Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3ro Tissica specialis Semo n

diem videretur. Rariores tamen fuerunt priscis temporibus Aaerorae ejuscemodi boreales , quam sint nostris temporibus, non modo in plagis apolo septemtrionali longe remotis, in quibus vix unquam talia phaenomena conspiciuntur, sed etiam in ipsis regionibus borealibus; Celsus quippe primus extitit, qui Auroras illas in Suecia veluti insolitas ab anno I7I6. accuratius observare caepit, atque magnum earum sibi brevi succedentium numerum congessit . In Galliis raro comparebant; vix unquam in Italia, ut ante annum II22. cum clarissimi Bononienses Astronomi Polenus , Tanottus , Bosselinus primam Auroram borealem hoc anno observaverint, veluti ignotum patriae suae portentum , & Fn commentarios Bononianses retulerint; in plagis .se Ptemtrionalibus hodie frequentissima est & veluti perpetua hujus aurorae apparitio, ut D. de moertuis & D. de ι' Iste testantur. Singulares hujus meteori apparitiones apud alios descriptas reperies; nam non semper eodem modo, nec eadem etiam diversis in locis lux borealis conspicitur. Qui figuras de hae desiderat, in tractatu mirant de luce boreali, plures diversarum apparitionum typos inveniet. Duasa et t. Auctore observatas schema dabit. Fig. 68. Exhibet eam, quae anno 173 I. 26. Septemb. Fig. 69. alteram, quae I9. cxtobr.

3726. apparuit.

23r. Quod ad causam hujus phaenomeni arutinet IM P, non pauci eam repetierunt ab

s io8 Et hie breviter indieabo, quae de hac aurora i suppositis ejus phaenomenis prout reseruntuae

332쪽

De tellure . - 32I

exhalationibus sulphureis, bituminosis, & nitrosis, quibus boreales plagae obnubilantur indesinenter ;

hae autem exhalationes ab ipso motu , & concursu inflammabilium particularum latam erum-

X punt

passim a scriptoribus praesertim Irid. Christoph. Μater

disteri. duabus de aurora bor. alia tom. I. , altera tom. q. cOm. Acad. Petrop. probabilia mihi videntur, quaeque praesumo fore conformia theoriae P. Beccariae in quadam scriptura de hac re editae, quam tamen vi dere aut de ea quidquam ut tibi legere, vel audire mihi non contigit. Duae sunt insignes differentiae in boreis lucibus r quae e Germania , Belgio &c. videntur, sere semper versus boream eriguntur non ultra Ao' ab horizonte apparentque figurae aeque terminatae saepius

etiam arcuatae; & identidem lucidas virgas juculantes. Qitae e contra in Russia , Lapponia aliisque polo vicinioribus regionibus spectantur, eae spargiuntur ple

rumque per totum caelum, aut saepe ad quamlibet pla-sam, exhibentque lucem tremulam, quae intermittenter cor ulcae, & raras nubeculas seu vapores accendere tunc videtur. Ex quibus colligitur easdem auroras,

quas Germani &c. ad boream spectant, esse eas , quae undique caelum Russorum &c. occupant . Et quoniam eaedem aurorae ut plurimum e locis valde dissitis secundum latitudinem videntur ad boream , dc quidem notabiliter ab horizonte elevatae, necesse est, auroras solere in altioribus aeris regionibus polo Vicinis con sistere. Item aurorae hae solo hyeme saltem fiunt, saltem nunquam aestate, ex Μaiero, & caelo valde sereno in locis ubi est aurora ita , ut inter eam & hori zontem caelum caeruleum valde sit. Igitur aurora bo realis est vapor electricus in sublimiori aere adunatus. Nam propter Solis absentiam in polaribus regionibus

Vapores non exaltantur hyeme, estque proinde aer de faecat inimus: in super abundant eo vapore illae regiones . nam etiam hyeme tonitrua ,&sulgura illic esse solente item nivibus, quibus operiuntur terrae illae, vaporem

plurimum contineri & floccorum ejus figura , & sortiora signa in electrometro, caelo ningente, testantur. Quare copiosus is nis electricus non utique torpens pau atim

333쪽

ara Ndifica specialis Semo II.

punt in flammam, atque variis ignitis spectaculis, jam pyramidibus, jam columnis, aut globis

ardentibus amnes populos percellunt. Uerum contra hanc opinionem id potissimum depugnat, quod in meridionalibus plagis plurima reperiantur loca sulphurea exhalantia , ut abunde fit palam in montibus flammiuomis Italiae, Asiae, Africae, & Americae, in quibus tamen regionibus vix unquam aurorae illius lumen accenditur; profecto si terra ipsa ad aequatorem ob majorem vim centrifugam elevatior facta est, deberent, & sulphureae illae evaporationes in Zona torrida magis quam ad polos a cumulari . z33.

latim per aera ascendet cumque in magna altitudinetb dictas causas aerem purgoissimum inveniat , coer cebitur, ac veluti ibi adtinatus haerebit .mod si dum sublimis aer ita electricitate abundat, illuc ascendant tenues & pauci vapores olet sane ex Naiero , qui in Ruffa observabat, ubi aurorae sunt , auroras procedere , aut comitari tepida tempestas in hos leviter pro eorum capacitate irruet vapor sine strepitu.

oti de i ibus satuis sipra dixi eaque frementissima

communicatione isnis ad vapores tremula fit per totum caelum corruicatio ; quando vero copiosiores vapores aliqua ex parte accedunt, tunc abundantior com municatio sequitur, quae nubeculas illas inflammare videtur. Et quia semitae vaporem ab atmosphaera io eorum australiorum protenduntur usque ad vicinia aurorae, imis in illas erumpens paucis secundis ad loca minus electrica pervenit ἡ apparet nempe e locis australioribus aurora jaculare columnas . seu radios iii-cis, qui quandoque Mitra Emith excurrunt , anteq Iam dissipentur , quia aliquae ex dictis semitis utpote in altissimo aere circumdantur aere puro coercente nempe egressum ignis ab illis . Demum quia ignis hic vapores congregat ; ideo plerumqye aurora non finit quin nubilum caelum relinquat. -

334쪽

De tellure . 233. Qitare D. Mai ranus aliam viam inivit pro deducenda aurorae borealis origine : Traite Pissique es hisori de i' duror. Boreal. diXitque materiam illi esse eandem , quae est lumini radiacali, eam nempe, quae ex atmosphaera Solis ab-s cedit, & ad ipsam aliquando pertingit orbitam

nostrae telluris p quoniam autem attractionis seu gravitationis vires se habent in duplicata reciproca ratione distantiarum n. 388. Phys gen. fieri utique debuit, ut materia illa atmosphaeras solaris, tanto spatio a Sole avulsa , admodum lente in Solem, fortius vero in vicinam tellurem gravitaret; adeo quidem, ut ad ipsam telluris superficiem descenderet, nis gravitate ambientis atmosphaerae terrestris prohiberetur : descendit nihilominus in atmosphaeram ad eam

nimirum usque regionem, in qua cum aere at mosphaerico aequilibratur . Porro materies illa descendens componitur ex particulis variae gravitatis ; hae particulae aequilibratae cum varia gravitate atmosphaerae efformant varia veluti

it rata, concentricas ad tellurem superficies, ita ut graviores particulae propius accedant ad tellurem , & nubem densiorem constituant, cui tanquam fundamento insideat Aurora borealis ileviores autem particulae & facile inflammabiles variis sub figuris superemineant; praecipue vero ploriatur Mai ranus in eo, quod hoc suo in systemate facile liceat rationem reddere, cur nam aurorae boreae plagam septemtrionalem potissimum infestent 8 nam dum phoenomeni hujus materia ad telluris atmosphaeram approquinquat, omnibus indiscriminatim .partibus occurrit atmosphaerae terrestris: quae atmosphaera ob X a ma-

335쪽

3r Pa specialis Sectio II.

majorem vim centrifugam in aequatore, velocioremque motum magis resistit accedenti illi materiae, quam tardior illa atmosphaerae revolutio ad polos; atque hinc materia illa occasioni subsequitur, & ad polos praecipue congregatur, atque accensa lucet. Alii, quibus ne haec quidem mutatio materiae ex Sole placet, malunt opinionis suae vero similitudinem tueri dicendo e in penetralibus borealium regionum delitescere materiam quamdam inflammabilem, phosphoream, ab aliis exhalationibus sulphureis diversam , quae exhalet, atque accensa auroras boreales illis regionibus inducat: cur enim telluris gremio non concedamus phosphoreas ejusmodi substantias, nulla hactenus sessione repertas, si tantam illarum varietatem Chymia suppeditat ' quae materia ubi olim tota expiraverit, cessabunt tum permulta saecula , etiam in septemtrionalibus plagis boreales aurora, quemadmodum ante annum III 6. rarius videbantur: nempe ob pauciores

evaporationes illius materiae; at interim nihil vetat illam materiam reddi in aliis plagis aptam evaporationi , & sic auroras boreales inibi

causari.

Atque vel ex his iaciIe quisque intelliget dubiam adhucdum causam esse hujus Phaenome . ni , quare satis sit praecipuas de ea sententias cum R. P. Datham attullisse. CA

336쪽

De tellure . 3zy

De Meteoras aereis .

234.J 4 Eteora aerea sunt ventus autem

10 non aliud est , quam sensibilis aeris.

fluxus a sublato aquilibris ortum trahens . Sic namque si aer vel intra cylindrum antliae pneumaticae , vel intra globum cupreum comprimatur, aperto epistomio cum impetu prorumpit, & plumam, vel aliam rem levem ex filo suspensam instar venti agitat; quod idem contingit, si sub campana vitrea pluma suspendatur,& aere ope antliae aeri externo per epistomium apertum accessus denuo concedatur. Nempe in utroque casu, dum aer vel comprimitur, vel raresit , aequilibrium inter eum, & aerem atmosphaericum tollitur. 233. venti primum dividuntur in perpetuos , qualis est, qui in Zona torrida perpetuo ab ortu versus occasum spirans observatur, itemque qui in Tonis temperatis contraria directione ab occasu in ortum refluere notatur, tametsi hica ventis variabilibus frequentissime impediatur. a. In Periodisos , qui non nisi certo tempore spirant. 3. In Variabiles , seu incon senantes , qui nulla Iege, nullo tempore, vel loco adstricti ex omni mundi plaga ad omnem partem seruntur. 236. Porro pro ratione plagarum unde spirant, ita a Geographis, ac Nautis venti distinguuntur, ut in primis sint quatuor Cardinales, nempe: septemtrionalis, seu Boreas, vulgo Nord; meridionalis seu Auster, vulgo Sud orientalis ,

X 3 seu

337쪽

326 Tissica specialis Sectio II.

seu Eurus, vulgo Ost ; occidentalis , seu TepΘ-rus vulgo est. Inter hos aequali distantia inserti sunt alii quatuor Collaterales dicti, nempe Nord-Ost, qui inter septemtrionalem, & orientalem interjectus est, Nord- est inter septem trionat. & occidental. Sud-Ost inter merid. dc orient. Sud- est inter merid. & occident. His otio alii rursus inserti sunt, ita ut quivis medium locum inter unum cardinalem, dc collateralem teneat, nomenque ab utroque trahat. Aucti suerunt enumerati venti pro usu navigationis sedecim aliis, qui signo dumtaxat aliquo in rosa nautica Fig. 7o. notantur, ubi alii literis initialibus indicantur.

7. CAus A vENTORUM EST , QUIDQUID AEQUILIBRIUM ATMOSPHAERAE Tu RRARE POTEsT. Nam ventus tunc re vera oritur, cum sequi librium

turbatur, itaque quod est causa turbati aequilibrii, id hoc ipso causa venti est. Sed enim varia sunt, per quae aequilibrium atmosphaerae turbari potest, ac solet. Sic primo: Causa di sorte praecipua hujus turbationis est calor solaris, qui per succede. tes revoluti nes sat efficacem rarefactionem in diversis atmosphaerae plagis producit, deinde huc spectant ser

mentationes, di exhalatiopes terrestres , meteo rorum inflammatio, resolutio vaporum in pluvias, praecipitatio nubium , quae omnes caustudi versimode inter se combinatae varios utique in atmosphaera essectus producent. Quod speciatim ventos quosdam stabiles , ac perpetuos attinet, patet equidem stabilem , ac perpetuam eos causam habere debere , qualis in zona torrida est calor solaris, cui accedit vis attractiva , quam Sols

338쪽

De tellure . 3z7Sol, ac Luna in tellurem , atque in circumsu -

1am atmosphaeram exerit, per naee enim perpetuo re vera gravitas , ac elasticitas aeris mutatur, ideoque aequilibrium turbatur. Ios 238. Ventorum vis nunc sortior, nunc debilior observatur. ventus sortior , ac impetuosior Procella appellatur ; facile autem patet, impetum venti, cum quantitati materiae adscribi nequeat, quippe quae modica est, celeritati, qua aer m

vetur, tribuendum esse. 239. Sunt praeterea ventorum variae affectiones , videlicet calor, frigus, humiditas, siccitas ;quae a statu regionum, e quibus ad nos ventus

s ros Hisce quinque causis adde vernos ventos potivinium oriri ex aere in nivibus&in omnibus eor poribus gelu, ac Bigore hyemali incluso per vernum teporem liberato dc dilatato. Adde ignem electricum, qui dum se effaruli e more suo ventos excitat, sicuti e

Catena erumpens auram eiet lenem. Venti autem pro

De aequatorem ab ortu in occasum stabiles ipirant. quia Sol su essive ab ortu in occasum aerem raresa Cit; quare cum ad orientem alicubi adhue est , illuc aerem dilatatam urget , cum prope meridiem iumme aerem loci calefacit, undique sere aequaliter expandit, sed paulo magis ad occidentem , quo aer sem recedit ex prius impreta motu, tande tunc debilis est ventus ad occasum et post meridiem vero , uti in aliis Zonis

accidit, urgeret quidem sol aerem ab oeeata versus illum locum; sed partim quia calor, qui intensus illic adhuc perseverat, resistit magis quam seigida loca oe

cidentaliora, partim ob notanilem motum totius at mosphaerae ab ortu in occasum antea impressum , dc ideo nondum extinctum, pergit aer potius versus occasum: quare sub Eona torrida sere tota atmosphaera jugiter fluit ab ortu in occasum motibus inaequalibus pro diverso Solis positu . Inaequalitates autem. , quas pro Variis Solis declinatione , & oceani situ ad continentem subit hic ventus, earumque explicatio videri queunt apud Muschenbr h. cap. ult. phys. dc alios.

339쪽

328 Tissica specialis Sectio udesertur, pendent. Sic calidus eii Ventus, qui 1 pirat ex terris versus austrum sitis , ubi Sol magis calefacit , quam nostris in oris . Ex eadem ratione aestate calidus est , qui per terram continentem spirat , cum tetra magis calefiat , quam aqua . Contra hyeme calidus observatur,

qui per maria in glaciem non abeuntia spirat , cum aqua milius frigida sit, quam terra nivibus, di glacie obducta. Frigidus est ventus, qui spirat ex terris versus polum sitis, ubi Sol minus calefacit, quam nostris in oris. Ex eadem ratione hyeme frigidus est, qui per terram continentem glacie concreo tam , & nivibus tectam , spirat; aestate contra frigidus observatur , qui per maria advenit. Humidi sunt venti , qui aut per mare , aut per terram stagnis, lacubus, fluviisque abundantem ad nos desiruntur. Sicci autem sunt, qui per terram contineri. tem, ac aridam deseruntur.

natura teltaris .

CAPUT I. De praecipuis geogra ire, ac Θdrogra-pbiae fundamentis .

ACCEDIT. Tria potissimum sunt ex quibus hoc ipsum colligitur. I. Non omnibus ejus partibus

340쪽

De tellure . 3δ9tibus Sol oritur, occiditue eodem tempore. I. Qui iter iaciunt, sive mari, sive terra, navium malos, & montium, ac turrium vertices e longinquo citius vident, quam navium, montium, ac turrium partes inferiores. 3. Telluris

umbra in Eclipsi. lunari rotunda est ; quorum omnium phaenomenorum ratio reddi non potest , nisi figura telluris prope sphaerica sit; proindeque M. SCH. Non sine ea a, dicitur telluris figura prope sphaerica esse , re isto enim sphaericam non esse pausis post patebit.

2 o. Itaque mirum videri non potest, tellurem iterum, iterumque circumnavigatam esse, uti primus eam circumnavigavit Ferdinandus Moesianus anno I I9. spatio II et . dier. post eum Franciscus Draco Anglus anno I 337. intervallo Ios6. dier. Thomas Condifeb. itidem Anglus anno II 86. intra dies 777. &c. Consequens quoque sit dari homines, qui pedes nostris obvertunt, vulgo Antipodes dictos; qui adeo caelum supra verticem uti nos habent, terramque sub pedibus. 24 i. In tellure eosdem circulos concipimus, qui in superficie sphaerae mundanae describuntur, ita tamen, ut omnia quaeque puncta temrestrium circulorum caelestibus subjecta sint, ac parallelo situ eisdem correspondeant. Sic si AQT P jam reserat tellurem, Fig. 7I. puncta P vocantur poli zelluris, alter P arcticus, alter ina natarcticus, P axis telluris, A L AEquator a Nautis linea dictus, EL Ecliptica, EM,S N L Tropiet, vo, YX Circuli polares ab utroque polo distantia 23', G descripti.

SEARCH

MENU NAVIGATION