Ennodii Faventini De romani pontificis primatu adversus Justinum Febronium theologicohistoricocritica dissertatio

발행: 1771년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

rimas haereses sola Romanorum Pontificum auctoritate damnatas veluti haeresim Joviniani a Siricio R. P. damnatam, nondum ultimato, & irrefragabili judicio damnatas esse. Rursus fatetur, non esse celebranda caecumenica Concilia, nisi cum haeresis tolli noη , inter B ediis iudiciis Episcoporum . . . demam Flymani Pontificis. Fatetur igitur, aliquas haereses judiciis Episcoporum, & Romani Pontificis tolli posse. At vero nulla haeresis vere, & plene sublata esse dici potest, nisi quae ultimam judicio, & irrefragabili damnata est , quemadmodum causa, quae ad superius tribunal de serri potest , nondum ultimato judicio decreta, di finita esse diei potest. Fatetur ergo Febronius, xltimatum esse Romani Pontificis judicium . Id autem negat apertis sime: ergo apertissime etiam sibi contradicit. Scilicet sibi contradicere, quam summam , & irrefragabilem R. Pontifieis in fidei causis

decernendis auctoritatem fateri, mavult. Et sunt tamen, si Superis placet, qui eum veluti hominem ad dispellendas tenebras in Ecelesiae administrationem Isidoriano commento inductas, a Deo missum suspiciunt. V. Sed expendamus argumenta, quibus Febronius pro .absoluta Generalium Conciliorum necessitate pugnat. Ea ducit cap. 6. S.

12. n. I. ex Eusebio. Hic enim narrat clib. de vii. constaat. cap. r. , Licinium Imperatorem vetuisse Episcopos Synodos de eoninuarisbus negotiis habere, & addit: Si praecepto paruissent, Ecclesiastear Ieger

convelli oportebat. Neqιte enim maioris momenti controversia aliter,

quam per Unodos eomponi posiunt. Ex hac autem Eusebii narratione colligitur, Episcopos Licinio non paruisse. Igitur Episcopi Synodos habuerunt, quod eas necessarias esse existimaverint. Sed quaero ego, generales ne Synodos habuerint , an provinciales Provinciales quidem , ut summum, habuerunt. Prima enim generalis Synodus Nicaeae, Constantino Imperatore, celebrata est. Ergo ut summum Provinciales Synodos necessarias esse, existimarunt Episcopi illi, & Eusebius rQuamquam eas absolute necessarias existimasse dici nequeunt. Rursus de Constantino ait Eusebius cib. : Nam bis Sacerdoter Dei pacis,

O eoncordia mutua causa in unum eonvocaueat. Et alibi cev. ε . . Per diversas Proviseias .... ipse velut eommunis omnium Episcopur a Deo connitatus Mini Irorum Dei concilia congregatis. His autem Eusebii

verbis descriptis addit Febronius: Produnt manifeste verba Eusebii, ei ηon esse fermonem de particularibur, seu minoribtis Conciliis: Quasi vero plura majora Concilia Constantino Imperatore suerint celebrata et aut concilia per diversat Provincias congregata non minora fuerint, α particularia, sed generalia. Mihi quidem potius Febronius animum non ad veritatem quaerendam e rmatum manifeste prodere , quam Eusebius absolutam Conciliorum generalium necessitatem

112쪽

CAp UT XVIII. Io I

tatem adstruere videtur. Sed quae de Conciliorum necessitate dixi, satis nunc sunto.

CAPUT XIX.

Generahum cincinorum convocatis tum dis na, tum huc mana Lege R Pontifici vindicatur , atque Generalia Concilia absque Pontificis auctorA

rare neque convocari , neque celebrari

legitime posse, ostenditur.II

Ebronius ceap. 6. g. 2. : Nulla, inquit,

extat Lex divina , aut Ecclesiastica, qua convocationem Generalium conciliorum Romaηo Pontifici reservet, quaeque irrita de claret ea , qua sine ejus voluntate eoacta sunt. certum essex conι rario octo priora conellia a Mmanis Imperatoribus convocata e se, quadam etiam invito Pontifice. Imperatorum hoc jus habet fundamentι m omnino solidum. Scilicet ad Imperatorum, ad quorumcκmque aliorum Supremorum Friseipum ineium pertinuit, O pertinet, ut pol state sibi concessa, populi sibi eommis non modo temporalem, sed ἀ- ternam eιiam felicitatem tueantur .... jare divino Rom o Poηt ei competere Ius exclusivum Generalia conellia indicendi , sane non probatur ex duobus Theologia priscipiis, qua sunt Scriptura, in qua D ea re nihil: O Traditio, qua manifeste repetnat. Haec ille. II. Verum ut a divino jure initium faciam a nullibi quidem aperte in Scripturis legimus , generalium Conciliorum convocationem Ixomano Pontifici reservari s sed ex Scripturis tamen constat, Christum Prim, ejusque Succe Gribus non modo honoris, sed etiam iurisdictionis Primarum in Ecclesia dedisse, universamque Ecclesiam ejus curae commisisse. Cum autem ad Ecclesiam recie administrandam necessaria quandoque sint generalia Concilia Dp. eap. , Corum Con ocandorum ius, & auctoritatem procul dubio Romano Pontia fici commisit, a quo universam Ecclesiam administrari voluit. Ergo convocandorum generalium Conciliorum jus ad Romanum Pontificem pertinere, recte ex Scripturis colligitur. III. Expendamus iam Traditionem. Duus Romana Urbis Episcopus, inquit Socrates h. e. lib. 1. cap. 1 . , eognitis issidiis, quas Mib asio Rrrexerant Ariani. . . . rescribens Episcopis, qui Antio chia conumerant, graviter eonquestus est... quod contra canone1 ipsum ad Isso m η- voeaseas: eum Ecclesiastica regala interdictam sit , ne prate

sente

113쪽

yotentiam R. Pontificis quidquam ab Ecclesii decerηatur c de O es s. vel ut legitur hist. Trip. lib. cap. s. non debere absque Datentia R. Pontificis concilia eelebrari. Etiam Maomenus ch. e. lib. s. eap. Io. narrat: A Julis ad Episcopos, qui Antiochiae eonvene-νaηt , literar datas esse, quibus eor accusabat, quod Nicaena concilii si-dem elanculo innovarent, σ quod praeter Ecclesia leges ipsum ad Synodum non vocassent: Legem enim esse Pontificiam, ut pro irritis habeantur, qua prater sententiam Episcopi Romani fuerint gesta. Et Julius quidem in epistola ad orientales capud S. Athanasium Apol. 2. roen ignoratis , inquit, hanc esse eo uetudinem , ut primum nobiς scribatur , σ hise , quod justum est , decernatur e Igitur IU. Ecclesiae saeiaculo Canon, Coiisuetudo, seu Ecclesiasti ea Lex erat, nihil in Ecclesia decerni , nec legitimas Synodos absque Romani Pontificis sententia celebrari posse. Quare recte notat Febronius ipse ib. n. s. , falli Henricum Valesium, qui in Notis ad memoratum Socratis loetem

dicit, eonquestum quidem fuisse in Dir literir Julium , quod non fuerit invitatus ad Synodum, quod vero scripserit, regulam esse Ecclesiasticam , xt absque eonsensa Episcopi Romani nihil in Ecclesia decerni posit, id in Epistola illa nuspiam legi. Sed negat tamen Febronius G. n. 6. , ex ipsis Julii verbis praesidium aliquod in eam, quam Romani jactant, sententiam desumi pse ; idque Petri Coustantii auctoritate

probat. IV. Itaque Coustantius cepist. R. P. tom. I. col. 386. primo notat, memoratam Julii sententiam ab Epiphanio hin. Trip. lib. . eap. s. , & ab Isidoro Mercatore in duabus Epistolis Iulii no mine confictis interpolatam esse . Sed nostra parvi id interest , qui non interpolatis, & spuriis, sed genuinis Julii, Socratis, & Sozomeni verbis innitimur: quamquam Historiae Tripartitae Compilator

non est tam facile contemnendus.

Deinde ait Coustantius, Julii verba ad Alexandrinam Ecclesiam reserenda esse, in quam Romanus Pontifex speciale habet jus, quia S. Petrum opera S. Marci ejus discipuli landatorem h. buit rat in eo falsos esse Socratem , O Soromenum , quod Julii verba de una Alexandrina Ecclesia ab eo dicta, de uηiversis interpretati sunt. Verum Coustantium potius, & Febronium falli, ego arbitror, quam Socratem, & Soromenum, tum quia hi, qui saeculo V. s ruerunt, Julii sententiam, & Ecclesiasticam Traditionem magis, quam recentiores Commentatores exploratam habuisse eredendi sunt stum quia memoratam Julii sententiam in universa Ecclesia obtinuisse , plura alia monumenta testantur. Lucentius Apostolicae Sedis in Chalcedonensi Synodo Legatus loquens s. act. I. de Dioscoro Alexandrino, qui Ephesinae Synodo II. praefuerat, atque S. Flavianum

114쪽

Constantinopolitanum Episcopum damnaverat: Iudicii fui, inquit Inecesse est, eum dare rationem, quia cum personam Iudιcania non haberet, prae si sit, O Synodum ausus est facere sine auctoritate Sedis pastoιica, quod nunquam licuit, nee factum est. At Synodus Ephesini congregata fuerat non Alexandrinae, sed Constantinopolitanae Sedia causa. Denique Patres Synodi VII. Oecumenicae Iconomachis Synodum a se Constantinopoli habitam, quasi magnam, & generalem ostentantibus, respondent cact. 6 r Quomodo magna , O generalis Ic

nomachorum Synodus, qua non habuit cooperantem illius temptiris Romanorum Papam, Sel Sacerdotes ejus, neque per Legato neque per

encyclicas literas, ut postulat Lex Corciliorum e Jam vero Lucentius S. Leonis Legatus, & VII. cecu metrica Synodus confidentissime assi mant, non posse concilia celebrari absque auctoritate Romani Pontificis, idque Conciliorum Lege cautum esse . Hanc vero legem non ad Alexiandrinam tantum, sed etiam ad universam Ecclesiam spectare, ex eorum verbis perspicuum est . Quid istem praeterea scribunt Socrates, & Sozomenus Non igitur hi falsi sunt, cum memoratam Julii sententiam de universis Ecclesiis interpretati sunt, scd falluntur Febronius, & Coustantius. Scilicet Julius memoratam consuetudinem retulit quidem pd singularem, quae tunc agebatur, Episcopi Alexandrini causam; sed eam in universa Ecclesia obtine- Te, non negavit; imo certum habuit. Sed etsi Iulii sententia ad Alexandrinam Ecclesiam reserenda est, certum nihilosecius est, memoratum a Socrate, di Sozomeno Canonem seculo V. in Ecclesia veluti antiquitus Tr: ditum obtinuisse. Alioquin aut Iulii sententiam de universis Ecclesiis intem pretati non essent, aut saltem Julium ea in re deceptum fuisse , iam lassent. Igitur non licere Concilia celebrare absque Romani Pontificis sententia, & auctoritate, antiquissimus Ecclesiae Canon, imo Apostolica traditio est. Nam iuxta regulam, quam tradit S. Augustinus clib. q. de bapt. contra Donat. eap. 24. 9 : Quod universa tcnet Ecclesia, nee a conciliis institutum, sed semper retentum est, non ηὐi auctoritate .apostolica traditum rectissime ereditur. Canon autem, do quo agimus, in universa Ecclesia semper obtinu t, uti ex superioribus Socratis, Sozomeni, Lucentii, & VII. Synodi testimoniis constat; nec ullo in Concilio institutum esse , se musr Apost lica igitur auctoritate traditus esse, rectissime crcditur. Jam vero si nefas est Synodos celebrare , aut quidquam in Ecclesiis decernere absque Rom. Pontificis sententia, & auctoritate, neque fas est Synodos, quae quidem legitimae sint, absque ejus auctoritate convocare . Ergo quidquid juris est in generalium Conciliorum convocati

di colebratione, id Romani tantum Potitificis proprium est. Ergo

115쪽

Ergo grateralium Conciliorum convocatio tum divina; tum humana Lege ad Romanum Pontificem spectat.

CAPUT XX.

Octo pr ora Conc ha a Xsmanis Imperarergus non suo jure, I d alias ob causas, neque absque R. Pon-

rycis auctoritate convocata sunt, praeter Constantinopolitant m L, quia non . .

fuit arcumeni um.

I. Uamquam autem tum divina, tum humana Lege cecu-- menicas Synodos convocandi jus Romano Pontifici

U convenit, is tamen eo uti nequit, nisi Regum, & Principum consensus accedat. Si enim hi Episcopos sibi subditos ad Synodum a R. Pontifice indictam convenire, Vetent, Synodus celebrari non potest. Qyamobrem ut omnes, vel plerique Regni alicujus Episcopi ad Synodum conveniant, opus est, ut Rex datis literis illos ad Synodum eonvenire, vel permittat, si conveniendo parati sint, vel jubeat, si convenire

recusent.

Itaque eum octo prioribus Ecclesiae saeculis totus fere christianus orbis Romanis Imperatoribus pareret, nulla oecumenica Synodus absque eorum consensu celebrari potuit, nec ulla celebrata fuisset, nisi ipsi Episcopos publicis literis ad Synodos convocassent. Praeterea cum Episcoporum plerique itinerum expensis impares essent, non facile convenissent, nisi eos convenire Imperatores jussissent, ac pecuniam ex aerario publico iis erogassent. Has ob causas, ut Imperat res Episcopos ad Synodos convocarent, Romani Pontifices aequi, -nique fecerunt, imo ipsi rogarunt. Sed causae hujusmodi nullum Synodos convocandi jus Imperatoribus, aut aliis Principibus tribuunt. Ut summum enim e Sciunt, ut ipsi Episcopos ad Synodos eonvocent; scd ut legitimas quoque Synodos Episcopi celebrent, nequaquam efficere possunt. Qua de re S. Maximus Martyr eollat. eam Theodosio casar. Disc. tom. T. concit. Labb. col. quo. : Si Synodos, inquit, qua facta sunt, jussiones Imperatorum firmant, O non pia fides, recipe Synodos, q- eontra homousion facta sunt. jugsione Priscipum fuηt patrata .... Quare autem non abjicitis eam, qua deposuit Paulam Samosatenum sub

116쪽

sanctis, ct Beatis Dionysio Papa Romano , σ Dionysis Alexandrino, atque Gregorio miraeuioram Patratore, qui eidem praefuit Synodo , quoniam

non est juglane facta Imperatoris e sui praterea canon promulgat, solas illas approbandas Synodos, qua Imperatoris jussiora sunt eouregata e Scilicet Princeps Episcopos in Synodum convenire, jubere potest , sed ut legitimam etiam Synodum celebrent, nonnisi Romani Pontificis auctoritate fieri potest. II. Sed ait Febronius, octo priora Concilia ab Imperatoribus

convocata fuisse, quadam etiam invito Pontifice ς quae vero hare sint, non explicat, ne falsam propositionem falsis quoque argumentis probare cogatur. Ne tamen cuiquam dubitationis aliquid Febronii propositio ingerat, paucis singulorum Conciliorum, quae in oriente celebrata sunt, historiam ad rem nostram percurram. III. Concilium Nicaenum I. anno a Constantino Magno convocatum est ex Sotentia Sacerdotum , uel testatur Rufinus ch. e. lib. Io. cap. I. , ideoque ex sententia etiam S. Silvestri Saceria

dotis Maximi, qui & Legatos suos ad Synodum misit. Id vero clarius etiam testantur Patres Synodi VII. cact. g. 9: Artur, inquiunt, divisor , partitor Trinitatis insurgebat , o eoηtinuo Constaη- sinas semper Auginus , ω Silvester laudabilis mullam , atque insignem

in Niseis Synodum congregabant. IV. Coneilium Constantinopolitanum I. ineumenicum II. habitum anno 38 r. a Theodosio Seniore convocatum est. Sed Concilium istud oeeumenicum non fuit. Ut enim scribit Theodoretus b. e. lib. s. cap. 7. , Theodosius Episcopor damtaxat Imperii fui coinantinopolim jussit eonvenire. Et Patres Synodi Italiae cep. a. ad Theodos tom. 2. ωηcit. Labb. eoI. II sq. ajunt: Nys igitur in Synodo Romae a Damasci habita , qua totius Orbis Episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere natuendam esse, erasumas. At eo ipso tempore qui generale concilium declinaverant, coinantinopoli qua gessisse disuntur e Quod igitur Constantinopoli eelebratum est Concilium, generale non fuit .

At vero, inquit Febronius cib. S. . Synodus illa in epistola ad oecidentis Episcopos se universalem nominat , aηte Omηem mani Pontificis eo rasam . Sed fallitur Febronius. Non Constantinopolitani I. Concilii Patres, sed ii, qui posteriore anno C santinopoli adhue erant, universalem Synodum illam vocant. Sed neque tamen xniversalem proprie voeant 3 sed quomodo Synodus Carthaginensis habita anno ig. anitersalem vocat totius Africae Synodum. Fuit igitur Constantinopolitana Synodus universalis, sed totius orientis dumtaxat. Imo Concilii Chalcedonensis tempore nondum ut oecumenica agnoscebatur. Nam S. Leo de illius Sy-

117쪽

nodi canone 3. ita scribit ad Anatolium Episcopum C. P. cep. gr. rTersuasioni tuae in natis penitus fusagatur quorumdam Episcoporum ante sexaginta, ut Iactas , σηηos facta eoUeriptio, nunquamque a Pradcco

vibus tuis ad Apostolicae Sedis transmisia notitiam , cui ab initio sui ea duca, dudumqκe eotia a fera nune , edi inutilia subqicere fulcimenta voluini. Et Pascha sinus ejusdem S. Leonis Legatus in Synodo Chalincedonensi eumdem canonem improbans cact. I 6. : Accedit ad cκ- mulum, inquit, quod trecentorim decem o ecto Tatram Corsistitioni bus pis is sitis, texum suinquaginta , qai in Syxcdicis caηonibus non ha-bcntur, mentionem tantum feeis e nos ηtar. Igitur nonnisi multo p se a Constantinopolitani m Concilium inter acumenica numeratum

est , dumtaxat quoad Fidei definitionem, quia scilicet quoad hanc a Romana Ecclesia receptum, & confirmatum est. N in haκd multo post, inquit Photius clib. de r. vnodis Damasus Epia

fixitAm. Oecumenica igitur initio non fuit Synodus C. P. ipseque Natalis Alexander in h. e. De. q. diff. 36. art. I. fatetur, ςx post facto creumenisam fuisse quoad fidei definitionem , Damas. , ω-

taque Occidentaliam Ecelesia hane illi suo eoxsensu digηitatem , s' auctoria ratem tribxentibus. Cur vero Oecumenica non fuit Quia scilicet nec Romani Pontificis auctoritate eonvocata est, nec ejus Leg ti ei praefuerunt. Ergo ex II. Sγnodo oecumenica perperet m concludit Febronius, posse υηodos ore menteas invito R. Pontifice convocari, ut . ait & memorato loco, & alibi scap. s. g. s. n. 6. V. Ephesinum Concilium Oecumenicum III. habitum anno 3I. convocatum est a Theodosio Juniore ; non modo non invito S. Coelestino R. P., id enim est plane falsum a sed ne inconsulto quidem . . Ait quidem Natalis Alexander sis h. e. Dc. V. diis. T. q. a. , e Kepistola s. Nestorii constare, prius indiEtam suisse a Theodosio Synodum, quam CoeIcstino innotuit a sed Nestorii verba id non evincunt et Placuit vero, inquit Nestorius, piissimis Imperatoribus, Domino adjuvaεte, etiam θηodum inexe ubiliter truius Orbis terrarum indicere, propter isquisitioηem aliarum rerum Ecclesianicarum . 2, am dkbitationem' vorborum mn a imo habituram iηγisitionem discitem. Porro scribit

quidem Nestorius, indictam esse ab Imperatoribus Synodum, sed nihil scribit, ex quo colligi possit; non ante de indicenda Synod ab Imperatoribus Coelestinum consultum fuisse. Imo eum Synodi Actioni primae, antequam Legati a Coelestino ad Synodum missi. Epbςsum appulerunt, praefuerit S. Cyrillus Alexandi inus tamquam Apostor Disiligod by COO ili

118쪽

Apostolicae Sedis Legatus, multo verisimilius est, non inconsulto Coelestino Synodum ab Imperatoribus indictam fuisse . Praetermitto Fidei professionem, quae legitur in Libro diurno Romanorum Pomtificum, quam libri editor Garnerius tribuit Johanni II. R. P. ubi dieitur, Tertium concilium Db principalis quidem memoria Theodosio

Augusto factum esse, ex auctoritate tamen Carlefat. . . . in Ephesinam Urbem eonvenise . Praetermitto & Acta S. Petronii, quae non modo

ab Ecclesia ianoniensi, sed etiam a Doctissi Cardinati Norisio cTelag. lib. x. eap. s. ut genuina probantur, quaeque narrant S. Petronium a Theodosio Romam missum esse, ut cum Coelestino de eongreganda synodo ageret. Haec, inquam praetermitto. Quamvis enim, quod tamen non constat , inconsulto Coelestino Theodosius

Synodum convocasset, Coelestinus tamen convocationem probavit, atque ut etiam Apostolica auctoritate Synodus celebraretur , conmsensir. VI. Concilium Chalcedonense Oecumenicum IV. anno ASI a 3.1arciano Imperatore, S. Leone Magno consentiente, convocatum

esse, pluribus veteris historiae monumentis demonstrat Natalis Alexander fac. q. disi. Ir. q. I. . Omnium instar esto epistola ejusdem Leonis cs r. ai. 87. ad synodi Episcopos, ubi ait: Fraterηaxnitestas , oe omnium Fidelium corda cognoscant, me non solum per Fratres , qui vicem meam executi sunt, sed etiam per approbationem gestorum Synodalium, propriam vobiscum unisse sententiam: in sola videlicet eausa fidei, propter quam generala Concilium O ex praecepto chriasianorum Principum , ct ex eoηρηsu Apostolica Sedis placuit eongregari. VII. Concilium C. P. II. Oecumenicum V. anno sys. a Justiniano Imperatore, Vigilio R. P. consentiente, convocatum est . Vigilius

enim scribens ad Eutychium C. P. Patriarcham , & ad Episcopos sub

eo eonstitutos : Vitarum desiderium cognoscenter, inquit, adnuimus, urde tribus capitulis, ex quibus quanto nata en, facto regulari eonventu. . . . collationem eum νηitis Fratribus habeamas. Justinianus ipse in

epistola ad Synodi Episcopost vero, inquit, cum pinea UeηHis ad regiam civitatem , scripta facta sunt inter vestram Sanctitatem , O Uigilium Religiosissimum Papam Senioris gymae, ut omnes τοσconveniatir ere. Quamobrem Patres Synodi VI. in sermone prosphonetico ad Imperatorem: Hgilius, inqniunt, pes hae Iuniniano piissimo consonuit, oe mixtum concilium eoUitutum est.

Cola stantino Pogonato convocatum est: sed Constantinus Epiphanium, qui sibi a Secretis erat, ad Domnum Rom. Pontificem cum divali misit, qua eum ad Synodum invitabat, atque ut Legatos suos ad Synodum mitteret, hortabatur r Sed eum Domnus obiisset,

119쪽

.ique Agatho suffectus esset, hic ut Synodus celebraretur , eonse se, & Leoatos ad Synodum misit I uti constat ex epistolis Imperatoris ad Domnum , M Agathonis ad Imperatorem. IX. Concilium Nicaenum II. Oecumenicum VII. anno 87. eonvocatum est ab Irene , & Constantino ejus Filio, annuente Hadriano I. R. P. qui scribens ad Tharasium C. P. Patriarcham equod si, inquit, ηοη perspecta mihi esset, O probe eo ita erga Saeνar Synodicar sex constitutiones, O venerandas Imagines vestra seneeritas, in or odoxa fides , nequaquam ad Synodum convocandam adsentiremu .X. Concilium C. P. IV. Oecumenicum VIII. anno sis. aBasilio Imperatore, Hadriani II. voluntate convocatum est. Hic enim in epistola ad Basilium: Volumus ergo, ait, per vestra pietatis induΠriam illis numerosum celebrare cor eisium, cui quoque nostri missi praesidentes Oe. Ex his autem manifestum fit, falso scripsisse Febronium , quaedam ex octo prioribus oecumenicis Conciliis etiam invito Pontifice convocata suine. Non enim nisi Apostolica Sede consentiente convocata sunt, ejusque, quod praecipue agimus, auctoritate celebrata. Ut enim iterum dicam, potuerunt quidem Imperatores Episcopos ad Synodos convocare , imo ut ipsi eos eonvocarent, causae superius m moratae postulabant I at vero ut convocati Episcopi legitimam Syn dum celebrarent , nonnisi Apostolicae Sed is auctoritate fieri poterat. XI. Quid igitur sibi vult Febronius, cum ait cib. S. I. , post octo saeuia disciplisam mutatam esse r atque usu, O tacito tam E clesiarum, quam Principum eonsensu jus generales synodor eomoeandi dia

missum fere fuisse soli R. Pontificie Quid, inquam, sibi vult Nisi

enim spuria sunt, & a Pseudo-Isidoro conficta, quae a me superius allata sunt monumenta ceap. I s. , generales Synodos convocandi jus non Imperatorum, di Prineipum, sed Romani Pontificis proprium esse , di Christus voluit, & Eeciesia perpetuo confessa est. Quaergo id juris Ecclesiae, & Principes Rom. Pontifici dimittere potuerunt, quave auctoritate eodem jure eum privare possunt λ Scilicet, inquit Febronius cib. g. s. n. 2. , quoties de is o Papa judicando agitur. Sed judicari ne potest Papa a Synodo Id quidem fieri non posse, aIibi ego diligentius ostendam. Nunc ad rem nostram, Principes, & Episcopi Synodum convocanto, nulla Apostolicae Seiadis, de Romani Pontificis habita ratione: neque enim consent ictunquam Romanus Pontifex, ut Synodus ipsum judicatura congregetur. Erit ne legitima Synodus Nisi superiora monumenta, est enim rursus dicendum, spuria sunt, ejusmodi Synodus conciliabulum erit. At Coneiliabula a Principibus convocari posse, quam

quam nollemus, non tamen negamus,

120쪽

Sed eum apud omnes eoinet, addit Febronius cib. R. q. , fallem in quibusdam easibus extraordinariis, universale concilium absque Papa congregari posse, idque non modo in Schismate, sed σ si sit haretistii,s detentur , si mente eaptus, se aperte Simoniacus, si ea moliatur , quiabus universam pessum et Ecelesiam m. quos casus evenire posse Theologi, CP canonsa omηer agnoscunt; nemo dissilebitur, iisdem casibus Papa

Concilium anteponi.

Verum primo t tempore Schismatis , eum scilicet plures Pontifi- eis dignitatem nullo certo jure sibi Vindicant, ego quoque lateo posse Synodum ab Episcopis, & Principibus congregari, qua Schisma componatur, & legitimus Ponti sex eligatur. Sed hinc coneIudi nequit, posse meumenicam Synodum absque Pontificis certo legitimi auctoritate congregari. Secundo: Romanus Pontifex certo legitimus nonnisi ob haereseos causam ab Oecumenica Synodo, praeeuiate tamen Apostolicae Sedis auctoritate, judicari potest . Sed Papa haereti-eus extra Ecclesiam est, nee Papa Iegitimus est: Quamquam singulari Christi ope, Romanorum Pontificum nemo hactenus in haereia sim lapsus est. Alias vero ob causas Romanus Pontifex ab hominibus judicari non potest, qua de re dicam alibi. Igitur absque legitimi Pontificis auctoritate nulla oecumenica Synodus, nullaque de causa congregari potest. Assirmat quidem confidenter Febroni us, sed eum rogo, ut non Gersonis, AEneae Sylvii, Basileensium, Andreae Magorensis, aliorumque reeentiorum, ted veterum monumentorum auctoritate nobiscum contendat. Sed frustra id eum

CAPUT XXI.

Generilibus Conciliis praeesse, dis na, humanaque Lege Vmani rint scis, V De Legatorum est. Osum Cordubensem Flamant Pontificis nomine n Scaeno Concilio praefuisse, senditur.

I. Omanum Pontificem, vel eius Legatos oeeumenicis sy nodis praeesse debere, fatetur Febronius cap. 6. S--ddit cib. a. a. r Hae ita qkidem is regula, σ n si concilio aliter videmur. In huisi etenim facultate es, etiam praesentibus Pontificiis Legatis, alteri praesidium deferre . - vit ratione3 fuadrat, praesidentiam concilii Nicani, quam habuit osius cor

Hiberasis, tu driatam fuisse per electionem cocilii cum beneplacito rν

pera om

SEARCH

MENU NAVIGATION