Dissertationes in Isaiam prophetam siue Lucernae propheticae pars altera ... auctore ... Julio Anton. Maria Roboredo ..

발행: 1721년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

apud quos splendet Divini judicij, & voluntatis rectitudo. In secunda classe constituuntur Domina tiones, ita dictae, quod mira potentia prassint, atq; in eis legitima forma dominandi reperiatur. Vid. Dionys cap. 8. de Coelesti Hierarch. Principatus, quod inferioribus ordinibus ad explenda Divina mandata praeponantur. Potestates, quia hoc a Deo obtinuerunt, ut illis Ucemones subij ciantur, ne ho-:minibus noceant cum volunt, unde ab eis justi; &, legitimi modi coactioitis: In tertia classe sunt Vir, tutes ob firmitatem, Virtutem qua per eas . gna, & prodigia fiunt, Archangeli, quia m gna ,,

IX. Seraphim igitur in nostra Vulgata dicunturi duabus alis Divinam faciem velare, duabus pedes, duabus vero volare. In textu vero Hebraico Chaldaico. Apud Chrysostomum , Valabium, Procopium, item in liturgijs S. Jacobi, &AEthio, pum, legitur duabus velabant faciem suam, duabus pedes suos, & duabus volabant. Utrumque autem. Commode accipi potest, & promiscuum est apud antiquos Patres, nec mysterio vacare credendum est; Nam Seraphinorum alae non tam appellari possunt Coelesse quoddam velum,quo divinam iaciem, pedesque contegerent, altissimum tantae Majestatis conspectum sibi adimentes,sed etiam quo propriam in faciem, pedesque cooperirent. Velabant enim faciem suam primo pra reverentia, qui etsi perspica

102쪽

eissilvis, sint oculis, tamen adversus tantum splendorem, quantus emirat ex illo Divino vultu, & ibis splendidiismo Sole, cujus infinito splendore omnium acies perstringuntur veluti coecos se fatentur. Secundo ex affectu heroicae, atque singularis obedientiae, qua velatis oculis, ac veluti coeci promptos se exhibent ad quaelibet jussa Divina capessenda . Velant autem, inquit hic Tirinus, &suos, Deiq; pedes ex duplici causa, nam tegendo suos pedes, suam testantur, primo verecundiam, ne quis aspiceret imperfectum amorem in Deum, & affectium, cujus symbolum sunt pedes. Secundo Castim niam, quam populo Judaico in res obscaenas propensissimo inculcatam volebant. Tegendo Vero

pedes ipsius Dei innuebant, inquit Rupertus, non ibium faciem, idest Divinitatem Dei incomprehensibilem esse omnibus Creaturis , sed etiam pedes ejus, idest Christi humanitatem, qua inter nos ambulavit, ipsis quoque Seraphinis impenetrabilem esse, praecipue ob excessivam in ea humiliationem,& exinanitionem tantae Majestatis, quam satis mirari, & suspicere non possunt. Et manifestὸ, inquit

Gentium Doctor I. ad Timot..cap. 3. vers I 6. ma

gnum e I pietatis sacramentum, quod manifestatum est in came, iustificatum est in spiritu, apparuit A gelis , praedicatum e Igentibus, creditum est in Mun- o , σιμ tum est in gloria. III. Quid autem mystice sex alae Seraphinorum

103쪽

denotare voluerint, explicare nunc aggredimur, &quoniam tales non sumus, ut altius evolemus, ad ipsosque Seraphinos Deo adstantes propriuS acce dere audeamus D. Bonaventurae, qui Seraphici Doctoris nomen promuerit, vestigia sequamur; ipse enim aureum vere, & dignum omnium saeculorum memoria libellum edidit de sex alis Seraphim , qui extat tom. 7. operum ejus , ibidem singulari quadam Doctrinae profunditate, ad eos alloquitur, qui Ecclesijs praesunt, & quibus animarum cura demandata est,inquit, quod ipssint veliniti assistentes altissimo Throno Divinae Majestatis, Rideo debent sex alis hoc est sex virtutibus ornari, quarum duas super caput elevent, nempe gelum ju stitiae, & pietatem , sive compassionem fraternam. Medijs duabus, nempe patientia, &vita eXemplari debent corpus contegere, ultimis vero duabus, idest discretione cireum specta , & devotione ad Deum evolare. Quae quidem virtutes quam dignae sint, quae a Dei Ministris diligantur inficiari nemo potest. Quantum vero sint Ecclesiasticis Viris uti, les, Experientia rerum magistra suadet; Nos in earum pxplicatione si volantem fieraphinum sequi non possumus, & plene imitari, saltem hoc pro viqribus nostris conabimur obtinere, ne obscuritate ea Veientur, quae ad publicam utilitatem volumus exponere , ut animae ad Deum citius volent

r IV. Ac primo si a nobis aliquis inquirat qua de

104쪽

causa zelus justitiae, & pietas, sive compassio se terna debeant Praelatorum Ecclesiae faciem , conregere , eidem breviter re*ondemus, has praeclaras virtutes Divinarum literarum testimonio hoc sibi officium vendicasse. Qui enim aut justitiae Zela, aut

fiat a compassione operatur oculos suos conte

git, non enim respicit personas, sed legem justitiae,& charitatis.alte , & tenaciter cordi impressam IN am quemadmodum apud justam,misericordemq Deum nulla est personarum aeceptio dicente Apostolo ad Rom. cap. 8. Non est acceptio personarum apud Deum, & cap. t o. Non est distinctio D ij ct Graeci, nam idem Dominas omvium dives in omnes Iqui invocant istum ; ita qui divina imitatione, justitiae leges,& charitatis ossicia vult erga alterum exercere , ab omni debet humano affectu abstinere, &ut inquit Apost. ad Galar. cap. I. Non acquiescere carni, aut sanguini. Hinc Ecclesiastici cap. 2 o. U.

. scriptum est . Est qui perdet animam suam prae το usione, O ab impudenti persuaperdet eam pem

fame, rem acceptione perdet se. Et cap. 4 2. vers. I. Nec accipias personam, ut delinquas. Divus ver5 Iacobus in sua Catholica Epistola cap. I r.esarissimhfideles hortatur, ut Christianae pietatis, ac charitatis ossicia sine ullo personarum respectu exerceant; inquit enim: Fratres mei nolite inpersio u rum acceptione haberesdem Domini nostri Jesu Chri yigloriae Eleuim si introieris in Catam vestrum vir annulum

105쪽

92 DISSERTATIo

ailreum babens in veste splendida, introierit autem Opauper insordido habitu, ct attendatis in eum qui indutus est veste praeclara, ct dixeritis ei. Tu se de Elebem: poperi autem dicatis, tu Ra istic, aut sede sub scabesto pedum meorum, non ne judicatis apud vosmetipsos, ctfacti estisjudices cogitationum iniquarumst fi tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : diliges proximam tuam sicut te ipsum, benefacitis: Fautem personam accipitis,peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.

V. Quod vero justitia gelus faciem, oculosque eorum contegat, qui Divinam Majestatem offendi minime patiuntur, non obscure demonstrant Prophetica verba psalmi 6. nempe: Turbatus est a Drο- re oculus meas. Legit Textus Hebraic. unum caligavit prae turbatione oculus meus. Targ. Obscuratus est. Qua quidem in sententia , aurea culexpositio D. Gregorij, qui lib. s. Moral. cap. 3I. sic scribit. Ira quippe per vitium oculum mentis ex coecat: Ira autem per zelum turbat, quia cum saltem recti aemulatione concutitur eaque ni tranquisio tarde

percipi non potest, contemplatio dis alis. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agi tot, eigs mox aciem obscvrat, at taltiora in commotione non videat, quae bene privs tranquilla cernebat. Nam ipsa recti aemulatio ettera post paululum in tranquillitate largius aperit, quae hie interim per commo tionem clasit: ct uvis mens turbatur, ne videοι, - inde

106쪽

inde prospicit, ut ad videndum verius clarescat, scutinfirmanti oculo cum collyrium immittitur lux penitus negatur, sed inde eampostpaululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Qui alijs praesunt, & qui Divinorum praeceptorum observantiam promovere desderant, omniaque charitatis ossicia adimplere, Moysen imitentur, & animas vertant quae de eo scripta sunt Exodi cap. 34. vers. 3 2. , & seqq. Veneravi ad eum omnes etiam AlyIsrael: quibus praecepit cuncta, quae audierat a Tomino in Monte Sinai. Impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam, quod ingressus ad Dominum , ct loquens cum eo auferebat donec exiret. Linquantur cum Deo, antequam cum sibi subditis loquantur. Sciant omnia nuda, & aperta esse oculis Domini, nulloq; Velamine , quae gesserint posse apud illum occultari; tegant apud homines faciem, ne aut Majestate deterreant, aut humano respema

deterreantur: ne commoveantur amore, aut odio,

sed justitia, & charitate. Sed exponamus jam eX- pressius cum Seraphico Doctore , quid significet prima Seraphinorum ala.

107쪽

DISSERTATIO

De prima ala , nempe de gelo justitiae.

Uxio D. M aventuram quatuo personarum sunt genera. Primamgenus es illorum, qu3 putaur summum pietatis genas impium non me . Non satis es homini declinare a malo, quin bonum fariat. Pax mera, qua Seeandum genus est eorum , qui eum bene agant, malism se fecisse arritrantur non progrediere ras adalteriora. Simalitudo ex Ereissior.excerpta. Qui ad Deum emolare eupit , Serapbinorum ossicia perpendat. Quid sit molare, ejusquesensus diversitas ex Sae. Ser't. Factum Eliseimmi ues. rtute prMiti ὰ labore eesare mon debent, ut magis pro Dion, Nasia minassae libritudine. Quid sit sudium palebritndinia babera, ct exemplis A abam, ω ses. 8, 9 Dana. Guasserti, D. Martini, O D. Ra mundi . Tertis generissent sili, qui cum multa bona egerint, udsefeeisse putant, sed non in aliorum mitia

Domini. Quid sit amor risor bonas labeat prς mansbus duas mirgas, ct quessint fila duc miru explicatur. Fansculus etiam requiritaer. Parmis 'eratis menta, magnis severitas adbibea a. Principaliter psalesia es t - θνesso prseotorum Dei, postea tialarum , qus ex moto suo. Exomplo Davideon matών. Publice peccantes, exemplo Elis, Onig, Moysis, P rees ,Iosae Jοβηηi , Stepiani, eastigandisent. Non gladias , sed misga eoneessa es, oequomodo adbibenda, exemplo Elis probatar . Patientia , -Uης- νη-,olenitas in pariendis peccatis. Cum Digitigod by Gorale

108쪽

Um justitiae gelus maxime necessarius sit illis, quibus aliorum Curam Deus ipse commisit, & voluit, ut quemadmodum officij dignitate caeteris praestabant, ita

etiam animum stlis virtutibus exornarent, quae a Supremo omnium Rectore, &totius justitiae sonte oriuntur, & manant, ideo antequam de gela in subditorum regimine exercendo aliquid exponamus, ut ad ipsum veluti per gradus inendamus; quatuor cum Seraphico Doctore per- lanarum genera sunt distmguendae. Primum genus eorum hominum est, qui quamvis a viti js abstineant,& delicta omnia detestentur, tamen virtutis amomnon inflammantur, & hoe sibi putant ad gloriam,

justitiamque suiscere, si malum non committan hominisque persecti singulare opus esse. Pietatis ru dimenta sectari, & se in in assidue exerceri . . HOC genus hominum suo errore in perniciem trahitur, dum putat summum pietatis genus esse impium non esse, nec animadvertit, quod ab arboribus secus decursus aquarum plantatis non solia tantum', sed,& fructus requiruntur, &quod a fructuum ubertate, & qualitate, arbores ipis dignoscuntur, atque in praetio habentur . Iussit nos Dominus lumbos praecingere Luc. I 2. sed jussit etiam ut ardentes imcernas in manibus gesaremus. Quod exponenS- D. Gre-

109쪽

D. Gregorius hom. I 3. in Evang. ait: Lumbos enim praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Sed quia minus est mala non agere, nisi

etiam Firique studeat, ct bonis operibus insudare,

protinus additur. Et lucernae ardentes in manibus vostris. Lucernas quippe ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exemplamon yramus. Et paulo infra: Duo autem sunt qua j bentur , ct lumbos remingere, ct lucernas tenere'. ut O munditia fit castitatis in corpora, ct lumen veritatis in operatione . Redemptori etenim nostra sinum sue altero placere nequaquam potis. Et prosecta non satis homini est, si a malo declinet, sed summa eum ope niti decet, ut per bonorum operum se ctus, per aemulationem virtutis immortale praemium assequatur. Hinc psal. 3 3. scriptum est: Siverte is

malo, or fac bovum, inquire pacem, ct persequere

eam, eam videlicet pace, quς exuperat omnem se sum, & quae multa est Divinam legem Custodientibus. Hinc Augustinus serm. I9. de tempore ait: Praeceptorum observatio duplici genere covtinetur, Gnihil eorum, quae prohibentur facias, ct Omnia quα jubentur implere contendas; hoc est enim, quod Psalmmim ait: deelina a malo, Θ De bonum. Et Isajas cap. I. Definite agere perverse, discite benefacere, Tobias quoque cap. . Si timuerimus Deum, O recesserimus ab Omni peccato, ct fecerimus benλ. Denique D. Paulus ad Rom. I a. vult, ut qui aeternam

iustis

110쪽

justitiam sectantur, sm odientes malum a saereineri

- u. Alterum genus eorum est, qui se qui dem in aliquibus bonis operibus exercent, sed multum se fecis se existimantes, ad ulteriora non progredium tur, atque ita deficiunt, quia non proficiunt; nam ut legimus Ecclesiastes cap. Io. Vers. I 8. In pigri ijs humiliabitur contignatio, ct in infirmitate minnuum persti stabit domus: qua sententia nobis deci ratur quanta diligentia, custodire, Omare, ac per ficere debeamus cordisnostri domicilium; quemadmodum enim si habitatores domus alicujus, vetera non reficiant, nova non adhibeant, nec futuris temporibus consulant, corruent tandem rodentibus tineis laquearia , & ingruentibus aquis aedificium destriaetur. Ita qui novis animi ornamentis non st det, non invigilat, ipso profecto torpore veluti tinea consumente internam domum periculis exponet , ac demum ingruentibus tentationum aquis, omne quod charitas construxerat, aedificium subvertet. Quis unquam Mercator parvo contentus lucro dives evasi 8 Quis per medios fluctus ad portum appellere cupiens non exerit vires, non contra undarum impetum lactatur, non omnem natandi industriam adhibet, ne vorticibus circumseratur, in tanto pericvio otium Iacertis concedendum

existimat Θ Curvato dorso ad navigijsmilitudinem, contractis, extentisque veluti remigio brachijs, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION