Jacobi Primerosii ... De vulgi erroribus in medicina, libri 4. 1. De erroribus circa medicos. 2. De erroribus circa morbos quosdam, & eorum cognitionem. 3. De erroribus circa victus rationem sanorum & aegrorum. 4. De erroribus circa remediorum usum

발행: 1644년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

LIBER QS ARTu S. I 37 propinabant, quae nos solida forma exhibemus, ob nimram amaritudinem , & ut diutius in stomacho maneant, quando ii capite, vel longinquis

partibus est attrahendum. Demum ObseIvare Oportet, quaecunque solida forma assumuntur, antequam vires suas in corpore exerant, in stomacho prius liquescere, quod perinde est, ac si

Pharmacopoeo fulsent antea liquore aliquo soluta, idem enim tum natura, tum ars facit. Im quae liquida exhibentur, citius operationem suam incipiunt, quia jam ipsorum compages ab arte soluta, naturae negotium non facit, unde & pii Ias cochias valde amaras in apoplecticis, aliisque frigidis morbis dissolvunt Medici in tua vitae, aut at Ia convenienti, ut citius vim suam exerant. Pariter quae de phlebotomia dicuntur ab Astrologis vanissima sunt, nam pituitoso, aut morbis a Pituita laboranti, nunquam convenit venae sectio, quaecunque sitLunae constitutio, nisi sanguis cum pituita simul redundet. Melancholicis pariter pro hibet Galentia venae sectionem , nisi sanguis qui Vacuatur, melancholicus appareat. Solis biliosis &sanguineis convenit, in quocunque demum signo Luna fuerit, si morbus, aetas , viresque consentianr, ob rationes distas, unde recte Galenus liab, o de vena sect. ait quolibet morbi tempore posse. mitti sanguinem , si illius mittendi indicationes adfuerint, etiamsi vigesimus ille dies a morbi principio foret. Sunt autem illae, morbi magnitudo , & vires , non autem syderum constitutio, quam si observemus, sorsan, ut jam diximus, agendorum Occasio. cum certo aegri detrimento

152쪽

Diebus Canicularibus purgationem usu esse

Forsitan reperientur non adeo pauci qui praeis dictas obseryationes negligent, dc ridebunt, sed quis ille est hodie, qui dies istos caniculares ignoret, eoque tempore purgationem non re formidet , ex antiquo Hopocratu decreto, libro A. aphorism. s. Sub Cane, is ante Canem difficiles sunt medicarimes.Vnde multi etiamsi eo tempore morbos patiantur, qui venae sectione aut cathar si opus rubent, . iis tamen remediis uti detrectant qui

duo non observant. Primo morbos tunc.naturae

soli curandos illos tradere, quando maxime ipsa remediis , & auxilio indiget. Seeundo si sub Cane absque remediis possimi morbi proflirri, quidni

Pariter quolibet alio tempore , sic illorum usus posset omnino a morborum curatione ablegari videamus autem rationem quare Hippocrates di ficiles purgationes dixerit este sub Cane, quae videtur ex Galeni commentario triplex esse. Prima, quia corpus statis ardore nimis incalescens, ferre non potest acrimoniam medicamentorum; secunda quia tunc jam satis debilis natura , puringatione redditur imbecillior. Tertia quia aeris servor parationi obsistit, humores enim trahit a centro ad Haperficiem corporis, pharmacum vero eosdem in centrum retrahit, sic fiunt duo motus contrarii, sic vel nulla, vel molesta fit purgatio. Attamen hae rationes in regione frigidiori, nostroque tempore minus valent, quia non tantus

sentitur ardor in Anglia sub Cane maxime in Borealibus Angliae regionibus, ubi haec scribo,ubi

tamen non minus verentur Canis hujus morsum

ruam in Hispania ) & propterea non est verenum , ne corpus nostrum magis quam par est accendatur, debilius fiat, aut humores nimis rapide in cutem trahantur. Deinde mitiora sunt nostra medi-

153쪽

L1BER QS ARTus. Iasmedicamenta iis quibus Hippocrates utebatur, ut sunt cassia, eam arindi, senna, rhabarbarum, &similia, quae nec corpus valde accendunt, nec ii mores admodum exagitans: & demum quoniam etsi fortioribus uteremur, ita tamen praeparari

possunt, & ea quantitate exhiberi, quae corpori Parum noceat. At regi Hippocratis,cum sit fervidissima , neς alia quam valentissima & calidi Isima pharmaca in usum ipse adhiberet, minus mirum esse debet, si tempus illud formidabat. His autem in regionibus non sunt hi dies adeo fervidi. Praeterea non dixit absolute Hippocrates,non esse purgandum sub cane, sed tantum purgationem esse difficilem, non autem impossibilem , unde cum hoc tempore morbi fiant acutissimi, qui absquephlebotomia & eat harsi nequeunt curari, recte calidissimarum rerionum, uti Hispaniae, Italiae, Galliae Narbonensis, Μedici purgantibus utu tur, sed minus frequenter, dc miniis validis. Quidam tamen non ob caloris tantummodo vim, ted ob syderis malignos effectus a purgatione censent abstinendum, & veteres tantum huic astro tribuebant, ut per excellentiam astrum vocarent, quasi prae caeteris vim quandam excellentem habeat,non tantum in corpus,sed etiam in animum, ita ut homines & bruta, sed praesertim canes,tunc magis quam aliis temporibus laborent, . canes ipsi efferari credantur. Unde etiam venae sectioin nem Galenus hoc tempore improbat ue Verum Omnia maleficia quae Ilinius recenset, nam sunt perpetuae veritatis , & raro. aut nunquam hic in Anglia observantur,& absurdum est credere,ullas stellas esse maleficas,cum omnes beneficae sint, &salutares,& quae veteres de hoc sydere scripserunt experientiae non respondent; Videmus sifigulis annis varios esse caloris gradus , nee semper singulis annis eosdem, quae syderum virtus ex vari tate conjunctionum aspectuum solet alterari,

unde maligni ejusmodi eflectus Syrii siqui sunt

possit ni

154쪽

I O DE VuLGI ERRORI Bus possunt ex aliorum syderum aspectu impediri. Nec necessario si hoc anno quum haec scribo ma. ximus ardor est, talis erit anno sequenti. Quare non est quod purgationem sub Cane semper formidemus , nec omnibus diebus quibus Canicula viget, nam si hodie impense calet, cras forte erit

coelum temperatius, tan rem hoc tempore , Seminus frequenter, sc minus validis est utendum, nam etiam ea quae Hippocrates olim aegris suis administrabat,vix unquam a nobis ne hyeme quidem praescribuntur. Opinioni huic nostrae assentiuntur Ioubertus in vulgi erroribus, Mercurialis, cir genterius , Hollerius in commentariis adpradictum aphorimum, Ferneliin, Me us, Vasteriola,Claudinus,

alesius, aliique omnes qui hac de re scripserunt. Suffciet nobis Debbi Η,llerii viri gravissimi testimonio caput hoc concludere. Hoe praceptum, inquit ille, loeum habet in Hippocratis regione calidissima, disimilibus, sed non item in his regionibus loquitur autem de Lutetia Parisiorum, in qua vivebat Hollerius) nam praterquam quod habemM benigna ct levia medicamenta , quibus utamur, qualia sunt, cassia , catholicon , lac Asininum , dic. Hic nullum tempus salubrius magisque temperatum prasertim quum sant Et sic experimur, quam dies Caniculares,

adeo in experientia constet morbos Iunio is Iulio monsenatos solvi solere mensee Metusta , ct sub.Canreula. diuare si in hosce dies incidat marbus,m n veremur scispe venam aperire, ct fortiora medicamenta imperare. Veru umen si exoriatur vehemens ardor ct Canicul, ris, ut sape in Gallia, mensie M o , ter Iunio, utemur consilio Hippocratis, rum in Phlebotome, tum in .

purgarionibu prascribendu , Vbi ostendit non ipsos dies numerandos , sed avium esse observandum, qui si contingat etiam mense Majo ,

ante Caniculam , imo quocunque tempore contigerit. Hippocratis regula est observanda. Adderem hoc' loco varias esse de ortu Canis sententias, eum prius apud antiquos oriretur, quam

nunc

155쪽

LIBER Qu ARTUS. I4rnune facit, & propterea ortus illius incidit apud nos in ea tempora.in quibus minus calere soler, quapropter minus eo tempore formidanda est purgatio, qua de re videri potest vir doctissimus Sion uu Petavius. Vt autem pateat quanta sit inter ωgliam &Graeciam Hippocratis regionem differentia, observandum est quod scribit Hesiodus libra secunda operam ct dierum

. . ,

Pleiadibus Atlante natu exorientibuι Incipe messem, arationem occidentibuι.

Ha quidem noctesque di dies quadraginta

Larent: rursum vero circumvolvente se anno parent, primum ut acuit- ferrum. Hac utique arvorum es ne uta. . rubi messem dicit esse incipiendam orientibus Pleiadibus , quo tempore ver apud nos vix incipit: oriuntur enim Pleiades mense Aprili,

veteri stylo , aut non Ionge post principium Maji.

CAP. XII.

Purgationes saepius esse repetendas. QVoniam remedia, ut diximus,sunt taediosa,

plurimi ex unico purgante remedio perfectam expectant curationem, morbumque eredunt superare Μedici captum, & industriam, si semel assumpto cathartico non cedat, nec lu

benter audiunt illud esse iterandum, qui pa- in norunt quibus de causis Medici purgationes

'. ' repetero

156쪽

1 2 DE VuLGI ERRORI Bus repetere cogantur. optandum quidem foret, ut morbi unico propinato cathartico cessarent, quod etiamsi interdum contingat, non solettamen esse perpetuum , & sane pharmacum plenam persectamque faciens purgationem , absque summa consideratisne exhiberi non debet, quoniam vehementia omnia cathartica naturae sunt adversissima ι Ideo tantlim praescribi debet ejusmodi perfecta vacuatio, ubi vires ferunt, materia pauca est, ει tenuis , & natura seipsam ducem ostendit, quando humores sunt plane concocti. Viarque Omnes in alvum patentes sunt. Sed si humores non sint simul omnes concocti, pluribus vicibus sunt vacuandi, facto a levioribus initio. Idemque faciendum si vires sint imbecillat, humor copiosus, quis enim potest in cachexia totum humorem peccantem una vice in alvum deducere, unde plurimum, Zc repente vacuare periculosum esse censuit Hippocrates,aphor. sI.libri a. Si enim empyi de hydropici cum uruntur aut secantur , s pus Ecaqua universum effluxerint, moriuntur . . horisa . lib.6. Si sanguinis missio quae fit ad Epothymiam , humorem noxium totum non vacuat,

quandoquidem ex octavo methodi sequuntur alvi dejectiones . bilis vomitus, rudores , quanto minus per purgans medicamentum, totum id quod noxium est , vacuare licebit Tutius igitur paulatim fiunt purgationes prout se habent aegrotantis vires, partis affectae conditio, humoris peccantis natura dc situs , quia raro totus humor eodem modo.est in corpore, sed per varias partes dissulas. Saepe illius pars una cocta est, alia cruda,

una tenuis, alia crassa, una quieta, alia turgens, Min motu; quae omnes unica vice nequeunt evacuari. Melius est igitur tuto, quam cito dc cum periculo purgare. Non debent ergo amplius morosi esse aegrotantes , si Μedicus prudens Ec doctus, Purg tiones repetere suadet, nam etiam morbo rato utiles sunt, ad morbi reliquias tollendas,

di P cavendam recidivam. C A P.

157쪽

C A P. XIII.

Non esse pitulis purgantibus utendum a

caena.

Non est novus hic error, sed a quam pluri

mis Medicinae scriptoribus eleganter rem- rarus, quamvis quidam Μedici pravam hanc consuetudinem sequantur. Putant autem PlurIma cum caput purgandum est, utilius esse poli coenam pitulas assumere , sic enim illarum,sses una cum ciborum vapore ad caput commodius ferri Qucd tamen falsum est, trahi scilicernu mores a capite ad ventrieulum, non per venas,

ira per gulam & fauces , sicque possent facile pet1putum , si non omnino, saltem maxima ex parte vacuarI, neque unquam talis descensus humoris . tempoIe purgationis ab aegris rentitur, ut recte advertit Caesar Claudiam doctissimo, ct elegantis imo libro de ingressu ad an mos, p. 9.tib. 2.Reve Ia enim tempus exhibendam pitularum idem est quod aliorum medicamentorum, nempe matutiniana tempus , absoluta demum ciborum concOmione, nam alias ciborum copia vis medicamenti obtunditur, & obruitur, ipsi cibi corrumpuntur, nam medicamentum pravos humores trahit ad ventriculum, & cibia commiscet, praeterea supe-tius ventriculi orificium vellicat, sicque vomitum provocare potest.docente Gai. .de Sanit.tuenda.&Paulud M.7.c. reprehendit eos qui aloen vespe-r1 exhibent, & a cibo , quia cibu corrumpit & bilem numme vacuat Si igitur aloe benignum adeo catharticum, post cibum tantam noxam infe futuru erit,si vehementiores pilulae cibo nondum concocto assumanturὶ Igitur potius matutino tempore quam noctu pilulae exhibeantur. Scio quidem oo varias causas posse etiam a-

Ius horis praebori,ut post meridiem,& vesperi,sed temper longe a cibo. Sic Gal-- exhibuit vesperi catapotia

158쪽

r D R Uu LGl ERRORI Uscatapotia ex aloe, scammonio, dc colocyntide,sed non post cibum , quia verisimile est aegrum tune non camasse, quoniam & linguam tumefactam habebat,& aeger erat. Raro autem aegri nisi coacti cibum sumunt. Plura Fuchstus in Paradoxis hae dare scripsimi Propterea hoc loco haec sum ciant. Faci- . tius enim & lubentius hac in re Medicis morem gerunt aegrotantes, quam in aliis multis, non minus necessariis, di uialibus. C A P. XIv.

edicas potiones non flum calidas, sed etiam

Solent quoque plurimi cum purgatorias sumunt potiones, eas prius ealefacere, quasi eadem esset pharmacorum, & iusculorum ratio, quod quidem non improbo; sic enim citius videntur operationem suam incipere, & seduci adactum. sed tamen monendi sunt non minus com-m h frigidas hauriri posse, aestivo tempore, in stomacho fervidiori. Plurima enim purgantia, quae subeunt harum potionum compositionem, minus commode ferunt coctionem, bc levi calore virtus eorum exhalat, quae si non tota perit, pars tamen saltem retunditur, sicut apparet in Ihaba baro, quod redditur ignavius si igni admoveatur, sicuti docet ipsius extractum , quod primum fit infusione, quae tincturam viresque elicit, postmodum lenta exsiccatione ad extracti consistentiam reducitur, sic aliquot drachmae quae ad plurimas infusiones satis sunt, vix ad unicam extracti do sumetunt, quia infusionem exsiccando virtus catl artica simul evanescit. Sorando frigida potio oridi palato minus ingrata esse solet, quam quae ea-lida est. nrii, ideo facilius retinetur, nec tam facile evomitur, tepida enim omnia natura sua st machum subvertunt, vomitumque.eient , idque

facilius si stomacho ingrata simul sint, di adve

159쪽

sa, qualia ferme solent esse omnia cathartica.

vis purgationis non esse piaculum frigidos

potus sumere. Paculum esse putant serme omnes,eo die quo

quis purgans medicamentum assumpsit, aliquid frigidum bibere , sed calidos solum potus, ut posseta sua , quae nunc in ore omnium iam me aegrorum versantur , quam consuetudinem non improbo , promovent enim purgantis actio nem, & humores a ventriculo detergentiSic Iego apud veteres aquam calidam eonvenire post sumptionem purgantis , primo si solidum si harm cum, ut solvatur, secundo ad ipsius malitiam cor- , rigendam, tertio ut detergeatur a stomachi pari tibus, ne illis adhaereat; Eadem pariter utebantur, post completam purgationem. ad stomachum abluendum , reliquias pharmaci expellendas , tum

ad inhibendam vim pharmaci , si nimis violenter purgarit 3 Eademque est ratio de possetis dictis. Sed frigidos potus semper denegare non est necessarium, possunt enim sine noxa, imo cum maxima utilitate interdum propinari. Quidam siquidem aquam frigidam imperant, si stomachus sit calidus, ut acrimonia pharmaci removeatur. Id docet Aetius tetrab. primae, Sermone 3. cap- 33. Si facile purgentur, inquit, postquam biberint medic mentum, dabimus ipsis aquam frigidam absorbendam, aut colluendam. AEgrotabat Siciliae Prorex Iohannes de Vega .sumpto pharmaco segniter purgabatur. Μedicus iustuIi pulli cyathum sine Iale Pro- , regi offerebat. Accedens doctissimus ille Medi-eus Philippus Ingrassias: aquae frigidae libram unam eum pauco faccharo dedit, cessarunt statim nausea, morsusque ventriculi, & purgationem Reliciter perfecit. tunc gratias magnas egit Ingrassiat,

di vas argenteum in quo frigidam bibit pretii

G aureorum

160쪽

a 6 DE VuLGI ERRORI Bu Saureorum quinquaginta ipsi dedit, sicut ipse refert libro de frigidae potu post medicament. Et

recenset Sanctorius eom. in artem Galeni. Non est

igitur quod timeamus frigidos potus , ut cerevisam, in iis qui purgantur, maxime cibi tempoM, cum enim quatuor, vel quinque post sumptum medicamentum horis liceat aliquid cibi sumere, quare potus frigidiusculus denegaretur, praesertim D qui purgatur,actu non aegrotarit,sed praecautionis tantum gratia pharmacum sumpserit. Sed audiamus Mesum gravissimae aut horitatis scripto-

Iem. Is autem Theoremate tertio , agens de causis quare medicamentum non vacuat, si ob naturae

imbecillitatem id contingat, inter alia dato potu aquae parum frigidae juvari ipsius actioneni scribit; Si vero Deultas expultrix est imbeeissa,aut media eamenti actio debilis ict remissa,data aqua modieestiarida, ct hora post adstringente aliquo medicamentum

potenter ad inferiora detruditur. Eodem capite: Si medicamentum non vacuarit, ct molesta in eorpore excitet B tomata, prater dicta, inquit, auxilia pharmacorum malignitatem obtundit, ct aerimoniam frangit, Rufo authore, potus aquA vehementer frigvia;

Et theoremate quarto capite quinto , Canone primo. Eos reprehendit qui nimis cito post sumptum pharmacum jura pinguia,& pulmenta mollia pro- pinant, cum haec ventriculum laxent, emolliant, repleant, & propterea cibi fastidium. & nauseam

generent,quanquam fateatur interdum,& his esse Iocum, unde potius roborantibus uti praecipit, inter quae numerat vinum tenue, Odolum, leve, a.

qua, Sole vel igni parum cocta dilutum. Tum addit, vitet autem vinum dulce, crassismi, turbidum,aquam praeterea tum calidam,tum exacte frigidam. Illa enim ventriculum laxat, & virtutem

eius dissipat, haec imbecillum calorem extinguin quibus patet etiam post sumptum pharmacum Iicere interdum frigidis uri potibus non solum calidis, qualia sunt in hac regione posseta dicta. CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION