Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 o P sica specialis Se iis u

alia &c. vid. Haren. Geogr. generat. L. I. Sectione a. cap. 7. de puteo Amstet amensi. Porro differunt ipsa haud mediocriter figura, situ,

crassitie , longitudine , nexu . Qualaam verti- ealia , quaedam horizontalia , quaedam inclinationi montis parallela deprehenduntur. Demum ejuscemodi strata alio plane ordine, ac eorum gravitas specifica est , collocata cernuntur. II. In montibus non nimium altis , di lo- eis a mari non nimium dissitis magnus numerus corporum marinorum deprehenditur ; sed di in altissimis montibus quanquam minori copia ea reperire est, uti in montibus Helvetiae. Reperiuntur quoque in locis a mari multum remotis, uii in Bohemia teste Balbino. Raro autem in una eademque terrestri regione diversae speciei corpora marina comparent; immo , quod sorte magis mirum, ita in stratis collecta conspiciuntur, ut aliud stratum magna, aliud mediocria, aliud denique exilia, qualia recens nata sunt, sibi vendicent. III. Inter strata memorata non nunquam integra etiam animalia, aut saltem partes eorundem , similiter di plantae repertae sunt, ut refert a sinitiat.

nim , atque etiam integra animalia per III. γluculenter testantur ea nonnisi temporis lapsu

orta esse. V. NEQUE A GENERALI DILUvIO ORTUM SUUM STRATA TELLURis HABENT . In his enim saepe numero corpora reperta sunt, quorum aetatem aetate diluvii multo minorem esse constat. Sic

352쪽

tem navis integra cum malis, anchoris, ac mcadaveribus humanis deprehensa est; effossi quoque sunt nummi Alexandri, Julii Caesaris &e. nominibus insigniti . instat quoque crassities

stratorum, itemque situs, ac collocatio contra ac materiarum gravitas specifica exposcit, demum & ejusdem generis materiarum interpositis quibusdam aliis repetitio: haec nempe una inundatio aliquot dumtaxat mensibus durans

emcere non potuit. VI. DENI NE NEC ALIIs, HSQUE DILuvIO P STERIORIBus INuNDATIONIBUS STRATA TELLURIS ORIGINEM su AM DEBENT. Nam si diluvianis aquis id non largiendum, ut alias quam ejusdem generis terras, ac corpora in unum, eundemque locum congerere potuerint, quo modo aliis quibusvis inundationibus id largiamur 8 Adhaee utra demum ratione ab aquis strata orta sint, num quod partes terreas destituerint 8 an quod ingentes illos terreos aggestus ab uno: I co in alterum secum avexerint ' si primum dicas: non apparet, quomodo tot strata situm ab horigontali diversiam nacta sint ; si alterum: quis credat aggestus tantae prassitiei ad plura 1aepe milliaria ita avehi potuisse, ut subinde arctissime committerentur, unumque quasi str tum essicerent puII. ORTus MoMTinu , ET FLANITIERUM CUM

STRATIS SUIS RECTE TRI BuiUR IGNIBUS SUB

TERRANEIs. Explicatur, & probatur assertio: Quam plurima exempla extant, quibus certum habetur per ignes subterraneos , eorundemque validissimam actionem novos montes , ac Insu-

353쪽

34a Tissio specialis Semo II.

as exortas esse, qualis est, quem anno IT 'a die 23. Μaii, usque ad I 8. Iulii viderunt enasci incola: Insulae Thera , seu Santorinae, itemque mons, qui in Regno Neapolis prope Puteolos an. I738. hoc modo ortus est, novus idcirco dici eoeptus , di hodiedum dici solitus. Porro eompertum quoque est montes hac ratione aliquando genitos iterum, iterumque diversis. temporibus flammas eructasse , atque cum his divertissimas quasvis materias egerias esse, puta: humum, arenas sabulum, argillam , lapides, salia, metalla , omnisque generis mineralia, quorum pars rivi adinstar defluens, pars per aerem propulsa, ae in sorma pluviae recidens vicina non modo, sed & dissita loca obtexit, idque ad tantam etiam altitudinem, quae arborum vertices , domorumque tecta sequaret. bd. D. Gasp. Paragallo in hist. natur. Vesuvii. Gassend. Phys. sin. 3. Μemb. I. lib. 1. cap. 6. Bayl. Phyc partio. p. I. lib. 3. sest. I. disp. q. art. 4. eoncludi , ac statui merito p teu: III Tellus primum aquis obtegebatur,

ω; m n quae sale etiam LaΣa..'--Pqtest. Ex historia creationis ter: . ςrso iaIis elat terrae figura ut naturaliter supra universam ejus taetem aquae ele varentus; ade me noli scabrae&foisil illis hue illucque excavata sicuta die tertia esine quo dixit Deus a anari at arida, oe

ouoniam a pata suit rotunda : &quoniam ab ignibus sub terra certo existet ibus, quM

354쪽

De tellure . 343

staque lapidea cingebatur, qualis etiamnum iupluribus maris partibus observatur, & ab Illustrissimo Marsi glio fundus essentialis cognominatur . Rotunda quoque erat, hoc est collibus,

in ea segregatione facta est, faciei terrenae mutatio oriri potuit , non temere illorum explosioni tribuitur, sicuti indicium lapideae erussae separantis aquas a nu-eleo solido, est ejusmodi crusta in maris lando communius superstes. Terra igitur stratis rerum fossilium diriversorum generum a Conditore certo ordine versus sistperficiem circumdata etenim in omni hypothesi eustratorum distinctio a Deo repetenda ; nam confusio

materierum ex quavis orbis eversione augeri potius

ruam tolli debuisset ignibus, quos ad plures fines inuo sinu lavet , concussa in multis locia ruptae lapideae thecae sursum projectae ingentes partes montes saxeos efformarunt, alibi ex pluribus fragminibus eomminutae crustae montes qui rupium acervi sunt, ortum d Nerunt. Ex apertis autem hiatibus evomuit terra diversas illas materias ex. quibus & montium dc planitiei strata sunt facta: nam quia ignes illi divertis modis & serpunt per terrae viseera.& eiversis attestto ἀnibus explodunt, & in varia inaequalia sola deeidunt

eructatae res,& demum aliis atque aliis ordinibus su per se cadunt: ideo diversus est stratorum ordo, eras. sities, eollocatio . Quia diversis temporibus longe a se re motis eructatae sunt materiae aliae supra alias & e diversis terris desertis, fareatulis, habitatis , marique ; ideo alicubi marina sola corpora , alibi solae plantae & serae, alibi demum etiam humana eadavera ae artefacta sepulta reperi tur . Et quia aliquando ignis maris sundum postquam elevavit, aliunde exitum faciliorem invenit; ideo aliqui celsissimi montes emerserunt, quorum ver intices testaceis sunt onusti ; plerumque tamen super eversum iandum terra aliaque eructata extulerunt mo tes ultra locum, ad quem elevata fuerant eum iundo testacear hine nostris saeculis corrosa a pluviis aquis montium latera eadem testacea monstrant. Demum eurdiscretae sins testaeeorum species , ratio vel a seu . quem eae in mari habebant ; putaci sinibus angustis,

355쪽

3 T sica specialis Sectio II.

ac clivis destituta. Haec erusta lapidea, seii sundus hic essentialis vi ignium subterraneorum ex undis subinde protrusis est; unde montes primarii, scilicet lapidei exorti sunt, qui ignem,

cum igne tantam terrarum diversarum molem evomere coeperunt, quanta non ipsis modo , eorundemque verticibus tegendis, radicibu1que formandis, sed locis etiam inter montes

istiusmodi interjectis opplendis , vallibusque adeo, dc planitiebus cum stratis suis procreandissu Fciebat. Ex quibus planitiebus per ignes sub

terraneos montes secundarii, potissimum ex partibus terrestribus conflati, assurrexerunt. Iam vero in hac montium , terrarumque origine cum aquarum fundo etiam corpora marina,

quibus is instratus fuerat, in altum sublata, ex undis protrusa sunt, vi ignium in alia quoque cum caeteris materiis terrestribus transfe

ec parum profundis aut magis tranquillis pisces quidam habitant, in aliis alii: vel ex eo quod in certis terris testacea certa solum conservari potuerint observavi quippe di versas esse terras, quae diversas testa ceorum 1 pecies continent ) repeti potest. Ceterum negari nequit non exiguam in hodierna terrestris faciei aispositione partem esie tribuendam ai- iuvio universali , in quo fontes ab si aperti sunt. Gen. g. v. a. At ex sola diluvii cellatione stratorum discre-rio nequit repeti; certum est quippe vix ullibi ita el- se ea strata disposita ut graviora subjiciantur leviori bus; quod tamen foret in hac hypotheli. Item nec a diluvii eversione nati sunt montes: nam ante eas aquas utique erant, dicente historia sacra : opertique sunt omnes montes excet i sub universo caelo. Gen. 7. v. I9. immo uius. quem soli praestant montes certis plantis ,& animalibus, immo sontibus, ex quibus derivantur fiuvii ad irrigan dam univertam terram , convincere videtur eis non

caruisse terram, quam antidiluviana gens incolebat.

356쪽

De tellure . 3 Frenda, hine tum in montibus mediis, atque in

ipsis etiam eorum cacuminibus, tum in territoriis planis hodieque reperiuntur. Plura vide

in memorata commentatione.

CAPUT III. De igne eentrali , Θ subterraneis,

ubi simul de causa terrae motus.

61. I Nsignem esse ignium subterraneorum vim, L atque essicaciam probant di ista praecedenti capite, in horum itaque naturam penitius inquirendum . Sed ante de igne Centrali dicto agendum, quem cum illis ignibus subterraneis non esse confundendum mox patebit. 26a. In imis telluris constans quidam, ac invariabilis calor, & temperies observatur; sic in prosunditate 84 ped. observatorii Parisini toto anno termometrum sere haeret in eo gradu, qui pro mediocri temperie inter frigus, &calorem assumi solet. In notabiliter majoribus profunditatibus calor major deprehenditur. Porro Illustr. t Com. molatius etiam in mari ad

I , a , 3o, I 2o orgyarum prosunditatem sere eandem temperiem notavit. Calor hic eonstans, ac perpetuus constantem quemdam ignem inimis telluris arguit, quem, adeo emtralem a pellare consueverunt. 263. Dari revera ejuscoenodi ignem centralem amplius ex hoc confirmatur: si ponamus, calorem Solis esse in ratione composita ex ἐμ

recta sinus anguli incidentiae, reciproca dupli

cata

357쪽

eata distantiarum, & dilecta temptaris illuminationis, cum in aestate summa accipienda 1it distantia maxima, in hyeme minima, die autem longissima sere duplo longius supra horizontem sit, quam die brevissima, in nostro climate reperiemus , quod his causis solis spestatis pra

scindendo ab aliis , e. g. a majore refractione, dc interceptione radiorum obliquius incidentium γplus quam quinquies deberet esse major calor in terra aestivo tempore, quam brumali ; adeoque si ponamus gradum caloris in hyeme ordinario thermometrum suspendere ad gradus 3 a , deberet in aestate ascendere ad I 6o', quod tamen nunquam experimur, ergo cum longe minor sit varietas his temporibus , calor aliunde aliquis

nobis communicari debet, quod iacillime ex dato igne centrali explicatur o ita γa6 . Probabile videri nequit , ignem centra- Iem , de quo hic nobis sermo est , esse ignem quemdam in specie flammae luculentum, qui ex terrae medio per varios canales pyragogicos in pyrophylacia quaedam dispensetur, quod Atreb rus T. I., L. q. Mundi subtere. existimat . n uscemodi enim ignis, & affluxu aeris , & perpetuo pabulo opus habet, siquidem ipse perpetuus , & constans esse debet . Sed qui fieri posisit, ut aer ad ima telluris libere affluat 8 tum si perpetuo pabulo opus est nunquid periculum

exustionis terrae iure, metuetur Z na 63. Itaque de hoc igne centrali rectius st

l . z tu tria Hic calculus nil probare eidetur . I. Quia igniRtotus a Sole emissus non adunatur in terra. Dianon constat an thermometri ascensus sit proportiona

lis caloris gradibus.

358쪽

De telluare . 347 tuetur: eum non alium esse, quam qui ex attritu partium circa telluris centrum validissime compressarum identidem excitatur , indeque in omnem partem extrorsum agit. Ubi tamen nequaquam id contendere fas sierit, in interioribus telluris praeter hunc ignem alium, qui scilicet re vera naturam, indolemque flammae habeat , nuspiam extare, quod i pium jam declaraturi sumus. 266. Extant haud dubie in gremio telluris materiae acidae, di sulphureae, ex quibus stimulante atque excitante in primis calore, vel igne centrali per sermentationem , ac effervescentiam fluida, sive halitus generantur, qui dum in se invicem agunt , in flaminam omnino abeunt admodum, quo artificiales ejusmodi explosiones, ac inflammationes excitari possunt . Huc spectant praecipue Litanthraces, ac Pyrites de quibus compertum est, quod si cumulatim sub dio iaceant, di moderate humectentur, incalescant tandem, di flammam concipiant , SCH. Arti latis inclammationis, I explosorus exemplam eelebratissimum habetur in experimenta D mini tamery, quod is ope massae ex sulphure, ἐπ ferri limatura mixta instituit, referiamque in Commentariis A. R. S. ad an. ITO 267. Halitus nunc memorati aut actu elastici sunt , aut per ipsam inflammationem et stici evadunt i hinc rero evenire oportet, ut flamma, quam ii faciunt , qua via datur , in gna vi erumpat , eaque , is quae ostendit, secum abripiat . Exempla hujus rei praebent montes ignivomi, de quibus Cap. praecedente. . Porro autem quoniam summa est vis

359쪽

a 8 NUca specialis Sectis II.

istorum halituum etiam tune , cum via exeundi illis patet, iacile dispicere licet, quid accidere debeat, si magna copia eorundem uno tempore in flammam abeat, exitusque sit interclusus. Tunc enim aucta elasticitate parietes, quibus conclusi sunt, concutient, emovebunt, rum. pent , disjicient , eosque tristissimos effectus edent, qui in terrae motibus observantur. 269. Itaque Halitus minerales elastiei inflammati causa sunt terrae motus , quamquam non una , cum etiam & vapor aqueus , re gravitas

huc spectent. Nam quod primo gravitatem at tinet , si subtus agrum quempiam , vel superstructam ei urbem partes inseriores, quae incumbentes sibi instar fulcri sustinebant , removeantur, cavitatesque nascantur , fieri utique poterit , ut successu temporis ruptis compagibus, &cohaesione partium terrae inter se pondere suo ager ille, & urbs subsidat , uti saepe , & ante non multos annos Limanae urbi revera accidit. Quod si aquam contineat cavitas illa , tum loco suo a delabente agro , & urbe depulsa aqua in agri, urbisque locum succedet stagnum sor- matura. De vaporibus aqueis autem jam alibi docuimus, summa eos vi expandendi sese, quam a calore acquirunt, pollere, maxime si firmiter conclusi sint, uti in Digestore Papiniano . Iam vero in telluris visceribus aquam contineri extra dubium est , nec deest calor , uti ex dictis hoc capite patet, quare momento saepe aqua in vapores resolvetur eo magis elasticos, quo ii altiori a columna aeris, vel incumbentibus partibus terrestribus pressi, conclusaque fuerint , necessumque proinde erit, ut sese ingenti vi dilo

tares

360쪽

De tellure . 349tare , obstacula disjicere , ct impositas sibi, op

positasque moles deturbare connitantur. Atque haec de causa II 3 terrae motus strictim m nere visum est, quae omnia uberius , accuratius

ii 3 ὶ Electrieum potius quam communem esse ignem qui terrae motus & eructationes montium igni-Vomorum causat , suadetur . I. Quia ignis communis vivere nequit in terrae visceribus , ubi aer vel nullus

est, vel inclusus. a. Quia ignivomi montes noctu saepe videntur vera sulgura emittere , & cum furunt caelo procellas plerumque inserunt . quae etiam terraemotus comitantur. 3. usia sodinae sontesque aliqui quos i circo propheticos vocant , estque eorum. unus propQΜutinam turbidas aquas emittendo , immo tonan do ae sulfurando atmo6haerae procellas praenuntiant. 4. Quia terrae motus ictu oeuli longissime dissitas ter xas quatiunt, quod electriei solius ignis summa celeri

tate, qua se diffundit ad loea ubi deficit , potest ex

plicari. s. Quia terraemotus aqμas subterraneas disti cit, metallicasque sodinas pervertit , quae corpora uvpote maxime deserentia electrieas ignis debet valde arficere . 6. Quia terrae motus concutit praesertim ocmagis montes in quibus sunt illa duo genera eorporum deterentium. Igitur ignis electricus , qui excitatur infodinis praesertim sulphureis disturrens torrente immxni per terrae viscera , hanc tremere iacit et aquas αmetallicas mineras agitat, expandit , liquat , apertura pateat, omnia ejaculabit: atque exinde lunt eructationes mixturarum a montibus pluribus orbis, qualium unus est Vesuvius.

SEARCH

MENU NAVIGATION