Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iso Pissica spe talis Sectio L

I s. annos & amplius factis se prorsus contraria deprehendisse . Nempe si tales mutationes eo quidem tempore, quo e. g. plenilunium est , in corporibus terrestribus produci contingat, non a Luna, seu efluviis lunaribus, sed ab aliis causis, quas solers, & perspicax Philosophus haud dissiculter deteget, producentur. In Quemadmodum Luna ad mutanda corpora terrestria apta non est, ita multo minus apta esse possunt alia sidera , reliqui nempe Planetae, stellae fixae, quorum actiones, si quae sunt, multo omnino ob majorem distantiam minores esse debent. ΙΙI. Speciatim omni verisimilitudinis specie destituitur , quidquid ex Planetarum varia natura , situ, aspectibus deducere, praesagireque audent astrologi; an non enim inanissima sunt: Saturnum esse naturae frigidae, siccae, inimicae humano generi , esse Planetam masculinum , diurnum, infortunium majus y Iovem esse sortunam majorem, masculinum, diurnum, calidum , temperate humidum y Martem esse fortunam minorem, nocturnum, siccum p & quis velit reliqua ejuscemodi somnia, ac figmenta recensere' ubi equidem accedit mira inter ipsos astrologos dissensio , dum quod uni calidum , alteri frigidum est &c. Deinde quae Iudicii, immo sermonis con nexio' cras erit aspectus triangularis si , qua

dratus G, oppositus F , Solis S , Saturni , de Lunae I , Saturnus, &

Luna erunt ita inter se quoad situm dispositi,

192쪽

' De Mundo umverso aspectabili. I 8 Iiat unam ex dictis figuram, quas aspectus vo Cant, serment; ergo cras futurae sunt pluviae,

tempus serenum, tempestas &c. vel homo sub tali signo, aspectus M. natus, his, dc non aliis corporis , di animi dispositionibus affectus erit, sortuna,& infortunio fruiturus &c. nullo sane landamento nituntur; immo iidem aspectus varios in variis regionibus producere deberent effectus , sic in una regione stib eodem aspectu tempestas ingruit, dum in vicinia summa est serenitas: duos homines sub eodem Planetae, ut voeant, regimine, nati diversissimis cor poris, & animi dotibus praediti depraehenduntur . Nec aliud magis hanc confundit stultitiam, quam ipsa experientia figmentis astrologieis nisi casu sorte semper contraria. Hinc bene inter Astronomiam nobilissimam, ac uti- Iissimam experientiis, & rationibus solidissimis fundatam scientiam, & Astrologiam iudiciariam meris fabulis, & somniis, & ignorantium credulitati innixam confusionem distinguendum,

quae tamen nonnunquam ex ignorantia confunduntur .

SCH. Non possumus non Pbilosophum nostrum hic eommonefacere, fore quidem; ut Vud plurimos homines operam perdat suam, F opinionem , quod astra ingentem in res terrestres influxum habeant, eis eximere contendat , sed enim hoc ipsum ex praeiud

ciis , 3a quibus laborant, quaeque svissime nul

lat si Vanam hane de astrorum in sublunaria in-

suxu opinionem sic ortam censent aliqui . Cum inter Egyptios , aliasque primaevas nationes varias Lunae phales, syderumque ortus,& occasus in signum p pu

193쪽

18 a P sica specialis Semo Lia industria impensa si deleri ex animis patiun

tur , fieri recte eensebit. Nec est, cur interea vereatur , ut dum contrarium tuiturus est, solidum

aliquod , s ad quod non facile respondere possit, a

lis exhiberent sapientes, unde tempestates variis agri culturae partibus aptas dignoscerent ; populi ipsi rem sibi prospere succedere observantes , non tempestati, sed altrorum aspectibus, quibus ea indicabatur, eventum tribuere censuerunt, praesertim quia eo dementitiae devenerant, ut aut urum sellarum , asit Solem , aut unam rectores orbis terrarum Deos putarent eorum specie delectati. Sap. 33. Hac autem semel in gentibus radi

cata superstitione intelligitur quomodo & philosophi

vulgi errorem adoptare potuerint e religionis nempe praetextu id suit. At mirari subit etiam in christianos Lapientes ad nostra usque sere tempora tam Vanam O pinionem derivari potuisse: mirari tamen desinet, qui animadvertat astris, eorum splendore hallucinatos, naturam corporibus nostris excellae liorem eosdem tri- huisse: inde enim, juxta methodum ex arbitrio phil sophandi, Wa utebantur, consequens erat regimen ter-xestrium vicissitudinum ab astris pendere. Hujus prae ludicii quidem causam passim experientiam suppone ,ant; sia nunquam verene ita esset observabant. Igi eur fatendum est utique sua quibusque rebus temporare modos esse: puta, si arbores vere caeduntur ἔ cum tunc earum utriculi humore turgeant, is inclusus pabulum tineis aptum parat , di quoniam sermentando I igni texturam disiicit, aditum facilem insuper aperit; ammo & totum lignum brevi tabescere facit. Unde Θmnes rustici arbores arteiacto alicui destinatas autumni fine caedunt, quo tempore minimum humoris hahent o inimo Vitruvius Archit. l. 2. c. f., ct vvolis. Areh. civ. s. 46, 47. monent initio autumni eas incidendas ad mediam medullam , ut humor ex incissione distillet ; tum intrante Februario demum dejiciendas , di per triennium in Ioco sicco aeri libero undique patente asservandas , ut sic persectius humore evacuentur. Similiter dc reliquis ruralibus negotiis opportuna quaedam iunt, non omnia r verum astrorum aspectus

194쪽

De Mundo universo aspectabili. t 83

gumentum ipse opponatur. Passim quidem experientiam obtendi audiet, sed notabit modo ea, qua adduci solent, talia ede, ut perinde contingant astro , vel eius stu deficiente, ae eontingunt in easu opposi

to, is ex adoerso; ita sane eongruenti e sol et obiectionem de amerambulis, de Plantarum seminationibus, de sanguinis dimissione eve. αὐ

nil conserre adeo manifeste inventum est. postquam in hac re ratio, di experientia consuli caepit , ut omnes fere philosopnim recentiores puduerit in vulgari Opi nione , vel refutanda immorari: sed ut ungi atina a liquid dicam : iniintinius Regis Galliarum viridamoriam custos tom. Σ. c. 12. Instructum pour te Iardins , aale-Verat, se 3o annorum spatio innumeris observationibus crebro repetitis deprehendisse nihil prorsus Lunae ain Hus prodesse, aut obesse ruralibus rebus e idem rellais tur se expertum per plures annos D. Normandus Quin linii in eo omio suecessor epistola apud Pluchr. t. Dial. 6. Quantumlibet igitur contra garriant ruitici, aut, si qui sorte supersunt adhuc , arbitram illi philos'pbi , ne tantillum quidem sententiae recentiorum praejudicium inde nascetur.

195쪽

r 84 Hrsica specialis Sectis II.

De tellure . ΜΕΜBRUΜ I. Pr corporibus primis, seu elementis

vulgaribus .

. C A P U T I. S. I. De enec

a II.' Assim ignis aliam ideam homines non habent , nisi quae a corpore aliquox inflammato , vel candente in ipsis est excitata, ubi tamen praecipuum dubium supereo oritur, nihilne diversi sit ignis ab illis par

tibus, quae pernici motu agitatae a corpore, ouod constituerant, avelluntur , ac in flammT , fumi, vel vaporis specie avolant; au vero mo

tus iste, haecque ditatutio, ac avolatio quidam effectus sit, cujus demum causa re ipsa ignis nomine sit indigitanda; itaque hoc ipsum ante omnia decidendum. SCH. Cartesii de igne hae aliquando fuit doctrina , ignem non esse nisi partes sulphurear , ac ni-rrosas celerrime a materia sublili exagitatas , ut adeo ex mente ipsius ignis a corpore ignito, quod

196쪽

De tellure. 181 nempe ex partibus Iulphureis, ae nitrosis compo

rum est, non dimerret. 33

II Σ. IGNIs NON CONsIsTIT IN PARTICuLII CORPORIS IGNITI, E. G. su LPHuREIS, ET NITRO SIS CELERITER Ex Aci ΤΑTis . Nam experientia

quotidiana docemur, ab exigua quantitate ignis insignia incendia excitari , e. g. scintilla una integra lignorum strues successive incendi pote it; pone jam ignem non esse aliud, quam

motum certarum partium corporis: itaque exi-LNUS motus , quo scintilla oritur, sufficit ad ingentem illum motum, qui in strue lignorum ardentium habetur, producendum, sed hoc manifelle repugnat legibus motus, per quas motum in communicatione semper imminui, nequaquam vero augeri oportet; proindeque M.

batur, di declaratur assertio. Ignis proprie loquens 13 Nempe materia subtilis , quae ceteras ad arbitrium conficta jam prorsus est , juxta Carteitum eκ se iners est, & immobilis: aceedit scintilla ignis abi: ac materia subtili r ita afficitur, ut jam sulphureas nitrosa que particulas in corporum ingenti niOle d i apersas valide adeo exagitet quantum in ejus molis incendio apparet; eum tamen sine illius scintillulae accestu prorsus quiescentem illam sineret. Ergo et ii marceria subtilis sit , quae sulphureas particulas commo Veti tamen necesse est tantumdem motus huic riae ex sc ntilla provenisse ; adeoque eidem serntilla xoxa quantitas motus, quae est in incendio , debet attribui. Quare etiam contra Cartesiit positionem militat argumentum numeri sequentis: in quo argumento nota: dici juxta leges suas motum in eommunication minui, quatenus motus quantitas. quae erat in exigua scintilla, si communicetur massin majori , cain nori velocitate movebit : atque iii calii nostro adeo elie deberet minor ut nullatenus sensibilis esset ; ponitur quippe masnae lienorum tirui communicari.

197쪽

i86 Ndisca specialis Sectio u

t uendo illa causa est, cujus actione partes alicujus corporis dissolvuntur, atque in flammam , fumum, vel vapores abeunt: sed ejuscemodi actio nisi manifeste fingere aliquid libeat, provenire nequit, nisi a substantia corporea. Ignis

igitur materia est. Ruod erat unum. Porro autem per praecedentem assertionem

ignis diversi quid est a partibus cujuscunque

eorporis exagitatis. Itaque cum ignis sit certa materia, haec diversa est a quavis alia materia in corpore combustibili reperta, estque proinde ignis materia specialis. Ruod erat alterum. SCH. Ignem revera esse substantiam eorpoream , ae materialem ex eo luribus aliis essectibus hoe capite recensendis apertum, manifestumque fiet, fimiliter ex mox dicendis uberius inιelligi poteriι , eu dem rei a esse materiam specialem.

II 3. IGNIS RE IPSA ILLA MATERIA SPECIALIS EST, QuAM ALIBI CALORIFICAM APPELLAVIMUS.

Ut certa corpora in flammam conjiciantur, vel saltem candeant, nihil aliud requiritur, quam ut magis incalescant; id quod innumera exempla docent, ac testantur; igitur eadem materia, quae corpora calida efficit, illa causa esl, cujus actione partes alicujus corporis disilvuntur , atque in flammam, vel sumum , ac vapores Convertuntur, proindeque M. Itaque philosophice loquendo calorem recte

pro igne habebimus , sed non pro illo , qui

non nisi vuIgo agnoscitur, reque ipsa non est, nisi congeries partium exagitatarum, ae in specie flammae a corporibus abeuntium. Hic ignis vulgaris, ac usualis dumtaxat effectus est ignis in vero, ac proprio sensu accepti, qui adeo

198쪽

De tellure. 187 non immerito ignis elementaris dicitur . Cet rum si tamen aliquod discrimen admitti debeat inter calorem, & ignem, sat luculentum ex eo peteretur, quod non quisque calor, verum satis intensus , aut quod nonnulli ajunt, concentratus ignis sit. II 4. Siquidem ignis re ipsa non differt a materia calorifica, patet jam ligni has proprietates competere, scilicet summam, eamque m stantem , ac immutabilem fluiditatem , summamque item subtilitatem, prout haec ipsa m teriae calorificae competere supra docuimus. Et sane summam esse ignis subtilitatem facile exinde intelligemus, si cogitemus quoslibet spiritus, summe volatiles liquores, materias fragrantissimas, aerem ipsum, saltem quem respirando intra nos recipimus, metallinis, vitreisue vasis concludi, conservarique posse, dum interim nulla arte adhuc essici potuit, ut ignis ita concluderetur , quin quaquaversus se se expanderet , ac diffunderet. Ad haec, densissima corpora, si vel ex una parte accedere ignis possit, tota quanta incalescunt. vide dicta de Calore. Porro quantumcunque ignis condensetur, nunquam id essici observabimus, ut aliquando in massam firmam abeat, perpetuo nempe partes igneae cohaesionem respuunt, ideoque perpetuo

ignis ipse suam fluiditatem retinet. II 3. Ad summam fluiditatem, ac subtilitatem alia accedunt, quae ignis propria habet; &quidem. I. Mi Ni MAE IGNIs PARTICULAE DURISSIMAE SUNT.

Colligitur id ex actione ignis; in omnia enim corpora ignis mutationem inducere di potest, dc

199쪽

solet , ipsi adamantes ignis actione 1 plendorem , di pelluciditatem amittunt, aciesque. eorundem obtunduntur, dum tamen interea nemo agens

aliquod assignaverit, quo particulis igneis mutatio induci possit.

II 6. II. IGNIs VI SuI EXPANSIVA GAUDET.vim hanc I. loquuntur ac innuunt effectus,

quos ignis edit, cujusmodi sunt solidorum aeque, ac fluidorum corporum dilatatio, fusio, combustio, calcinatio &c. de quibus mox plura. a. AEquabilis ubique diffusio, seu per spatia distributio. Excitatio, ac propagatio ignis, de

quibus pariter mox plura commemorabuntur.

ii 7. III. Si de vis hujus expansivae ortu quaeras, eum ita haud incongrue concipere licet: minimae particulae ignis vi attractiva gaudent, sed quae in minima distantia in maxime repulsivam abit. Igitur ob hanc vim repulsivam primum quidem nunquam fiet, ut plures particulae ad contactum perveniant, secumque invicem cohaerentes massam firmam constituant, tum vero ob eandem vim repulsivam evenire necesse erit, ut, dum in certa portione ignis partes igneae quacunque vi extrinsecus ad se invicem arctius adigentur, ipsae a se invicem recedere conentur eo usque , dum partim inter ipsas partes igneas , partim vires extrinsecas aequilibrium sit. Denique hic recessus hoc sortior , atque efficacior erit, quod aliunde vires impedientes eum , seu obstacula aut e medio tollantiir, aut saltem minuantur. 34 SCR 3 Indicati ignis effectus sunt sane certissimum

indicium motus expansivi ipsius ignis ; nam ignis quR qua

200쪽

De tellure . I 8ρSCH. Non esse hine arbitraria figmenta , colligendum est imprimis ex alibi stabilitis de Oi attractiva , repul a , quibus suppo tis certe etiam eatera talia esse facile intelligentur , quae ad leges

motus , ipsamque adeo experientiam apprime snt conformata . Non vacat autem fusius de hoc agere, videatur Nollet Praeles. pari. q. Prael. 13. q. I. s

II 8. IV. IGNIs Di FFusio ITA UNIUERSALIs EST , UT NULLUΜ SPATIUΜ , CORPusvE EO PENI-Τus DESTITUTu Μ siT. Nam ad quodcumque spatium etiam aere vacuum thermometrum seratur, aut cuicunque corpori admoveatur, notato altitudinis seu expansionis gradu effici poterit, ut altitudo, seu expansio minuatur, id quod manifeste probat calorem , hoc est, ignem, quandoquidem haec diversa non sunt n. Iaa. γin eo spatio, vel corpore extare; proindeque

qua versum a se invicem arcere, immo penitus disju gere non posset corporum partes , nisii ipsius partes aliae in unam, aliae in aliam, aliae . & aliae ius deque tenderent. Porro motus rationem habet vel intrinsecam ipsi substantiae se moventi ; vel extrinsecam: heic extrinsecus impulsus non adest; cum agitatio, quae in igne apparet, ab ipso igne priaucatur r ergo in ipsa natura ignearum particularum ratio illius nisus quaerenda ess. Iam vero esnset Auctor non improbabiliter rationem hanc esse uniee in ipsis igneis corpusculis, quae in minima distantia se repellant et at nec invero umile est etiam alia corpuscula perinde repellerer ita ut igneas partieulaesi concipiamus, ut genus quoddam corpusculorum sibi invicem & caeteris corporibus, ut ita dicam inimicorum: quae proinde ubi sunt, nisi validiore vi eohibeantur, omnia sus deque vertant.

33 r. Εκ ipsa sua natura necessario fluit ignis dinusio universalis: siquidem etsi ab initio creationis

SEARCH

MENU NAVIGATION