Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

33o Tissica specialis Sectio u

igorizon est idem circulus, de quo in Cosanologia cap I. g. a. dictum: Similiter meridia-κus hic dicitur: circulus per polos telluris , ἐπ D- cum quemcumque in terrestri superficie tra era , a que adeo AEquatori perpendicularis . 'Σ42. Quoniam tot Meridiani sunt, quot in AEquatore puncta concipi possunt, inter eos unus primus constitui debet , a quo reliqui omnes ab occasu versus ortum numerentur. Quidam Geographi Primum Meridianum per Insulam Tenersiam; Alii per Insulam promontorii viridis det Fudio dictam; Alii per Insulas Abres dei Corvo, 'storum , alii per insulam MPalma ex fortunatis ; Galli denique iussu Regis Ludovici XIII. per insulam des Ferro, quae inter

fortunatas numeratur.

247. Latitudo loci alicujus L Fig. 7a. insuperficie terrae dicitur .' distantia ejus ab AEquatore A Q versus polum ; consequenter est Meridiani terrestris A PQ Α arcus L Λ inter locum L, & AEquatorem A Q interceptus . Longitudo loci autem est arcus AEquatoris inter Meridianum primum ac Meridianum loci dati interceptus. aqq. LATITUDO LOCI DATI AEQUALIS EST ELEVATIONI POLI. Nam si HR horizon, erit HP elevatio Poli. n. ar. Quare cum P Am 9o' , cumque locus datus L sub suo Tenithyaceat, erit etiam L H α uo', ideoque HL PA proinde utrinque ablato P L, H P tar L αPatet exinde, qua ratione latitudo loci alicujus innotescat, scilicet si observetur elevatio Poli.

243. pol tempestivius accedit ad Meridianum

342쪽

De tellure .ci orientalioris, ideoque Ioca. orientaliora citius meridiem habent, quam occidentalia. Quod si

itaque sive a meridie cum . Astronomis, sive a media nocte horae numerentur, tum liquet, plures horas, vel minuta, numerare orientali res, quam numerent occidentaliores. Porro cum Sol universim suum motum; diurnum sive in AEquatore, sive in quovis circulo aequatori parallelo absolvat intra 2 . horas, motusque lite intra hoc intervallum aequabilis censeatur , ita ut arcus tempori proportionales. sint, tempus quodvis datum ini arcus. aequatoris convertere licet argumentando: ut I ad Is, ita tempus datum ad gradus aequatoris . , quos . Sol intra tempus datum percurrita 6. Atque ex his modus Ioci alicujus longitudinem inveniendi profluit. Scilicet.

I. Duobus. in locis accurate horae, .& mi, nuta eodem. modo. numerata notentur , dum

Phaenomenon, puta: initium, vel finis. eclipsis Lunae; vel potius. satellitum Iovis. &c. utrobique eodem momento physico. visibili accidit a. Haec differentia convertatur in gradus aequatoris, ita enim prodit differentia. iungitudinum , sive meridianorum. 3. Igitur quam primum, unius loci longit do ex observatione in eo, & sub primo. meridiano simul instituta explorata habetur, facit deinceps, aliorum quorumcunque longitudo reperitur subtrahendo, nempe disserentiam longitudinum a loci orientali oris longitudine, vet ad .dendo eam longitudini occidentali oris.

Ex reperta loci alicujus longitudine, 6c latitudine situs ejus, in Mappa Geographica, vel

343쪽

33 a Tissica specialis Sectio II.

globo terrestri determinatur. 2 7. Terram dividunt Geographi in certas Regiones, quas ranas appellant. Duae ex his rigidae dicuntur, duae temperata, una torrida. Zona torrida audit Regio, quae inter tropicos continetur, inhabitabilis a veteribus credita ob aestum nimium, sed & sertilem esse, atque incolis abundare nunc compertum habetur. Ratio sessus in ea est : quod radii Solis minus oblique illabantur, & per minus atmosphaerae iniervallum. Μitigatur autem aestus per frequentiores pluvias e frigidiore aeris regione deciduas , ventos minus calidos e mari aspirantes, absentiam Solis nocturnam duodecim fere ubique horarum. temperatae tropico, & pro ximo potari comprehenduntur . Frigidae circa Polum polaribus terminantur.

248. Quando Sol aequatorem peragrare Videtur, sub polis neque oritur, neque occidit; a quator enim simul horizon est, seu cum horizonte coincidit. Quare sub altero polo, versus quem Sol progredi videtur per dimidium annum Sol supra horiZontem moratur, hoc est, si templis hoc more recepto diem appellemus,

per annum dimidium dies , & sub altero per annum dimidium nox durat. Populi vero, qui sub polis degunt ea causa, quod Sol ,&reliquae

stellae per circulos cum horigonte parallelos circa terram rotari ipsis videantur , dicuntur

habere sphaeram parallelam. In sphaera parallela proinde dimidius tantum stellarum numerus supra horizontem elevatus, conspicuusque est. Refractione tamen fit,

ut non solum stellae quaedam ex altero hemisi

344쪽

De tellure . 3 3 7 phaerio in conspectum prodeant, sed Sol etiam sub aequatore positus supra eandem appareat. 249. Sphaera recta dicitur haberi , ubi Sol, ac stellae recte supra horigontem ascendere videntur, hanc adeo habent loca sub aequatore sita. Porro in his ipsis locis perpetuo Sol spatio a horarum semel supra horigontem elevatur , semelque infra eundem deprimitur , ac quidem lia ut quanto tempore supra horizontem versatur, tanto tempore infra eundem lateat; tam aequator enim, quam omnes circuli

ipsi paralleli, quos Sol motu diurno describere

videtur , in hoc casu ab horizonte bifariam s cantur, ita ut quanta pars supra eundem, tanta infra eundem extet. Unde loca sub aequatore posita perpetuam noctium, dierumque aequalitatem habent. 2 o. Sphaeram obliquam generatim dicuntur ea loca habere, in quibus Sol, ac stellae oblique supra horizontem ascendere videntur, cujusmodi adeo sunt omnia, quae extra aequatorem, re polos sita sunt. In his omnibus locis Sole inaequatore versante nox aequalis equidem est diei , perinde ut in locis sub ipso aequatore sitis idque eX eadem ratione, quae supra allegata est, scilicet, quod ubi vis aequator ab horizonte bifariam secetur. Enim vero extra hunc casum seu dum Sol extra aequatorem versatur, circuli in sphaeris obliquis inaequaliter secantur, ideo que nunc dies nocte, nunc nox die brevior,

Jel longior est. Immo pro diversa obliquitate in diebus , noctibusque longissimis, itemque brevissimis discrimen enascitur. Fit dies longissimus, noxque brevissim:

345쪽

33 Pissica specialis Sectio II.

in locis inter aequatorem, & polum arcticum seu borealem sitis, quando Sol tropicum cancri, i brevisssimus e contra, & nox longissima, quando in tropicum capricorni ingreditur. Oppositum accidit in locis, quae inter aequatorem, re polum antareticum, seu australem jacent. Quoniam vero in iis locis, in quibus major elevatio poli est, major pars tropici supra hortis rontem emὶnet: dies longissimus, & brevissimus cum latitudine loci, cui elevatio poli aequalis est n. 244. continuo crescit. 232. Per gradus latitudinis, in quibus dies longissimus certum, ac definitum temporis aulamentum capit, circuli aequatori paralleli ducuntur ; intervallum inter duos ejusmodi parallelos clima vocatur . Passim ab aequatore versus utrumque polum ad usque gradum 66, & go minut. Climata numerantur, in quibus singulis diei

Iongissimo dimidia hora accedit. En laiallam:

Climata die

Iongiis

VIII

OS 4

N III

346쪽

De tellure . 33yUlterius versus utrumque polum dies longissimus per menses augetur. Scilicet ad 67' go' dies longiss. ra mensi I

233. Quando Sol vertici populorum in certa ZOna degentium proximus est, incipere dicitur, quando ab illo maxime distat , Mems: quando hyeme finita in sequatorem ingreditur,ver: & quando finita aestate eundem intrat,

autumnus. Quare quot annis.

que hyems . a. Sub aequatore bis aestas, bis hyems. 3. Sub tropicis, atque in Z rinis temperatis, di frigidis semel aestas , semel hyems. Porro in Regionibus septemtrionalibus aestas cum ingressu Solis in tropicum cancri, hyems cum ingressu Solis in tropicum capricorni, ver cum in gresidiolis in signu arietis, autumnus denique cum ingressu Solis in signum librae, initium sumit. Contrarium accidere debet in Regionibus australibus. 2ΤΑ. Harum tempestatum ac vicissitudinum in 1ystemate copernicano partim ex inclinatione axis terrae ad eclipticam, quae est 66' , 3o oc motu vertiginis, partim ex motu annuo telluris, & axis parallelismo servato ratio redditur.

Nimirum locum suum obtineat Sol in S, c Fig. 73. orbita terrae sit A B C D, n polus arcticus ,

S anatarcticus, a aequator, b tropicus Cancri, ctropicuS capricorni. Quod si jam terra positast

347쪽

336 Fb Pa specialis Sectio II.

sit in A , radii Solis ad perpendiculum in tr

picum cancri b incidunt, eamque ob causam, quam nos incolimus , pars terrae borealis Solis calore rei oeillatur, diei tempus maximum capit incrementum, dc aestas simul suum capit initium : illi contra, qui partem terrae australem

incolunt, tunc temporis diem habent brevissimum , hyemsque ibi incipit . Elapsa quarta anni parte terra ex Λ progreditur in B, Solis radii urgent sequatorem a ad perpendiculum, dies aequat noctem, calor imminuitur, & autumni initium adest. At si terra sequenti anni quadrante ex B in C est transgressa, in tropicum capricornic ad perpendiculum cadunt radii Solis, nostras regiones boream respicientes admodum oblique illustrant, calor idcirco, itemque diei longitudo decrescit . oriturque hyems , in australibus autem aestas incipit. Quod si denique terra ex C in D pervenit, rursus Solis radii in aequatorem ad perpendiculum incidunt, non tam oblique amplius nostras regiones irradiant , eamque ob causam calorem augent, iro diei spatium sit nocti aequale, & veris initium est.

a Io Sicuti corpus quodcumque igni expotum

non eo praecise momento summe calet, cum ignis ar

dentior est, sed cum demum majorem ignis quantita tem hausit.; ita nec summus calor in terra aestatis initio aut summus algor hyeme incipiente; sed calor maximus erit in data regione,' eum maxima erit summa ignis a Sole tunc procedentis ,& in terra excitati aut a Sole ipso prius emissi ; soletque esse media circiter aestate. Unde in diversiis regionibus prout sulphure di Verse abundant aut ventis lubjacent e terris sulph reis spirantibus, diversis tempore, dc intensitate sum mus caloris gradus erit. Hinc in montibus talor mi

348쪽

De tellure . 337

233. Restarem adhuc in consideratione, locorum diversae denominationes tum relativae inter se, ut quod quorundam incolae aliorum reis spectu dicantur anIoeei, periorei &c. tum etiam

desumptae ab umbris, quas diversimode in partem Soli oppositam projiciunt , unde quidamascii, periscis , amphiscis dic. vocantur, sed cum haec parum sere ad cognitionem philosophicam telluris faciant, eruditiunculam hanc in obviis

geographis facile reperiundam relinquimus. 236. Si horiZontem per circulos verticales intersecari concipiamus, intersectiones hae Plaga dicuntur, quarum adeo tot re ipsa sunt, quot puncta horizontis, praecipue autem 32 aut e tiam 5 censeri, notarique solent. Ex quibus quatuor Cardinales Oriens , Occidens, Septemtrio, Meridies, reliquar eouaurales, vel intermedia audiunt. Conser n. 236.

Cum Plaga re ipsa coincidit Rhombus in hyd-

nor est ita, ut Galeatius thermometro in monte cimo ne in Appennino , qui proximos superat , invenerit summum anni calorem minorem eo, qui Bononiae Sertembri sentitur; idque quia ibi aer , & solum minus sulphurea sunt, sed praeeipue quia calor neque ab a

re ut rariore, neque a terrae facie , supra quam ele vantur montes . notabiliter reflectitur , aut impeditur ne avolet. Ob hanc secundam rationem aer turbidus

quibusdam aestivis diebus valde auget calorem; dc non minus aliis diebus augent reflexione sua nubes albae toto caelo sparsae: quamquam languor quem calori tri buimus aere turbido; eum hisce diebus saepe calor minor indicetur a thermometro quam aliis diebus , qui

bus incommodum illud non sentimus ; potissimum ex Vaporibus aliisque halitibus aeris provenit et quatenus ιεXae texturam corporis nostri, & inde illud hebetat, ct insuper minus elastieus ac purus ineptior est respi-δationi; uti reipsa sentitur.

349쪽

333 Pissica specialis Sectio II.

rographia, & re nautica. sic dictus, non aliud enim etiam Rhombi sunt, quam circulorum verticalium , & horizontis intersectiones . Linea , quam navis in toto cursu eundem Rhombum collateralem sequens describit, laxodromia dicitur. Haec adeo omnes meridianos telluris sub eodem angulo secat, neque potest. esse circulus sphaerae maximus. Unde si navis ab initio ex Adirecta sit versus E Fig. 74. locum aliquem aequatori ΑI vicinum, sintque meridiani P Λ, P F , P G M. & in cursu suo navis eidem

Maombo constanter insistat , ad locum E nunquam perveniet, sed ad locum o ab aequatore remotiorem . Linea AB QMo laxodromia est, quam & spiraum nauticam appellant, cujus praecipuas proprietates di usum Lesbnitius , ct Bem uilius in Act. erud. Lipsad an. IDI.& Uvolisesementi Geogr. cap. 1 I. di cap. 13. declarant.

nostra , quod faciem eius exti- mam attinet, tum partes solidas tum fluidas complectitur, hoc est terras firmas, ac maria, fluvios dic. Antiquus orbis, seu vetus continens ex Europa, Asia, dc Africa constat

continuo terrarum tractu inter se copulatarum, Nomus Mundus, seu nova continens a Christophoro Columbo an. 1492. primum detecta ex utraque America septemtrionali , & meridionali . Nonnulli Philosophi defiaire voluerunte majus-

ne sit spatium terrarum fimarum, anne mariumst

350쪽

De tellure . 339ritim p sed quoniam vastissimos ad utrusnque polum tractus nondum explorare licuit, liquet quaestionem hanc definiri non posse . 238. Telluris superficies, quod compertissimum est, nequaquam aequatillis est, partes eonim in illa occurrunt modo planae, modo aliis altiores, qu a m res dicunt, modo depressio. res, quas volis nominant. Montium insignis omnino numerus est, neque nua facile reperietur Provincia omni plane modie vel colle destituta . Disserunt hi primum altitudine , de qua in uniνersum id affirmari potest , eam Ooo hexamis det orgys majorem nunquam fuisse deprehensam. Haec autem altitudo, etsi

nobis magna, ac luculenta videatur , ratione

tamen habita integri globi terraquei prorsus i sensibilis xsti ealeuto enim inito ejusmodi altis-ssmi montis altitudo ad .diametrum telluris sese habet ut a8 ad I 37ω . Quare montes sensibili telluris rotunditati nequaquam ossiciunt. 23o. Sed eomplura alia tum in montibus, tum in planitiebus se offerunt Philosophica considerations dignissima . Ex quibus praecipua speetali dissertatione, seu πmmentatione de ortu

stratorum telluris , b ratione, qua corpora marina in Ioea Mediterra a translata δει anno II 6.

typis a me edita complexus sum. Strictim ergo ex ea hie aliqua solum in medium mostram operam enim dedi, ut ipsa commontatione Αuditores mei potirentur. 26o. I. Territoria , plana aeque, ae montes

ex multiplitibus stratis constant, quae tamen in diversis iocis diversa sunt; Ex his stratia alia ex argilla, saxea, vo etiam marmorea sunt Y a alia

SEARCH

MENU NAVIGATION