Caroli ScribanI e Societate Iesu Antuerpia

발행: 1610년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

34 CARO LI sCRIBANI . haerere quasi aeternum volantia : quosdam etiam apud inferos torqueri, alios in caelo gaudio diffluere, aemula bonorum lc malorum retributi ne, ut & spectatorem suum tormenta terreant, ocalliciant gaudia. Dedit de eadem re Iacobus de Backer, varium & nobile opus, dignum posteriatate & vita; & quod cum veteribus componatur. Magnus fuit Parrhasius Ephesius, qui Cressam nutricem, infantemque in manibus dedit: qui

Athletam in certamine currentem, ut sudare via deatur ; qui alterum arma deponentem tantiClare sentiatur . Magnus Aristides Thebanus, Cuius erat oppido capto ad matris morientis evulnere mammam adrepens infans: intelligitur que sentire mater, & timere ne emortuo lactra

sanguinem infans lambat. Non erit inferior P trus Bruegetius, qui Infanticidium Herodis in media statuit niue ; ut & niuem credas,& sanguinem iures & exhorrescas in illa sanguinis & niuis,

candoris-ruboris, saeua mistione. Iam ubi marem videris spargentem comas, lacerantem vultum,&pro sudore lacrymas,tamquam salebro torrentes, Vnicum cari ilamen pignoris, protr

dentem, quid dices Z quid ubi alteram, quasi lanaiam cadente anima, aut in ultimo secretionis suae spiritu iacerem; in quacum nihil videas lacrymarum, mortis videas plurimum; ubi tertiam uno vulnere lac dc sanguinem sundentem,pendentis

42쪽

AN TvERPIA. 3sque ab ubere infantis animam imbibentem , ut& infans lac sanguinemque bibat, dc animam in

camdem nutriciam mammam iaculetur, tamquam redditurus vitam,a qua acceperat; non in

clames, VicistiZquid ubi infantem ingenti vulnere consessum, in quo intelligere possis quantum

restet animae,&inultima illa proiectione niuem pro uberibus sugentem , quasi in redhibitionem animae per vulnera fugientiS; non acclames, Io triumpheZIngens gloria Timantis, cuius est Iphigenia, oratorum laudibus Celebrata: qua stante ad aras peritu cum moestos pinxisset omnes, praecipud patruum : in quo cum omnem tristitiae imaginem consumpsisset, patris velavit vultum, quem digne non poterat ostendere.Erime minor Qujim tini Messys,a quo habes demortuu Christi corpus linteo inextensiim λ Videbis hic sib carae ceruicis onere,non tam odere quam dolore fatiscentem Nicodemum,succidentibus genibus. Videbis Dei matrem, quae in cruce steterat, infiiij morte tamquam laxatis neruis,sbluta c5page decoriter sib-sidentem, ni a discipulo,cui commissa, sustentetur quasi in subsidium: cui etiam non ut sub pondere cari pignoris,sed ut sub ingenti moeroris mole, g nua labant. Videbis&Magdalenam pugnantibus inter praecordia moestitudine & amore, vicariamque animam pro dilecti anima spondentem, dum E a capit,

43쪽

CAROLI SCRIBANI capillum spargit, unguenta parat, & capillorum& vnguciatorum & oblitam siti. Habes de Ioannem, in ard cnti alieno,aestuante oleo & tamquam

de insessoris sui victoria indignante, animo vultu que pacatum, ac quasi a tepenti medicante babnco recreatum. Habes puellam psaltriam in Ioannis caede, inuerecundo librato vestigio, terram non tam inambulantem, quam verrentem: habes puellae matrem, quae libidinis oculos in demortui Caput iaculatur, tam impuro obtutu, Vt fiigeat omne lupanarium scortum , prae hac flamma. Magnus Xeuxis . Inferiorne Ioannes Hemsenῖ aut cuius ingenii artisque decus maius3 intuere utriusque penicilli, tamquam doctae matris eruditos partus; dubitabis, magistae cluceat illius Iupiter latera claudentibus diis,an huius Prodigus Ba chidibus circumsessus : illius Hercules dracones strangulans, an huius Prodigus deiugulato marsu-pio fustes pro genis basians; illius Alcmena matre

pauente, an huius Prodigus inccinus animi, pugnantibus inter se,fame, frigor erubescentia,pra teritorum memoria , futurorum metu .: id quod in cadem tabula non unius gloriam aemulatus ΘClarus veteri fama Niceas,qui supra reliquos, Canes prosperrimc pressit. at noster felem, quae nihil illius concedat molossis. Clarus Pausias, Cuius boties imitati multi, aequauit nemo ac nescio an huius porci inseriore lintrem degrunniant mi

44쪽

ANT VER PIA. 37raculo. Clarus Timomachus, cuius Medeam octoginta talentis venumdatam accepimus : ast ego dubito, dignono satis auro permutari possit Hemssent Lena, exerta impudenti lingua Prod gum inter amicas ludens.Tacco tabulet huius reliqua, menta apparatum, senem bibulum, caecum citharoedum, operisque auctorem varias uno spiritu tibias animantem , omnimodis peritum ut pictorem ita & modificatorem. Varro narrat cognitu a se Posim nomine ab c fiatas Romae visas& pisiccs, ita vino esset aspeditidiscernere a veris. Quid diceret si culinam vidisset Ioachimi Mecklaer, in qua poma & hortorum reliqua ; in qua altilia carnes, pisceS,itarem mei tiuntur, Vt non una fallant ancillam coquariam3Fuit & Pamphilus, cuius est Vlysks in rate, ut& periclitari videas, & sperare: & Echion, cuius est Liber Pater, in quo victorern agnoscas, & hederatam tamquam a torculari lubentiam. Apud vos vero Guillelmiis Key: cuius est Christus immoriens cruci, latroque inter blasphemas ultima desperatione voces animam ingenti corporis coim torsione euomenS; alterque culpam agnoscens,&veniam deprecans. Sed supcr haec enex Veneranda Canitie , laeto vultu, ore blando, cui nihil desit extra vocem: nam animam inesse reris,ita oculi, Os, vultusque reliqua, totam cum penicillo mentem afflatam testantur.

45쪽

38 CARO LI sCRIBANI Laudatus etiam, & inter primos numeratus Protogenes,qui anhelantis canis spumam, melius irata bongia quam penicillo expressit: cuius et iam est Satyrus tibias tenens inflans, dc varia Concentus expcetatione auditorem fallens. do quo illud veteres, omnia illi cum Apelle fuisse communia,nisi quod ille manum de tabula nesci rei tollere, memorabili praecepto, nocere semitamiam diligentiam . Neque Protogene minor Martinus de Vos , cuius est, auersantis psaltrice

vultum,magni Baptistic caput; truncumqtie c. pus, tamquam a reccii vulnere & lapsu supinum. Huius etiam est Antonius in aera raptus, tanta stipatus monstrorum laua varietate, ut nihil n cessum sit ad terrorem inferos adire; una te tabimia docebit ilia timere debeas. Fuerunt &alij singuli in arte, quam profiter rem tebantur,maMi. Hic Callimachi exemplo non' saltantes Lacaenas,sed rusticum agmen recoctum Cereuisia, tam certa expressit agraria lege, ut nec Bacchum desideres , nec illicem tibiam. alij,ne-naora, arbores,frondes,luxuriantesque comas, aC

quasi a vento motas dederunt, ut & sibilum ex---R- spectes.&aues fallant infida sede. pluresque hic etiam, quos graue seret recensere, &cui B vo lumine percensuit Carolus van Mander. Vt si sitos iactet Italia Vrbinos, Angelos,Titiano'sitos Germania Dureos,Holbenios. Aldegrauios: sitos

Anta

46쪽

ut unam iam urbem cu tot laxissimis regnis ingeniorum magnitudine audeam componere.Quid

si ciuitatis huius reliquosZ quid si uniuersi Belgij nobiles pictores adduxero, dc e singulis oppidis

suos euocauero, quantos daremΘCleuios, Brilios, Cochios, itanetos,Mabus os,Mostardos, Moeros, Sch relios, Aerisios, Hems rhios, Potir-busios , Barensios , VVininios , Hosnaglios, cxiosy cxij est Antuerpiet Sebastianus iaculo tra fixus: in quo videas sentire animam,sinistripedis seniorisque retractu, clim intima, sagitta depascitur: quin & spectatores vulneris dolorem sentiunt: & Georgius ab eadem manu trunco aflixus ; rotaque crudeli circumactu Martyris membra perpetuis nouaculis dilaniatura, in ipsi, volutionis suae initio citio tacta, & in crudelitatis

ministros eo potentius Leuiens, quo in unu Martyrem multorum carnificum ingenia sudaue rant. equos hic habes cum sestatibus turbatos; unum etiam excussim pronum in terra,in cuius nudo dotib omnis ars certare videatur: neque

minor hic naturi expressioquam in Apellisequo, ad quem adhinnitierunt equi vitii. Nullus sit finis si pergo. ergo abrumpo, & in medio cursu gradum sisto. totamque hanc artem, humanae aemulam naturae,cogitationi potius cuiusque quam cylamo committo.

47쪽

εo CARO LI sCRIBANI Sculptoria, CHalmas Incisim ars. PIctoriam, Sculptoria comitatur; in qua, non

crubesco fateri, vincimur numero. agnosco enim statuas, variis in regnis, ad inuidiam prope Omnis naturae fabricatas. Memini Apollinis cubitorum xxx. ex Ponto a Lucullo delati: memini Iouis cubitorum XL. a Sysippo facti:mcimini Solis Colossi cubitorum LXX. trecentis a Charete talentis se bricati; & super haec Mercurii, in quo ran dorus annos selidos decem sudauit HE. CCCC.Iam Phidiae Olympium Iouem quis ignoratZ quis lycleti pueros talis ludentes; Lysippi tibicinam temulentam; Praxitelis Prosierpinae raptuna; Cal midis equos; Cresilae vulneratum; ceruum Canachi, Demetrii Mineruam musicam; Euphranoris Paridem Z quis Lycii pueros sumantes languidos ignesῖquis aquila Leocrae sentientem quid rapiatΘquis Nauceri anhelantem luctatorum; AmaZOnes StrongylionisZ quis Theodori muscam, curru& aurigam ala integentem Z quis Epigoni infantem matri intersectae misere blandientem Z quis denique Callimachi i sciat saltantes LacaenasΘHaec marmore, haec aer haec Vario lapide tot munus luserunt,ut numero vincamur. Neque tamen

adeo egeni etiam in hac parte vestri: nam si non crubescit veritas, pauci ci Vestris omnem explent numerum . quis enim Antonium vati Breda ,

48쪽

A N T v E R P I A. Cornelium Floris, Ioannem de Hase, I ghelingum, Paludanum nouit; quis horum opera, qui non inclamet, Non impari felicitate fluxerunt

hic cera, steterunt marmora.

De Caelatoribus vcro quid dicaῖnobiles in arte, Ariston, Lesbocles, Prodorus, Pithodicus, Polygnotus,Stratonicus, Scymnus; omnes argentum'

caelare Bliti. quibus hescio an quidquam conc dant vestri, Matthaeus Ualch, Udatricus Spirincx:& ante omnes VVols angus van Breda, qui primus .malico stiloque substrata pice caelare docuit, cum ante fiasili omnes ductu laminas in formas cogerent. ergo vincitis, habet hie enim omnis retro antiquitas quod discat, quod

imitetur.

Iam aeris argentique Scalptores quo statuam lo- se .co Z cedit omnis vetustas. Saeculi haec beatitudo nostri est; tantinue naturae imitatione, Vt nec piacturae, nec caelaturae, nec statuariae quidquam arti debeat. Scio varias Prouincias magnos in hac arte dedisse, noui Dureos, Aldegrauios, Leidios. nemo tamen cum vestris, tenuioris incisionis elegantia, nemo oris vultusque venustate, nemo blanda genarum adlubentia, nemo oculorum amoena sua- uitate Certauerit. vincitis. ipsaque adeo natura

aemula iam ut lineamentorum melleo quodam ductu vinci se miratur, & dolet. Ac nescio an non magis, cum citum calamo J F aequari,

49쪽

2 CARO LI sCRIBANI aequari,psope audeo,superari se videt.Nemo mihi hic veteres; nulli sent.nemo ab alio orbe Chinenses aut Iapones; frustra euocabit. nemo a vicinis Regni'nihil reperiet, quod vestris componi pos sit: ita niortu unius calamo, vita quadam donantur, ut vivere arbitreris; nihilque lain extra vocem desideres. qui si ea felicitate animam α- presserit qua corpus, quid de vita dubitem ΘErgo calamo vincitis, quidquid usquam antiqud, quidquid noue miti& hqc gloria vestra est. Fuerutqui imitarentur, nec ineleganti sequela. Verum umbras ibi videmus corporis vestri;&quasi r percustarias quasdam voces ad humanas veras. Efferat nunc hic sua antiquitas, Apollodori Aiacem fulminatum 1 Xeuxis Alcmenam , Pana,

Penelopen; Tiberii Archigallum, Pamphili Vly

sem in rate; Aristidis aegrum ι Pausiae boum immolationem; Euphranoris equestre proelium; ceae cane' Athenionis asenem;Cydiae Ars nautas, Timomachi Medeam; arteque sua es

ros reliquos: Unus Vester, Calamo, nulli veterum cedit. Sint Attali, Demetrij Hortensii; non de runt, qui aut octoginta, aut talentis Centum,qui .Hq. LX. aut CXLIIII. mercari velint unius opus

calami. quo etiam tamquam Apelleo penicilla, purpureum addit genis decus, labraque tingit; ut nihil intersit,si qua fides oculi inter liqc emo tua, dc tota plena anima. Hinc nihil dubi masse

50쪽

ANT VER Pi A. 3rere, si exurgant Critias, Nestocles, Hegias, Sc pas, Lysistratus, Stenius, omneque varia semper olympiade artificum genus, fore, ut cum Muxe, Uni palmam calamo, tamquam Parrhasii

concedant linteo.

TR iista ad Typographicam, orbis portentum, ingenij miraculum . in qua quis reserat singula λ quis chalybem tamquam patrem; quis aera tamquam matrem Z quis plumbum stamnumve tamquam secundum semen, fertili immissum uterolatque hinc proles quibus aeternum vivitur.in quibus tam varie ars ludit,ut erubescat natura se ab humano vinci ingenio. Iam si in singulis characheribus numerum cogites . si inte currentiassatis; si accentuum , si distinctionum sensum discriminantium varietatem,sine qua ille tamquam sine vita iacea si nexuum dehin tamquam vinculat ionis indicia,si quibus plus intelligitur quam exprimitur signa, quae ingeniosa d frustatione & demembrant verba, dc largiuntur integra, si maiores dein characteres, tamqua agminis ductores, & capita sepra reliquam turbam esserentes consideres, quis non tot in una re portenta quot res artatrabitur 3 Quod si ad praelum oculos circumstras, plena miraculo sunt omnia. nam quae infra marmora,quae supra aereae laminae F α tam

SEARCH

MENU NAVIGATION