Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

aso Pissica specialis Sectio II.

2o . Circa vapores, di exhalationes quatuor praecipue quaerunt I. quo modo oriantur: Σ. per quam causam in sublime attollantur : 3. quae ratio, cur in certa altitudine suspensa haereant et q. quam ob rem demum in tellurem recidant 8 Ad singula paucis respondebimus. I. Actioni ignis in liquoribus latentis accedit actio Solis, & ignis subterranei, qui saepe ad

superficiem , intercurrentibus tot aquarum per viscera terrae venis, erumpit. Magna vis liquorum solo hominum usu omni hora effunditur, agitatur, movetur, & dispergitur; in plurimis locis altiores aquarum sunt lapsus; fluvii, rivi, torrentes ripis, suisque repagulis illiduntur; innumera copia est vegstabilium , animaliumque

putrescentium ; sermentationes accidunt omni minuto non modo in corpore animalium, sed di in tot variorum artificum ossicinis, atque

Ioeo , a rens alieujus. molis separatum colloce tur quod electrimetrum dicam , saepissimo praesertim cum aestivae procellae surunt aut parantur , aut nin git , isna electricitatis validissima exhibebit . Beccarias hium ferreum ex culmine domus cujusdam , quae in pendice collis prope Padum erigitur deduxerat ad culmen regiae domus in adversa ripa fluvii existentis:

in hoc tam longo , & sublimi filo sere continua inquavis scilicet vel minima atmosphaerae variatione signa electriea inveniebat . Ergo &e. Sed insuper indicio pennicilli, ac stellulae modo per desectum , modo per excessum aeris electricitatem respectu terrestris e se eonstitit. Et sane sicuti ab affrictu in arte ; ita ab aliis pluribus causis in natura hoc ignis hujus ina, qui librium induci posse dubitari nequit . Eo autem in atmosphaera inducto , necesse est in ea phaenomena contingere similia iis , quae in arteiacta electricitate o servantur. Ergo atmosphaerae phoenomenon , quod per electri eitatis leges explicari potest, si indie tum aliquod faveat, ei merito tribuendum est.

302쪽

De tellure. 29 Iinnumeris superficiei telluris locis; denique ingens attritus est in corporibus terrestribus, ex quibus omnibus necesse est fieri, ut partes minimae separentur, dissolvantur , dispergantur, ingensque adeo habeatur vaporibus consti tuendis idonea partium minutissimarum copia. His addi potest aer tanquam menstruum quodpiam, dc dissolvens universale; certum enim est, pedem cubicum glaciei libere suspensum extra Solem plus evaporare , quam pedem cubicum

aquae; quo in casu nihil diversi est, nisi quod plura latera cubi glacialis aeri sint exposita, quam in aqua , cujus partes se ad superficiem

magis planam componunt, ubi glacies ob lentam partium constrictionem in majores moleculas scabramque magis sit perfitciem coit , ut adeo aeri ambienti qui cum latente infra glaciem communicat plura plana Efferat , ex quibus perpetua sua mobilitate particulas minus cohaerentes dejicit. Ita nempe Nolletus sentit. 2o6. II. Per leges Hydrostaticae omne fluidum densius extrudit fluidum rarius. Jam vero

dum putrefactione, fermentatione, ac universim actione ignis sive solaris, sive alterius certae materiae in vaporem, vel exhalationem convertuntur , partes munutissimae, quibus vopor, vel exhalatio constat, vim acquirunt a se invicem recedendi ; itaque facile patet his minuti mimis particulis vi a se invicem recedendi praeditis fluidum constitui posse, quod re ipsa aere rariussit; quare cum a fluido densiore fluidum rarius

extrudatur, aer, quoque vaporem ejuscemodi, vel exhalationem extrudet; en causam elevationis vaporum, vel exhalationum i Sed enim

303쪽

aρ a Pissica specialis Sectio II.

necesse non erit, ut semper per hanc causam elevatio fiat: dantur alias in aere motus, per quos pulveres, arenae, immo etiam graviora corpora sursum tollantur ; ergo etiam hi sufficient ad minutissimas particulas vaporem , vel exhalationem constituentes, elevandas. Deinde insignem sane in has particulas vaporem, vel exhalationem constituentes essicaciam oportet habeant particulae igneae tum etellure, tum corpore evaporante, vel exhalante in aerem frigidiorem egredientes, per quasillae impulsae. sursum omnino serri debebunt. Demum est particulis aeris sua in particulas vaporem , vel exhalationem constituentes attractio concedenda. Itaque & per hanc attractionem hae illis adhaerebunt absque eo, ut eficiant fluidum sensibiliter diversae densitatis, quod adeo ordinariis aeris motibus utcumque sit

obsecu turum.

zo7. III. Ex his ipsis causis elevationis vaporum ac exhalationum rite expensis haud di ficulter quisque intelligere poterit, maXimam in vaporibus , ac exhalationibus diversitatem debere esse, ita nempe ut alii aliis altius attollantur, idque tum per leges hydrostaticas, tum per leges impulsus, ac attractionis. Neque aliud requiretur, ut videas, cur, de

quando vapores, ac exhalationes recidere debeant in tellurem, quare non immerito ab uberiori re onsione ad quaesitum tertium,& quartum abstinemus , maxime cum in decursu praesentis materiae res omnis amplius sit declaranda a

304쪽

De tellure. 293

CAPUT III.

De meteoris aqueu .ao8. Uandoquidem materiae atmosphaericae diversae sunt, diversisque modis inter se combinari ac misceri possunt, ex his autem

meteora nascuntur, consequens equidem fit, ut

diversa meteora sese spectanda offerant. Plerumque dividunt illa in aquea, emphatica, ignea, is aerea ; de aqueis primum hoc capite agemus, tum de reliquis. 2ος. Meteora aquea sunt nebula, nubes, pluvia, ros, grando, pruina, nives. Nebula est congeries densiorum vaporum, qui satis elevari non possunt, ideoque prope terram aerem ita replent, ut visus etiam & prospectus impediatur; hinc maxime apparent nebulae circa fluvios , & paludes & quidem tempore frigidiore;

Sole autem aerem rarefaciente decidere solent. Vaporibus saepe exhalationes aliae permixtae sunt, unde fit, quod nebuIae tetrum non raro

odorem spargant. Quod si speciatim nebula im- pregnata sit nitrosis , ac sulphureis particulis, fructibus ac Frumento, quod ejuscemodi nebula allambit, detrimentum insertur , contingitque id potissimum cum uredo habetur, quae re ipsa est nebula cadens eiuscemodi particulis insecta . Dum tenuviores particulae nebulae Solis calore rarefiunt, subsequitur crassiorum particularum accessio, & consti patio , componiturque quaedam velut fili candicantis species per aera volitans , cui nomen evilii Veneris, vel etiam fili

305쪽

ας Tissis a specialis Sectio II.

B. Virginis imponi consuevit; conspiciuntur haec

fila dumtaxat tempore verno, & autumnali. Lisserus Anglus centuit ea esse telas araneorum.

2Io. Nubes re ipsa nebula est, sed altius in atmpsphaera sublata , quod patet experientia illorum, qui in altissimis montibus, quos nubibus obtectos conspicimus, intra nebulas se ver

sari observant. ςς Quo tenuior est nubes,

eo altius ascendit, remanet vero eo terrae propior , quo crassior, graviorque illa est. Hinc crebro in atmosphaera plures nubes deprehenduntur , quarum una altera superior est. P. Rieriolus ad 3ooo. passus evectas mensus est, hoc est ad I x mili. germ. Monnierius notavit cacumen. montis Canigou plerumque ultra nubes eminere, quae scilicet ultra 3766. pedes non ab

99 ὶ Vapores in nubes congregant venti quatenus hi oppositi spirantes vel contra montium latera ad se mutuo illas colligunt sphaerulas aqueas, quae sic ru piae coalescunt in guttulas crassiusculas , quae tamen calore iterum dilatatae pendulae adhuc in aera consistunt, sicque nubes exhibent tamquam fumum quemdam, qui lumen intercipit & reflectit . Item eatoris sola remissione vapores sublimiores condensati decidere debent in inferiores aeris regiones , ubi ad

juncti iis, qui ibi jam sunt, sensibilem nubem creare

possunt. At plerumque igne electrico vapores in nubes densati nemo dubitaverit , qui meminerit corpuscula inaequaliter eleruica coirer porro diverse electricos ei se vapores exaltatos a diversis corporibus dc terrae partibus, in quorum saltem minutissimis particulis inaequalis est ignis ille, necesse est. Insuper saepe caelo sereno surgens e montis vertire nubecula brevi in magnam mutatur: nubes passim videmus nubibus celerrime occurrere; alias e contra discindi r quid aliud nisi ignis hie e monte erumpens tam cito attrahit va

potes ; aut in nubibus existens inaequaliter eas unit, vel seindi ty

306쪽

De tellure. 293 surgerent. Nubes neque figuram, neque magnitudinem servant, cum aer, quo ipsae suilentantur, numquam penitus quiescat, ideoque motu suo nunc partem vaporum auferat,

nunc advehat, unde necessario magnitudo, &figura mutari debet. Ρorro diverso nubes colore pictae conspiciuntur, ut plurimum albescunt, quando nimirum radios lucis absque refractione ad colores separandos requisita reflectunt. Aliae admodum spissae, α nigricantes apparent, dum nempe plurim radios absorbent. Sole oriente , & occidente nubes ruborem induunt, horizonti tamen proximiores violaceae primum mox caeruleae conspiciuntur. Dubium non est omnes istos colores a lumine , quod in vaporum globulos incidens in colores dividitur provenire; hinc color ruber primum , dein violaceus , & postremo caeruleus oculos nostria serit juxta diversam Solis ab

horizonte elevationem . Quare etiam non mirum,

si oculis navigantium nubes flavae, aut virides, quarum Freerer in itinere suo meminit , subinde objiciantur. Demum insignem telluri usum praestant nubes , dum non modo pluvias suppeditant, sed aestus etiam temperant. Quanquam ut Merrii

ve observat , ex situ earundem fieri possit, ut eosdem augeant, uti si cavae sint ad instar speculorum causticorum, non nunquam radiorum

vim versus certum locum , ibique repentinam aeris raritatem inducere , immo accensionem exhalationum inflammabilium tosque ingentes uno momento excitare poUMnt.

2II. Plumia nihil aliud est, quam plureS va-

307쪽

296 Pissica specialis Sectio u

pores, ex quibus nubes componitur , in guttu

las collecti , atque ex illa ad terrae superficie in decidentes. Quod si pluvia sit densior, guttiique majoribus cellerrime motis constet, vel imber dicitur . Haec autem ita porro declarari posse censemus. Nubes ex particulis potissimum aqueis composita tamdiu in aere suspenditur , quamdiu particulae manent satis dispersae , ac disjunctae .

Cum vero sive vento, sive quacunque alia causa, contiguae redduntur, aut ex tellure aliae ad eas accedant , per vim attractivam conjunguntur, guttasque sormant , quae pondere suo demum deorsum feruntur . Quod si jam gutta quaelibet deorsum lata incidat in plures particulas nubis, vel etiam in alias guttas , volumen suum inter decidendum aliarum consortio augeat , est necesse, unde omnino evenire debet, iit modo majorem, modo minorem in guttis, dum ad tellurem perveniunt, molem deprehendamus, prout nempe guttam pro ratione altitudinis &densitatis nubis in plures, vel pauciores partes, cum quibus conjungitur, incidere contingit. Ceterum experientia teste majores sunt guttae aeqstate, quam hyeme, cujus ratio est, quod aestate aer satis calore rarefactus pluviae cadenti minus resistat , ideoque guttarum partes ampliuScohaerere, integraeque ad terram pervenire pos- snt : hyeme vero aer frigore condensa ius magis resistat , ob quam resistentiam partium co-Daesione sublata guttae ipsae imminutae decidere

debent. 4- Contingere potest, ut aer 'inferior confestim

extenuetur , aut motus , quo aliqua nubes

308쪽

De tessure. 297bes sustinebatur, illico desinat; item ut duo venti ex oppositis plagis spirent; nubemqtie aliquam repente ac sortiter comprimant, aut ab uno aliquo impetuoso vento nubes in opposit rum montem opprimatur, in quibus nomnibus casibus ingens aquarum copia brevissimo tempore in terram decidit, id quod ex driam, nubium rupturam, vel fracturam vocate solent. ioo 2IΣ. Huc pertinet ira dictus Presser , columna, vel turbo aqueus', qui oritur, dum duo venti diis rectionibus parallelis , sed adversis, & parum a se distantibus nubem intermediam comprimunt,

- Ioo Pluvias quoque componi saepe debere.ab

igne electrico continuante actionem eamdem , qua Va pores in nubes vertit, evidens est; cum enim in adeo grandes guttas adunaverit, ut sustineri ab aere non

valeant, decident, & pluvia erit cujus guttae eo etiam majores ad nos veniunt, quo longior est tractus nubium roridarum; superiores enim per eum deciden tes pluribus.tunc guttulis occurrunt ,' item quo altior est ortus pluviae , quia graviores cadentes celerius lex iores plures allequuntur & secum uniunt . 2. Neque. gratuita haec sunt: Beccaria enim observante , paulo

ante quam Piu t, & dum pluit electri metrum scintillas quasdam speciales dat ; quae cessant versus finem pluviae. Erso cum pluvia gignitur . & gigni non cel 1at, electricilias quaedam pluvialis dominatur in aere, qua cessante , ces at & pluvia. : nam quod illico non cesset eum electricitate inde est , quia ultimo parat pluvia paulo post ad nos pervenit. Id clarius lucet ita proportione,' quam servant scintillarum,& pluviae in tensitates. Tandem non alii causae quam huic igni,

qui in distantiis aequalibus sistribuit corpuscula , quae vel unit, vel dispergit , reserri potest illa aequalitas, quae in ealem pluvia, & in guttarum mole & distat tiis est. Qsam sane delicata esse debet haec distributio in nubibus, in quibus irides, hallones , parbellia

pinguntur λ An eam turbolentissimi venti, aut sortui tus vaporum concursus componet q

309쪽

29o 2 BFsca specialis Sectio II.

subito in aquam condensant, ac propter motum ab utroque latere Oppositum eam retorquent , & in orbem sine exitu sectunt, ita ut nubes circumlata in se sorbeatur, & vortex eia ficiatur . Nubis pars circumgyrata columnamaqueam Fig. 38. plerumque intus cavam, late undique ex vi centrifuga guttas spargeu tem efformat, intra quam aqua coluens ta cinpiose tanquam per cochleam Arctum am praecipiratur, donec tota nubes exhaurea at. Saepius ejuscemodi columna in mari contingit , rarius super terras, unde erronea quorundam opinio nata est, quod columnae illae ex marinis dumtaxat fermentationibus ducant originem . . In maris praesens periculum creatur nautis, nisi tormentorum ictibus nubes ante disjiciatur; vicinae enim navis vεIa corripiuntur, lacerantur, ipsa navis subinde attolitur, ac rursum demittitur ingenti impetu immergenda, aut immensa aquarum vis in eam exoneratur. Io I 2I3. In atmosphaeram omnis generis corpusculai deseruntur, quidni itaque cum pluvia deis. labi queant 8 Hinc pluviae, quas extraordina

rias, vel plane prodigiosas dicere solent, inteu

ror Et ars praesteres suos habet et in tenebris ex basi virgae electrificatae fac ut aquae sulta pendula sit: Rappone quam proxime ad guttam cr/terem aqua plenum: en praesterem et gutta in tubae modum distenditur, ad eam attollitur aqua era teris , susurru suo tubula haec fremitum maritimi turbinis exhibet ; tr mit, intus lucet: si virgam, aut poeulum horiEOntaliter moveas, videbitur tibi typho per mare discumrens. Igitur vapor electricus in nisbe aliqua copiosissia me inventa semita in mare irruens nubem ad istud

usque distendit,& reliqua iacit, quae ars jucunde fim

310쪽

' De uitare. 299 liguntur. Sic saepius observatum est sulphur de . pluisse, cujus ratio inde sumitur, tum quod

per calorem subterraneum multum sulphuris exhalare, atque 'in nubes usque transferri possit, tum quia teste Scheuchgero detectum est, id oriri ex pulvere e floribus pinorum vento excussis. Porro quod speciatim pluvias eruentas, de quibus apud antiquos teque ac recentiores saepe mentio fit, attinet, eas ab insectis rubicundis proficisci praeter alios deprehendit D. Schuyl Dduni Batavorum. Cl. Meret. ejusmodi pluvias repetit ab excrementis rubris, quorum aliquot guttas semper papiliones, dum ex chryse lidis

involucro, exeunt, dimittunt, consentiente etiam Cl. Reaumur. Seheuhorus existimat pluvias ru rum colorem accipere, dum terram martialem attingunt.

Ceterum quae de pluviis frumenti, lanae, semri, piscium, ranarum , lapidum &c. sparguntur, aut conficta sunt, aut dum quid veri subest credendum haec corpora non ex nubibus, ubi ob gravitatem suam sustineri nequeunt, dep- luere , sed vel ex terrae motu, vel turbulento vento ex uno loco in alium transferri. Quoad ranas adde: probabilissimum esse, quod hae ex terra per pluviam solum projiciantur, conspicuaeque idcirco fiant ; hine enim in solis hortis, & campis , 'nunquam in tectis domorum N B. integrae, .idc pulverulentae conspiciuntur. Testatur quidem D. Moeinein magnam ranam icum imbre in tectum deIapsam esse, sed an integram , non meminit. Deinde in his animalibus ventriculi cibo, intestina excrementis. plena

SEARCH

MENU NAVIGATION