38. v. 8. Reυersus est Sol deeem lineis. II. S. R. E. Cardinalium congregatio damnavit

opinionem Copernici de motu telIuris. Verum quod attinet ad I. contendunt Patroni, ac vindices motus telluris , a se minime aliquid asseri , quod sacris literis adversaretur. Ea responsa eorundem. Primo : Sacra Scriptura saepissime loquitur juxta captum, di communem hominum opini nem ; Marses enim , ut ait D. Thom. I. parta quaest. To. art. I. ad 3. rudi popula eondescendens

secutus est, quod sensebiliteν amaret . Sic Gen. I . Sol , & Luna dicuntur luminaria magna , cum tamen juxta omnes Luna sit omnium iacile corporum caelestium n imum . Porro textus allatos hoc modo explicant : I. Dum jussit I sue, ut ne Sol moveatur , nil aliud requisivit, quam ut ne desinat super constituto loco apparere , seu Sol demum soret , seu terra , cujus statu, ac si tu id praestaretur . a. Dum Scriptura dicit , terra aηιem in aeternum stat , non de quiete locali , sed de constanti perseverantia Io.quitur , quo indicetur , terram non eas mutationes subire, quas subeunt aliae res creatae, qua generantur, & corrumpuntur , cum tamen ter. ra, a quo condita est, nunquam secundum to.

rum fuerit mutata. Colligitur id ex verbis ipsius S. Scripturae, praemittit enim: Generatio advenit, H a ge

127쪽

ri 6 N isa specialis Semo I.

generatio praeterit. 3. Dum sapiens asserit Solem oriri, occidere, gyrare per meridiem , in circulos reverti, nil aliud significat, quam apparentem vicissitudinem in ortu , ac occasu, situquUSolis, seu seret terra, seu Sol, cujus motu contingeret. Similiter 4. dum Sol decem lineis reversus dicitur, significatur , ita situm ejus mutatum fuisse, sive ex motu telluris, sive ex S lis motu id contigerit . F. Demum textus Psaltis Regii pro stabilitate in Hebraeo habet super bases eius , seu soliditate, firmitate , ut vetus etiam versio S. Augustino nota habet ; nempe partes terrae sua gravitate , & soliditate ita cohaerent, ut non dissipentur. mereto Cardinalium velut pro confirmatione omnium hactenus dictorum opponunt duo testimonia . Alterum S. Augustini de actis contra Felicem Manich. L. I. c. Io. sic loquentis: Non legitur in Evangelio, Dominum dixisse e Mitto vobis Paraelitum , qui vos doceat de eursu Solis, ct Luna ; Christianos enim Deere volebat, non Mathematicos . Alterum est Petavit, qui in dogmatibus suis Theologicis argumentum ex Scriptura petitum contra Copernicanos inessicax esse asserit. His duobus adjiciunt non vanum argumentum ex ephemeridibus Parisinis, in quibus annis singulis suus telluri inter planetas locus , & motus tribuitur , unde eonficiunt , vel hoc decretum non ubique promulgatum , & receptum,

vel tacite retractatum esse.

79. Satis vindiciarum pro motu telluris; istud modo forte hoc loco quis quaerere adhuc posset, quo pacto variae anni tempestates , scilicet ver, aestas , autumnus , hyems in hypothesi telluris

128쪽

De Mundo tiniverso aspectabili. II molae consequantur 8 sed enim quaestioni huie uberius infra satis fiet, hic paucis dumtaxat m nemus , in hae sententia supponi , axem telluris orbitae, in qua ipsa circa Solem revolvitur , oblique insistere,& quod supra jam insinuatum est , axem semper sibi parallelum manere ; ex

his autem memorata tempestatum variatio velut

sponte sua fluit. Porro alia quoque, quae dubii , vel obscuritatis quidpiam adhuc habent ex deinceps dicendis patere poterunt. Nunc ordo poscit, ut quid sententiae telluri quietem tribuenti deserendum

RITATE FERuNTUR . Nam si statuatur distantia mediocris Lunae a tellure esse 37 semidiametr rum terrestrium , hoc est q9oao milliarium germanicorum , calculo instituto deprehendetur m tus horarius ejusdem esse I-827. milliarium germanicorum; & singulis minutis secundis 3 di , milliar. & amplius Luna confici et . Porro reperietur motus Solis intra unum minutum secundum esse I 87o. milliar. german. ς di quoniam distan. tiae Martis , Iovis , ac Saturni majores sunt, quam Solis, horum motus adhuc velociores deprehendentur, ac demum velocissimus plane m ius fixarum; proindeque &e. SCH. In Srstemate terra mota motus eommunis erum non nis apparens est, scilicet ex motu veris riginis telluris dumtaxat ortus, quod F ergo inconveniens videtur, tam grandia corpora tanta eeleriatate moveri , ab hae inconvenientia systema terra mota est liberum .

129쪽

118 P sica specialis Sectio I.

Si TELLUS QUIEwlT, MOTUs PLANETARUM ITA IMPLICANTuR , UT DE IIS NIHIL CERTI STATUI , PRAEDICivE IN FUTURUM Possi T. Ad assertum stabiliendum satis fuerit insignem Astronomum R. P. Ricciolum pro exemplo adduxisse, de quo P. de Chales ita: R. P. Rieetolus licet ab hy-

,, pothesi Opernicana esset valde alienus, eam- is que pro viribus suisset insectatus, nullas ta is men tabulas aptare potuit, quae mediocriteris observationibus responderent, nisi secundum se systema terrae motae , quamvis insintrata ad ... ,, vocasset subsidia, epicyciosque mutabiles , peris petuoque incremento, & decremento obn is xios, varieque ad eclipticam inclinatos adhi-- buisset. Unde in sua Astronomia resormata, is in qua tabulas motuum coelestium accurati Dis simas, omnibusque observationibus accomoda-

is tas daturum promiserat , in hypothesim

D terrae motae relabitur.

SCH. Nempe is futimare terra mota motus Planetarum eirca Solem prorsus regulares, ac simpli-ees sunt, stationes , ae retrogradationer dumtaxat respectu ulluris ob motum ipsius aceidunt , de se semper Planeta progrediuntur : quid mirum itaque, quod in Me systemate motus exacte eo utari, ac etiam in futurum praedita queant 7 Sed enim fi tellus qu/escere maeatur, ad stationes, ac retrogradariones nescio quas spiras, modo mallores, modo minores , modo Pisos , modo pauciores assumere Opo rer , qua aeti a retularitate, plicitate motuum maximopere des Mani, ita exactis ealculis se des

36 Dissimulari nequit propositionem hic expres iam prorius vacillare . Nam u Tychonicum systema,

130쪽

i De Mundo universo aspectabili. Ity

8o. Contila telluris quietem praeter allata, alia quoque facere censentur. Nempe I. In systemate telluris quiescentis ratio reddi nequit, cur ejusdem superficies sub aequat re altior, ad polos depressior sit. II. Neque cur gravitas circa polos major, Circa aequatorem minor. 37

uti debet, & potest, concipiatur e scilicet quod ei rea

terram immotam Sol moveatur in ellipsi secundum eclipticam;& secum deferat orbitas planetarias itidem ellipticas ita ut earum planum dc linea apsidum seminper motu sibi parallelo incedant ἰ eodem prorsus modo quo terra Luna, & Saturnus , atque Iupiter orbitas tuorum satellitum circa Solem transferunt: eadem erit quovis tempore positio terrae ad orbitas planetarias , ac est in lystemate copernicano ; uti manifestum est: ergo eaedem erunt apparentiae seu loca atque motus a terra visa. Quare si P. Ricciolus tabulas exactas computare non potuit quin recideret in systema co-Pernicanum , non aliunde id ei sortasse aceidit, nisi quia voluit aptare calculos lineis veris, quas Planeta describit, quae utique irregulares sunt propter motum compositum ex ellipticis motibus tum Solis, tum Planetae propriis. At si calculos aptasset distincte ad motum Planetae in sua orbita ; dein ad Solis motum ut locum Orbitae erueret,& inde verum locum geocentricum; eadem facilitate, & accuratione, ac in copernicano rem egisset, non secus ac copernicani computant loca & motus heliocentrica tum Lunae , tum latellitum Iovis, ac Saturni. Haec de motu periodico planem

earum . mod vero ad diurnum spectat; hic referri potest ad tellurem. Quod si non lubeat; nihilominus nec

turbat nκγtus periodicos et diei enim uno verbo potesta diurna revolutione totius caeli non turbari periodos planetarum, sicuti annuo motu,& translatione earum a Sole iacta, & juxta copernicanos translatione orbi tarum satellitum, eaedem non turbantur.

37 Huic primo argumento responderi posset terrae figuram a Deo in creatione datam fuisse ; sed nisi ali.

SEARCH

MENU NAVIGATION