장음표시 사용
201쪽
LIBER QSAR Tus. I 87 lib. s. eolligit , postquam de venenis capite praecedenti egisset, agit tandem de bezaar, quod idem
est ac antidotum. Medisina,inquit,qua diruntur b
Tahar,qua curant a venenis. Avicen. lib. 2. n. I . cap.
q. Dei ar,inquit,s remedium, quod sua proprietare conservat sanitatem,ct virtutem in spiriru, ut veneni noxam a se expellat. Vbi patet esse nomen generale omnibus ejusmodi remediis. Sed peculiariter apud nos intelligitur lapis ille adeo usitatus ea animalibus erutus , & ex India ad nos delatus. Praestantia autem hujus lapidis a quibusdam tanta esse creditur, ut omnibuς aliis praeferatur, nam Arabes adversus venena, pestem, icterum, corporis & viseerum obstructiones valde commendant. Mura tar in libro Theisis, dicit se liberasse quendam qui perniciosissimum venenum sumpserat, exhibitis tribus granis lapidis bezaari in unciis quinque aquae cucurbitae. Verum si consideremus quae de isto lapide scribit Avenetoar, inveniemus non esse nostrum lapidem, qui ab Indiis advehitur, sed lachrymam Cervi de quo ita fabulatur. Cervus, quod etiam testatur Plinius , Scrpentes narium spiritu extrahit ex caver nis, eosdem mandit, tunc maxima infestatur sti, ad cujus levamen aquas stagnantes petit, in quibus immergit sese collo tenus , sed ita docente natura non bibit, alias illico concideret mortuus. Tunc ad ejus oculos humor quidam defluit, qui paulatim crassescit, cogitur , & ad glandis magnitudinem excrescit , quem postquam ex aquis Cervus exiit, deciduum quaerunt homines, lapidemque bezaar quidam vocant, qui dicitur esse
latus, in pyramidem tendens , coloris mellei, quem se vidisse scribit marm Lusitanm,comment. in Dioscoridu cap. Dulib. a. eandemque fabulam sequitur Scaliger exercitat. m. ad Cardanum,eumque
etiam se habere scribit, sed fides sit penes autho res. Sed tamen lapis hie noster non est lachryma Cervi, quae nimium rara est, si unquam tali S
202쪽
fuit. At lapis hic noster est admodum frequens.
Est autem, ut scriptores testantur,variorum generum, savus,pulverulentus, ex albo virescens,praestantissimus flavus, dein pulverulentus, de quo se scribit Maties: Iapis est mollis,colore flavo,sapore nullo, Quo adversus vim napelli Deliciter se usum esse testatur. Erat autem colore si vo, albicante , levis, & luminis modo splendens. Aliter tamen eum describit Garcias ab Horto Proregis Indiarum Μedicus , sui tamen fatetur ve tantum
audivisse quosdam illius usu a deploratis morbis
fuisse servatos , vultque esse coloris ex viridi nigricantis , aitque necesse esse omnes ad Regem
illius regionis deserti, nee sine dissicultate inde haberi possitnt, unde cum sint jam adeo familiares , & frequentes, de bonitate illorum maximEdubitandum. Hic recth monet Matthium multos esse adulterinos eiusmodi lapides , facie tantum similes , nullis autem viribus praeditos. Et libra Epistolar. tertio, in Epistola ad Suaeelbenum, Lapidem
quem inauritani beυohar vocant, areepit in sui commodum serenissimus Prineeps .us jamduum plures illi similes vidi lapides,sed an veri vel adulterini sint profesto nescio. It qui se Serapionem, ct Rhaetun consul
m- , non video cur probem lapidem hune legitimum 6se.Vbi ingenue ignorare se fatetur, an lapis beZoardicus Imperatoris verus sit,creditque potius esse adulterinum. Duplex autem est hic lapis , unus orientalis ex Persia,vicinisque regionibus allatus, . in quodam Hirci genere repertus , alius occidentalis ex America advectus , qui in variis animalibus reperitur. De quo ex Iosepho Acosta notandum est reperiri hunc lapidem in animalibus quae vicugnas vocant, suntque caprarum genus quoddam, tum in ta rugis dictis omnibusque animalibus quae Peruviano solo propria sunt, reperitur que in stomacho ventre , interdum unicus, interdum duplex , triplexve , interdumque etiam
majori numero. Differunt autem hi lapides inter se,figura,
203쪽
L BKR QuAR Tu S. I Isse, figura, magnitudine,& colore 3 Quidam enim non excedunt Avellanae magnitudinem , quidam vero iuglandes , ova columbarum, di fallinarum
aequant1 interdum etiam malum Ariantium , qua,
Iem se vidisse refert idem Acosta. Figura quoque diversa est , et admodum varia; Colore quidam sunt nigri, alii virides, albi,aurei,grisei. Unde nec color nec figura signa certa esse possimi bonitatis illorum. In Peruvia ex variis animalium generibus eruuntur, feris & cicuribus, in ganacis,pacis, vi gnis, ta rugis, quae animalia ille aescribit 3 G haci, di Paci arietum genus quoddam , lapides habent minores , & nigricantes , reliquis ad usum Melicum inferiores. Majores Sc meliores eximum tur ex vicugnis, & sunt virides, aut subalbi; optumi verb ex Tarugis, sunt crassi, albicantes ad griastum colorem tendentes , habentque cortices caristeris crassiores ; In nova Hispania in cervis etiam reperiuntur. Qui ex India orientali afferuntur, sunt praestantiores, suntque coloris olivacet. Secundum locum obtinent Peruviani , tertium quos nova Hispania mittit. Indi autem eleganti artissicio eos adulterant,ut pluribus explicat idem Moissa libro quarto cap. 42. Ex praedictis patet non esse admodum fidenis
dum huic lapidi . Primo quia nostrorum lapidum
effectus non respondent iis quos authores scruhunt. Volunt enim sudores potenter movere, interdum quoque & vomitum . quod timen siquis in nostris experiatur, non semper vexum esse Comperiet. Dedi saepissime hunc lapidem variis regrotantibus , nihilque animadverti illorum quae de ipso perhibentur. Idem observarunt quamplurimi recentiores ; Hercules Saxonia inter Italos maximae famae practicus , ingenue confitetur,se, quamvis etiam lapides illos habuerit, qui praestantissimi venetiis credebantur . nullum tamen insignem effectum observasse. Ego, inquit,ur inge nue dicam. aum Veneriisprasticarer, maximam huj-
204쪽
xso DE VuLGI ERRORI Bus eopiam consumpsi,nec egregiam operam siensi. Seiopi rimos quibus exhibui fuisse sanatos , sed non retuli in lapidem. Causa , quia reperio apud scriptoreι quod eas. to Fudor copiosus excitetur,post inuem flatim sublevantur; Ego tamen non vidi sudorem prorumpentem, . mel si apparebat, eram sudor imperfectu4. Itaque quantum ad me, abjeci omnem spem hujus lapidis in huΡ- ιν in. Fieri potest ut ego inriderim in Sophisticum, adulterinum. Sed euo Venetiu Medicinam Deerem, in Primatum adibus, persuadebant esse omnium excellentissimos. Capite de febribus pestiferis. Μatthiolus tamen, aliique hunc lapidem laudant, sed credendum est eos habuisse quosdam veros,qui apudmos sunt ratissimi, ipseque in Epistola jam citata fatetur lapides Imperatoris non fuisse genuinos. Val- Iesus Μedicus doctissimus Philippi Secundi Hispaniarum Regis Medicus primarius credit libro
. methodi nullum verum esse lapidem Bezoar, etiam in ipsa Hispania. quod si Rex Hispanorum nullum habuit verum hunc lapidem, multo minus apud nos prostabit venalis.Secundo lapides nostros ut plurimum esse adulterinos non minima suspicio est, quod ex animalibus eruantur evisceratis, leoccisis, vixque fieri potest ut unica regio tot suppeditet animalia , quin tandem rarior fiat species. Tanta enim istorum lapidum quantitas in sola' Anglia reperitur, ut miraculi instar mihi esse videatur, quod non fiant rariores. Quod si reliquas isimul Europae rigiones consideremus , ubique pa- Titer abundant. Fatentur tamen Μedici qui apud Indos fecerunt Μedicinam , illic esse rarissimos ejusmodi lapides, & admodum caros , ab Indis ipsis curiose in proprium usum asservari, unde ergo nobis tanta illorum copia suppeditatur , si non sunt adulterinir Tertio difficillimum est , quantum coniicio , prorsus impossibile, genuinum a se ritio certo discernere , tam artificiosa est quorundam impostorum solertia. Vidi ego iLutetia Paruiorum quendam, qui eos tam affabze a confi-
205쪽
LIBER QuARTus. - Isrconficiebat, ut eos ab aliis ipse qui fecerat dignoscere nisi apposito signo non posset. Ipse Saxonia fatetur se nunquam indicium certum lapidis scire potuisse. Dicunt quidam in medio esse fest eam, vel arenam,vidi ego in medio aciculam. Α- costa vidit strobylum , sed haec & alia ejusmodi impostores factitiis suis addere norunt. Raderisus
a castro lib. 8 .de morbis mulierum ita dignoscere d ceti.P fertur,inquit, orientalu,lavvleilucidus uminosius, coloris ex viridi nigri, insipidus, jus pulverem si calce ct aqua miseeas, colorem refert ex pallido vir dem, quique super accensos carbones injectus in auram penitus ovanescit. Sed pariter haec non sunt admodum certa. Scribunt authores Iapides hos esse varii coloris, at nostri ferme omnes sunt ejusdem c
loris subnigri, optimi dicuntur esse flavi. raro igitur praestantissimi nobis adsunt, qui raro flavi reperiuntur. Fatetur Acosta Indos eos adulterare, quod verisimile est, quum in minoris pretii medicamentis id saepissimh fieri soleat. Si quispiam igitur lapidem habeat, quem verum esse dc genuinum certo noverit, non improbo quin eo utaturin illius vires semel fuerit expertus. Id tantum hoc capite monere volui, non esse quibuslibet Iapidibus adhibendam fidem, veros esse rarissi mos , & quod pessimum est nulla esse certa indicia, quibus veri a falsis distingui possunt. Suntque in variis animalibus, ut equis, porcis, aliisque interdum lapides beetoarticis omnino similes,
qui tamen nullius suat efficaciae.
206쪽
rsa DE VuLGI ERRORI BusC A P. XXXVII.
SVppon m hoc capite verum lapidem beEoarfamiliariter reperiri, quia obstinate populus in illo confidit. Solent tamen plurimi illius quantitatem reformidare , quasi sit medicamenis tum calidissimum, & potentissime essicax , vidique saepe mulierculas , quae calida remedia aegris
propinant ad roborandum, ut aquam cinnamo mi, vinum cum aromatibus coctum, aliaque eiusmodi, reformidare tamen hujus lapidis quantitatem , & repugnare siquando ad plura quam
duo, aut quatuor grana ad summum exhibeatur. Videtur autem ipsis quodammodo favere Tatio, nam dicitur movere sudores. Sudorifica autem calida esse videntur, quia humores attenuant, s Neant, in cutem expellunt. Ideo tanto calidior videtur esse hic lapis, quo in minori dosi exhibitus id praestat. Sed Primὸ notandum est , sudores hodie huius lapidis usu raro provocari, ut experientia quotidiana fidem facere potest. Seeund i quinpiam quam maximam hujus lapidis quantitatem assiimpserit, non sentiet unquam se factum esse Inde calidiorem, quod sanus quilibet in seipso potest experiri. Tertio qui de hoe lapide scripserunt, halienus quidam voluerunt esse temper tum , alii frigidum, nemo autem calidum , nullum enim saporem habet, nullumque odorem,
quod mirum foret, si adeo calidus esset hic lapis. Verisimilius igitur est agere proprietate occulta, non manifesta, cor scilicet roborando , & muniendo adversus malignam vim , unde obiter infero inutilem esse hunc lapidem ad roborandum , nisi maligni, venenatique in corpore humores adfuerint, unde quamvis datus non noceat , frustra tamen exhibetur. 2uarto qui de hoc
lapide scripserum, in ejus dosi non consentiunt,
207쪽
LIBER Ru ARTu S. I 9 3 dedit AvenZoar ad grana tria , quae dosis est vulgaris, verum illius lapis non erat Bezaardicus hie noster. Sed Matthiolus praescribit ad grana ad minimum septem, Garcias ab Horto ad grana tritaginta, fateturque posse etiam innoxie ad plura lumi. Audivi celebres quosdam Medicos huic Iapidi multum confidentes , hanc tamen causam afferre quare minus efficax lapis hic deprehendatur, quia scilicet nimis exigua quantitate sumitur.
Sed praeterea legi alicubi Edvvardo Regi datum fuisse lapidem bezaar ad drachmae pondus, quae sunt grana sexaginta, ut pluribus legi potest apud
Monardem Fumanellum, Abra Conciliatorem. Quia autem , ut diximus, raro bonus invenitur
hie lapis , atque etiam ille quem habemus nimis caro vaenit se suadeo ut tantum divitibus praebeatur , non autem aliis qui ejusmodi impensas sustinere nequeunt, semperque dosi satis magna praebeatur, alias erit inutilis. Imo firmiter credo ponse ad drachmam unam innoxie assia mi, tam benignum , atque innocens est remedium. Fumanellus lib. de peste commendat ad drachmam unam, & Garcias ab Horto refert solere in India ad
3ograna assumi nimis,inquit ille, magna quantitate, nam tamet se nullas noxias facultates contineat hie la-pu,tutior tamen est ejus exigua quantitas. Sed si lapis hie est innoxius,pariter magna quantitas est innoxia, ut alii observarunt. Propterea non erit formidandum pueris aliquot illius grana tria, quatuorve dare. Quamvis enim Galenus pueris vetet dare theriacam , diversa tamen prorsus est ratio de lapide bezaar, nam theriaca calidissimum est medicamentum, variisque constat simplieibus quae calori puerorum vim inferre possunt, Bezaar autem non calet, sed tantum roborat, qualitate occulta, non autem manifesta.
208쪽
CAP. XXXVIII. De Cornu micomis. V Ix dici potest cuinam majores vires aut lapidi Bezoar, aut Cornu Monoeerotis vulgus attribuat , maxima enim omnium Alexi pharmaca haec esse censentur, quamvis cornu hoc Iapide beetoartico minus vulgare sit. Plurimi tamen satis magna illius frusta se habere iactant. Sed dubitatur a multis non sine magna ratione, .an ejusmodi cornu reperiatur. Esse quidem varia animalium genera , quae unicum tantum in capite cornu gerunt, tum veterum, tum recentiorum scripta testantur. Quatuor autem ex .Aristotele, Viano, di Plinio recententur; Ab Oristotele quidem tantum oryx, & asinus Indicus , sed ab aliis additur rhinoceros, di qui protrio nomine dicitur monoceros, de quo hic potist;mum agimus. Sed quid propri. sit hie monoeeros nondum satis liquet, cum hactenus navigationibus Indicis nondum potuerit certo explorari. Et qui ejusmodi animal se vidisse referunt, tam parum consentiunt in
illius deseriptione, ut fabulae ferme videantur quaecunque illi Ieserunt.Plina, is Sestam qui nunquam viderunt ejusmodi animat,ita tamen describunt, haud dubii, ex aliorum sententia. Describit
Plinius, asperrimam feram monocerotem, reliquo compore equo similem,capite cervosedibus elephanto,cauda apro, mugitu graυi, uno eornu nigro, mediastonte, σubitorum duum eminente,hanc feram viυam negans
pi. Solinus autem c.6o. sic describit. Sed atrocissiamum est monstrum monoceror mugitu horrendo, equi corpore, elephantinis pedibus, uda suilla, capite cervino,eornu e media ejus fonte protenditur, splendore mi- .. visco ad longitudinem pedum quatuor , ita acutum, ut
quicquid imperat, facile inia um perforetur. Hi m. non venit in hominum potestatem, ct interimi quia . mpotes , capi non potest. Sed Ludovicus variO-m annus
209쪽
LIBER QuARTus. I , mannus, scriptor ingenuus , duos in peregrinatione sua se vidisse refert,sicut recenset Scaliger exercit .aos. unicornibus, inquit, equi magnitudo, Ciura, pedes,caput cervi,pili color balius, equi juba rarior, brevior,coxae villosae,cornu unum integrum Niceae videmus, alia alibi subsulvum unum. unum subluteum accedens maxime ad buxeum. unum suppuniceum , habemus etiam frustum candidum. Et hic ὀi Niniana descriptione discrepat, nam mitem,minimeque ferocem esse ait, pedes & crura cervi ipsi attribuit. Plinius autem pedes elephanti, & in descriptionibus suis alii alia
addunt. Fatetur Iamen .Amarus Lusitanin Enarra.
sa. In librum seeundum Tissicoridis,Μedicos Lusitanos, & alios qui interiora Indiae penetrάrunt, de ejusmodi animali nihil referre, nisi quod in maximo pretio sit apud Indos adversus venena , Ac febres pestilentes .Monet autem Idem ramalin verum cornu esse coicetis subnigri, aut saltem subcineritii. Item nimis vetus esse invalidum, sicut& in aliis medicamentis contingit; Item plura esse adulterata ex calce, & aliis rebus ad formam cornu emcta, alios vero balaenae os pro eo vendere, audivi etiam & equi marini, & EIephantorum dentes pro eo fuisse suppositos. Haec quidem videntur in dubium revocare ejusmodi cornua. Sed
dicet quispiam, sacram scripturam variis in locis meminisse istius animalis tanquam forocissimi Sed forsan ignotum est proprie nome illud quod
interpretes unicornu transtulerunt: nam, ut adis
vertit Morinus Blesensis , oratorii Presbyter doctissimus, fatemur Iudaei se ignorare nomina plu- Timarum avium, quarum meminit Moses in Levitico . quid ni pariter fieri potest ut nomen istud ignotum sit, quod tramen unicornu Interpres transtulit, ic forsan aut Asinum Indicum, aut Rhinocerata, aut in genere quamlibet unicornem feram significat. Rhinocerotem quidem non fuissaverisimile est, est enim fera haec bicornis potius I a quam
210쪽
I96 DEVuLGI ERRORI Busquam unicornis, fera minime agilis, sed pigra,cujus cornu etiam brevissimum est, cum tamen quae circumferuntur ΜOnocerotis cornua, ut plurimum sint valde longa, atque ab eo animali extracta, quod agile admodum scriptura praedicat, unde Cardanum reprehendit Scaliger, qui monoc tota sub Rhinocerotis nomine descripserat, cujus
picturam se vidisse resert idem Scaliger, illius scilicet euius eadaver ejectum est in Drrhenum littus, capite suillo,tergore scutulato, cornu gemino, adtero pu-
seque in Irante, altero in nare robustissimo, auo audaci me pugnat 9 vincit Elephantum. videturque esse haec eadem fera cujus meminit Amatus Lusitanu , quam Emmanuel Rex Lusitaniae Romam mitte-hat , sed naufragio prope Μassiliam amissa navis, in mari fera periit, cujus corium ad Franciscum Regem Galliarum,accolae attulere. Sed an sub nomine Monocerotis Asinus Indicus intelligi de- . beat, forsan foret dubium, nisi utrumque distinxisset AElianus. Propterea non assero monocerotem animal esse fictilium , sed valde rarum est, nondumque certo cognitum. Sed praeterea etiam Caesar libro 6. de bello Gallico,meminit Bovis unicornis , suntque etiam tales apud Indos ut vo . Iunt Historiographi. Nec tantum terra, sed etiam aqua sua habet monstra unicornia, quae forsitan amphibia sunt, ut refert Garcias ab Horto, de quodam monstro amphibio circa Promontorium honae spei, quod unicum cornu in fronte habet, quo adversus Elephantem ferociter pugnat, sed etiam ex Borealibus regionibus, ut ex Issandia &-Groentandia afferuntur cornua , quae unicornium marinorum esse dicuntur. Fuerunt ante annos
non ita multos in hanc urbem Ηullam, in qua haec describo, allata ex Groentandia animalium
marinorum unicornium capita duo in littore reperta, cum cornibus in fronte maximis, quorum
particulas quasdam vidi. Ex quibus patet plurima esse animalia tam terrestria quam aquatica uni
