Ennodii Faventini De romani pontificis primatu adversus Justinum Febronium theologicohistoricocritica dissertatio

발행: 1771년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

pus Vestortur , Hon secur ac alii Anti iter, a Patribus appellatur eum vero paulo pori sententia in eum fertur, tunc sic loquisur S. Synodus zz : Cum praeter caetera impiissimus Nestorius neque nostrae citationi parere, neque Sanctissimos, Religiosissimosque Episcopos a nobis destinatos admittere voluerit, non potuimus ad eorum, quae impie docuit, examinationem animum non adjungere α. ει tum e mIgitur Dominus noster Iesus Christus, quem suis ille blasphemis vocibus impetivit, per Sanctissimam hanc Synodum eumdem Nest rium Episcopali dignitate privatum, & ab universo Sacerdotum coninsortio, & coetu alienum esse, definit m Ex his evidens est , arcam uisam Synodum supremum esse, ac ultimum Ecclesia tribu I, ad Pod usa fidei, O Religionis, post R. etiam Pontificis Iudicium, et sententiam , deferuntur , in eoque retractantur , ae examinantur , perinde ae βa Summo Po time judicata non essent, ae tantam ita finiuntur, ut dein-eeps retractari non valeant. Hactenus Febronius. VII. Sed pauciora ex Ephesinae Synodi actis proseri, quam opus est, ut tam multa concludendo complectatur. ipse caute praeterit, ego addam. Itaque cur Nestorius canonice vocatur ad Sanctae Synodi Tribunal, & religiosismus Episcopus appellatur Scilicet quia Coelestinus ipse sententiae a se latae executione in protrahi voluit. Neque enim Synodus Nestorium veluti Episcopum recipere, ausa fuisset, nisi Coelestinus perinisisset. Constat id ex ipsius Coelestini Epistola ad Cyrillum ro. tom. 3. conesι. Labb. , ubi rauamis, inquit, utrum Sancta Synodur recipere debeat hominem a se praedieata damnantem, an quia induetarum tempην emensum est, sententiadi dum lata perduret. Existimavit igitur Synodus, se non posse recipere Nestorium, etiamsi doctrinam suam ejuraret, nisi Coelestinus permitteret, sententiamque suam suspenderet. Et hujusmodi tamen Synodus vocatur a Febronio supremum Tribunal, in quo causae judieantur perinde ae si a Pontifice judicatae non esset. Pergit autem Coelestinus: Nonne nobis respondet illieo Dominus per Prophetam, mortem se nolle morientis, oe per Apostylum Paulum , omnem hominem velle salvum fieri, O venire ad scientiam veritatis . Studeo quieti catholica , studeo pereuηtir saluti ,si tamen voluerit aegritudinem confiteri. Quod ideo dicimur, ne volenti se eorrigere, forsitan deesse videamur. Cum igitur Coelestinus ipse suam sententiam suspenderit, ne voleηti se eorrigere deesse videretur, Synodus Nestorium canonice vocare debuit, eumque religiosissimum Episcopum appellare, neque in eum

sententiam ante pronunciare, quam in erroribus pervicacem Persistere, compertum haberet. Cum autem Nestorius canonice vocatus , Parere noluerit, sed pervicax in errore perstiterit, Synodus in eum sententiam juxta forniam a Coelestino praescriptam, pronuncia- .

132쪽

vle. Quare aiunt Patres c. ea. IJ r coacti, vel potius, netesiario impulIc ἄνωγι-- κἄ--χMmta per Sacros canones, er EpmoLms Sanctissimi Fa- is nostri, em tam ηHri caIinini Romana Ecclesia Episcopi , latomis subinde pseusi, ad lugubrm contra eum sententiam necessario devenimus, canonicum , Apostolicumque Iudicium in eum proferenter. Nunc totum ejus Causae ordinem paucis exponamus. Coelestinus sententiam in Nestorium pronunciat, ejusque executionem Cyrillo eommittit. Cyrillus sententiam exequi non potestt synodus cogitur: maerit haec, utrum sententia a Coelestino in Nestorium dudum lata perdureti Coelestinus sententiam suam suspendit, futurum sperans , - Nest rius doctrinam suam ejuret. Vocatur ad Synodum Nestorius ι sed obedire detrectati Quamobrem sententia ab ipso Coelestino lata , ω iuxta formam a Coelestino praescriptam, in eum pronunciatur; Ac Causa finitur. Jamvero Synodus, quas ita se diei ne potest Nestorii eausam retractasse jure suo, examinasse, di m sicasse perinde ae si a Pontifice judicata non esset Synodus , eui iudicii is mam, regulamque Pontifex praescribit, de quae hujusmodi larmamadamussim sequitur, ut ab ea ne latum quidem unguem, ut diciatur , se discedere posse, persuasum habeat: quae denique Pontifieis sententiam ab ipso suspensam, in reum pervicacem pronunciare e gitur, dici ne recte potest Tribunal ipsius Pontificis Tribunali superius, in quo causa judicetur perinde ac si a Pontifice judicata non ent λ Mihi quidem Synodi judicium , ipsius Pontificis judicium esse videtur, quod a Synodo majori, ut ita dicam, selemnitate pronunciatum est.

Sed illud praeterea aeredit, quod eum Synodus duriorem senistentiam in Epitcopos, qui Nestorio studuerant, pronunciasset, Coelestinus ejus sententiam temperavit: De bis autem, inquit cepist. MDηM. Ephes , qui eum Nemrio videntur νari impietate frame, a me se Soeios ejus sceleribus addiderunt, quamquam legatur in eos Teinfra sentoria , tamen nos quoque decernimus quod videtur. Multa proin Dieienda suae in talibus e sis, qua Apostolica Seder semper aspexit. mi autem Synodi sententiam se auctoritate sua temperare posse putat, is se Synodo superiorem esse, persuasum habet. VIII. Denique eum Coelestini Legati, post damnatum in. I. a Synodo Nestorium, Ephesum appulissent , quae acta in Nestorium fuerant, petierunt cin. xo: Quo, inquit Philippus Presbyter, juxta Sanctissimi Papa nostri, praeseratisque hujusce eertus sententiam , er nostquoque illa nostro βffragis eoinrmemur, a roque eat is approbemus. Perlectis deinde actis, pronunciat, intellexisse se ex actorum lectione, omnia eamnice σ ex Ecelesiastiea diseiplina judicata esse: Quibus verbis signiscare voluisse Philippum, Coelestini judicium canonice Disilired by Corale

133쪽

hiee retractatum esse ἰ puerile est Bossueti eommentiun cdes. Det cler. Gall. p. I. lib. II. cap. 13. , quod narrasse, restitasse est. Denique singuli Legati suam sententiam dicunt: Nulli dubium , inquit Philippus , imo faculis omnibus notum est , Sanctum , Beati mam que Petram Apostolorum Priscipem, caput, Fiaeique columnam , Ecelesia catholica fundamentum a Domino Jesu christo .... earlestis ν ani elaves aecepisse, solvendique, atque istandi potestate, quam accepe vat , usum fuisse ι nec non per Successores suos hucusque semper vivere causasque decernere, σ semper victuram esse. Hujus itaque ordinar successor , er Vicarius, Saactus, Beatissimusque Papa, ct Episcopo nocner caelesinas nos suas pro se quasi Vicarios ad hoc Sanctam Synodam misit. . . . Nestorius itaque lagitime , sicut ex Synodalibus actis aeceptamus , voeatus , riteque secundum Patrum decreta , eanonumque placita admonitus , judicio vestro se Mere contempsit. . . . Quamobrem a Sacer dotio , ct ab omni praterea Ecclesia catholica eommisione se prorsus a-ιienam esse , intelligat. Haec Philippus , quibus quid luculentius pro suprema, nec errori obnoxia Romani Pontificis in causis fidei de .cernendis auctoritate proferri possit, non video. Petrum enim i sum, Fidei columnam per Sueeetares suos vivere, causasque deeemnere, asirmata Petri autem Fidei columnae in causis fidei ausi ritas summa prosecto est , nee errori obnoxia , nee ulli judieio subjicienda. Ergo hujusmodi quoque est Romani Pontificis auctoritas. Sed in Ephesinae Synodi actis diutius sorte, quam opus erat, immorati sumus.

CAPUT XXIV.

In eamdem rem expenduntur quae in causa Guchis tum a S. Leone M., tum a Chalcedonensi

Synodo gesta sunt.

I. in D Synodum IV. quod attinet, quae Chalcedone habita a est anno 1 r. S. Leo M. in epistola ad S. Flavianum

s 'in C. P. quid de Incarnationis Sacramento sentiendum A. esset, definierat , atque Eutychianam haeresim damnaverat. Imperator Theodosius, Dioscoro Alexandrino, A Chrysaphio Eunucho, qui Eutychi favebant, agentibus, Synodum Ephesi habe dam indixit. Leo autem, quamvis existimaret, rem Synodali non indigere tractatu, ut Synodus tamen haberetur, annuit. merum quia,

134쪽

iuratis, er pie, ae religiose chriniani mus Imperator haberi voluit Ε- piscopale concilium, ut pleniore judisio omnis possit error aboleri, Fratres nostror Iulium Episcopum, 'matum Presbyterum , Filium meum Hialariam Diae um , eum bis Dulcitium Notarium probata nobis fidei misi,

Febronius scap. I. g. 7. n. 22. ex iis verbis, opinor, ut pleniore judicio omnis post error aboleri , conigit , Synodum Leone annuente convocatam esse, ut lata contra Eutychen Constantinopoli a Flaviano, Romaeque a Leone judicia, revocarentur ad examen . Sed

prperam sane. Quid enim demum erat plenius hujusmodi iudieium ovum ne, in quo prioris judicii nulla esset habenda ratio p Minime gentium t Sed erat ipsius Leonis judicium, quod a Synodo, majori quasi solemnitate, pronunciandum erat. 4od & factum est in Synodo Chalcedonensi , uti ex ejus Achis patebit. Id facile colligere potuisset Febronius ex iis, quae sequuntur, Leonis verbis. Ait itaque Leo: Fratres nostros .... misi , qui vice mea Sancto conventui vestra Fraternitatis intersint , ct communi vobisium sententia , qua Domino sint placitura , constitarat. Hoc en, ut primitus pestifero errore damnato , etiam de ipsius , qui imprudenter erravit , restitutione tractetur: Si tamen doctrinam veritatis amplectens , sensus hareticos , quibur imperitia ejus fuerat irretita , plene , aperteque propria voce , Osubscriptione damnaverit. Vult igitur Leo, ut primum error damnetur, ae deinde de Eutychis restitutione tractetur , si tamen err res suos damnaverit . Vult stitieet, ut quod ipse prius constituerat, a Synodo, eui ejus Legati' praesint, executioni mandetur;

eaque ratione pleniori judicio splenius esse judicium, quod a Romano Pontifice simul, & ab Episcopis, quam quod ab uno Romano Pontifice fertur, nos non negamus o omnis error aboleatur. Cum

igitur ait Leo, Synodum indictam esse, ut pleniori judicio omnis emror a seri post , non significat, novum judicium esse instituendum,

aut quod ipse Romae tulerat, esse ad examen re voeandum , sed esse s lemnius executioni mandandum. Nihil quoque praeterea significat idem ' Leo Magnus , rogans Theodosum ep. x s. al. o. Quesneli. , postquam Ephesina Synodus in latrocinium evaserat, ut Greeralem Synodum jubeat intra Italiam relebrari , qua omnes offensioner ita aut repellat , aut mitiget , re aliquid ultra sis vel in F dabium , vel is charitate divisum. Scilicet Synodus integra a Catholica Fide aberraverat, atque S. Flavianum Fidei Catholicae vindieem acerrimum damnaverat, imo interfecerat.

Cum eo autem res deductae iunt, ut plurimi Episcopi de Fidei dogmate dissentiant, vix nisi in generali Synodo controversia finiri potest. Quamvis enim Leo Fiaei Catholieae dogma constituisset, non tamen omnibus persuaserat, imo plurimi Episcopi ei assentiris renue

135쪽

renuebant. Generali ergo Synodo opus erat. non ut Fidei dogmieonstitueretula sed ut qui dissentiebant, assentiri cogerentur, ali uid ultra set u F. e dubium, vel in chartiate Lissum . I que clarius explicat idem Leo epist. ad Theodotium data anno so. Wro, inquN , aliqui a puritate atque Pare:m auctoritate disseηιιrerat, concilium UMNerois intra Italiam cogeretur, ut is mamconvenientιbus omnibus bi , qui aut ignorantia, aut errore prolapsi esse , ,

II. Sed pressi ira etiam Febronii argumentum refellam. Atinae putabιmM, atro Pontificem, tui ipse hoe goerale concilium a

in quo sua ad Flavian m epistola denuo examinaretur , O si visam eget νeformaretur e Num id passi essent Legati Ponti eis e Nam id Patres e gνegata ausi fulsent, nisi una omnium fuisset se alearia, suprema , Otillimum Ecclesia tribu ι residere penes concilia, er is his Romari Pomi eis Ddicium posse retractari. postulasset qui in Synodum Leo, aio ego. Quamvis enim sum premam apud se esse auctoritatem, seque Generali Concilio audi male pmcellere, persuasum haberet, si tamea auctoritate sua se nihil proficere, scd Plurimos Episcopos eam contemnere, nec nisi congregata generia a synodo ad parendum adduci posse intenim ret. nonne satis ad causae esset, ut Synodum postularet Si Rerii aliaeulus optimates pleraque lςgi a Rege Ialae parere nollent, imo in Regem

ipsum, quod horreo, commoverentur ι intelligeret vero prudentimnius Rex, nullam superesse tanto malo medendi rationem praeter teneralia totius Regni comitia, eaque de causa eomitia indiceret,i: n hine concluderet Febronius, persuasum habere Regem, non esse

apud se supremam an Re . auctoritatem, sed Regni comitia supre-inum esse, di dirimum Mgni tribunal λ Ita porro se res habet

in te nostra. Midquid enim discriminis esse velit inter Regis a ctoritatem In ditionc sua, di auctoritatem Romani Pontificis in Ecclesia, illud tamen Iure concludo, ex eo quod S. Leo in ea rerum ratione Synodum distulaverit, inepta omnino colligi, persuasum ipsam habuisse, non fuisse apud se supremam in Ecclesia auctoritatem Sed rogat Febronius o Aa putabimus , eo rasurum fuisse Leollem in C eilium, ιη quo sua ad Flavιanum sessivi examinaretιν, o si viismest, reformaretκr, My m e . Ego vero rc spondeo, duo smul conjungi a Febronio veluti

ta , quorum alterum verum est .s sed alterum est falsum. Consen- iste Leonem in Concilii convocationem, verum est: consensisse Prae

terea in concilιum, in νο sua E sola examinaretur, o si Oisum esset. reformaretur, est Oiunino uisum . . . '

Indicta

136쪽

Indicta Synodo a Marciano Augusto, qui Theodosio successerat ἰS. Leo ad eumdem Marcianum scribens cep. 99. : In praesenti syn do , inquit , Fidem, qu- Beati Patres nostri ab ponesis sibi traditam praedicarunt, non patiamini quas dubiam retractari. Et ad Synodumiscam cep. s. scribit: Unde Fratres ebarismi reiecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infideliatas eo quiescat. Tanta ne praesidentia scripsi et ad Imperatorem, &ad Synodum Leo, si fidei definitionem a se antea editam in episto la ad Flavianum, a Synodo retractari, di resormari posse, exi stimasset III. Sed iam Synodi Chalcedonensis Acta expendamus. Ast. I. Lucentius, & Paschasinus Apostolicae sedis Legati catholicum esse declarant S. Flavianum 3 Siquidem ejus fidei expositis eam Beatit mi, atque ei Hri Papa Romari episeola eoaeordat.

Actio. a. PerIecta Leonis epistola ad Flavianum, elamaverunt patres: Hae Faream Mese hae in Disrum fides: Omnes ita crediamurr Orthodooei ita eradait: Ma themari, qui non ita credit: Petrat per Leonem Iocuruν ω ere.. Respondet Febronius se p. s. g. s. a. I. , Eos vi sanam partem tuebantur, aram provocUe ad unius Leonis epistolam , sed etiam era alito ad c illi sententiam: Leo ita docuit. Ονilias ita docuit: Verum Cyrillum quoque Patres nominarunt, ut quaelibet Eutychianis exeusatio eriperetur ι qui Leonem Eutychis errores damnantem in Nestorii errores a Cyrillo refutatos propendere, arbitrabantur. Caeterum eum quidam Episcopi act. 4. e fugia quaererent, ne Eulyehen aperte damnarent, de Cyrillo praeterea facta mentio non est, sed elamaverunt omnes: Remis epistola subscribist. IV. Act. 3. Lata est in Diostorum sententia. Porro antea Paschasnus Leonis legatus dixerati M. atque MDROIiei Viri Papa Umbis , qua est caput omnium Ecclesiarum , praerna habemuν pra m nibus , quibus praeipere dignatas es ejus ino atur, si Dioscorus non sedeat in coaevio, sed odiendus intromittatar. me nos observare η

cesse en m. Hine vero manifesta fit summa Leonis in Dioscorum auctoritas, di iurisdictio, Synodi etiam auctoritate major. Nam responderunt quidem Paschasino gloriosismi Iudises, ita eum rogando r Quid enim speetaliter objicitur Diosioro Reverendilymo Episeopo emi narrat Febronius ipse ceap. r. 4. n. 3. ι sed insistentibus Legatis, & Leonis mandata urgentibus, gloriosissimi Iudices acquieverunt, ut Dioscorus in medio sederet, non ut Judex , sed ne

reus .

, Ipsa vero Act. 3. eum tertio voratus ad Synodum Dioscorus.

parere noloisset, Paschasinus dixit: igitur digarus est ita coni

137쪽

aereηs e Synodus dixit: ix dignatione, qua eo 1 νa imbedientes a Dictis regulis eonfiituta sunt. Quare Legati sententiam in Dioscorumnis conceptam verbis tulerunt: Sanct4simas , EeMi mus Archiepiscopus magna, σ Seηioris Ilyma Leo per nor, o per praesentem Sanctam Synodum tina eum ter Beati mo, o omni laude dignismo R. Petro .

pisolo, qui en Petra, in crepido Ecclesia catholiea, in recta Fidei

Fundamentum, nudavit eum tam Episcopatus dignitate, quam etiam erab omni Sacerdotali alienavit misi eris.

Post haec, inquit Febronius cibid. 9, singuli Episeopi sua stragia dederunt, O unanimi eonsensu sententiam in Dioscorum coxceptans probarunt I ac deinde pluribus ostendit, Ma a filo Rom. P isee, sed a tota Synodo Dioscorum depositum fuisse. Sed operam perdit Febronius. Quisnam enim nostrum assi mat , Dioscorum a solo Leone, noa vero a tota Synodo damnatum fuisse λ Non adeo equidem stulti sumus, ut 6so. Episcopos Chalceis nem ad audiendam tantum Leonis in Dioscorum sententiam eonvocatos esse, arbitremur. Fatemur imo, judices fuisse cum Leone alios Episcopos, atque a tota demum Synodo Dioscorum damn: tum esse. Sed cum Leo Dioscorum in Synodo judicem sedere vetuerit, eique Synodus paruerit; Cumque Leo damnari Dioscorum jusserit, nisi resipuisset, atque Leonis sententiam Synodus secuta fuerit, concludimus, Leonem summa Sedis Apostolicae auctoritate, & Iegitima jurisdictione in Dioscorum Episcopum Alexandrinum usum esse. Id unum intendit Honoratus Tournely c de Mel. q. s. art. I. , neque Febronius ejus argumentum refellit, sed eludit. V. Demum Α h. s. exarata est fidei definitio, de Patribus omnibus probata, qui etiam veluti haereticum habendum esse clamaverunt, qui eam non amplecteretur. Sed eum animadvertissent Apostolicae Sedis Legati, desiderari in ea Leonis phrases in epistola ad

Flavianum usurpatas ι nempe utriusque naturae proprietates in unam

coluisse personam, ineonvertibiliter , inseparabiliter , oe inconfuse , protestati sunt, se, nisi fidei definitioni adderentur, e Synodo diiceiasuros: Si non eo sentiunt Dinoia Apostolici, in Reatismi miri Papa

Leonis, Iubete nobis rescripta dari, at revertamur, σ ib i Synodur permetatur. Sed Patres clamaverunt: Omnibus definitio placuit . . . . Heri

de itis omnibus placuit: Iudices dixerunt: Epistolam sanctissimi Leodirfuscipitis e Episcopi elamaverunt: Etiam suscepis ins , subscripsemur .... Judices dixerunt: Ergo qua in ea inter tur, i eramur de nitioni. . . . Episcopi clamaverunti Altera d itio non site Sed vicerunt demum Legati, atque Fidei definitio iuxta eorum volunt

.tem adornata est.

Rem hanc, sed valde mutilatam narrae etiam Febronius ccap. s. S. 6.

138쪽

CAPUT XXIV. 117

r. g. . 3. t orω , inquit, ιηter Patrer etrea definitionem disp.rtatione , placuit Imperatori .... convenire fix Episcopos Dioecesit Orienis, talis, car tres ex qualibet alia, eum Analesio Oiscopo C. P. cs' Hem. riis sedis .apostoliea, qui definitio1em Fidei eoxciperent: alioquin : eo-gnoscite , inquit Imperator , quia in Partibus Occideηtalibus habet fieri

Syηodus . , Sed silentio praeterit Febronius contentionis causam ex eo oris

tam , quod exarata , di probata a Synodo fidei definitio, a Leonis Legatis improbata est. Praeterea ideo Imperator Episcopis Syn dum Romae habendam minitatus est, quia Legati contestati suerant , se omnino e Synodo discessuros, & Romae synodum habituros esse: quod item Febronius omittit. Concludit Febronius, tandem electos era e sietulis Discesbur Diascopos & fuisse conceptam ' hos definitionem , praelectam , ct ab omnibus probatam. Sed quidni addit Febronius , definitionem conceptam esse ad Legatorum mentem, & additas illi esse Leonis phrases, quae in pri ri dc finitione toti Synodo, praeter Legatos, probata, praetermissae suerant λ Nempe intelligebat Febronius, invictum inde duci argumentum pro summa Romani Pontificis etiam in Synodum oecumeni- eam auctoritate, di jurisdictione. Quamobrem in alae fidei argui, quam imperitos non fallere maluit. Atque haec quidem accurate perpendat velim Febronius. Ex his enim perspicuunt esse arbitror, praescripsisse Leonem Chalcedonensi Synodo non modo fidei definitionem, sed etiam phrasis, quibus exaranda erat, ut vel eas omittere, vel alias adhibere, Synodi arbitrio non permiserit. Hi ne vero manisestissime quoque colligitur, Romanum Pontificem in fidei causis decernendis cuivis oecumenicas Synodo auctoritate praecellere , c jusque decreta a Synodis retractari non posse, sed suseipienda , communique consensu probanda esse: paucis Synodos congregari, imo si vis, necessario congregari, non ut quae sint fidei dogmata, statuatur, si a Romano Pontifice fuerint constituta, sed ut omnibus persuadeantur, sive quemadmodum loquitur Leo: ut planiore juditio omnis possi erroν aboliri Ep. ad υηod. Ephes , neve aliquid ultra fit τοι ia fide dubium c Episcopis, & fidelibus , -ι in ebaritate diυisum s v. ad Theodosium a F. . VI. Audiamus, quid Febronius scap. s. S. 6. n. I. py

nat. Postquam clamaverunt Patres r Petos per Leonem ιι extus esis Atticus Episcopus Nicopolitanus Patres rogavit; indutiar dari, ut intra paucos dies tranquilla mente σ non rκrbato animo, qua Deo plaeent, a Sanctis Patribus ordinentur. Quoniam vero nane Domini nostri,

Sancti mi Patris rchiepiscopi Leoηis adornantis Apostolieam Se

139쪽

dem lecta es epinoia: oportet vero, σ β. Cyrissi epistoiam δενιρ amad Nestorium , in qua Iubet eum eonsentire duodecim eapit uir, est hane nobis dari, aes in tempore disceptationis parati inveniamar. Si istetis darῖ nobis indutias, petimus Patrer simul perscrutari. Maviferatissimi Ju-

diser, o Senatus dixerunt et disseratur audienιia . . . . ut communiter de

Fide tractetis. Quae igitur ad Fidem spectabant, quamquam a Le ne definita , examen subierunt. Id testatur etiam s. Leo in epistola ad Theodoretum css. aI.

IIo. , ubi ait Nam ne aliarum sedium ad eam, quam eateris omnia um Dominus statuit praesidere, eonfensus aluntatio videretur , atit alia qualibet fibreprae post adversa fuspicio, inurati priur fura, qui de judiaetis noris ambigerent. Et dum nonnulli a dissensimis Deitati auctore ad eontradictionum bella prosiliunt, ad majus bonam mala ejus, Aucto-- totius bonitatis difprasante, perven-m est. Dulcius siquidem munera gratia divina proveniunt, quoties non sine magnis fudoribus aequia ναηιαν, σ minus bonum videri soleti pax eonstituta per otium, quam reddita per labores. Ipsa quoque veritas ct elarius rerutescit, O foretur retinetur, dum qua fides priur docuerat , hae postea examinatio confirmarit. Multam denique Sacerdotalis ineli meritum splendescit, ubi sie summorum servatur auctoritas, ut in nullo inferiorum putetur immia nata libertar. Et ad majorem Dei moriam promit finis examinis, quaado ad hoc se accipit, ut vincatur: adversitate Hinenus S. Leo. Febronius vero sic concluditi Medio Dae meridie ea otiat, qui in his non intelligit solemnis Pontifieii decreti in materia Fidei coneuiarem discinonem, seu examen ad indagandam, firmandamque veritatem instia tutum, consensum ab assentasione distinctum, eumquae cum plenaria libem ate praestit- . VII. Verum primo malam Febronii fidem notari velim . Attici enim petitionem , de Iudicum propositionem deseribit, sed &petitionis causam, & Chalcedonentium Patrum responsum silentio praetermittiis ex quibus eius argumentum refellitur invictissim'. Itaque Patres una voce Leonis dδnitionem susceperant, ejusque Epistolae ad Flavianum subscripserant, de clamaverante Hae Patrum

fides est e. ideoque quae ad fidem spectabant, una eum Leone definierant. Sed cum Leonis epistola legeretur, Episcopi Illyrieiani, &Palaestini identidem se dubitare , prodiderunt. Quamobrem opus fuit, ut Cyrilli epistolae ad Nestorium fragmenta legerentur, ut ipsi quoque intelligerent, Leonem cum Cyrillo consentire, nec Nestorianae haeresi favere. Sed cum illi non aequiescerent, inducias, di Cyrilli epistolam petiit Atticus, non ut fidei definitionem iam probatam ad examen voearet, sed ut Pa Deo placent, a Sanctis Patribur ordinextur, σ at in tempore disceptationis, inquit parari im

140쪽

veaiamur: Et Judices dixerunt ἐν Disseratur audie ia , .t eommuniter de Fide tractetis, ut qui dubitrat , doceantur. Inducias quoque petiit Florentius Sardium Episcopus, quatenus, inquit, eum decenti tractatuvccedere ad veritatis ea am possimus 3 sed audi, quae statim addit: vis in noma persona , qui Epistola Sanctissimi Leonis subscripsimus, non india germus eorrectione. Et Illyriciani quidem, ae Palaestini Episcopi demum Leonis epistolae subscripserunt, suamque moram excusarunt, quod latinas quasdam phrases non intelligerent. Igitur de Fide iterum actum est, imo si vis, Leonis epi sola ad examen vocata est, ut dumtaxat qui dubitabant , docerentur I xt qui eorrectione indigebant , eorrigerentur. Scilicet Leonis Epistolae examen eo modo institutum est, quem superius cap. 22.9 exposui. Cujus quidem generis examen neque fidei definitioni a Leone editae, neque ejusdem Pontificis auctoritati officit. VIII. Id manifestum fit ex ipsius Leonis Epistola ad Theod retum . Scribit enim, inventor esse, qui de judiciis suis ambigerent ,

re aliarum Sedium eo resus assentatio videretur ne scilicet causarentur Haeretici, caeteros Episcopos tantum Leonis auctoritati concessisse , ut temere, & inconsulto ejus definitioni subseripserint coide Dp. eap. 12. n. 3. et q. . Addit, ipsam veritatem O elarius renitescere , σortius rotaeri , dum , quae fides prius docuerat, hae postea examinatio confirmaret. Quae igitur ipse definierat, ea prius fides docuerat. Quae autem nos docet fides, ea examinatio confirmat, non pondus, &auctoritatem addendo, sed persuadendo cuid. o. a. 1. . Pergit Leo: MuItum deηique Sacerdotalis oscii meritum splendescit, ubi sie'Summorum servatur auctoritas , ut in nullo inferiorum putetur imminata

tibertas. Seilicet summa Pontifieis auctoritas aliis Episcopis inserioribus consensus libertatem non eripite Libere enim hi Pontificis definitionibus assentiuntur; imo una eum Pontifice fidei eausas decernunt cvid. ib. n. s. P. Denique ait, ad majorem Dei gloriam proficere finem examinis j qnard ad hodi se accipit exerendi fiducia , ut vincatur admersitas. Scilicet instituto fidei definitionis examine, in fide confirmantur Catholici, & facilius revineuntur Haereticio atque definitionem, quam definientia auctoritate suscipere detrectant, argumentorum vi amplecti adiguntur set id ib. n. s. . En Leonia Epistolae examen a Chalcedonensis Synodi Patribus institutum. Qui autem ea, quae hactenus in Leonis' Epistolam ad Theodoretum a me observata sunt, cum iis e tuterit, quae superius de fidei definitionum examine adnotavi eo. 11. is mecum facile consentiet, in meridiana luce potius eo cutire Febronium, qui hujusmodi examen cum summa Pontificis, ejusque definitionum auctoritate, &

infallibilitate eonsistere, non intelligit. Sed in synodi Chalcedonensis Actis expendendis longior sui: ero deinceps brevior.

SEARCH

MENU NAVIGATION