Jacobi Primerosii ... De vulgi erroribus in medicina, libri 4. 1. De erroribus circa medicos. 2. De erroribus circa morbos quosdam, & eorum cognitionem. 3. De erroribus circa victus rationem sanorum & aegrorum. 4. De erroribus circa remediorum usum

발행: 1644년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIBER QS ARTu . IANC A P. XVI.

De iis Di in flo Veris principio pu

gari volunt.

ΡLurimi qui anniversariis quibusdam morbis

affigi solent, quibus ideo consuetudine familiaria facta sunt ejusmodi remedia , tamen solummodo in principio Veris ea adhibent, finem autem Veiis tanquam stati nimis proximum reformidant , qui pariter etiam gravissime decipiuntur. Haec enim remedia ad praeservatione praescribuntur iis quidem , qui adhuc sani sunt, verum aegrotaturi, nisi eiusmodi remediis succur- Tatur. Tempore autem Ueris id potissimum faciendum,quia tunc vires optimς vet Ient, tempus anni moderatissimum est , humores omnes Hyeme sopiti, Veris calore agitantur, naturae & medicamentis vacuantibus magis obediunt; Verum non in omnibus idem humor,sed varii in variis dominantur, sive ob peculiarem vivendi rationem, sive ob peculiares hominu naturas, sunt enim quidam biliosi, altili tuitosi: sic certu est nec eande omni

bus,nec eodem tempore convenire vacuationem.

Secundo vernu tempus quibusdam in locis citius in aliis vero tardius incipit, ob varium regionum 'situm. Μedici siquidem anni tempora, non Astrologorum more per trimestria spatia definiunt, sed ex aeris temperie aestimant. Vnde saepe Hyems in Anglia satis est aspera, cum Sol Arietem intrat,in principio Μartii, quo tempore Veiis principium constituunt Astrologi. Propterea qui praedictis vacuationibus opus habent , non eX mensium computatione,sed ex aeris temperie eas sibi praescribi curent, etiamsi finis foret Maii mensis , quem mensem ad id opus tutissimum esse credo , quod tunc aeris temperies sit maxima, naturali calori simillima, corporis vires r6bustissimae sicut in regionibus Anglia multo calidioribus hunc men-G a sem

162쪽

148 DE VULGI ERRORI Busdem praeferunt Medici. Sed tamen Galenus secundum variam eorpOIum constitutionem quosdam

in principio, alios in fine Veris purgandos existi- t. Quibus pituita abundar, illi in principio Ve-xis sunt vacuandi; Rusmodi enim humores Hyeme collecti Veris temperie liquantur , unde nisi vacuentur, facile per corpus diffundi possunt, gravioresque morbos concitare. Quibus vero bilis abundat,in fine Veris purgatio commodior est,ne calidiores humores succedente aestivo ealore ae-cendantur, putrescant,& febres faciant. Id docet Galenus commentar .ad phorismum 67. lib.6. Qui - .dam aestivo tempore semper tertiana corripi solitus , jam annos multos febrem non est expertus,

hile pallida per nos sub finem Veris praepurgata.

Tum enim tales vacuari multo prastat. scut Epia Iepticos, Apoplecticos,Arthriticos,& Melancholicos , & quotquot denique propter humorum crassitiem aegrotant, vacuari principio Veris melius est.

CAP. XVII.

Purgationem non esse rejiciendam etiamsi aeger cibos non sumat. Hoc saepissime omnibus Μ edicis accidit, ut

quando aegrotantibus vel clysteris usum, vel purgationem praescribunt, ut adstantes praesertim mulieres, & aegrorum custodes, quihus nihil unquam placet, sed a Μedicis cupiunt dissentire) intercedant,quoniam aeger debilis est, nihilque assumit , quem tamen ad cibos clam Praepostere urgent, eumque ingurgitant. Observatum tamen saepissime fuit, eiusmodi aegrotantes, qui adeo a cibis abhorrent, levissimi tantum cir-Reris usu ex solis intestinis vacuare foeces plurimas induratas , ob magnam caloris febrilis po-rentiam. Et notandum est purgationem non pra

scribi ad alvum solum exonerandam, sed ad humores

163쪽

mores morbiflaos expurgandos , nam eiusmodi in appetentia, qua laborare solent aegrotantes avitiosis humoribus proficiscitur,qui purgationem postulant, quibus vacuatis appetentia , & virtus. stomachi redire solent. Nam cibi fassidium, oris amaror, & alia ejusmodi symptomata purgationem indicant esse necessariam , c horis II ib. q. Nam febricitanti cibifastidium , eordis dolor, tenebri- eo se verrigo, re oris amaror , purgatione per superiora ' spur esse 'igniscant. Fiunt enim haec symptomata humoribus orificium ventriculi obsidentibus. Quamvis igitur aegrotantes nihil assumant, habent tamen latentes intus in corpore plurimos humores vitiosos, qui nisi cathartico vacuentur,sponte non redit appetentia, sed morbus in dies redditur iisjor, de forsan tandem etiam incurabilis.

C A P. XVIII.

Non esse male sentiendum de purgatione,

etiamsi vomitu interdum rejic/atur. Ndivi interdum conquerentes aegrotantes squod sumpto catharico, ut per inferiora

purgarentur, contrarius tamen effectus successerit, purgatos scilicet fuisse per superiora, qui

sane purgationis modus valde molestus est , cum vomitoria naturae maximam vim inferre soleant. Sciendum autem saepe contingere posse, ut medicamenti actio permutetur, & dejectorium fiat vomitorium, & contra. Naturae quidem instituto potius per dejectiones quam per os corpus exOneratur. Ad id enim alvus constituta fuisse videtur , tum humores pondere suo ad alvum ruunt, venaeque adsunt mesaraicae quamplurimae ad intestina humores refundentes. Dejectorium ta- . men medicamentum evadit vomitorium , tum ratione medicamenti, tum ratione aegri. Μedica

menti quidem . Primo si vehemens fuerit, & ventriculi orificium magnopere irritarit.b und , si sit. G 3 ingra-

164쪽

Iso DE VuLGI ERRORI Bus ingratum admodum, praveolens, etidum, a stomacho alienum; Tertio si sit leve , tenue, facile siti. pernatet , ut si cum pinguibus aut oleosis misceatur; Suarto s flatus plurimos pariat ut senna,epi-' thymum , agaricum ) qui vapores ad orificium ventriculi delati illud irritant;άuinto si in maxima sit quantitate , hisque de causis non solum medicamentum , *d etiam alimentum vomitum provocare potest. Ratione aegri vero , si fuerit stomacho imbecilli, & sensus aeutissimi, res ingratas

aspexerit. foetidas olfecerit, vehementer moveatur. nam motus vomitum concitat, ut in navigantibus apparet. Sed praeterea notandum cum quis sumpsit medicamentum, si post horam unam, vel .

alteram illud vomuerit, nihil esse periculi ; Iam

enim a calore corporis pharmacum dissolutum , dc in actum, ut Μedici loquuntur, redactum vim suam per universum corpus diffudit, unde non minus purgat, quam si totum in corpore fuisset retentum. Imo saepe prodest illud evomere:secum enim humores cratas , pituitosos, aliosque ventriculo tenaciter adimentes, simul educit, quos forsitan per alvum nunquam excrevisset.Non igitur vitio vertendum est, aut Medico,aut Pharma-Copino, si medicamenti operatio eontratio interdum modo contigerit; Inde enim nullum aegro tanti incommodum, sed saepe maximum accedit

emolumentum .

Etiamsi almus fuat, non esse formidandam

purgationem.

MIxρtur saepe populus , & inutile, ae potius

malefactum esse putat, cum quispiam alvum fluidam habet, quod purgantia quandoque Μedici praescribunt, quae augere fluxum P sunt, viresque aegrotantium atterere , dc labe AuctλIei verum contrario modo se res habet, nihil enim

165쪽

LIBER QUARTVS. III

enim aeque alvum sistit , ac purgatio; In secunda valetudine alvum interdum habere fluentem bonum est,modo fluxus ille nimius non sit, nec viribus noceat , modo inquit Celsus intra septimum diem conquiescat; In aegris vero saepe bonus est alvi fluxus, saepe malus, pro varia morbi,& π-grotantis constitutione, tempore,ut si sit criticus, si talia vacuentur qualia oportet, & fiat cum aegri euphoria. Ideo interdum sinendus , interdum sistendus ; Sed si remediis adstringendi vi praeditis

coerceatur, retentus in corpore humor noxius,

saepe majus damnum corpori affert, reliquos humores sui contagione inficit, & corrumpit, unde postea nobilia vilcera laeduntur , aut redit fluxus priore pejor, & malignior. Commune apud Μedicos proverbium est. Causas morborum prius esse tollendas , antequam morbi ipsi evanescant. Vnde pariter in ejusmodi fluxu , tutissima curandi ratio est, per causae ablationem, quod inter caetera remedia commodissime & tutissime purgatio praestat: unde postea aut sponte fluxus cessat, aut si non cessarit, commodius tamen & sine damno adstringentibus coercetur. Vidi saepe aegros , qui

singulis diebus saepissime dejiciebant, quibus admodum invitis cum Iliabarbari usum persuasissem, usu purgantis remedii minus alvus soluta fuit, quam vi naturae esse solebat, δέ sic curati sunt. Inde vulgare est apud Medicos axioma, di arrhodam

di arrhoea, vomitum vomitu curari, non quod similia similibus curentur , sed per accidens, quatenus vacuatis di arrhoeae causis,ipsa sponte cessat.

166쪽

Gusterum usum esse innoxium. CLysteres tanquam grave aliquod , & U-

modum periculosum remedium, plurimi reliciunt, qui toto coelo aberrant, cum sint remedium benignissimum, di innocentissimum, partem siquidem nobilem non tangunt, cum ultra crassiora intestina non pervadant, unde interdum si affectus postulet, valde acria addimus meis dicamenta, quae alia pars ferre non posset, di tamen innoxie administrantur. Μulto minus nocere possunt illi quos emollientes , & refrigerantes vocamus, ad febres aliosque morbos , in quibus nihil est , ut plurimum quod ore excipi non ponsit, si quantitas excipiatur. ConfeIt autem clysterquamplurimis partibus . cerebro, oculis, stomacho, internis visceribus e nam non tantum alvum solvit. sed etiam liquida sua substantia deterget plurimos crassos , viscidosque humores intestinorum tunicis adhaerentes , di praeterea tanquam fotus incumbit renibus , di visceribus abdomine contentis, unde ea saepe e corpore educit,quae I petita purgatio non Iolvit. Id docet Galenus iaseipso , qui cum acerbissimo coli dolore vexaretur, infuso clystere ex oleo rutaceo, pituitam crassam, tenacem, viscidamque t Μedici vitream vocant in excrevit. Cum igitur tam proficuus este pocsit clysterum usus , non erit in posterum reformidandus , sed potius in familiarem usum revocandus. Ideo de tribus populum hic monere volo. Primo ut ante venae sectionem clystere utantur, id enim Medici omnes suadent, ne impuritas prinrae illius regionis a venis vacuatis attrahatur , sicque venarum sanguis inquinetur. Secundo ut si alvus multum adstricta fuerit, Sc purgatio ore sumenda necessaria videatur, prius levi clystere emollienda τῆit, ut taces deturbentur. Alvus enim adstricta cathar

167쪽

LIBER QUARTUS. III

cathartici vim remoratur, & cum in omni medicamento sit generalis quaedam virtus deturbandi faeces , Praerra propriam illam qua humores sibi familiares peculiari proprietate trahit, si alvus prius admodum adilricta suerit, faecesque indu- Iatae , non possunt absque magnis torminibus educi, & lapissime in illis exturbandis vis medica menti elanguescit; attracti a pharmaco humores vacuari non possunt , sed in intestinis retenti tormina, colicos cruciatus, vomitus, animi deliquia, vertigines , aliaque symptomata concitant. Id videtur intellexisse Hippocrates, eum scribit, Corporas quis purgare voluerit, fluida faciat oportet Ophoras. s. lib. 2. Cum autem pluribus modis corpus fui- dum fieri possit,hic per Clysteres praevios non est aspernandus, & hoc consilium laudat Galen M, 4. de victu acui. & Ophorismo 7 2. lib. 7. Scribit Hippocrates , Corpora ubi quis purgare voluerit, fui-

facere oportet, se si siupra velis suida facere , Merea uum; st vero infra, humectare. Non potest autem alvus commodius quam usu clysteris humectari. Sic Galenus libro quos purgare oportet; Inter causas quare medicamento sumpto evacuatio probe ncti succedit. hanc recenset. Pirrumque, inquit, flereus densatum,ars in aliquo intestino exsiccarum e-

vacuationem prohibet. Tertio non tantum ante purgationem, verum etiam post eam ad reliquias humorum detergendus quae intestinis interdum ad- laterent, non inutile fuerit clx Jerem levem &. detergentem pariter injicere, ut praestantissimi Me- dici suadent; Nam injectus clyster intinina abluit,& telictam E medicamento vehementiori noxam . adimit, praesertim si eius gel elis fuerit quod Scammonium recipit; Id enim intestinis acri sua

facultate noxa iri inferre solet, & ue omnibus aliis gravisti us eidem est ra .io , ut recte post alios explicat steriola lib. 3. locor. comm. cap. 26.

168쪽

Gusteres minus commode infundi per vescas. CVm igitur tam salutaris, tam facilis, & innocens sit clysterum administratio , paucis animadvertendum est in consuetudrnem

illam infundendi clysteres per vesicam bubulam tubulo alligatam. Hac quidem in re non est error valde gravis , videmus enim satis commode hoc modo injici , & antiquissima videtur esse consuetudo: nam lego apud Galenum s. methodi, familiatem fuisse olim usum eiusmodi vesicarum.Nunc autem in pluribus regionibus ultramarinis desiit, ignotusque prorsus est ille infundendi modus . sed stringe , fistula aut stannea aut aenea utuntur, majori sane cum utilitate, nam & facilius injicitur, & tutius,& citius,& quod hac in re maxime proficuum est, altius subit, & tota crassa ii

testina pervadit. Cum enim naturaliter clyster ultra erassiora intestina non feratur, ob valvulam

quandam in principio coli.& fine illi positam , ere aegrorum maxime foret, si saltem eo clysterpervenire posset, sic enim majus commodum ex ablutione intestinorum perciperetur. At qui per vesicam injicitur alte admodum non ascendit, sed in recto intestino, & aliqua parte coli subsistit. Optimum igitur foret, si ejusmodi syringes in usum revocarentur, quibus ferme omnes extra Londinensem civitatem Pharmacopos carent. Contingit autem interdum , quamvis raro,clystein

rem evomi, id bis tantum me vidisse memini in duobus aegris, quando praedicta valvula ob vitiatum motum intestinorum peristallicum laxatur,&viam insolitam liquori praebet, quod tamen quomodo fieri possit, non capio. Crederem potius id fieri quod praedicta valvula ob causas aliquas praeter naturam abrupta sit,& officio suo amplius

1langi non possitia 1lisinu si quispiam rerum me-

169쪽

diearum ignarus fieri observarit, nee Medicum, nee clysteris usum improbet, cum haec praescire Medicus nullus possit, sed particularem aegrotantis constitutionem accuset, sciatque nihil tunc fieri, quod saepius ante factum non fuerit, neque eiusmodi eventu admodum terreatur.

nem bibenda. QVam utilis sit humano corpori vomitus,

hoc capite non explicabo 3 Id tantum monebo circa illius usum, quaedam esse Vomi toria quae ventriculum solum expurgant, alia vero quae trahunt ab universo corpore, quae in variis

morbis prioribus utiliora esse solent. Quando igiatur quispiam vomitorium sumpsit, non statim, ut

multi faciunt, ad usum possetorum confugiendum, stomachum enim replendo, citius quam par est, Vomitorii actionem promovent, quod estomacho prius vacuatur, quam vires suas in universum corpus diffundat, sicque humores noxios minus attrahit, stomachum tamen ipsum non minus perturbat. Quiescendum igitur potius est aliquantulum, donec in actum reducatur, aut bis terve nullo assumpto potu operetur. Sic erimus certi solum ea quae in stomacho di corpore noxia sunt, vacuatum iri. Vbi notandum potus ejusmodi non praescribi a Μedicis , ut vomitorii vires promoveant, potius enim illas in principio retundunt , & diluunt, sed tantum ad taedia vomitionis tollenda,ut scilicet facilius aegri stomachus repletus subvertatur, cum saepe repletio sola vomitum concitet, alias utilius foret, ut nihil omniano assumendo , medicamentum nullius cibi potusve permistione alteratum, nil, nisi quod no-

uvia est, iustoMachum attraheIet, sed diceret

G o forsan

170쪽

L DE VULGI ERRORIBVS

forsan quispiam, Paulum, Zc Aetium Medicos celeberrimos, vomitum praescribere post cibum,ubi

febris in vetustatem incidit. vicennas pariter Α,

Canon. tro. a. p. P. de cura tertiana non pura. Et

scias, inquit, quod non est res magis juvans eos, quam vomitus post cibum. Galenus pariter vomitum praucribit a cibo;Sed Alexander Trallianus

Galenum reprehendit, quia vomitus melius provocetur ante cibum , quod etiam verum est ob praedictas rationes. Vomitus enim a cibo,ventriinculum tantum, humoresque in eo contentos evacuat , non autem eos qui sunt in venis, nisi maximo naturae conatu. Dicendum igitur a cibo Deilius quidem aegrum vomere, sed minori cum fru- .ctu ; Si vero aeger ad vomitum sit propensus,melius est jejuno & ante cibum potumve vomitum ciere, sic enim melius attrahuntur humores ex venis. Id doeent Gentilis & Arculanus excellentissimi interpretes Avicennae,capite de cura febris

quartanae. Si corpus de facili vomat, sine praemissione. obi Mneedi potest . ad trahendam melancholiam asiplene ad stomachum: Si autem veniat dissculter, meliu/ est cibum pramittere,ut vomitus facilitetur.Quae

etiam applicari possunt potui statim post assumpto. Si igitur vomitus instituatur ad ventriculum

solum ab humoribus crassis evacuandum , utile erit, aut cibum, aut potum praemittere, aut statim post assumere. Si vero ab universo corpore vacuisandum sit, utile erit iejuno ventriculo assumere, nihilque postea aut edere, aut bibere,donec vomitorii virtus in actum reducta corpus penetrarit, quia potu statim exhibito obtunditur attractiva virtus remedii. Posset a igitur haec sic vocata, non ante debent exhiberi, quam semel bisve remedium vomitum concitarit; Postea nero ut aeger deinceps facilius vomat, humoresque quidam crassiores diluantur, praeberi possint.Idem obser

vavit recentior quidam scriptor Imicus HarimanoM

tura

SEARCH

MENU NAVIGATION