- 아카이브

Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

flectuntur, lux in oculos spectatoris terrestris venit Sole re ipsa ad certam diitantiam in ira tio rizontem latente. Observatione autem, occalculo compertum est, Solem communiter IS' de pressum esse infra horizontem, dum finitur crepusculum vespertinum, aut incipit matutinum. Hinc in certis locis certo tempore crepusculum per totam noctem durare potest, ita 1cilicet, ut uno desinente alterum incipiat. SCH. An non praeter reframonem , 9 resexionem alia adhuc causa crepusculorum sit, inferius visuri sumus . Similiter etiam de atmosphaera refringente , 9 reflectente alibi plura tradentur. Hιc interim , cyuid Parallaxis praestet, porro discutiendum. 23. Per Parallaxim generatim intelligitur distantia duorum locorum , ad quae objectum CXdiversis locis spectatum resertur. Locus, ad quem objectum a spectatore resertur, locus inticus appellatur, hinc brevius Parallaxis et diuantia duorum locorum opticorum dici solet . Locus ph cur dicitur, in quo objectum re ipsa haeret. SCH. Si e. g. digitum ante nasum in distantia

unius , alterius e spitamae erectum teneas, eumque facie ad murum aliquem Anυersa nune oculo finivro intuearis clauso dextro , deindeque oculo dextro , clauso snistro ad diversa eundem puncta , quae per lineas

rectas ex unoquoque oculo, ita ut per digitum transire concipiantur, duritas desiniuntur , referes. Clare

ergo hoc vulgari exemplo videri potes , quid locuspissicus , opticus , itemque parallaxis sibi velint. Spatium nempe , quod per distantiam unius spiramae determinatur . in quo digitus re ipsa exivit locus physicus digiti est, puaesa illa duo in muro per lineas ex ocul' ductas desinita, loca optica ejusdem

52쪽

De Mundo uniuerso aspectabili. ψιfunt. Parat laxis denique est dijianisa borum duorumpunesorum.

Σ6. Hoc loco speciatim de illa parallaxi a-

Meridum venit , quae obtinet , dum sidus , vel Pha nomenon aliquod ex telluris superficie, dc VK ejusdem centro spectari concipitur . Sit Tc rig. 3. centrum telluris , Α locus in superfici α, hujusque punctum verticale, sive Tenit hin sphaera mundana U , circulusque V N H reserat sphaeram mundanam concavam , linea ΑD horitontem sensibilem , quod si sidus re ipsae κissat in C ita, ut distantia ejus a centro tel-Iciris sit CT, hoc sidus e centro telluris spectatum reseretur in E ; ex A autem spectatum in D reseretur. Parallaxim itaque hoc in casu exprimet arcus D E; Parallaxis haec in specie Parallaxis , item que etiam simpliciter P vallaxis audit. Ubi porro notandum ; angulum A CT , quem in centro sideris formant rectae

AC, & T C ex oculo Α , & centro telluris T

ductae , angulum parallacticum , ab Astronomis plerumque etiam parallaxim appellari , qui simul demonstrant pro mensura hujus anguli citra errorem sensibilem assumi arcum DE. Atque ex his sequentia deducunMar :I. Parallaxis altitudinem sideris minuit, consequenter refractioni contraria est. II. Si sidus altius supra horizontem eleveture. g. in Μ , parallaxis ejus minor est , quam 'dum in horizonte est , arcus enim P N minor .est arcu E D . Itaque sideris in hori ponte exi- stentis parallaxis, seu parallaxis horizontalis maxima est, quo autem altius attollitur sidus, eo minorem patitur parallaxim ita , ut , dum ad

53쪽

verticem pervenit, parallaxis culta plane sit -- incidentibus nempe lineis ex oculo , ac Gentro telluris ductis.

III. Est quoque parallaxis eo minor , quo longius objectum, seu sidus a tellure distat. Si enim sidus existat iii F , paralliaris ejus est arcus G D, qui denuo minor est arcu E D. Iv. Quando in triangulo A C T notus est

angulus A CT, seu angulus parali acticus, quem mensurat arcus ED, itemque notus angulus ΛT C, quem mensurat arcus v E , ac praeterea constat latus A T, seu semidiameter telluris pertrigonometriam innotescit TC, seu distantia sideris a centro telluris ; distantia haee si asooo semidiametros telluris superet , parallaxis sideris, etiam horizontalis insensibilis evadit. Nam

si sit T F ad T Λ, ut I1-o ad i , hoc est ut

sinus totus ad sinum angus AF Τ, invenietur angulus iste a 3 scrupulis secundis minor , consequenter minor , quam ut sensibus λservari

di Μultis modis parallaxis observari potest, at

semper necesse est scire ad momentum observationis v xam histri altitudinem; Si enim nota sit distantia vera astri fig. 3.) a vertice P T V ex nota observata ΜΛ v eruitur angulus parallacticus ΑΜ T. Si astrum sit nationarium obiervetur, aliquot horis . antequam per meridianum transeat, elus altitudo, & disserentia a censionis rectae ab aliqua fixae cum versus occidentem pergit in eadem altitudine iterum diiuerentia ascensionis a fixa observetur, de quoniam prima parallaxis a- serum orientalius reddebat, secunda occidentalius; am Me in unam summam conspirant, & sic sensibilior evadit parallaxis: eritque semidisserentia inter differentiasseensionum astri a fixa observatas parallaxis ascens nis

54쪽

De Mundo universo aspectasely. 43

V. Parallaxis altitudinis declinationem, ascensionem rectam, longitudinem, & latitudinem sideris certa ratione mutat , sicut de refractione

dictum

-nis rectae in altitudine observatae qua data eruitur parallaxis altitudinis . mod si astrum moveatur, sussicit addere motum ascensionis respondentem tempori inter observationes; qui cum per aliquot dies uniformis apparet , citra errorem ex motu diurno observato agnosci potest. a. Modus alte in Luna praesertim obtinet . In eclipsi Lunae, cum eius cornua lunt verticalia, eadem est altitudo vera Lunae , ac centri umbrae terrestris , quae aequat veram Solis profunditatem sub horizonte, quae datur ex theoria Soli ; observetur igitur ad illud momentum altitudo Lumn , conseratur cum profunditate Solis: ejus differentia retractione expurgata . erit parat

laxis. Idem erui potn si qbservetur ascensio recta,

aut declinatio Lunae, eius cornua pergunt in eo

dem parallelo, aut sunt n eodem horario ; in primo enim easu ascensio rectau in altero declinatio eadem est in Luna. ae umbra. 4Αd has duas methodos parat Iaxim observandi

caeterae reducuntur e poris in his methodis error in tempore observationis admissus , vel in uno secundo, statim errorem inducit in parallaxi ascensionis rectae I ' adeoque sere parem in ea , quae est altitudinis; jam vero valde facile irrepit hie error ; unde apparet ςur, Luna excepta , tam enormis differentia sit inter ilitantias planetarum absolutas a diversis Astronomis Rdmissas; paucorum enim secundorum circuli disserentia in parallaxi minima , qualis certo est in planctis , ingentem differentiam in distantiis importat; modicam autem differentiam in parali xi accidere Astronomis

ζκ dictis sere necessarium est.

55쪽

N isa specialis Sectio LCAPUT II. De natura Solis , ae Lunae, itemque Planetarum tum superiorum, tum inferiorum , eorumque Satellitum.

S. I. De Sole .

INter corpora caelestia , seu sidera nobis terrae incolis non immerito praecipuum Sol videtur, cum ejus vim omnium maxime persentiscimus :Ac primo quidem Sol sontem sese praebet Iuminis illius , quo interdiu fruimur , & quo quaevis corpora eidem directe opposita collustrantur. Tum radii ejus objecta in telluris superficie calida quoque efficiunt, expanduntque , immo si modo per specula cava ad lentes colligantur, incendunt, urunt, comburunt, liquefaciunt, in calcem redigunt, ut nihil hic dicam de commodis, quae ex Solis calore tum in plantas , tum in animalia , aliaque corpora derivantur . Ex his autem istud ante omnia de Sole statui potest.27. SOLIs su BsΤAMTiA IGNEA EsT . Ignis Gnim praecipuae notae , ex quibus eundem agnoscimus, non aliae sunt , quam luX , calor , vis expandendi , urendi , incendendi , calcinandi; quoniam ergo haec omnia in Sole reperiuntur, substantiam ejus esse ignem nostro similem, quis

56쪽

De Mundo universo aspeffabili. 47

dubitaverit' Ex quo tamen nemo intulerit, in-regrum corpus Solare substantiam esse fluidam homogeneam , qualem re ipsa ignem nostrum esse infra audituri sumus , aut ex quali Cartesus Solem, stellasque fixas prognatas esse contendit . Id potius dandum erit : Solem saltem quoad partes interiores esse corpus admodum compacttim instar serri igniti , constareque ex materia heterogenea, quae jam liquefieri, ardere , sammamque referre , jam deficiente vehementiori igne rursum concrescere , itemque ubi exusta fuerit , resorberi possit , subinde iterum in superficiem proditura. Sane ut ista vero propiora censeantur , macula: Solares suadent , de

' quibus mox uberius loquemur. 8

babilissimam opponuntur aliquae stramineae difficultates ab aliquibus . r. Si Sol esset substantia ignea, Mercurius in favillas esset solvendus. a. Si Sol est ignis, brem vi tempore est dissipandus. Resp. ad primum. Mamquam Mercurius sit Planeta omnibus aliis vicinior Soli, distat tamen a Sole 83a. diametris terrestribus. Ηine si Mercurii densitas longe major sit densitate Veneris, & densitas Veneris fere triplo major densitate Telluris, non debet Mercurius a radiis solaribus dissipari,& in auras ressolvi. in hac Planetarum dispositione admiranda est infinita Dei Providentia; si enim Tellus nostra in Orbe Μercurii aut Veneris collocata fuisset, nobis mortalibus mi Di me foret idonea; nimio ea lore ebullirent aquae Oceani, & in vapores dissiparentur. Contraria ratione: si 34 orbem Saturni removeretur Tellus, in tanta a s id di ilantia nimio frigore rigescerent aquae, cito inte irent Animalia & Plantae. Ecquis ergo. inquit erudi

xissimus Pater Iaequietus in Institutionibus Physicis: i acie non adorabit sapientissimas leges, quibus regun xur atque subernantur corpora coelestia, ita ut muta

57쪽

46 Pissica specialis Sectio L

fixas, ac Solem esse ingentes terrarum globbs , hementer calidos , quorum calor ipsa corporum magnito illorum situ atque ordine perniciosissimos essectus inde nasci , totumque Mundi systema perturbari oporteat. Addendum . Mereurium motu vertiginis moverianalogia docet: ergo aestiferum radiorum solarium ictum alternis vicibus suscipiunt partes. Iterum. In Mercurio dantur Montes. α valles; ergo calor nimius dissipatur paullatim, & debilitatur. Ad a. patet responsio ex Auctore; nec enim Sol est Corpus fluidum, cuius partes nullo glutine sint imretitae ; Sed Sol est Corpus igneum, cujus partes interiores aliqua sunt cohaesione mutua donatae.

Quia Sol est substantia ignea, in Sole inferni sedem collocandam esse , nuperrime somniavit Suvinde

nius Anglus in .suo libello de Sede inferni. Contra hane insanam, & portentosam imaginationem aliqui Seriptores arma sumpserunt. Verum omnibus palatam praeripuit doctissimus P. Patuisitis in sua elegant i stima Disse sertatione, cui De me arserni in terris εα

renda. Ego paucis me expediam . A communi Dis rum sententia nunquam est recedendum, nisi gravissima suadeant aut menta. Atqui omnes sancti Patres docent . Damnatomm Ergastulum esse intra terrae vise ra eouoeatum. Ergo ab hac sententia rum recedendum, nisi gravissima ruadeant argumenta. Atqui argumenta sv enii, quibus a recepta Eruditorum sententia re- non gravissima, sed levia, arundinea, ridicula-- Irunt. Ergo divvindenius non Philosoplu sed Istri nis Personam gerit, dum sedem Inferni in Sole coli care conatur. Argumenta Suvindenii esse levissima, sicile probo. Argumenta Suvindenii collecta compendio haec fere sunt omnia. Primo nempe, quod repugnet, ingentem ignis massam intra terram existere, reconservarie deinde perpetua igni instrenda foret vi lentia, si in loco figeretur subterraneo, a quo maxime abhorret : ac tertio demum, quod intra terrae viscera lantumdem spatii concipi nequeat, quantum suppetat reprobis omnibus complectendis tum Angelis, tum hin

58쪽

De Mundo universo aspectabili. 47

Pitudine, emissione , ac ream9ne lucis conservetur, non modo attra mone vehementi , sed etiam ingenti

pressione eorum atmosphaerae impediente , ne in fumos

abeant , minibus. Atque hoc postremum argumentum illud est, cui vel maxime fidit Suvindenius, eoque solo satis vinci putat vulgaris sententiae de subterranea Inser

ram sede repugnantiam. inmenta porro, quibus Suvindeniux thesim suam confirmat , sunt x. Solis ignea natura est , adeoquedam iis comburendis aptissima prae eaeteris quibuscumque hujux utaversi corporibus . I. Μagnitudo Solaris globi apud omnes Astronomos compertissima spatium amplum suppeditat reprobis continendisi. In Copernicano systemate Sol Mundi centrum tenet, caelum vero Empyreum veluti extimum reliquos omnes stellarum globos, planetaerumque complectitur. Ud

tem in Emureo pii dmune , tamquam ita supremo, atque editi uimo Mundi loco; sic impii ad eemrum detrusi sunt ab eo remotissimum, ut in carcerem, atquo custodiam. Res p. cum laudato Paluzzio p. 22. Primo quidem si illud constiti mus , ut constituere certe debemus , mitin destinasse verum ac materialem ignem ad rebelles hostes suos puniendos, quidni tantam abdero po tuit intra petatiora viscera terrae copiam Oleosae, at que sulphureae materiae, quanta sat esset comburendis reprobis omnibus , quorum profecto numerum novit φPraeterea nonne plurimos esse constat in orbe terrarum Vulcanos, sive montes ignivomos , qui ingentes flam

marum stobos identidem eructant ' Habemus AEt nam in Sicilia, Vesuvium in eampaniae, Heclam in Isian

dia, Balatam in Sumatra , Ionapin in Insulis Bandamnis. Alios habemus in Iava , in Fanda j a , in Disma, in Iapponia, in Insulis Philippinis, aliisque in locis ..id dicam de Uuleanis , qui sune in Afrieae , dc in

AmericZ tum septemtrionali , tum meridionali, iis oppriertim; qui Le produnt in iugo Peruviano, quorum desunt, qui tammas continenter emittant e Au- Qx fures, qui hac de re scripserunt . montes hu

Id mosi externa superficie terrae spectabiles ad qua

59쪽

4s Tissica specialis Sectio Labeant, simulque faciente ut , quid ex illis e&

Uetur , rursus recidat .

28. Ii1 Sole conspiciuntur quaedam partes

ni-dringentos & quingentos enumerant ; atque ex his terram plenam ignibus esse satis demonstrari docent . Si igitur ad orbis terrestris, & incolarum commoda , atque utilitates tam ingentem igneae materiae copiampi ope ipsam Telluris luperficiem conclusit supremus Auctor naturae; cur incredibile cuiquam videri potest; iupremum quoque divinae justitiae vindicem Deum ad impiorum punitionem longe sane minorem materiae ejusdem quantitatem in prosundiore conclusiste terrae sinu ' Aeris illabentis appulsum necessarium quidem es te, ad flammam ex ignitis corporibus eXcutiendam, atque alendam, non vero ad ignem conservandum, docet experientia. Porro Inserni ignem non in flammas erumpere, sed instar eliquati plumbi, alteriusve ni calli inardescere, credibilius est, ac frequentius tradunt sancti Eccletiae Patres. Consulatur Lactantius lib 7. divi a. Instit. cap. 2O. Ad a. Illud vero . inquit laudatus Auctor pag. 2 . , quod Suvindenius subjicit de perpetua igni illata vio-- lentia, si in subterraneo specu contra naturam suari iis jugiter detineretur, nec seria dignum resutatione est . ,. Quid enim violentum, aut contra naturam fingitur. , quod ab Auctore naturae est, qui leges, & inclina-

, , tiones naturales creaturis omnibus praestituit, dis p

, , nitque Omnia iuxta consilium 1 oluntatis suae k sed , , fac etiam Inserorum ignem detineri in figlia violen-

to, num propterea ita haud poterit detinera: qtiemis admodum jam a Mundi initio ignes plurimi sunt in is tot terrae sinibus, & cavitatibus , ut experientiati docet Ad tertium dicendum, inquit S Τho m. in suptem.

R. partis q. 97. a. 7. , quod infernus numquam deficiet iuumplitudine, quin stissiciat ad damna torum corpora capienda: infernus enim Proverb. so. inter tria injatiabilia ponitur. Nec es inconveniens quod intra viscera terrae tanta concavitas conservetur diυina minute, quae damnatorum

omnium corpora Fosit capere.

60쪽

De Mundo uniuerso aspectabili. δ'

nigricantes, quas maculas vocant, quarum haec

fiant phoenomena: I. sunt hae maculae figurae irregularis , ac inconstantis. 2. Quaedam majores ita , ut nonnunquam octavam diametri Solis par- D temPraeterea omnium hominum Corpora, sive quae ex titere hactenus, sive quae sunt extitura ad usque supremi iudicii diem, non alia materia constant, quam terrestri, & ex extima quidem sola terraquei orbis superficie ducta; adeoque tota quanta futura est humanorum corporum materies intra amplam aliquam terraecavitatem potiori sane titulo poterit contineri .

Sunt qui dieunt, post universale judicium suprema Dei potestate dilatandam esse Inferorum voragi-riem . Longius progressus est nobilis Henricus Μorus lib. s. cap. 9. de magno Divinit. Μyst. Observat ille terram. sicut & elementa caetera juxta saeras I.itteras in statum alium esse reducenda extremae conflagrationis igne . Hanc autem exustionem terrae, quod ve ex illa relictum suerit, ita intelligi posse arbitrat ire, ut tota substantia fluida terrestris globi vi , & efficacitate ignis in vapores abeat, sumumque densissimum, qui faciem terrae, velliti obscurissima quadam nube, undique circumtegat, easque inducat tenebras exteri res, de quibus non semel in Evangeliq mentio : substantia vero solida terrae ardentissimo igne quaquaver sum Corripiatur, atque ita intime penetretur, ut tota plane in globum igneum convertatur , in quem damna ei omnes, peracto finali iudicio, projicientur ad sempiternum supplicium. Qua in hypothesi haud certe im possibili, penitus ruit Suvindenii argumentum, nemo que iam est qui non intelligat sufficiens futurum spatium in terra ad improbos omnes tum daemones , tum homines continendos. Laudatus P. Palugetius cap. g. pag. principiis eometricis demonstrat; cavitatem terrestrem, cujus diameter ducentis milliaribus aequi polleat, esse iussi-eientissimam ad omnes reprobos continendos. mi doh e re plura desiderat, consulat eruditissimum Auctor m eitatum. Μihi placet hoc loco exscribere, eruditionis ergo, numerum hominum, qui ex Ricciolio unis

SEARCH

MENU NAVIGATION