Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I o P 'Osca specialis Sectio L

ΕssE DERET. Nam ut lumen Lunae deficiat, In eo spatio debet versari, ad quod umbra telluris ye vera porrigitur . Enimvero umbra telluris perpetuo in Eclipticam cadit, ipsa ergo Luna vel Ecliptica, vel prope eandem constituta sit, oportet, consequenter in punctis intersectionis, vel prope eadem , hoc est in nodis, vel pro

Ut res amplius pateat , sit AB planum Eclipticae , CD orbita Lunae, E nodus, N umbra telluris; c Fig. 36. si Luna fuerit in Μ,

lota extra umbram vel satur, ideoque Eclipsis

nulla contingit; ast si propior sit puncto E, scilicet in L , vel I. re maxime si sit in ipso puncto E, umbrae O , P , omnino immergitur, ideoque Eclipsis fit. Nota: Qtio Iongius Luna usque ad certum

punctum orbitae suae a nodo remota est, eo

major ejus latitudo est. Hinc ex latitudine Λ-stronomi colligunt, possitne Eclipsis contingere, necne; quod si enim latitudo major sit, quam summa semidiametrorum umbrae terrestris, re Lunae, uti fit Luna in M existente, Eclipsis contingere nequit , contingitque adeo Solem, dum latitudo haec memorata Limma minor est. III. Porro ab his ipsis tribus, nempe latitudine Lunae, ejusque apparente semidiametro, ac semidiametro umbrae, quae duo posteriora tum a certa distantia Lunae a tellure, tum telluris a Sole respective dependet, pendet etiam, ut Eclipsis vel partialis, vel totalis sit, idque cum mora, vel sine mora, quae omnia Astronomia invenire , determinareque docet; e. g. totalis est Eclidi

sis Luna existente in E, & I, & quidem in E

152쪽

De Mundo uniuerso aspectabili. 1 Icum mora, in I sine mora, partialis autem Oxistente ea in L. Iv. Dum tellus inter Solem, & Lunam i interposita est, praeter spatium conicum, in quod nulli radii Solis perveniunt, quod adeo umbra vocatur , oritur aliud quoddam spatium , iaquod prohibitis reliquis, aliqui saltem radii incidunt , diciturque penumbra Fig. 37. . Haec penumbra causa est, quod ingruente tempore Eclipsis, Luna expallere incipiat, & eo quidem magis, quo interiores partes magis ingreditur, usque dum ad ipsam tandem umbram telluris perveniat, dc penitus obscuretur.

V. ECLipsis LUNAE UBIQUE EADEM EST, EO DEM. E TEMPORE PHYSICO SPECTATUR , UBICUN-uu E LusA DURANTE ECLIPSI vISIBILIs EST. Ra

io patet ex alibi dictis c. a. f. a. γ 93. Quod ad Eclipses solares attinet , se

quentia cum primis monenda veniunt. I. DuM ECLipsis SOLIs CONTINGIT, RE IPSA IN TELLURE LuMINIS DEFECTIO ACCIDIT. Nam

Eclipsis Solis tunc contingit, quando interposutione corporis iopaci radii Solis oculis subducuntur. Itaque baum nobis in tellure constitutis spectatoribus Solis Eclipsis contingere videtur, inter tellurem, & Solem corpus opacum interponitur, quod in tellurem umbram projicit, tellus adeo re ipsa lumine suo privaretur.

ctis: Eclipsis enim Solis accidit, quando corpus opacum Solis radios ad oculos pervenire non

sinit. Sed respectu telluris, di spectatorum in

153쪽

a4a Ndifica specialis Sectio L

ea constitutorum corpus hoc Luna est; proin, deque &e. . III. ECLipsi x Sohis NON NIsI IN NOvILUNIO CONTINGERE POTEsT. Solum enim in Novi libnio Luna inter Solem, ac Terram interponitur; ideoque &c.

Hinc colligimus illam Eclipsim, quae Christo patiente in ipso Plenilunio accidit, nequaquam naturalem fuisse. IV. UT Echipsis SOLARIs CONTINGAT, LUNA IN UNO NODORUM , VEU PROPE EUM CONSTITUTA ESSE DEBET . Terra enim perpetuo, in

Ecliptica existit , ut itaque umbra Lunae in eam incidat, ipsa quoque Luna in Ecliptica,

aut prope eam, consequenter in uno nodorum, aut prope eum constituta sit, oportet. ἰU. Eclipsis Solis non nisi respectu illorum totalis esse, viderique pote st , qui in ipsa umbra Lunae constituuntur, & quidem non nisi

. tunc quando apparens diameter Lunae apparente diametro Solis major, aut saltein illi aequalis est. Pendet autem varia diametri tum So. lis , tum Lunae magnitudo a varia distantia e rundem a tellure . In priore' casu erit totalis cum mora, in altero sine mora. Si vero diameter apparens Lunae minor fuerit diametro

Solis, partialis dumtaxat, futura est, hoc est rpars solum aliqua disci solaris oculis subduceiatur, quo in casu speciatim fieri poterit, ut pals media disci solaris interposita Luna tegatur parente annulo lucido, idque tunc, dum centra Lunae, di Solis in eadem recta constituta fuerint. Porro: erit etiam Eclipsis dumtaxat partialis respectu illorum , qui solum in pe

154쪽

De Mundo uni Derso aspediabili. I Inumbra Lunae constituuntur, his enim pars aliqua disci solaris patebit, dum etiam aliorum in ipsa' umbra consti tutorum conspectui totus

Sol subductus fuerit. E. g. Si in Sisit Sol, Luna 8 in L , tellus in T, Terricolae in Α Fig. 38. constituti videre

poterunt Eclipsim totalem; in E vero constituti non nisi ex parte dumtaxat Solem tectum

observabunt. VI. ECLipsis SOLA Ris NEQUE EODEM TEMPORE UBI IE SPECTATUR, NEQUE uBIQuE EADEM Esr. Nam Luna ab occasu in ortum movetur.

Igitur populi occidentaliores initium, & finem

Eclipsis citius, quam orientales sentire debent. Suod erat unum. Alterum ex alibi dictis c c. a. q. a. , calligitur , nec minus ex mox allatis clarum, certumque fit. 06. Uti Luna tanquam corpus opacum interpositione sui nobis terricolis, Solem vel ex parte, vel totum tegere potest, ita Venus, re inrcurius, cum pariter corpora opaca sint,

id quadam ratione praestare possunt . mare quaedam Eclipses solares etiam ex interpolitione veneris, & Mercurii contingunt, quae tamen oculo inermi vulgo non observantur propterea, quod diametri apparentes, horum Plan tarum minores semper sint, quam ut pars libero oculo observabilis tegi possit. Interim haud pauca ex dictis hujus ad generis Eclipses solares pertinere consideranti iacile patebit. 97. Praeter solares, ac lunares Eclipses vulgo observabiles apud Astronomos insignis' m

menti sunt Eelipses satellitum: de quibus haec

155쪽

ter e. g. in partem aversam a Sole umbram projicit; quod si jam satelles aliquis ad b vel dumbram ingrediatur, invisibilis erit respectu temrae T, donec iterum in c emergat. At si satelis las sit in a, umbra in ejus dilaum Iovis illuminatum cadit, maculamque essicere nobis viis detur. Eclipses has satellitum non semper e Terra notare possumus e. g. si Terra sit in t , nec immersionem b, nec emersionem in c videre possumus; si Terra sit in x, solam immersionem videmus , non autem emersionem,

quia ipsum corpus Jovis obstat; contrarium a cidit , dum Terra in v existit, nam tum emei gentes solum ex umbra satellites advertimus. 8. De Eclipsibus praecipua saltem delibavimus; qui de earum suppurationibus, dc typis describendis plura volet, Astronomortim scripta consulat. Duo inodo hic addimus: I. In obserotionibus Eclipsium praecipue curatur, ut ope accurat horologii oscitatorii exacte noteturi mpus, quo Eclipsis incipit, item quo qua Irubet pars in umbram immergitur, aut oculi tur. Idem est de emersione, aut apparitione, duratione, ac fine totius Eclipsis; simul opera datur, ut totius Eclipsis magnitudo determinetur. In Eclipsi lunari speciatim macularum ratio habetur, ita ut tempus notetur, quo quaelibet in umbram immergitur, vel ex eadem e

έ- Cognitis natura & positione Solaris, & Lunaris orbitae, & tempore periodico utriusque: quisque videt , ex certa eorum epoca , eorumdem planetarum

156쪽

De Mundo universo aspectabili. I sII. Nonnunquam Luna in Eclipsi oculis ita

subducitur, ut exquisitissimis etiam telescopiis locus ejus nuspiam, inveniri queat; subinde in aliquibus solum locis evanescit, in aliis conspieua manet & quidem diverso colore; rubicundo, pallido, susto; colores hi, quoniam eodem

tempore notantur, utique Lunae proprii non sunt, quoniam tamen etiam in nullo corpore colores cernuntur, nisi quod radios emittit, vel reflectit, consequens fit, Lunam in umbra conis stitutam lucula aliqua adhuc resplendere. Quare cum radii in oculos observatorum per atmosphaeram transmissi in ea restingantur, lumen autem per refractionem in colores abeat,

radios lunares in diversis atmosphaerae partibus diversimode restingi ac reflecti necesse est. C lorum itaque diversitas a diversa constitutione

loca, quae quocumque futuro tempore habitura sunt, calculo inveniri posse &sic accurate eclipses praedici. Tantum adnoro ecliptis utriusque phases eodem modo observari , quo locus , & motus macularum Solis , dc alia not. ad n. 36. 3. Solis tamen eclipsis commode, dc iii conspectu plurium mensuratur , si Solis imago etelescopio exiens in locum obscurum eκeipiatur plano alba charta tecto , in qua sit circulus eidem imagini

aequalis, & ad retis modum lineis parallelis in posetiunculas divisus.

Lucula haec est ipsa lux Solis, quae per alm

sphaeram terrestrem refracta conum umbrotum ingreditur,& ad Lunam derivatur. Constat enim lucem a vacuo atmosphaeram ingredientem ab hac egredientem directi nem versus axem coni umbrosi acquirere e 1. Atmosphae, ram quo magis vaporibus referta est , minus lucis transmittere: 3. Et quidem multo pauciores radios plus re

transibiles, quam minus restansibiles quales sunt rubri r

157쪽

x is Pissica specialis Semo I.

- . Plus lucis directionem mutare . s. Insuper calculo inito constat radios per atmosphaeram restarios ad axem coni umbrosi pervenire potius infra Lunam, quam supra , ita ut circa regionem Lunae magis refrangibilesiam exierint a cono umbroso . Ex his ratio redditur I. Cur raro accidat in eclipsi totali Lunam penitus

non apparere: vix enim tanta totius atmosphaerae terrestris pars nubilosa tempore eclipsis simul esse potest, ut impediat sensibilis lueis transmissionem ad Lunam; aut Ram nequit esse remota Luna, ut in ejus regione intra conum umbrosum sensibilis Iux non amplius fit. a. Cur lux illa inaequalis sit diversis temporibus ejusdem eclipsis ; & in diversis Lunae partibus e provenit enim id ex diversa refractione lucis per inaequaliter

sublimes atmosphaerae regiones transeuntis, quo fit, ut ad aliquas partes plani normaliter conum umbrosum secantis ubi est Luna , perveniant radii ex pluribus regionibus atmosphaerae, quam sInt illae, ex quibus pervenit ad alias ἄν 3. Et singillatim cur circa centrum umbrae major sit illa lux: quia nempe sublimiores regiones atmosphaerae, quae lucem minus refrangunt, &copiosius transmittunt , ei re , illud usque ad Lunam lucem ipsam dirigere possunt. Cur colores varii sintutut languidissimi ; plerumque tamen subruber dominetur: nam rubri radii minus refranguntur, & copio fius transmittuntur , unde ad Lunam pervenire facilius possunt, & ante quam a cono exeant, dc ex O mnibus atmosphaerae regionibus : hi proinde majorem quantitatem lucis illius componunt , quae transmitti tur; non secus ac nubes a iale exinente infra hori-aontem illustratae solent rubrae apparere ob majorem copiam radiorum ejus coloris inter eos, a quibus illuminantur , ceteris sere totis jam infra ipsas refractis, aut, quod praecipuum est, in ipsis nubibus aut reliqua atmosphaera irretitis. Verum ob varias in diversiis terrae locis atmosphaerae dispositiones fieri debet ut ait Tius coloria radii copiosiores in aliquas partes Lunae projiciantur.

158쪽

De MNndo universo aspectabili. 1ψ7

CAPUT VIII. De Causis p sicis motuum caelestium .

99. π N eausis motuum coelestium adstruendia illud certe pari solertia curandum, quod in aliorum motuum causis designandis maxime curari debebat, nempe ejusmodi sint oportet, uae cum, phaenomenis apprime congruant, α undamentum largiantur,. quidquid in iis o scurum, ac involutum est, declarandi dc explicandi . Iam vero phaenomena motuum cael stium, ut maxima parte ex adhuc dictis eo stare debet, sequentia cumprimis sunt:

lipticas varie excentricas, varieque ad planum Eclipticae inclinatas describunt.

gum temporis, tractum inter easdem fixas,ha rere videtur.

areas describunt temporibus proportionales. IV. Quo Soli sunt propiorest, eo celerius, uo ab eodem remotiores, eo tardius in orbitia

uis moventur.

v. Diversorum Planetarum in. diversix Octbtis incedentium velocitates mediae sunt reciproce ut radiees distantiarum; mediarum a Sole. Quadrata autem temporum periodicorum in Planetis sunt ut cubi distantiarum mediarum . VI. Dum circa Solem Planetae revolvuntur . eundem axis situm sensibiliter, constantem Moparallelisinum servant.

159쪽

i 8 Pissca specialis Semo L

VII. Etiam Planetae secundarii circa suos primarios ellipses describunt, non secus ac primarii circa Solem, tametsi non sine variis intequalitatibus, & anomaliis. VIII. Stellae fixae quotannis so' ab occasu versus ortum progredi videntur. Praeterea recentissimis temporibus alia quaedam varietas Observata est, ex qua calculo adhibito deducitur: stellas fixas describere parvas. ovales curvas, seu potius ellipses, quarum axis major sit unus, idemque in omnibus, videaturque sub anguloqo , perpetuumque cum Ecliptica servet paralleli smum; axis vero minor sit ad majorem, ut sinus latitudinis stellae ad sinum totum, adeoque in ipsa Ecliptica sit nullus, in polo Ecli ticae aequalis axi majori, unde ibi ellipsis in rectam , hic in circulum degeneret . Motum hunc fixarum vocare solent Marum, vel lum

nis aberrationem.

His itaque phaenomenis congruant, eisdemque explicandis deserviant , oportet, causae mintuum coelestium, si quidem pro veris, genuinisque haberi debeant; quotquot aliter comparatae fuerint, verae, genu inseque censeri non poterunt. Quare primum videamus:

An motus siderum per vortises expi . cari possit λ

Ioo. Uaestio haec maxime concernit vorticem magnum solarem , cui nimirum Planetas propriis vorticibus circumdatos innatare, ac per ejus motum circa Solem ab occasu. in

160쪽

De Mundo universo aspectabili. I 4; in oetum abripi existimant , ubi quidem alii vorticem hunc sphaericum, alii ellipticum st

tuunt. Itaque dico :I. MOTus PLANETARUM NEQUIT EXPLICAM

PER VORTICEM sp HARICUM. Nam

I. Orbitae Planetarum diversimode inclinatae sunt, quod si ergo motus eorundem a vortice proveniret, necessario ipse fluxus vorticis eodem modo in diversis locis inclinari deberet, perinde ut orbitae Planetarum inclinatae sunt. Nempe pars deberet fluere juxta ECLI Fig. 3o.

quae Terram deseri, pars autem, quae defert e.

g. Uenerem, juxta DP AB, iterum pars alia, cui innatat Mercurius, iuxta NFOH: jam autem si ita fluerent diversae partes vorticis, sese mutuo impedirent, sortior abriperet debi- Iiorem, & ex diversis directionibus fieret una, uti diximus alibi de gravitate. Itaque in hypothesi non salvatur orbitarum inclinatio. a. In hac hypothesi nec orbitas ellipticas Planetae describere possent; Nam quia vortex supponitur sphaericus, materia vorticis semper

eandem vim centrifugam habeat, Oportet, consequenter ipsa nec magis aliquando accedit, nec recedit a Sole. Sed si materia vorticis ob perpetuo eandem vim centrifugam nunquam magis ad Solem accedit, vel ab eo recedit, fieri etiam nequit, ut Planeta aliquis ad Solem modo magis accedat, modo recedat; Planeta enim eandem vim centrifugam habere debet, quam habet materia vorticis in eo loco, in quo Planeta existit, secus in orbita sua manere non posset; igitur in hac hypothesi nullus Planetarum modo magis ad Solem accedere, modo ab Κ 3 . reo 2

SEARCH

MENU NAVIGATION