장음표시 사용
181쪽
sertimlevior, dc repetita si opus videbitur, non potest nocere, sed potius prodesse: vis enim m dieamenti ad foetum vix pervenit, aut saltem in Ionga viarum ambage vis illius noxia amittitur. Quod si ad foetum vique perveniret, non posset tamen illum interimere, si moderata quantitate exhibeatur. Solus sanguis ad foetum accedit, qui ab humoribus noxiis vi medicamenti depuratur. In gravidis quoque uterus magis resistit ad foetus custodiam, plus enim in iis agit retentrix, quam expultrix. Authoritati quoque repugnat hic er-TOr, nam Hippocrates A. aphor. I. gravidas purgare iubet aquarto mense ad septimum .uterogerentes, anquit, fiunt media da , si materia turget, a quarta mense, que ad septimum sed ba minis; ὰ uniore aurem, di sensore foetu abstinere oportet. Quae si Hippocrates de medicamentis suis quae vehentia erant, protulit multo magis vera sunt de nostris quae sunt multo benigniora; Erant enim veterum purgationes multo periculosiores nostris. Experientia
demum id suadet saepe,non posse tam facile excuti foetum usu remediorum , sicut ostendit historia sororis Harpalidae 7. Epidemion , quae quatuor mensium gravida, laborans hydrope, & asthmate, cum embryone tam debili , ut diu immobilis manserit sumpsit cuminum AEthiopicum , cum melle & vino , quod eum sit valde amarum, diu- reticum , mensetque ideo movendi vim habeat, bono tamenaeonsilio adhibitum profuit, nee se
tum enecavit,nec menses provocavit, indicio non
semper perimi foetum usu medicamentorum, nisi valde vehementia sint, & usiis illorum diuturnior. Notabilis est historia cuius alibi meminimus ex AyenEoare, qui uxori suae validissima dedit remedia, cum ignoraret eam esse gravidam, &tamen foetus incolumis permansit. Tolo , inquit, dicere hoc Deo,quid mihi successerit,eum essem in cameeribus de HalI,uxor mea eratpraegnans, ct hoc ignora-
ipsa m*matafuit tali passione, quod necesse mihi
182쪽
16s DE VULGI ERRORIBVs mihi fuit da, ei Medicinam laxativam , qua fuit talis, quod nussur possis astimare, quod aliqua pragnans etiam ex assumptione modica quantitaris faetus in ea psit remanere, di ipsa recepit eam absque lasone sui, ODerus, ct postea declarata fuit imprunaris egur,cerme paenituit valde de errore quem feceram, quare misericordiam quasivi ab altissimo crearare, de eodem, O peperiistium , quem hodie meeum habeo. Haec A-venmar inter Arabes primariae notae Medicus. Scribit Hereules Saxonia cum adhuc in utero matris esset, eamque mola laborare Μedici putarent, fortissima exhibuerunt medicamenta ad molam eiiciendam, sed irritu conatu, nam infans incolumis mansit, ει factus postea fuit egregius Medicinae interpres. Idem saepius contingit, quia scilicet vis remediorum non nisi valde labefactata ad foetum pervenit, uterus ipse retinet quantum potest, nec nisi magna vi foetum immaturum elabi sinit. Alia ratio est de eartu , nam cum foetum
iam maturum excutere nititur uterus , tunc ejusmodi remedia conatum adjuvant, non autem
quando retinere uterus gessit. Saepe mulieribus ex morbo acuto graviter laborantibus,& venae sectionem , di purgationem foeticissimo cum successu etiam octavo mense praescriptam vidi.
Puerperis etiam remedia convenire.
Quod de gravidis iam diximus, etiam pue
peris convenire potest , si morbis acutis, ut febre, pleuritide, aliisque eiusmodi conflictentur e solent enim variis morbis affligi, eo, ipso quod sunt puerperae, sed diversa est illarum, di gravidarum ratio. nam gravidis menses supprimuntur, nec sine foetus incommodo fluere solent. Puerperis vero fluunt lochia , nec unquam
nisi cum pernicie supprimuntur, & inde in gravea incidunt morbos, quibus remedia sunt adhibenda,
183쪽
LIBER QuARTus. I 69hibenda, eoque citius quo in illis omnia sunt maxime periculosa ; Nam praeterquam quod secundina interdum subsistit , lochia copiosius fluunt aut supprimuntur, aut pauciora sunt, unde varii morbi graves & periculosi pullulant, ut febres continuae,ardentes, deliria, vomitus, nausear,
epilepsiae, viscerum inflammationes, pleuritides, aliique morbi. Sed etiam fieri potest, ut ex solo
morboso apparatu, cacochymia intus latente , dc in partu commota, aut etiam ex victus errorious,
etiamsi nec lochia supprimantur, nec immoderatius fluant, ejusmodi morbi contingant. Hi easus dissiciles sunt, & periculosi, qui naturae solo ro- ' bore vix possunt emendari. Si enim suppressis Iochiis fiant, gravissima pariunt symptomata, S.
febres,cum vigiliis,& delirio, si vero ex morboso apparatu oriantur, eo Iedduntur in puerperis p riculosiores , quod indicent magnam intus latentem cacochymiam, quam lochiorum expurgatio tollere non potuit, nec emendare. Sane quando haec contingunt, omnium Medicorum consensu, necesse est aliquid moliri, venae sectione , purgatione , alterantibus remediis aliisque quae Medicus utilia fore judicabit.' Quaenam autem vena secanda sit, quando, quomodo , quibus medicamentis sit purgandum , non est hujus loci explicare, qui medicinam hic non doceo, sed tantum populi errores insinuo. Id tantum addam, temerarium esse superiores venas incidere , ne lochia supprimantur, Zc revocemur in corpus. CAP. XXIX.
Mercurium ore sumptum non esse nocivum. Condonandus hic error est quamplurimis,
quoniam veterum Μedicorum suffragio comprobatur 3 Dioscorides libro quinto cap 7.R3drargyrum potum, inquit, vim pernitiosam
habet, tuo enim pondere intersa exedit, & ob
184쪽
r o D E VuLGI ERRORI Buscap.ag. eadem Φmplomata inferre seribit, quae
argenti spuma: Cui etiam consentit Metius tetrab.6.5 m. I .cap. 79.Galenus ipse inter v nena numeravit. Avicenna pariter inter venena recenset,
quamvis de ipsius qualitatibus sibiipsi non con-1entiat, nam frigidum & humidum esse scribit,
inter venena calida , & acria numerat hydrargy-xum. Quidam volunt naturale esse frigidum, fa-oitium vero calidum. Sed hanc litem hoc loco nostram non facimus. Recentiores etiam quidam Μedici volunt esse venenum. Si largius sumatur, congelare sanguinem , testatur Conciliator, eXemplo cujusdam seplasiarii, qui febre ardenti laborans , cum ad titim sedandam , imprudens aquae vice vasculum argento vivo plenum invenisset, illiusque magnam copiam ebibisset , congelatus
interiit. Aperto cadavere sanguinem circa cor concretum Medici invenerunt. Fernelius quoque illius usum maxime aversatur. Verumtamen rectius alii experientia docente, non adeo noxium
esse pacedicant. Dioscorides siquidem soIo pondere nocere scribit, quod non nisi magna quantitate exhibitum facere potest. Galensia 9.Si Missetur se nullum hujus medicamenti fecisse pestilum,
num interimat ore devoratum , aut foris admotum , unde si quando exempli gratia inter ven na recensuit, ex aliorum opinione, non ex propria sententia cloquutus videtur. Et sane recentiores Μedici innoxie praeberi posse experti sunt, si modum non excesserit. Nullum enim medicamentum excedenti quantitate absque damno sumitur. Et propterea si congelavit sanguinem, si uti refert Conciliator, id tantum Iargius sumptum praestitit, &. propterea non magis noxia illius virtus censeri debet, quam aliorum me icamentorum. Contrariam tamen historiam refert Noraraus in contraditis. Galeni 2 o. Virum, inquit e gnow Germanum , qui dum ebrius in Mur eis domo. do A
185쪽
. ' LIBER MI A R Τ u s I Idormiret, siti vexatus surrexit, tentansque manibus,ac quarens potum, υM in quo argenti vivi libra tres repo-yta erant , in ejus manus sorte devenit, humoremquc hauriens liquidum, ac frigidum, semidormiens torum
absorpsis h Barrarum,atque denuo se in lectum demist. Expergefactus mane,frigidum humorem prope se ialinteis sientiens, argentum vivum reperit. Sic scribit vicennad cap. a. de venenis, plurimos ex his qui bibunt ipsum , non Ddi, quoniam egreditur eum disposi-rione fisa per inferiorem regionem. Venenum itaque
nullo pacto esse potest, nisi fortasse gravitate sua. non aliqua lethali qualitate. Rorarius Ioco citato refert se cognovisse plurimas mulieres , quae ad dissicilem. partum, aut adsecundinam rejiciendam, absque ullo eorporis incommodo ipso usae fuerunt. Aliqui etiam semimortuis vi vermium infantibus, hydrargyrum se exhibuisse testantur , atque protinus sanitati restitutos esse. Idem scribit
Bra μυοlus, Medicus insignis in examine simplicium , st pueris dedisse ad scrupulum unum t si
pueris, multo tutius etiam adultis. Brasiavolo as. sentiuntur plurimi: Refert idem Rorarius Contrad.
decima civicenna, naturale argentum vivum non
modo nullam veneni vim habere, sed sola gravitate interficere , ut etiam pueris vi vermium semia mortuis, atque mulieribus quibus vel partus di sicilis erat , vel seeundina non ejiciebatur, tuto a Medicis quibusiam , ac mulieribus exhibitum fuisse, non tantum audiverit, sed etiam viderit. Amatus Lusitanm in Dioscoridem , praxis ignorantes vocat omnes qui illud vituperant, quia suo tantum pondere lethale est, ut vult Dioscorides , & potius, tanquam praestantissimum antidoton, pueris fascinatis, & a vermibus infectis cum
optimo successis , sine ullo malo symptomate, a Μedicis Hispaniarum praestribi, Et refert historiam cujusdam pueri decem annorum , qui plus libra una hydrargyri loco vini deglutivit , qui
186쪽
rra D E Vuaesi ERRORI Bus clysteribus adjutus totum cacavit, Sc liber absque ulla noxa permansit. Matthisius quoque Μedicus insignis idem variis in locis sentire videtur. cap. a g. lib. 6. Nisi copiosius bibatur,non interficit, quod οβ sui tum pond- , tum fluxilem substantiam , facile per
Uerna seeerat,nulla in ventriculo intestinis protracta mora. Ex quo nil mirum,quod scripserit vicenna, non deesse qui bibant argentum vivum, Θ nullam inde sientiant noxam, quod facile labatur e corpore, dummo do qui hauserint, continue hue atque illue deambulent. GOritienses mulieres aegre parturientibus ultimo reme dio argentum vivum potandum pruent scrupuli pondere; Nec desunt qui ad interimendad alvi tineas,pueris etiam propinent, ad duorum granorum milii Print ratem, citra ullam molestiam. Et cap. 7O.lib. s . ob similia exempla , scribit facile se persuaderi arge tum vivum potantes haud necare,nisi pondus, vesmensuram excesserit. Sed clarissime Lib. . s.MStephanum Laureum, in qua pueris concedit argentum vivum, cum nulla alia lethi fera facultate,
suam quod sua gravitate intestina laedat,quae apud illum copiosius descripta inveniri possunt. Hae va-xiorum , & praestantium Μ edicorum authoritates suffcere possent,sed praeterea etiam nostrorum se culorum Μedici quamplurimi idem sunt experti; Ipse ego qui haec scribo tape dedi,nec unquam nisi cum bono & Delici successu , maxime in pituito-ss , in quibus multo melius quam in aliis essectus stos prodir. Quaecunque igitur mala symptornata
Fernelius, Palmarius, aliique proficisci dicunt,ut stupores, convulsions, tremores, lethargos, tormina
ventris, & alia, ejusmodi, aut vera tantum sunt de male' praeparato , aut de nimia ipsius quantitate, nihil enim est ex omni parte beatum , non seret medicamentum, si in qualibet dosi nunquam no- Ceret. Experientia sola vires medicamentorum ostendit, quae pariter indicavit non esse in hydrargyro eam quam veteres noxam attribuerunt. CAP.
187쪽
Mersurium etiam absque ulla praeparatione ' ge innoxium. ΡRaedictis authoritatibus victus quispiam, exactam tamen & diligentem praeparationem
adhibendam esse censebit, di sane verbum il- Iud praeparationis insigne aliquid prae se ferre videtur. Sed tamen certum est,quae superius diximus de non praeparato, seu de mercurio crudo esse intelligenda, qualem Brasiavolin, Matthiolin, mars Lusitansu , aliique pueris , &. aegre parturientibus
mulieribus exhibebant. Datur vivum,inquit Μatthiolus Epist. ad Laureum , non extinctum, ut quidam putant, Suod enim extinctum est, ventriculo ha-ret, o intestinu , ct saeva excitat lympiomata. Vbi notandum praeparari quidem hydrargyrum va-xio modo. tum ad purgandum tum ad sudores provocandos. Verum in omnibus illis praeparationibus natura mercurii non tollitur , sed occultatur , & quamvis varia illi admisceantur , tamen integer manet. brevi facilique artificio ad
naturam suam redit. Praecipue autem fixatur per
admistionem spirituum salinorum in sublimato, di praecipitato, sic quod antea satis innoxium erat, venenum fit Fotentissimum , quia cum summae sit activitatis,spiritus illi acres , quorum unica guttula urit, eam adaugent. Scio quosdam adeo fuisse audaces , qui pitulis granum unum
aut alterum. admiscuerunt, in pilulis dictis Barbarosae, quae audacia est temoritatis plena. Sed tamen inde constare potest crudum quod vocant, minus noxium esse, quam hoc modo praeparatum, quia vivum sibi cohaeret, mobile est, & ideo statim per alvum excernitur. Ideo alii mercurium quendam dulcem dictum ingeniose excogitarunt, quod innone praeberi posse profitentur, quod etiam certa experientia novi esse verum,
188쪽
I DE Vu LGl ERRORI Bussicque populus qui alias solo mercurii nominererretur, sub albi cujusdam pulveris lenocinio,
utili fraude decipitur. Non tamen credo esse crudo tutiorem: Siquidem inrcurius ejusmodi dulcis dictus, fit ex subIimato quod potentissimum
venenum est , cui additur mercurius crudus, qui iterum sublimatur, 1icque illius minione corrOsiva virtus spirituum salis, 3c vitrioli elanguescit, pulvisque redditur .dulcis , qui antea erat valde acris. Hic nullam praeparationem video, sed mistionem quandam & additionem mercurii, cujus nihilominus integra manet natura, levique
artificio ad pristinum ingenium revertitur. Sed si sublimatum adeo pernitiosum est venenum. sequens additio mercurii vivi non tollit vim eiusmodi, sed tantum diluit. sic vis dispersa imbecillior est unita. Et hac ratione patet, quia rerum naturalium ejusdem generis eadem est ratio. Cum primum fit sublimatum , permistio spirutum salinorum mercurium noxium effecit, mercurius vero ipse his spiritibus vim non adimit,sed potius amice illis sociatur. Quando postea ut dulcescat, mercurius novus additur , cum sit ejusdem naturae cum priori, pariter amice cum praedictis spiritibus conjungitur, nec magis quam prior mercurius illorum vim consopire potest. Verum quia major qu m prius mercurii quantitas adest, etsi non minus natura sua efficaces sint praedicti spiritus , minus tamen nocere possunt; quia dialuuntur , sicut ebibi guttulae aliquot spiritus vitrioli aqua immistae possunt, alias septicum est medicamentum. Propterea mercurius eiusmodi minus tutus est , quam qui nondem fuit sublima-.tus. Quod si mercurius crudus. mereurio sublimato admistus, illius venenum aufert, illumque reddit innoxium, multo magis ipse erit inno-Nius. Nil dat quod non habet. Si igitur gratiam &dulcedinem veneno periculosissimo tribuit, eam
haud dubie in se possidet. Naxiapropter quod unum
189쪽
LIBER QuΑRTus. 17squodque est tale illud es magis tale. Si sola igitur mi-uio mercurii crudi, sublimatum facit salutarem, di utilem humano corpori, multo magis ipse erit salutaris, dc utilis. Idem ostendunt historiae praecedenti capite recensitae, ex quibus patet mercurium etiam non praeparatum, fuisse summa cum utilitate exhibitum. Fatendum quidem est, si aut nimia copia sumatur, aut pravi humores non adfuerint in corpore, posse nocere , biliosis quoque& melancholicis minus prodesse quam pituitosis. Sed si propterea rejiciendus foret mercurius, pariter omnia ferme remedia ab usu medico essent ableganda. Nunquam enim uni adeo prosunt , quin alteri noceant, & etiam omnibus, si nimia copia, & intempestive sumantur. Addemus hic scriptoris novitii, Chymici expertissimi
testimonium, Harim ni scilicet.Is qui varias mercurii praeparationes edocuit, tamen de curatione lumbricorum agens,Prastantissimus, inquit,est mercurivi vivus,velpersa erudin,a scrupulo uno ad drachmas aliquot devoratus, vel cum succo Limonum prius
mortificarum, sed dosis sit minor, quia mortificatus in
corpore diutius manet. Vbi praeferre videtur crudum mortificato, ut jam supra satis diximus. CAP. XXXI.
De Dotu Nicotiana, sive tabaci. QVoniam sumtus tabaci adeo familiarisest
omnibus , ut pauci ab eo abstineant, quaedam de eo nobis dicenda sunt, & primo de
ejus natura. Putant autem plurimi, dc ita scriptum reliquere quidam , este narcoticum hunc fumum et Et propterea hyoscyamum Peruvianun Vocant, quibus favere videtur experientia , nam somnum conciliat, dc dolores consopit. Haec opinio quamvis etiam viros doctos habeat autho- res, non prorsus tamen mihi videtur vero consentanea Nam quod somnum conciliat,id praestatri vapore
190쪽
r 6 DE VuLGI ERRORI Bus vapore vel excitato in cerebro, vel illuc delato, vel cibi coctionem adjuvando , tunc enim suavius
dormimus , cum stomachus cibo non gravatur. Dolores autem tollit, quia causas illorum vel adimit, vel alterat, non autem narcosi consopit, sicut graves & vetustos capitis dolores hoc fumo cuis iratos vidi. Non habere autem vim narcoticam ex variis cognosci potest. Primo quia fatentur toba- cum esse calidum siccum, attenuare, penetrare, humores resolvere. quod verum esse experientia
docet. At haec omnia narcoticorum naturae repugnant , non quod narcotica omnia putem esse frugida , calida enim plurima sunt, sed quod na Cotiea quaecunque demum sint, humores ineransant, unde si a crassis humoribus dolor fiat, ma-Σimum damnum inferunt, quia erassiores reddunt humores, sicque curatu dissicilior affectus 1edditur. At tabaci fumus frigidis naturis,humoribusque magis competit, contra naturam nar coticorum. Secundo si vacuatio quaepiam aut alvi, aut sanguinis, exuperet, nee adstringentibus re
mediis sisti possit, narcoticis & stuporem inducentibus utimur tanquam summo praesidio ad humorum motus sistendos. At herba haec corpus sursum, deorsumque purgat, instar hellebori, aut antimonii 3 Resque facile helleborum esse narcoticum probabit quispiam , quam mihi persuadebit eam vim inesse Nicotianae. Fieri quidem potest' ut vomitum compescat, sed quoniam illius
causam adimit, sicut vomitus vomitum sedat. Tergio stupefacientia extrinsecus apposita, parti sensum adimunt, eamque admodum Iefrigerant: at
