장음표시 사용
411쪽
4c, o P sca specialis sectio III.
succis, ic spiritibus innatat, ab igne satis adhuc remoto flammam conet pit, ex aqua regis aurum in se attrahit, solutumque retinet, Od rem minus gratum spargit. Σ. Petroleum bitumen crassius fluidum, quod inter Iapidum fassuras defluit. Odorem praebet, qualis terebinthinae est. Difficilius quam naphta inflammatur, ponderosius quoque est, nec aurum in se attrahit. 3. Asphalium seu Bitumen Iudaicum, bitumen s lidum coagulatum, quod in lacu Iudeae magna copia, & praestantissimum reperitur, qui locus inde Aspliauites nominatur. Coloris nigri , di communi pici simile est, innatat aquis, calefactum, vel ardens admodum fortem odorem sparingit. q. Getates bitumen duri mimum, succinum uigrum a fluvio Thraciae, juxta quem olim in copia reperiebatur, nomen habens , pari cum succino electricitate gaudet. F. Lithantrax bitumen lapide fissili minerali satum , carbo fossilis dissicilius quidem ignitur, igne tamen concepto plus quam omnes aliae materiae calet. II. Sureinum , seu Electrum , quod ab initio speciem bituminis, sive materiam viscosam suisse corpora peregrina, animalcula, stramina &α eo involuta indicant. Electrum aliud album, aliud subflavum est, utrumque circa littus maris Balthici , & in Borum a frequenter reperὲ tur; de hujus virtute electrica alibi actum est. III. Ambra cereae sere consistentiae est, difficulter in pulverem redigibilis: ad lenem ignem liquescit, gratumque odorem praebet, igne vero vehementiori avolat, nec nisi exilem pulverem relinquit. Colore cinereo gaudet, aquis innatat. Eodem modo e fundo maris sudat, aut e soa-
412쪽
De omni mistyum genere . 4OItibus balsamicis profluit, sensimqtie densatur, ut
succinum. Unde multum a vero aberrant, qui ambram excrementum esse certarum avium, aut
balaenarum , aut iungi instar in fundo maris nasci existimant. Vid. Rae heri Amoenit. Exot. IV. Sulphur, est substantia pinguis cum acido salino commixta. Aliud est nativum , vivum vulgo dictum, aut etiam virgineum in mineris reperiundum, idque modo purum, pellucidum, aurei plane coloris; modo impurius, subviride: Aliud factilium ex mineri sis ulphuris impuri, aut etiam ex pyrite excoctum . De sulphure chemico sub principium Physicae actum est. Ad tertium jam ordinem venimus, in quo conti
333. Semimetalla sunt corpora gravia, lassilia , ignis vi fusibilia, splendentia, & postquam
refrixerint, superficiem convexam exhibentia , vix autem, aut ne vix quidem malleabilia, itemque in igne minus durabilia. Huc pertinent. I. 'drargirum, Mereurius, sive Argentum v vum . olim inter metalla numerabatur, hodie vero inter semimetalla resertur, cum nec durum, nec malleabile sit, nee aliis affectionibus cum metallis conveniat. Praecipuae ejus proprietates sunt: Primo. Omnium corporum post aurum gravissimum est. Seeundo: Facile penetrat auri poros, aliorum metallorum dissicilius, serri dissicillime . Tertio : Maxime fluidum est , hinc ejus particulae facillime separantur. Quar-ro : Est summe volatile . Ex omnibus
413쪽
4o a P sca specialis Sectio III.
sustinet , hinc vi caloris parum extenditur, nullo autem frigore congelatur. Sexto: Solvit metalla, solutaque in te recipit: massa ejusmodi
algama nominatur: operatio triturando peragitur .
Aliud Hydrargirum est nativum, non minerali satum, idque vel purum , quod iaci Ie fluit, nec particulis peregrinis infectum: vel impurum paulo difficilius, vel plane non fluens , terra calcaria , vel argilla aliqua albi , rubrive coloris permixtum . Aliud est sulphure mineralitatum , quod Cinnabaris dicitur : rubeum prae seseret colorem , plerumque continet septem partes sulphuris, sex , vel amplius partes hydrargiri . Hydrargirum , quod per destillationem ex Cinnabari colligitur , famuum audit. II. Arsenicum est friabile, sereque salinae naturae; fumos praebet albos, noxios cum allii scetore conIunctos, animali plurimum nocet; sanguinem enim coagulat , inducit convulsiones , vomitum, mortem. Remedia huic satis commoda,
si modo matura, praebent olea , dc pinguia, quibus irretiatur. Solvitur omnibus sere liquoribus. In aere amittit suam pelluciditatem. In sedinis apparet modo ut vapor, Arseηicum nativum vaporosum, modo in farinae specie, Arsenicum nativum farinaceum, subinde crystalli. Zatum, Arsenisum nativum erastallinum. Patitur se metallis fluentibus immisceri , quae tamen fragilia reddit: si capro addatur, album , poro
sumque id efficit. Sal nihilominus arsenicalis ope calcis paratus cupro, & stanno additus spe .culis metallicis servit, quin, ea fragilia nimium, vel porosa reddat.
414쪽
De omni mixtorum genere. 4O IArsenici species est Auripigmentum, eX quo attramentum sympathicum paratur. Uid. vvaller.
III. Cobaltum . Semimetallum pene terreas naturae: Cum alcati, & silice in vitrum caeruleum funditur. Difficulter solvitur in aqua sorti, solutioque evadit subviridis, pari colore solvitur in aqua regis; praecipitatur autem sale
alcatino, de quidem colore nigro, si alcati λXum, colore vero, rubro, si volatile sit. R peritur Cobaltum varia figura, varioque colore,
scissile etiam, quod speculare dicitur. IV. Antimonium, vel stibium. Constat ex pam te metallica, seu rettilo, & sulphure fossili: Est
durum, fragile, e minera fusione educitur, metallis faciliorem fusionem conciliat: volatile , redditque alia volatilia, auri nitorem pulcherrime auget. Funditur in regulum cum nutro, & tartaro; vel etiam addito serro, stanno, plumbo, tumque ex iis nomen aecipit. Antimonii pulveribus affusa aqua regis efferum scit; solvit in materiem cineres flavescentis coloris , haee aqua intuitur, quassatur , separantur partes metalicae , relinquunt verum sulphur. Sed infinita sunt, quae ex astimonio rite tractato ehemia parat, ut cinnabarim , butyrum ,
i v. Mareama, seu Vbi uihum . Est coloris flavestentis , fragilitate proxime ad uvismuthum accedit. Constat ex lamellis cubicis , metalla admistu friabilia, albaque reddit : solvitur ita
415쪽
4ο4 H Pa specialis Sectio III.
gaudet aura subcaerulescente, selvitur ab acidistum sortioribus, tum debilioribus, aqua forti, spiritu sulphuris, acido vitrioli &c. Cuprum colore flavo tingit: omnibus metallis se admisceri patitur, serro tamen difficillime. Huc spectat lapis ealaminaris , Tinci minera
terrea Galumni, ex cujus commixtione cum tu pro aurichalcum paratur. Atque haec de semimetallis sufficiunt, restant modo
3I6. Metalla sunt corpora densiora, compacta, ponderosa, malleabilia, igne quidem liquabilia , in eo tamen plus , minusve persistentia. Dividuntur in nobiliora, & ignobiliora ; nobili ra sunt Aurum, & Λrgentum ; ignobiliora serrum, cuprum, plumbum, & stannum. Ratione liquescentiae apte admodum dividuntur . I. In
metalla dura post ignitionem liquescentia . 2. Ita metalla molliora ante ignitionem liquescentia. 3. in nobiliora, ac in igne persistentia. 317. Ad primam classem spectat: I. Ferrum. Inter omnia metalla durissimum , minime quidem , attamen satis ductile r diu ante ignitur, quam fundatur; est sonorum, atque elasticum, coloris nigrescentis , & susci , politum tamen splendet . omni fere materia , cujus partes in motu sunt, solvitur, igne nimirum, aere , aqua , α etiam salibus , hinc iacillime rubiginem contrahit , quae nihil aliud est quam ipsius metalli partes in enstruo solutae, corpori adhuc ad-baerentes. Invenitur passim in terra pingui argillacea , quae igne excocta coIore rubro illud
416쪽
De omni mistorum genere. 4osmus. Historiam chalybis post plurium annorum experientiam scripsisse videtur Cl. Reau-mur . Huc pertinet smiris serrum minerali satum, minera durissima , magneti refractaria, colore fusco, vel serreo. II. Cuprum, seu uti. Admodum malleabile,& ductile, valde sonorum , pulchre primum rubet, sed ruborem, ae splendorem post non longum tempus amittit. Omni menstruo, etiam aqua , & aere solvitur : Acido solutum viridem , alcati caeruleum, aliis salibus rubrum colorem induit. vasis eupreis facile adnascitur aerugo. Color aeruginis saepe degenerat in viridem propter spiritus vitriolicos, qui mucor noxius estic ibi in tali vase coquantur.3I8. Ad alteram classem reseruntur: I. Plumbum tenacitate cedit reliquis metallis, Omnium quoque tenerrimum est , hinc levi opera scinditur, flectitur , expanditur; modico igne landitur, diu ante ignitionem superne e loribus variat , trahit pellieulam abstergendam cinerum nomine, sortiore igne flavam, rubram, tumque minium audit. Igne speculorum causticorum vitrescit, sed iterum reducitur ad pristinam naturam . Splendorem habet ex argenteo
caerulescentem, quem in aere brevi amittit. SOLVitur aqua sorti, non regia, item aceto, di cido vitrioli, solutiones hae omnes dulcescunt. Reliqua metalla excepto auro, & argento, si simul cum illo igne fundantur evaporare, & in fumum abire cogit. Omnium meraliorum minime sonorum est, & permixtum illis sonum eorum obtundit, quod utique a modica elast citate illius provenit. Ex plumbo paratur
417쪽
4ο 6 N Pa specialis Sectio III.
D, atque haec oleo terebinthinae, aliove cocta sacharum Saturni exhibet. Invenitur plumbum nonnunquam purum, saepius tamen terra quadam alucante, & crassa involutum ex fodinis
eruitur. II. Stannum . Colore argentum aemulatur ,
plumbo minus diti te, parum sonorum, & elasticum est, si purum sit, admistu aliorum, etiam semimetallorum admodum fit sonorum , uti patet in aere eampano: sacile igne funditur, calci- natur in cineres poliendis speculis aptos. Solvitur oleo vitrioli, spiritu salis, aqua forti, itemque cum sale ammoniaco tritum, etiam aceto, mistum aliis metallis malleabilitatem iis demit . Pluribus in locis eruitur sub lapidis gravis, & spongiosi specie. Optimum censetur Anglicanum. 3Is. Ad tertiam demum classem pertinet. I. Ergentum . Summam post aurum habet ductilitatem; magis quam stannum, plumbum,& aurum elasticum in , minus autem quam cu-prum, di ferrum; pulchre sonorum , durius stanno, plumbo, auro: mollius serro, & cu- pro . Nitidi candoris est, dum ignitur fluit, solvitur aqua forti, non regis. In igne ita perdurat, ut intervallo mensis unius iuxta Uvalle r. 'on let, vel juxta alios intra duos menses et et partem ponderis sui amittat . Nihilominus cum antimonio in furnum injectum volatile fit,& in vapores dispergitur . Nativum nonnunquam in aliorum etiam metallorum sedinis, saepius vero tetrae petrose nigrae, & parvis particulis splendentibus conspersae immixtum invenitur. II. Aurum. Metallarum omnium nobilissimum
418쪽
De omni mistorum genere. MI his gaudet proprietatibus : Omnium terrestritim corporum gravissimum est , cuncta metalla d ctilitate superat , in igne ita fixum , ut intra spatium duorum mensium ne unum granum
amiserit . Est porro molle , vix elasticum , aut sonorum, funditur , dum rubet . Solvitur aqua regis, facillime se Mercurio iungit. Aurum ob. rygum , seu nativum in quibusdam Regionibus, uti in Eungariae montibus Mascitur; praestanti Lsimum censetur , quod ex Iaponia adsertur. Vid. f hist. Iapon. . Exploratur utcumque lapidi lydio attritum; sincerum est, si in igne, vel aspersa gutta aquae
sortis colorem non mutet . Si aurum solutum
in aqua regia praecipitetur oleo tartari per emtiquium, & calx calida abluta siccetur, unum, vel alterum granum cochleari impositum , ubi rite incaluit, ingenti fragore rumpitur , dicitur hoc aurum fulmis F. Atque ex his novimus equidem metalla te puncto Μercurio sex numerari , sed enim sorte plura ejusmodi corpora pecialiaris Naturae,& indolis dantur , huculque ignota quidem, aliquando vero detegenda . Sane nuper admodum de novo quodam metallo in America meridionali invento lanus ad Cl. Bose Uri imbergam, ut habent Raelat. Ratis n. sol. 36. illud esse argemto simile, pondere tamen magis ad aurum accedere , de quo etiam in igne nihil amittat, tardi ssimeque landatur . Ceterum quod recensitorum metallorum gravitatem specificam attinet, aurum gravissimum est, tum sequitur plumbum, dein argentum , cuprum , serrum , ac tandem
419쪽
antiqui nomina , & signa Planetarum propria lacerunt ita , ut aurum audiat Sol , argentum Luna, cuprum Venus, serrum Mars , stannum
Iupiter, plumbum Saturnus, hydrargirum Mer
32o. In doctrina de metallis nihil sorte magis requiritur , atque ut principia eorundem, ac genesis nota , perspicuaque fiant et quae res autem dissicultatibus haud dubie plenissima quidem est ; juverit tamen sensa eorum aueri Lehman. Hen H. , qui ad verum amplius accelsisse videntur, paucis referre . METALLA EX TRIPLICI PRINCIPIO CONSTANT,
3erra vitrescibili, parte inflammabili, sive Phlogisto,
UNDE SUA SALIA NANCISCUNTUR, N parte Mer-
euriali . Declaratur , dc stabili tur -assertio ex mente Lelim anni. Primo metalla constare ex terra, eaque vitrescibili ostendit eorum vitrificatio, soliditas , fixitas, artificialis aeque, ac naturalis productio. Λrtificialis ex terra productionis exemplum circa serrum praebet Beccherus , circa argentum Hen elius. Secundo constant metalla ex quadam parte inflammabili, hoc est substantia quadam ex par tibus pinguibus , salinis , paucisque terreis composita; sine hac enim nec sua malleabilitate, ac tra stabilitate gauderent , nec fundibilia so-rent. octonis principium hoc vindicat, asserit que argumentis Cl. Ho annus Tr.. de Matri c. Metallor. quae fusius recenset, ac expendit cit. Lebmamus p. 33. & seq. ubi simul ex hoc principio salia, .quae haud dubie metalla continent, oriri contendit. Pars haec inflammabilis terram
420쪽
eri omni minorum genere. 4Q 9 ceu principium ordine primum cum parte Mer curiali ceu tertio principio copulat, ac unit, fel potius praeparat ac disponit illud, ut hoc in se recipiat, atque ita metallum evadat. Quod si metallum igne in cineres vel calcem abit, addito novo Phlogisto pristina ei species redit, quod ipsum argumento est, partem inflammabilem igne separari, remanentibus caeteris. Tertium, ex qdo metalla constant , principium est pars Mereurialis sic dicta, partim quod
non secus, ac communis Mercurius materias inmnes penetret , partim quod in Mercurio cum mulatissime deprehendatur . Haec itaque pars etiam gemina alia principia arctissime penetrat, suasque iis proprietates conciliat, immo eius co- , piae , ac puritati omnis varietas debetur; hinc quo minus de ea in corpore continetur, eo informius deprehenditur.32 I. Recensita principia in metallis arctissime cohaerent, ita ut difficulter unum a caeteris
separatum exhiberi possit. Ex quo ipso satis a paret , non posse non difficillimum videri metalla ignobilia in nobiliora mutare , quippe quod
tunc demum facilius perficeretur , cum notum foret, quantum de unoquoque in quovis metallo contineatur. Quare etiam , si ejuscemodi mutationes factae re vera sunt, uti vix, ac ne vix
quidem dubitare fas est III , eas plerumque
si3rὶ Reseruntur enim hae transmutationes non paucae a viris fide dignissimis veluti a Boyle ; immo Omnia exempla , quae de auro facto ex aliis metallis passim allegantur, negari sine temeritate non polle videntur; ac proinde non est cur celebris Lapis philoso
