D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

D. B ASILII

runt. alii quidem naufragium fidei sece . runt ; alii uero castimoniam , quam ab Ineunte aetate sibi compararant, praua uoluptate ceu procella quadam eos inti dente, perdiderunt . Est autem spectaculum omni commiseratione dignum, inedia multa perpessa, seuerisiima educatione perlata, tot precibus facitis, tot lacrymis profusis, annis uiginti aut tri .ginta castitate custodita, tadem propter animae segnitiem negligentiamque, Omnibus spoliari ac denudari rebus; & eum, qui praecepta domini religiose seruauit, similem effici mercatori locupleti, qui

copia mercium elatus, cum iam nauis

ipsius maria periculosissima uento secundo emensa esset, ad ipsum portum naui elisa, omnibus simul priuatus conspiciis tur. At talium Deus omnipotens miseretur uel maxime: siquidem commiseratio,

affectio est in eos, qui de gradu alto deiecti sunt, proficiscens ab iis, qui facile

misericordia ducuntur .miseret enim nos eius, qui ex magnis diuitiis ad extremam deuenit paupertatem , &, qui ex firma &Dptima corpori S constitutione , in morbum grauissimum repente incidit; tum etiam illius, qui ob pulchritudine & ueo

342쪽

nustatem corporis exultans, factus est subito a turpissimis affectionibus deforismis . quocirca & nostri, cum olim ob introductionem in paradisum illustres eia semus, abiectissimi uero& humiles obexpulsionem facti, Deus Opt. Max.merito misertus est, maxime contemplans , quales pro quibus facti'simus; cuius affectionis argumento nobis esse potest uox illa lugubris , qua compellauit Adamum, inquiens, Vbi es o Adam λ quaerebat, noui aliquid disceret, cum nihil sit, quod ipsum clam esse possit, omnium scilicet rerum gnarus, sed percuctatione hac admonere uoluit, ut perpenderet, quis pro quali effectus esset. Vbi es, inquit Z quasi diceret uiden'in quem horredum lapsum ex illa claritate deueneris. Mare necesse est , uti ratio nostra, quae principe locum merito apud nos tenet, ueluti iudex quidam diligenter examinet, diiudicetque, quae amplectenda , quae uero reiicienda sint nobis, & approbationibus rerum, ac animi permotionibus, non tamen sine diligenti quodam iudicio, omnia permittat. hoc enim illud est , quod inquit Paulus, Si nos ipsos diiudicauerimus , i Domino non iudicabimur. Ne itaque

343쪽

itaque tibi curae sint res futurae, uerum praesentes ad utilitatem tuam disponito quid enim utilitatis, obsecro , ex ista re rum pra scientia percipitur Z nam si id, quod futurum est, bonum erit, ueniet, etiamsi non ante animo prospexeris; sin uero triste, quis hinc fructus, quaeso, nisi quod tristitiam adauges cumulasque tuapBipartita sane est prudentia ; una quidem , studium propriae utilitatis continet , coniuncta cum insidiis proximi, qualis est serpentis, qui in custodiendo capi te omnem opera ponit suam; altera quasi improbitas quaedam morum esse uidetur, quae propriam utilitatem citius inuenit, di quae homines sinceriori animo praedi tos lpoliat, & depraedatur. at uera prudentia nihil aliud est, quam rerum faciendarum omittendarumque' cognitio; qua qui sequitur , nullo tempore a uirtutis operibus deflectet, nec unquam prauitatis spiculo consigetur . Cum autem nemo satis esse possit, ut suo marte id,quod decens & utile sit , inueniat, idcirco summis beneficiis complectens nos Deus,consili torcs & dominos subinde dat nobis . Regis naque proprium est , iis, qui suae parcut potestati :& imperio, dominari ;

344쪽

consultoris uero munus est, his, quibus consilium: dat, persuadere ea, quae C rct ipsorum sint futura. Proinde, etiam unusquisque nostrum , non principem se poapulo a Domino datum: esse existimare. debet, sed consultorem . sic quoque Paulus consultor erat noui testamenti: unde dicit, Consilium do uobis, uti is, cuius misertus est Dominus. Magna autem est utilitas, consultoris prudentis ac familiaris praesentia : supplet etenim id, quod deest prudentiae eorum, qui de rebuS ambigentes consultant. Quanta uero utili tas ex consilio alterius percipiatur,uel maxime patet in Mose, qui quantu uis omni Aegyptiorum sapientia instructus esset & licet cum Deo de facie in faciem, uti

amicus cu amico sermone & consilia conferret, tamen soceri sui Iother consilium lest sequutus, in constituendis centurionibus, decurionibus, ac tribunis,qui praeessent, & iudicarent populum. Sic etiam Dauid consilio Chusis usus, hostilis animi consilia Architophel euertit dispulitque . Profecto diuina quaedam res est consiliu ;est nanque animi coniunctio, charitati gstuctus, mentis demissi demonstratio. Superbia etenim magna habetur,existima

345쪽

re nullius se egere auxilio, ac sibiipsi psnitus acquiescere, quasi uel solus sapiat,

uel quam optima in medium consulere ualeat . inrare nequaquam cunctemur iis nos submittere, qui nobis ea, quae decora sunt, consulunt, nec unquam turpe esse ducamus, confiteri, alios quo ad uitam instituendam nobis longe esse prudentiores. qui enim consultorem expe- ctat, suisque cogitationibus tempus dat, is longiori tempore , cum examinatione ac attentione quadam id, quod decet, inquirit , atque inuestigat. Magna mehercule affert hominibus utilitatem consilium eo quod nemo sibi sufficiat ad eleia monem rerum utilium honestarum'ue ,

sed pluribus sane sociis, & iis quidem s

Iertibus opus habet . unde haud absurde homo consilii expers, similis censetur nauigio rectore carente, quodque uent rum impetu huc &.illuc impellitur. Si itaque cum de rebus flocci ac nihili consultamus,consultores tamen nonunquam

adhibemus, cur, amabo, hos non inqui rimus maiori cum delectu, quando de anima, re omnium praestantissima ta liberamus ui uero habens consilium

bonum, suam potius prauam sequitur senten

346쪽

ORATIONES. Istentiam, similis profecto est illi regi Ro

boam, qui spreto salutari consilio senum, adolescentulorum , qui secum alti & edacati erant, opinionem sequutus , decem tribus Israel ab imperio suo abscidit. hoc modo etiam nunc, consilia, quae con tra bonos mores dantur, in propria capi . ta eorum , qui consulunt , redundant, perinde ac tela iacta a corporibus solidis. in eos, qui ea emisere, resilire solent. custodit nanque dominus hos,qui se amant, & omnes, qui semetipsos uitiis inquinat; funditus delebit: quoniam par eit eum omnem gloriam , honorem , ac maiesta tem per uniuersa saecula consequi. Amen.

DE ANIMA

ORATIO IIII. M M E studium & operam

suam in eo ponere, ut corpus quam optime sese habeat, no eius esse arbitror,

qui se ipsum cognoscit, neque illius, qui sapientissi-

inum illud dogma probe perspectum hambet .

347쪽

eir D BASI LIThet , Hominem nimirum , non esse id, quod cernitur , sed praestantius quippia ,

ad cuius cognitionem eximia sapientia,& instrumento excellentiori nobis opus esse arbitror, cuius opera & beneficio ., unusquisque nostrum , quidnam sit, tandem intelligat. quod sane iis,qui animii a uitiis non remouent suum, profecto longe est difficilius , quam lippienti intueri

solem. ut enim in cera scribi non potest , nisi prius characteres impressi deleantur; ita nec animus diuinis institutis probe instruetur, nisi multo ante eas opiniones, quas ex consuetudine & usu acquisiuit,

evulseris, aut certe suppresseris. Nam si animum proba cogitatio deficit, patet quod eum etiam splendor deficiat & illuminatio; non tamen ideis, quod illi desit , aut penitus recesserit id, quod ipsimillustrare' debeat , sed quia dormitet uel etiam oppressum latitet. Quemadmodum enim nec corpus, si spiritibus praeclusis respiratione caruerit, uitam trali re ualet; sic nec animus consistere, & uia res suas exercere potest, dum in ignorantia conditoris sui uersatur . siquidem uerissime ea, animi mors, & uiui hominis sepultura censetur. Quapropter coTo

348쪽

ORATIONES. ITri seruiendum non est , nisi quatenus lumma nos cogit necessitas, sed animo alacriter ea omnia suppeditanda sunt, quae bonitate caetera cuncta praecedunt. hoc nanque pacto & animum ipsum a societate & communione, quae illi est cum corpore,quasi e quodam carcere perpetuo in libertatem asseremus, & corpus longe fortius ac cunctis perturbationibus ualetius reddemus. QSi enim id unice student, ut corpus quam optime sese habeat, animam autem, quae corpore ueluti instrumento quodam utitur , quasi rem nullius

precij negligunt ac pro nihilo ducunt, hi mihi nequicquam ab iis differre uidentur, qui instrumentorum exactam curam gerunt, at ipsam artem, quae iis utitur, flocci pendunt. Tu si sapis, Omnem cura, studium, & industriam conseres, non in tuas res, neque in ea,quae circum te sunt, sed tantummodo in temetipsum. aliud nanq; nos sumus, aliud res nostrae, aliud denique ea,quae circum nos sunt. Animus quidem nos sumus, quatenus ad sumilitudinem & exemplar conditoris ficti& creati sumus; res nostrae sunt corpus, ac sensus, quibus illud praeditum est; ci cum nos uero sunt artes, pecuniae, & re-TOm. q. C liqua

349쪽

liqua uitae nostrae communis sepsilex . . Proinde noli carni adhaerescere, neque illius commoda modis omnibus quaerito, sed animum exorna . in quo excolendo ,

omnem operam & diligentiam ponito , consumitoque . Ac in primis quidem da

operam , ut omnes sordes, atque quissiquiliae, ex malitia acquisitae, precatione sedulo eluantur . neque enim fieri potest, ut speculum , quod sordibus inquinatum est, germanas imaginum repraesentationes ac simulacra suscipiat, reddat ue; sic nec animus, rerum humanarum curis distractus, & iis perturbationibus, quae ex corporis studio proficiscuntur, obcaecatus, spiritus sancti illuminationem suscipere ualebit. par itaque est, nos existimare , animi bonum, natura ipsa rem prae claram atque praecellentem esse. Animae thesaurus, corporis egestas est; eo enim ditescente, illam summa penuria laborare oportet. Quemadmodum enim in librarum momentis , ponderibusque , si lancem unam degraues, leniorem omni no facies eam , quae ex opposito ponitur ;eodem modo etiam se res habet in corpore & anima : siquidem unius redundantia, necessariam alterius inducit ac e

350쪽

cit diminutionem. Corpore bene ais cito carneque onusto. , necesse est mentem ad actiones suas proprias obeundas imbecillam admodii aci infirmam esse.e conauerso, si animus bona habitudine praeditus, & praeclara meditando ad proprium sui fastigium euectus fuerit, corporis habitus contabescat, concidatque necesse est. Et sicut nulla nos ratio docuit morbum fugere, & odisse, sed sponte, natura duce, ea, quae nocent, alernamur, &declinamus ; ita & animi est quaedam rerum malarum declinatio, non edocta uerum naturae ipsius instinctu prodita. Malum certe omne infirmitas animi estiuirtus uero sanitatis rationem habet.

Nemo filium suum in foveam cadentem negligit, aut eu, qui iam cecidit, in lapsu relinquit: impius etenim, & ab omni humanitate abhorrens merito haberetur . at quanto periculosius est, animam, quae in profunditate peccatoiu est immersia, permittere, ut fundum a terni exiiij petat . inuapropter oportet ut anima Omnibus perturbationibus imperet, scrutatuero ipsa soli Deo ; alioquin feri non potest, ut eadem simul & a peccatis, & Deo, Possideatur ; sed ne celie est, ut peccato

SEARCH

MENU NAVIGATION