Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

4io PDsca specialis Sessio Iu

sortuito factas esse mon immerito censebimuς, dc quoniam ex iisdem principiis omnia metalla constant , mutationem talem non aliud quam partium depurationem esse recte existimabimus.

phorum, idest ars metalla ignobiliora in aurum convertendi . inter res homini impossibiles adnumeretur; praelertim quia ejusmodi possibilitas evinci vid tur. I. Quia metalla omnia ex illis tribus sistis avitis licet diversa dosii constant , quae Sagner exponit et M uia ars metalla. resol vere valat in uia principia . im mo & quotidie sponte videmus serrum , aliaque me talla in rubiginem abire, quae sane metallica natura, ct proprietatibus prorsus caret. 3. Immo arte ipsa me tallis color, ductilitas , pondus , tenacitas &c. mu

tantur.

Ceterum si ars haec valet praestare in metallis, du

bitandum non est eorum formationem a natura esse, quin ad immediatam eorumdem a Deo creationem re curramus : sufficiunt nempe eorum ortui variae illae percolationes , digestiones, mixtiones ,&c., quae in terrae visceribus fiunt omnium fossilium e sane metalla ejusdem speciei utut purgatissima diversas affectiones intime habent, prout e diversis locis effodiuntur ;er go e paulo diversis materiis , quae ibi eum matricibus metallorum miscentur, eas hauriunt . Insuper conitae metallicas fodinas plurimas aliquanto tempore post quam exhaustae fuerunt , iterum metallum praebere. Tandem ut alios mittam D. MDu Clos .mollem & vile sana arx illam, quae prope Lutetiam sicuti di in aliis locis) duris, dc ferrugineis marchasitis reserta inveni tur , sub tectum asportavit et argillam a marchasitis purgavit : illam post aliquot menses sponte in frustata tiscere; odores alios , ct alios successive acquirere tum arenosam, dein duram, tandem marcha sitam fieri observavit. Marcha sitae vero aqua saepe aspersae Varios sales procrearunt : postea sale vitriolico asperi an primum in ferrum, postea in alia diversa metalla successive conserta sunt . Ergo quae metalla non sunt, variis alterationibus metallicam naturam acquirunt,& metalla lacta successive in persectiora quasi matu

reicunt.

422쪽

De omni mistorum genere. 4 I lCeterum quod ipsam metallorum productionem attinet, sunt aer, aqua, ignis centralis, specialis partium censtitutio, a quibus illa ceu causis dependet. His namque partes primigeniae

respective attenuantur, attolluntur, colliguntur, commiscentur, uniuntur, advehuntur, donec apta corpora, vel matrices nanciscuntur, in quibus

deponantur, seu demum in serma metalli natiυi, seu metalli mineralisati . Plura vid. apud saepe citatum Lehman β. a. & 3. item Hottaan.

S. V.

De concretu .

322. Oncreta juxta Uvallerium sunt ea cor- pora, quae post sui destructionem, per novam mixtionem iterum coaluerunt, vel quae non ordinariis in locis progenita sunt. Ex his ad primum ordinem ut dictum est , spectant Indurata, quorum duplex genus est. I. Pori ignei, qui per ignem subterraneum,

concrescunt ut Pumex.

II. Pori aquei beneficio aquae generati , ut Stalacties. 323. Alterum ordinem constituunt Petrefacta. Tria ad Petrefactum requirit uvallerius . I. Ne ante lapideae naturae fuerit, sed vel vegetabilis, vel animalis . a. Tum vero indolem lapidis revera induerit, ejusque proprietates possideat. 3.Demum ea adhuc structura gaudeat , quae corrpori organico vegetabili, vel animali propria est. Ejuscemodi Petrefacta re ipsa tantum non in-

423쪽

4i a Pissica specialis Sces o III.

mi mera adhuc reperta esse, hodieque etiam generari ac reperiri pro certo habendum est. Si enim semel corpora peregrina terrae admixta suerint, facile temporis tractu a succo lapidifico per totam terram ubique serpente penetrari, dc in lapideam naturam mutari potuerunt, atque adhucdum possunt. Huc pertinent Glo petrae nempe dentes canis marini, dactyli, berylli, belemnitae, cornua Ammonis, quae in testa nau- illi coalescunt, conchitae, Echinitae &c. &c. 324. Λ Petreiaistis maximopere differunt figurata, seu lusus natura , veri enim nominis lapides haec sunt , natura , ac proprietatibus ab

iis, de quibus 3. hoc capite actum est , non differentia, exterior sorma, ac figura solum quid peculiare habere videtur ob quia specialis locus in hac classe iis concedi solet. Hujus generis sunt I. Libonorpbi , lapides pim in quibus per subterraneos vapores, seu halitus

nunc corpora caelestia, nunc homines, vel pa tes corporis humani , nunc bruta , vel eorum

partes, nunc plantas, nunc demum varia arte-

facta depicta videas. II. Lithul hi , qui ac si a sculptore adaptati essent, modo figuram hominis , modo bruti, plantae dic. praesecrunt. III. Lithotomi , lapides ines figura: non ita singularis, ut priores , rari tamen , ac insoliti aliquid praeseserentes , uti Lithotomi foramine perforati, seu lapides vaccisi , Lithotomi cavitate latente donati , AEliti , lapides aquilini , ac in specie AEtites lapide incluso mobili , lapis inclusus mobilis Callimus dicitur, item istites terra inclusa, seu Geodes dic.

424쪽

De omni mixtorum genere . 413j , Qua ius demum concretorum ordo com pleAitur Calaulas seu lapides, qui in plantis, atque animalibus reperiuntur. Qui in plantis reperiuntur, eos Uvallerius in innatos , ac intrusos dividit. De calculis animalium idem censet, alios in iisdem ex materia viscosa, vel alia generari, alios ab animalibus ab extrinseco introsumi, alios demum non esse nisi ossa probe dura. Huc reseruntur in specie Calculi Conebarum margar , vel uniones dicti. Calauli Caprini generis, lapides Metoardici, & quidem lapides Begoardici orientales , qui in ventriculo Capri- cervae, seu Gagellae indicar ; lapides Begoardici occidentales, qui in Rupicapris , seu Capris montanis , ac demum Begoardici vulgares , qui in Capris domesticis reperiuntur M.

De Magnete

A nuIIa sorte in majorem nos admirationem rapit, quam Magnes, illud nempe minerale a regione Magnesia, vel pastore Μagnete illius inventore ita appellatum, in ferri sodinis occurrens, di ex serro ac lapide conflatum, cujus proinde hoc loco proprietates ac phaenomana proponere Iubet.

in vulgus satis nota, qua magnes tam alterum magnetem, quam serrum sibi conjungit, aut etiam repellit: ubi autem notandum magneti, qualis ex sodina extrahitur, duo inesse loca sibi opposita, quae Poli vocantur, quorum unus

425쪽

ψr4 Tissica specialis Semo III.

realis, alter australis , dicitur propterea, quod si magnes filo adstrictus suspendatur, ita ut libere se movere queat, his locis se utcunque ad septemtrionem, & austrum convertat. Linea recta polos conjungens mente concepta dicitur jusdem axis; planum axem hunc bisecans ad angulos rectos nominatur aquator; lineae reliqtrae omnes ex uno polo ad alterum ductae supra superficiem magnetis vocantur ejus meridiani Adhibentur haec nomina ideo, quia magnes te rae nostrae similitudinem reser re videtur. Ordinarie duos polos tenet magnes, etsi inveniantur

alii anomali, qui plures ostendunt. Sic testet Muschenbroeli. institui. β. 630. γ cubi reperiuntur magnetici , quorum singula latera p tum habent ; qualia corpora non unum esse magnetem, sed plures eidem corpori heterog neos accretos judicat Hartsoeherus. 318. Duo isti poli maxime serrum trahunt, si enim in scobe serrea magnes circumvolvatur, in his locis, sive polis videbis particulas erectas , & copiosiores adhaerere, in locis vero intermediis prostratas, & rariores; quare hoe m do etiam poli deteguntur. Iam praecipua attra Etionis magneticae phoenomena habeto: si polus magnetis boreus alterius australem contingit zil Ios cohaerere sentiri potest. Si in duabus naviculis , aquae innatantibus, duos iti reponis magnetes, ut alterius boreus polus oppositus sit alterius australi, altera navicula alteri appropinquabit . Quod si denique ex Iibrae scapo magnetem suspendis, & ex altera parte adjecto

pondere aequilibrum restituis admoto alio m

g te, ita ut poli diversis nominibus insigniti

sibi

426쪽

De omni mixtorum genere . Is sibi sint obversi, alter ex libra suspensus ad alterum accedet propius, di majorem nactus gravitatem videtur. Ex qua experientia cum appareat boreum hujus, australem illius, oc australem hujus , boreum illius attrahere , ista exinde nata est regula : pcdos diversorum nominum se se attrahere, ex quo adeo hi poli amici dici solent. Ex adverso qui uno, eodemque nomine gaudent e. g. ambo borei mutuo se repellunt, unde etiam inimici audiunt. Eodem autem modo haec repulsio demonstratur: Si enim duo magnetes ita sibi sunt obversi, ut reus atque australis uni boreum atque australem alterius contingat, ne minimam quidem senties cohaerentiam. Istos autem non solum se mutuo non attrahere, sed etiam repellere tunc patet, si unumquemque eorum in navicula supra aquam vehente reponis. Etenim si poli u triusque eodem nomine insigniti sibi sunt oppositi: videbis nunquam naviculas istas ad se accedere velle, & si utrosque sibi propiores reddis, at se recedere atque refugere. Denique nihil aliud opus est, quam ut magnetem quem

dam librae scapo af as; aliumque ita oppositum teneas, ut poli ejusdem nominis sibi sint

obversi, tunc observabis alterum alterum repellere, dum is, qui ex libra est suspensus sursummovetur, & levior factus videtur . Idem quo- 'st alio adhuc modo doceri potest: Nimirumi duos magnetes martis. limaturae immergis, ut ista utrisque adhaerescat polis r ramenta sese

conjungent , si poli diversorum nominum se contingunt. Quod si autem isti, qui iisdem insigniti. sunt nominibus, ag se propius accedant,

427쪽

416 N Pa specialis Semo III.

ramenta retro fugiunt, atque decidunt. 329. Ferrum magnes utroque polo attrahit, & quidem sortius, quam alterum magnetem.

Per ferrum autem hic intelligendum , quidquid ferri principia in se continet, quorum uti plurima

sunt, ita omnia a magnete attrahi experientia compertum est. Ceterum universim vis attractiva semper sortior est in magnete armato, quam non armato. Modus magnetem armandi

hic est : Μagnes , id quod plurimum consert, in polis bene complanatur, tum his lamellae, chalybeae vel serreae Fig. 7 . E F politae item, quam fieri potest, aptissime applicantur, lamellae pes ejusdem metalli G in sorina paral- lepipedi , cujus quadrata superficies inferior 3

circiter linearum, altitudo 3 x, vel etiam major est, conjunctus, lamellae ambae firmis ligulis arctissime magneti alligantur, quae Vincula, ne facile ab attrectante infirmentur, corio, aut pi-xidi ex metallo ita includitur, ut soli pedum

culi promineant. 33o. Altera magnetis proprietas est miranda eius diremo , qua, uti paulo ante monuimus , fit, ut libere sibi permissus unum polum constanter plagae boreali, alterum australi obvertat: videre quoque id ipsum licet, si imponatur magnes parvae cymbae ex ligno, aut spissio. re charta consectae, innatetque aquae stagnanti, observabis, unum polum constanter dirigi ve

sus boream, & alterum versus austrum .

3ῖI. Ferrum, quod magneti adhaesit, & i sum vi magnetica attrahente, di ad polos se dirigente imbuitur, ita ut ferrum istud a m

gnete remotum aliud serium attrahat . Haec

428쪽

De omni mixtorum genere. At Tmagnetis proprietas, qua virtutem suam in corpora a se contacta propagat, communicatio, sive vis communicatrix appellatur, quae adeo tertia magnetis est proprietas. 332. Haec virtutem propagandi proprietas magnetis rosae nauticae utilissimae praebuit principium . Cum enim chalybs, magnete laetus,

attrahendi, & se ad polos dirigendi vi donetur,

excogitata fuit acus magnetica, quae in stylo aequilibrata polos terrae , dc lineam meridiana ni loci sua conversione terra marique indicat. Fit autem acus magnetica Fig. 78. quae ob maximum suum in mari usum etiam acus nautica

dici solet, ex tenui, & pura elialybis lamina. Hinc aptissimam illis materiam praebent fracta

horologiorum elateria. Figura varia donari s let , e. g. extremitas una lingvulae serpentinae formam reseri, altera in suscinulam abit, ve Iutraque extremitas in cuspidem non nihil latam desinit. Sed parum refert, cujusnam sit figurae, cum discrimen inde oriatur exiguum, dum m

do sit facile mobilis, nec nimium gravis. Hac de causa longitudo duobus digitis minor, vel quatuor digitis major haud facile eligitur. In medio perseratur aeus, di casside cuprea vel mrichalcea munitur, huic cassidi cuspis styli orichaleel adaptatur, ut acus, magnete tacta in illo aequilibretur & libere hine' inde verti possit. Stylus infigitur centro capsae circulari e quacunque materia, modo non e serro, iactae. Cadita vitro plano ita tegitur, ut acus intra illud liberrime moveri. queat, nec tamen in situ ota Ii quo e stylo ejiciatur Haec acus virtute magnetica imbuitur, si artificialis polus magnetis

429쪽

18 Fissica specialis Semo III.

affricetur acus extremitati, sive lingvulae L , Fig. 78. ducendo polum ex C in L. Si saepius fricetur acus, postquam polus in L pervenit , elevandus est , & in C rursus frictio ineolianda. Frictio hinc inde facta motui noxia

perhibetur: nec juvat extremitatem alteram p lo altero fricare; cum acus unam extremitatem tangere lassiciat, ad virtutem magneticam participandam.

Si per medium aeus transierit stylus, ut illa librae speciem induat , tum accurate prius sibi librata, ita ut situm horizonti parallelum servet, ducatur supra magnetem, vi ejus accepta partes aequilibrio excident , nec situm priorum servabunt: nam in hemisphaerio terraeboreo acus ea sui parte, quae boream spectat, deprimetur, eontra in australibus regionibus ultra aequatorem sitis parte seu cuspide australi infra horizontalem lineam descendet. Depressio ista inelinario magnetis vocatur, estque in dive ss locis diversa, immo etiam in eodem loco quotidi nis vicissitudinibus obnoxia. 334. Si acus magnetica imponatur lineae meridionali, illa in nonnullis terrae Iocis cum eadem congruere, in pluribus ab ea recedere

vel versus ortum vel versus occasum cernetur. Haec aberratio a meridiano terrestri magnetis δε-

ejinatio appellatur. Est quoque ista declinatio in eodem terrae loco quotidianis variationibus obnoxia, di in diversis regionibus prorsus diversa, ac sin ut variabilis. 33I. Ferrum nullo etiam mmete tactum Virtute magnetica trina temporis imbuitur, id

quod iuubitatae ob avationes, variaque experi-

430쪽

De omni mistrarum genere. 439

menta docent. Ad haec arte parantur magnetes , si nempe parallelepipeda aliquot chalybea juxta se in directum posita, & contigua ut docet Muschenbr h. Institi Phys β. 636. in Meridiano magnetico collocentur, tricenturque aliquoties celeriter, & cum impetu ab alio parallelepipedo chaly o hoc modo, ut id una extremitate sursum , mox inversum altera extremitate deorsum su per omnibus moveatur , ac tr

hatur . Artificio diverso G in ubi idem praestat, majoresque vires serro , & chalybi inli emtit, quam ope magnetis naturalis imbui possint. 336. Atque haec sunt praecipua phaenomena m gnetis , quae a specifica magnetis dispositione

pendere haud dubium quidem est, sed quaenam sit illa specialis dispositio, & qua ratione per illam dispositionem istas vires exerat , nondum plane expeditum est. I3a Nam licet ingeniosa D d a sint,

ri vi attrahendi serrum, atque m gnetem; ex una par te , ex alia repellendi, idque ex suarum partium stru cturae T. Versus terrae polos ingentes fodinas magneti cas esse. Sed attractio non agnoscitur nisi quae est in omni materia ejus quantitati proportionalis ; neque ut la partium magnetis textura effeere potest, ut totiusvis in tanta distantia sit repellens ,' aut etiam attra hens adeo potenter respectu particularis corporis, nulla quoad reliqua. a. Ex fodinis illis reddi nequit ratio cur eadem magneticorum pars ad eumdem polum dirigatur simulque arcus inesines in utroque emisphaerio ad cognominem polum dcc. a. Halleius ad solas directionem.& inclinationemaeus explicandas Oosuit terram praeditam nucleo ma snetico ingenti circa suum centrum tarpetuo rotans ἔunde pro vario polorum illius situ , v rie magnetes terrestres vergunt . . Sed ratio non . ζuι qui magDM.

SEARCH

MENU NAVIGATION