Jacobi Primerosii ... De vulgi erroribus in medicina, libri 4. 1. De erroribus circa medicos. 2. De erroribus circa morbos quosdam, & eorum cognitionem. 3. De erroribus circa victus rationem sanorum & aegrorum. 4. De erroribus circa remediorum usum

발행: 1644년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

L BER QS ARTus. I 2 nere istas , in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita , statim compositiones, Ec misturae inexplicabiles decamantur, Arabia, atque India in medio aestimantur, ulcerique parvo Μedicina a rubro mari importatur, quum remedia Vera quotidie pauperrimus quisque coenet. verum nondum id perfici potuit, nec unquam ulla gens adeo foelix fuit, ut suis contenta esse potuerit, Praeter Indos. Cum enim in variis regionibus eadem saepissime nascantur , certum est non posse ubique ejusdem esse bonitatis & praestantiae. Liacebit igitur eadem repetere ex regionibus ubi

praestantiora nascuntur. nam vires plantaIum variant secundum naturam locorum : quasdam enim plantas Arabes in tertio gradu calidas dicunt , quas Graeci in a. Germani tantum in primo tales esse asserunt. Vnde Galenus qui in temper tissimo solo vivebat, non credidit tamen patria remedia sufficere , sed terram Lemniamex Insula Lemno advocabat, Dictamnum Cretieum probabat, petroselinum Μacedonicum , pluraque ejusmodi. Et in purgantibus remediis id maxime patet , quae domi non nascuntur , sed ea aliunde asi ferri necesse est, ut sennan, rhabarbarum, aliaque plurima , quorum quaedam etsi transplantata, in

hortis quodam mangonio crescant, non tamen

absque insigni virium labefactatione , neque ea copia quae toti regioni susticere possit; Sic utimur quotidie saccharo, pipere, aromatibus, Vino, quae ab aliis regionibus nobis suppeditantur. Lybicauis, inquit Gal. tia . r.eap. 23. non aliter dita fert ab Illyrica , quam corpus mortuum a vivo, nullo odore ex Lybica exeunte, ex Illyrica vero multo gratoque. Noluit Deus quamlibet regionem singolis abundare, nec semper, ut humana servetur societas. Sicut enim si singulis regionibus urbes artae sibi necessaria suppeditant; se

regionibus integris aliae regiones. Si una urbis alterius ope indiget ; quidni una regio alterius de-

142쪽

H DE V u. Lo I ERRORI Busfectum sublevabit' At credunt majorem habere amnitatem cum incolarum temperie domi arata Temedia . Attamen experientia ostendit nes aliunde advectis aromatis , N. vino commode uti, de innoxie. Μedicamenta autem non sunt similia naturae, sed quodammodo adversa , quoniam il- Iam alterant, unde necesse est: Μedicum iis uti, quae id praestare commodissime possunt, dc prop- terea cum idem medicamentum in eadem etiam regione , pro locorum situ ic natura, facultatum

suarum immutationem patiatur, colligi illud debet ubi optimum nascitur, & propterea saepe aliunde repeti. Quod si pari cum utilitate fieri id possit,semper domestica peregrinis praeserant . CAP. VIII.

De iis qui purgationem, tr Menae sectionem

reformidant, ne assuescant. ΡLurimi sunt qui satis lucenter anniversariis

purgationibus , dc venae sectionibus utuntur, vere scilicet 8c Autumno ad humores pravos evacuandos, ne postea AEstate scilicet, dc Hγeme morbi succedant, quod suadet Hippocr. aphor. 47. lib.6. Suibus vena sectio, vel pArgario prodest,his

vere purgatio aAt vena sectio convenit d etiam repetit visor. s 3. lib. 7. Quidam tamen sunt adeo forismidolosi , ut etiamsi his remediis opus habeant, ea tamen detrectant, ne in consuetudinem trahant. Credunt enim si semel iterumve illis usi fuerint, fore ut si postea eorum usus intermiti tur , vel necessa Ito aegrotent, aut sanitate minus firma fruantur: quorum errorem hoc icco indica- Te constitui , quamvis etiam quidem Medici ejusdem fuerint opinionis . qui vetant ne temere magnis remediis , oenae sectioni Sc purgitioni qui L luam assuescat, ne intermisa hac consuetudine graves incurrat morbos. Verum minus recte haec dicta sunt. Nam aEioma est Medicorum unum ab

143쪽

L r B E R QR A R T v s. Iasuno indieari. Et consuetudo ipsa proprie non indicat, sed tantum coindicat ; refertur enim ad naturam , dicitur enim altera natura. Quicquid indicat vel sui conservationem, vel ablationem indiear. conservationem quidem si sit secundum naturam, ablationem vero si sit praeter naturam, ut

morbus, & causa morbi fica. Cum igitur causa morbifica sola vacuationem indicet, vel per phlebotomiam , vel per catharsin, non possunt pariter haec remedia a consuetudine indicari. quia consuetudo refertur ad naturam 3 at unum idemque remedium non potest a diversis indicati. Si in quopiam homine copia sanguinis aut alia quaepiam simili causa venae sectionem postulat, ne ingravem aliquem morbum labatur, sequenti anno nisi eodem vitio laboret, non necessario ejusmodi ramedium natura postulabit, ad quam refertur consuetudo, quoniam sola causa morbifica indicat ejusmodi remedium non natura. Si igitur mittendus iterum sit sanguis, id fiet propter vitium

causae morbificae, non propter consuetudinem. Nec sequitur si hoc anno tantum est in Socratis eorpore sanguinis vitium , ni vacuationem post Iet, fore ut Vere sequenti adsit simile vitium, nam& hominis,& aeris temperies,& victus ratio pos sunt immutari. Alias nunquam fieret morborum

curatio persem , si qui semel abunde fuit vacuatus, necessarib eundem morbum pateretur. Consuetudo igitur ipsa remedium non exposcit, sea

permittit, quia vacuationes consuetae unus mo- .lestae sunt, de confidentius vacuari debent con laeti. Ad futuras tamen vacuationes, nisi sima praesens adsit causa morbifica, sola consuetudo

nihil facit, sed si quidam morbi singulis annis re

petere soleant, ut podagra, arthritis, melancholia i& smiles, quoniam horum morborum causae inistus latent in corpore, optimum est remediis ido, Mis ejusmodi morbos praecavere , ut se fecisse Galenus scribit in coxmnent. ad aphori radictum, qua

144쪽

ito DE vuLGI EOLORI Bus remedia patienti conveniunt, non ob assuetudinem, sed ob causarum morbificarum praesentiam, quae quoties adsunt, ejusmodi remediis debent emendari. At omnes morbi non sunt ejus naturae tit singulis annis eorum metus impendeat, pro pterea verendum non est, ne quispiam remedio assuescat, nisi morbus quoque reddatur consuetus 3c familiaris. At remedium quod morbum curat, causa non est cur idem morbus postea redintegretur , quod tamen foret, si usus remedii ipsius necessitatem faceret, quia sola causa mor bifica vacuationem postulat, unde necesse erit ut adhibita vacuatio causam morbi deinceps augeat,ad administrationem similis medicationis.

C A P. I x. .

Vena sectionem Erpurgationem rorum rationem non esse habendam.

Nimium familiare est quamplurimis, in usu

remediorum observare situm signorum, an

stilicet Luna sit in hoc illo ve sisno , quod parti huic vel illi praeesse creditur. Alii concursus& oppositiones Astrorum considerant, cum Pu gandum est,aut sanguis mittendus, ut quando Luna cum Sole coniungitur, piaculum esse censent haec remedia adhibere. Scribit Avicennas fen. .

Iib. I .Luidam pracipiunt ne ventosa in principio men- fis apponantur, quoniam humores nondum ebullierunt; . nee in fine mesis, quia humores tune sunt minuti, sed in medio mensis eum humoret sint ebullientes, Luna augmentum sequentes, ct augetur eerebrum in cranis, o

aqua in faminibus, accessionem, er recessionem Θabentiabin , quod ipsius interpretes ad alias vacuationes majores transferunt, cum eadem causa subsit. Hic considerandae sunt duae sententiae, quarum una est Hippocratis di Galeni, alia est Astrologorum. . Hippocrates libro de aere, aquis & locis,jubet obser Vare magη temporum murat et, Osuintio, M

145쪽

LIBER QPAR Tus. 13 Ixisque medieamenta in illis exhibeamus reque uramuo . qua circa ventrem sunt, neque secemus, priusqua pra- tereant decem dies aut plures , sed potissimum decem. Per magnas autem mutationes intelligit caloris,lcfrigoris variationes, quae in solstitiis, aequinoctiis,

sub cane, ic ante canem,Sc ex quorund im syderum ortu & occasu contingunt. Addit enim. Pericul Fsima sunt etiam ambo solstitia, maxime vero afvum,

periculosum etiam aquinoctium utrumque, magis vers

utumnale, oderum qu que ortus observandi,pracipue Canu, i, sturi, or Ple adum occasus, quia illis temporibus morbi finiuntur , vel immutantur. Haec igitur ex sententia Hippocratis . cognoscenda . sunt, propter mutationes repentinas aeris, ctuae

orientibus quibusdam Astris fieri solent. Quidam etiam syderibus praedictis addunt Lunam , cujug.

maxima vis est in haec inferiora,eamque humoribus maxime dominari experientia constat, idemiaque agnoscit Galenus 3 .de diebuι decretoriis. Astrologi autem ulterius proceterunt, nam signa Zodiaci singulis corporis partibus attribuut, dc quum Luna , vel Sol in ejusmodi sunt signis, nefas esse putant, illis uti remediis quae partes illas spectant, quibus ejusmodi signa praeesse creduntur, & popuIus lectione calendariorum , quae singulis annis. nova prodeunt, eiusmodi nugas observat nimis curiose , de quibus dicemus plura capite sequenti. Verum si omnes hae Hippocratis,& Galeni observationes verae sunt , vix superelit remediis locus. nam in singulis aequinoctiis, solstitiis , circa ortum & occasum Arcturi & Plejadum, quiescendum erit per decem dies, ante Canem, di sub C ne, per dies ad minimum quadraginta, sic in omnibus Lunae oppositionibus , coniunctionibus , quadratis, aspectibus abstinendum erit secundum Astrologos. Quae omnia si superstitiose observen- tur, nullus relinquetur remediis locus, etiamsi ea negligamus sydera quorum vires nondum sunt

observatae, quorum quaedam forsan etiam non F ε minus

146쪽

23x DE vuLEI ERRORI Bus. minias nocere possunt. Astra in curatione morborum spectanda non sunt, quatenus sunt in coelo sed propter vires suas, & alterationes eas quas in aere faciunt, sicut sub Cane vetat purgationexHippocrates, solummodo ob aeris servorem. At quaecunque demum sit aeris alteratio , ea neque pariter omnibus utilis esse potest , neque noxia ad evacuationem , sed quibusdam proderit, aliis nocebit, prout varia est hominum constitutio, neque ea unquam fuit coeli facies, quae nulli fuerit

salutaris, aut etiam noxia. Naturarum alia quidem ad astat em , alia ad Demem bene maleve se habent, aptior. 2.lib. 3.sic quoque morbo alii ad alia bene se habent, vel mate, is quada alares ad tempora,ct loca,ctet imia gener Mapharismo 3. libri pradicti,quoniam sy- . derum vires, quae semper sunt univeri alas,ecdem tantum modo agunt, & quibusdam nocent, aliis prosunt, secundum variani morborum lc aegro

tantium naturam, artatem, Iegionem, anni tem-lus , aliasque ejusm i circumstantias , quae cau-irum universalium virtutem determinant. Deinde Astrorum concursus causa tantum est pro- catartica, di universalis, quae internas suscitat, diagitat. Hae autem ex propriis suis signis cogno scuntur, nec opus est Astra considerare, sed tantum motiones causarum internarum , quae tempora mc1borum constituunt. Verum Astrologos

ipsos quod spectat, vano illi commento singulas corporis partes astris attribuunt, tum planetis, tum signis zodiaci. Et quoniam Planetarum.. sugnorumque zodiaci ncn est unus idemque motus , quorundam Planetarum celer , ' aliorum tardissimus , signorum autem idem, semperque aequabilis , raro continget ut Planetae cum signo eidem parti dicato simul concurrant. Luna quidem omnia signa singulis mensibus peragrat, idaeo saepius cum omnibus illis conjungitur. At Samnιus, quem spleni praeficiunt, rarissime cum λ

ςidsm rarii dicato copulatur. Astra igitur

quae

147쪽

. LIBER QuAR Tu S. Traquae singulas partes regere Zieuntur , vel influun in substantiam partis , vel in conformationem et non in substantiam , quia nulla Tars organica est

in corpore quae variis partibus naturae adversae non constet , ut pedes & manus constant ossibus, vervis , arteriis, musculis, quae non possunt aeque

primo subjici huic vel illi syderi. Deinde cum Gmiles secundum substantiam partes sint etiam in aliis organis, ut ossa sunt in pedibus, manibus, thorace, capite, cur unum idemque sydus omnibus hisce non dominabitur 3 Restat igitur ut i fuant astra in consor natationem solam , quae singulis partibus est accidentaria. nam partes singulae seor postlint esse absque ejusmodi conso

matione , ut ossa non minus potant esse incurva, quam recta, & tamen bene nutriri. Conformatio partis cujuslibet pendet ex numero, magnitudine, situ dc figura. Non potest influxus fieri in nu-

mezum partium , quia numerus ratione sui non est ens reae, tum quia una particula ablata, veIaddita,non mutatur tamen in nuxus in partem, ut si a manu digitus unus desit, non desinit tamen influxus. Pariter nec in magnitudinem, quia alius 'foret influxus in infantem quam in adultum. Non ut situm, quia sic mutato situ mutaretur quoque influxus. ut in manum extentam, capiti, aut pedibus impositam. Demum nec in ipsam figuram, quia pariter mutata figura non mutatur vis N eLfieacia signorum in partem. Patet hinc vires eiuΩ. modi in unam potius partem, quam in aliam fausas esse & commentitias. Forsitan si quicquam Gmile datur, virtus ejusmodi extςndet sese solum ac illas partes , quae proprium habent parenchyma ab aliis diversiim,ut cor cerebrum, jecur, dcc. Non autem ad manus & pedes, similesque alias partes, quarum similares partes sunt eaedem seiscundum substantiam, sed tantum conformatione

dissi noluntur. Revera plurimi Medici parum e rasse videntur Astrologicas istas observationes.In

P r solstitit.

148쪽

r34 DE vuLII ERRORI Bus . solstitiis & aequinoctiis plurimos vidi aegrotantes, quibus salutariter administrata fuere praedicta remedia ; quae si onaissa suissent, forsitan aeger prius periisset. In urgentibus igitur morbis, ut in apo-plexia , angina, pleuritide, febre ardente, periculosum est propter coeli dispositionem , necessaria

remedia vel omittere , vel disserre . nam morborum tempora , naturaeque actionem potius spe- tire oportet, Zc ex ejusmCdi observatione, reme. dia modo haec , modo illa, quae varia variis temporibus morbus exigit, praescribere. At cum praecautionis gratia,vel catharsin , vel phlebotomiam Medicus imperat,licebit observare quatur Lunae quadrari & primis potius quam postremis praedictis uti, quoniam Lunae in humores manifestum est imperium, ea crescente augentur, decrescente minuuntur. Poterunt pariter aequinoctia & solstitia vitari. At in aegris absque periculo praedicta nequeunt observari, cum morbi tantas moras non

patiantur. Sed semper rejicienda sunt Astrologorum placita de dominatu signorum in singulis.. corporis nostri partibus, cum absurdum sit unumhdus huic, aliud illi parti praeesse , quoniam omnia sydera omnibus partibus praesunt nec agunt immediate , sed per aeris alterationes, 4 quibus

totum corpus immutatur. C A P. X.

Se ridiculis Calendariographorum obser-tionibus Medicis. Qui praeterea non rideret cautiones illas,

quas singulis annis populo praescribunt Astrologi in suis calendariis , circa usium remediorum . inter quas non minima illa est, de qua jam supra diximus , quod partes corporis singulis Zodiaci signis atribunnt; Reliquas jam

persequemur. Primo dicunt commodissimum ad

PMSὸti0nem tempus esse, quando Luna in aquei

149쪽

LIBER u ARTus. 13s fgnis movetur, scilicet in Cancro,Scorpio, & Piscibus. Secundo quando Luna est in tali signo, fiat Purgatio per electuaria,in alio signo per potiones, in alio vero per pitulas. Tertio in tali' signo purgetur bilis per electuaria, in tali per pilutas 1 in tali per potiones, dc sic de reliquis humoribus.Ῥariserbonu esse dicut venam secari pituitoso, cum Luna est in Ariete,vel Sagittario;melancholico quando est in Libra, vel Aquario; bilioso quando est in Cancro vel Piscibus; sanguineo pariter quando est ,

in alterutro horu . Sed notandum est quoslibet mombos quolibet tempore feri posse,ct exacerbari ex Uppocrate aptior. Is lib 3. Quoniam ut docet gale-nm in corament .non solus aer causa est morboru, sed etiam propria aegrotantis temperies, & victus cujusque ratio peculiaris, unde fieri potest ut etiam aestate frigidis de pituitosis morbis quispiam

corripiatur. Cum igitur uno eodemque temporet variis morbis simul plurimi affigantur, nec Omnes simul eodemque modo purgari possint, debeantve, dc in morbis quando sunt acuti , periculum sit id mora , dum expectamus donec Luna. haec vel illa signa percurrerit, interea occasio ae- .grum juvandi, quae volucris dicitur primo aphorifimorum, amittetur, nunquam forsitan amplius reditura, quia ut docet Galenus in commentaIiΟ,Oc-

casio dicitur praeceps , quoniam corpus nostrum assidue immutatur , non tantum ab extemis causis squales sunt aer & astra sed etiam ab internis. Unde fit ut qui codem simul tempore decumbere incipiunt, diversis tamen diebus purgari debeant , siquidem etiamsi. iidem sint sederum de

Lunae aspectus, interna tamen corporis virtus humores varie alterat,concoquit,&expellit,quod Μedicum, qui naturae,non Astrorum minister est, considerare oportet, ut singula suo tempore aegris administret. Morborum enim curationes secundum diuisa illorum tempora variantur. Cum

autem tempora morborum in aliis sint longiora, in aliis

150쪽

s36 DE UuLGI ERRORI Busin aliis breviora, si Lunae & syderum aspectus exflectamus , amittimus interea salutarem illam indicationem, quam morbi tempora supped,

tant. In quibusdam enim non niti concocta materia Purgamys, in aliis vero etiam in principiis, in quibusdam autem morbis principia cito pertranseunt, & statim ad statum perveniunt, in aliis vero sunt longissima. Quapropter non potest omnibus idem esse purgandi tempus quod tamen

foret, si Lunae sederumque aspectus esset considerandus , sic enim contingere potest. ut quando natura purgationem postulat, Luna repugnet. sic: omnia forent irrita , unde recte. praeliantissimi tam antiqui, quam nostrorum temporum Μedici istas observationes summo cum iudicio neglexerunt. Sed absurdum magis est, quod de remediorum forma addiderunt. Cum enim ς-dem numero remedia possint a Medico Potionis, electuarii,pitu Iarumve fortm praescribi,frustra Lunae vis imploratur. Facile enim est Medico, electuarium Hameeh, diasennam, eatholicum, oc. Electuarii forma aegro concedere, vel jusculo, aqui

sillatitiis, aliove liquore dissolvere , ut fiat potio. Videntur farre ignorare Altiologi isti, quid sint electuaria, vel potiones, quamvis enim omnes potiones ex electuariis non fiant, possimi tamen electuaria in potiones transformari, imo ferme

semper iisdem purgantibus simplicibuS, ut Anna, Ihabarbaro, polypodio, dce. utimur, di. ad potiones 3c ad electuaria. Formam autem remediorum

Medici variam praestribunt interdum ut aegris placeant , quorum alii solida lubentius assumunt, quam liquida, alii vero contra. Interdum propter Partium expurgandarum sirum: profundiorem , materiae tenacitatem, aliasque intentiones. Idem

ς'n'li' est de pilutis . nam etiam antiqui Μedici Aerius, Paulus, aliique aloen , colocyntideno

SEARCH

MENU NAVIGATION