Dissertationes in Isaiam prophetam siue Lucernae propheticae pars altera ... auctore ... Julio Anton. Maria Roboredo ..

발행: 1721년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

t 18 DISSERTATIO

& observantiae vigor minuatur , pluribus quidem probari posset. Sed una nobis sufficiet D. Gregorijsententia, qui lib. s. reg. Epist. a. reprehendens Urbicum Abbatem de abusibus legum, quae in suum Monasterium irrepserant, sic concludit. 9uod ex nulla alia re evenire valuit, ni quia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nec cum gravitate valet aliquid disponere ;sed modo studet peccantibus leviter blandiri , modo inordinate, 9 extra modum nimis irasci. Namsi semetipsam in mentis suae ratione tene re potuisset, ipsa ejus maturitas haberi in reverentia potuit, ct disciplimae is Monasterio ordo servari Quod denique pastorum negligentia sit a Deo purnienda, ut supra asserebat Doctor Seraphicus , Aquod pastores de commisso sibi grege sint strictissimam rationem reddituri, idem prcbat ex Cap. 3 3. EZech. Prophetae, cujus vers. 8. & s. ipsi Pastores

legant. . . . . . ,

132쪽

DISSERTATIO

UNDECIMA

De secunda Ala Seraphim, nempe de Pietate,

sive compassione Fraterna. CONMm νης garia iis, quἰ prasant. Virtas Deo gratis

Ama, qua sub nomine Cissed 'Idri clementiam , pium rem , benignitatem , ct misericordiam eo rebodit . Explicatur Deus psalmi S8. Adducuntur testimonia Matth. s. Luca 6. ad Hebri cap. a. , ct D. Petri Cis,sologi aurea sententia serm. 42. Eaporitur versus a 2 pr. ad Corintb. cap. r. Infirmiis dulici et e sant , alij revine, est alii mente. Infirmi corpora per Serapticum Doctorem ad tres Hasses redueantur. Benigna infirmorum etfratio. claritaris officiam est gratissmum Deo, O hominrbus . Quomodo Me o erum adimpleaedam fit, exponiror. Abusas et itandas T Senectus ahorum sas dis aurigeas. Infirmi mente triplicis gexeris sunt. Remedia tale triplier infirmitati congrua assigπavrur, O multa moralia documena ex sacras lite

ris , ac Pasrabar traduntur.

Uantum necessaria sit illis, qui ad Divinum Thronum propius accedunt , pietas, sive Compassio

fraterna, dubitare nemo poterit. Nam sublevatio humanae miseriae est actus misericordiae, & ideo hoc nomine Pietas, Cle-

133쪽

Clementia, solent in sacris literis exprimi, nomen enim 'dri Chesed, non tam Pietatem, Clementiam, Benignitatem, quam Misericordiam significat, quae virtus est Deo gratissima, voluit enim, ut non tam tum in aeternum aedificaretur in C is, juxta ea quae legimus Psal. 88. quia dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in Coelis, quam ut primatum super omnia admiranda ejus opera obtineret. inser tio es e us, inquit idem Propheta psal. 44. super omnia opera ejus. Hanc virtutem veluti totius perinsectionis summam nobis proposuit Christus Magis ster, & Redemptor. Cum enim dixisset Matth. s.

Estote perfecti sicut O Pater vester talestis perfectus

e i. Ad imitationem misericordiae Patris Coelestis nos postea invitavit Luc. cap. 6. Estote , inquit, misericordes, sicut, ct Pater vener misericors est. Haec illa virtus est, qua tamquam pretiosa gemma , altissimum aeternae majestatis solium ornatur, &cujus clarissimo splendore caeterae virtutes illustrantur. Pulchra quidem est castigeneratio, sed cum charitate, ut legimus Sap. cap. q. Placent quidem Deo sacrificia, sed absque misericordia contemnuntur dicente Deo Mich. cap. 6. Misericordiam volo, Θ non sacrificium. O qualia misericordiae ineffabilis documenta nobis praebuit Deus, cum per viscera misericordiae visitavit nos oriens ex altot Tradiderat ille prius per suos Prophetas excelsa tantae vi

tutis rudimenta, & praecipue per Isaiam, qui ut ii

mines

134쪽

UNDE IMA Q. Iri mines ad subveniendum alienis miseriis provocaret:

eos voluit meminisse carnis suae, inquit enim cap. 38. Cum videriis nudam, operi evm, ct carnem tuam ne despexeris. Hoc exemplum ab optimo Patre accopimus. Ut nostris miserijs mederetur Verbum C

ro factum est. Debuit, inquit A postolus ad Hebr. a. per omnia fratribus assimilari, ut misericorsferet . O fidelis Pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta

populi. In eo enim, in quo pastus est ipse, , tentatur

potens est O eis, qui tentantur auxiliari. . II. Aurea verti sunt D. Petri Chri logi dicta, quibus ille serm. a. Divinam nobis misericordiam Commendat. Magra, inquit, sunt opera Domini , sed magnitudinem praecellit misericordiae magnitudo; nam eu dixisset Propheta: magna opera Domini,adiecit alibi misericordiae eius super omnia opera ejus . Misericordia fratres, implet O mi replet terram, Domine, inquit, in Coeo misericordia tua. Ει idem ipse: misericordia Domini plena est terra. Et revera fratres, steri et totum, quod Deus fecerat, nisi misericordia subvenisset. Culpa, O ultio quidquid in

hunc mundum venerat, auferebant, quia ct fragilitas siemper tendebat ad lapsum, ct cogebatur ad vim dictam semper censiuraivdicantis. Sic Angelus, dejeμtur λ Cato, sede Parassise exulat homo, sic mundus. diluvio deletur, sic gentes confundantur linguis, da rvr gladio , sic exuriuntur Urbes incendio Divino. Hex AEgiptollebs educta, in Eremo occalelatar,sic te

135쪽

r , DISSERTATIO

ra hians vorat populum: Et ne multis. Sic Bdoram ultor cirim Sanguinis Romanus delevit exercitas GHaec est Christi magna, larga, sola misericordia, qua judicium omne in diem servavit unam, O homini t tam tempus ad paeniteritae deputavit inducias, ut quod a vitiis infantia fluscipit. rapit adolescentia, dit juventus corrigat velfenectus , ct de peccato ves anc paeniteat, quod emit iam se non posse peccare, o tunc saltem reatum deserat, quando istud reliquerit

jam reatus: faciat de nece late virtutem, moriatur innocens, qui totas vixit in crimine.

III. Neq;satis nobis est si Divinam misericordiam summis laudibus extollamus, nisi summa ope nitamur illam imitari, & per misericordiae gradus ad Divinum solium evehamur, de quo praedixit Isajas. Cap. I 6. Vers s. Et praeparabitur in misericordia solium. Convertamus oculos mentis ad Divinae Bonitatis fastigium, & frequenti recordatione disessae in nos misericordiae, ad ipsam misericordiam excitemur: misertus est Dominus humano generi, quod per primum Parentem a justitia ceciderat injusto amore potentiae. Cognovit figmentum no strum , recordatus est, quoniam pulvis sumus, &ita misertus est, ut fieret misericordia nostra, quare inquit propheta piat. 38. vers ulla. Adiutor meas ibi psallam, quia Deus fabreptor mera es, Deus meus, misericordia mea. Ut sitiret cum sitientibus, cum esurientibus esuriret, cum affictis tristaretur, tu

136쪽

baretur enm timidis , infirmaretur cum aegrotis, carnem nostram suscepit infirmitatibus obnoxiam, imo & mortem nostram, ut mors ipsa nobis debita

nobis non noceret. In redemptore ergo, ac PO

tifice nos ro infirmitatibus circumdato, di tentat per omnia pro similitudine absque peccato, admirabile habemus misericordiae exemplum, scientes, quod per viscera misericordiae suae vistavit nos oriens ex alto. Quemadmodum igitur sublimis. atque altissimus Deus, per misericordiam ad nos a cessit, in terris visus est ,& cum hominibus conversatus est, ita & nos misericordia ducente ad Thronum gratiae debemus ascendere . Ad quod promptius exequendum Doctoris gentium monita, quae mysterio, ac profunditate non vacant sedulo perpendenda sunt. Ipse enim I. ad Corinth. Cap. 3. vers. 22. & 23. inquit. Omris enim Ne a sunt, vos autem Christi, Chrictus autem aeri. Quae quudem Verba magnum Pietatis, misericordiaeque Divinae Sacramentum videntur innuere. Si enim misericors Pater omnia cum filio nobis donavit , & FLJium nostrum, & cum Filio omnia nostra effecit, ita omnia nostra ad Filium, & cum Filio ad Patrem sunt referenda, quomodo autem possumus omnia nostra, & nos Christo tradere, ut ipse nos ad aeteris num Patrem dirigat, nos offerat, donet, atque in perpetuum tradat, nisi in terris hujus clementio

simi filij membra etaiamur, ipsque tenacissimo

137쪽

nexu copulemur λ At quomodo unimur, quomodo copulamur, nisi per charitatem, ac miserico diam, qua&ipsi pro nobis morienti, &membris pro quibus mortem suscepit compatimur λ Dum enim compatimur, nos esse membra illius ostendimus, & dum proximorum languoribus commovemur , expressis misericordiae nostrae argumentis de claramus , nos esse eorum membrorum partes, quae Christus sua membra effecit. En quam necessaria misericordia illis omnibus, qui ad Divinae majustitis conspectum cupiunt ascendere, & qui in terris su

pra caeteros elevantur. r ita ι.

IV. Quia vero D. Bonaventura, cujus vestigia sequimur in hac sex alarum mystica expositione,m, sericordiam, sive compassionem, qua Ecclesiastici Pastores uti debent, & quam erga proximum exer cere tenentur ad alios actus istius virtutis reducit, nempe ad compassioncm , qua infirmi iunt subi vandi, ideo in hac explicanda aliquantulum immorabitur .

V. Infirmos in duplici classe constituit S.Doctor, cum alij sint infirmi corpore, alij mente: utrisque debet bonus Pastor prompto remedio subvenire. Rursus infirmi corpore ad tres classes reducuntur, alij enim in lectulo detinentur,morbo aliquo gravarii. Alij quamvis non actualiter decumbant, saepe tamen doloribus affiguntur. Alij denique ob aeta tem, sive ob aliquod eorporis vitium debiles sunt,

138쪽

atque impotentes, ut humanas actiones, & communia caeterorum hominum officia possint exercere. Infirmis igitur actuali infirmitate laborantibus su currendum est primo medicinae opportuno remedio. Et hinc Ecclesastici cap. I 8. vers. ΣΟ. Ante languorem adbibe medicinam Et cap. 38. Honora medicam propter necessitatem: Etenim istum creavit Altisianus . . Vers. 4. & seqq. Altissimus errauit δε terra medicamenta, ct vir prudens non abhorrebit mla. Nouiniis . ligno indulcam est a za amara δ Ad agnitionem iamtivam mirtus illarum, , dedit timinibus mentiam alti imas , honorari in mirabilibus suis a Et vers. ix. Da Deum medico, etenim illam Mominus creavit: Et non disicedat a te, quia vera ejussum nece ria. Quibus verbis docemur in lamguoribus tam nostris, quam aliorum, humana esse quaerenda remedia D Quia vitae nostrae, mortisque Dominus, ad quem in languoribus nostris prius est

recurrendum, voluit illa non esse a nobis contemnenda. Vistandietiam sunt infirmi, cum haec amoris , sive compassionis ossicia , MChristus praecipiat,& fraterna charitas exigat. Hinc Matth. Map. 23. reputantur aetemo praemio digni, qui inter caetera pietatis opera hoc etiam adimpleverunt. Infirmus,

VI. Haec autem benigna vistatio , quale sola- . tium infirmis conferat, testatur Seneca Epist. 8., ubi inquit Nibi multum tantulerant ad bonam Ua

139쪽

t16 DISSERTATIO

letudinem amici, quorum adhortationitas, vigiliis, sermonibas allevabar. Nilii is aegram reficit, atquadjuvat, quam amitaram assectas, nihil se expectationem mortis, ac metam surripit. IVII. Md quoniam multi sunt, qui dum his os

eth sese adimplere existimant, quia debitum m dum non servant, molestiam potius aegrotis esse-.runt, quam solatium, ideo non inutile erit, si hi viter insinuemus quomodo circa infirmos se gerere debeant illi, qui aut ex officio inserviunt, aut ex charitate visitant. Atque in primis commiserationem erga eos suadet D. Gregor ius Nagianz. oratiis. inquit: Si nihil habes ia comar magnam calamitos remediam eEmiberatio ex animo collata: acve G, ct sincere condolere, calamitatem magna ex parte levat. Et Epist. et 8 9. ad Tiract. Commiseratio magnam ad levandum dolorem vim habet; ct qai aeger es ejus, qui integra valetudine utitur, medicam manum requirit. S. Damascenus lib. a, parall. cap. 9 9. ad infirmorum visitationem ita adhortatur.

Si propter egestatem nihil babeas, quod pauperi impertias, te ipsam oster, ct verberum consolationem, ipsemuneris ista.adbibe. Infirmus eram, inquit, Onon vi Pactis me. Opes non babes 8 At pedes habes,

ct os, ct sermones. Ingredere, O consiolare, ac mae rorem ste , alacrioremque, ac patientiorem qr tum redde. Hanc commiserationem erga infirmos, antiquos etiam observasse memoriae proditum est&ne

140쪽

& ne sngulos commemoremus, sussicient quae in Trajano laudat Plinius junior, qui assiduus erat in aegrotis invisendis. Titus etiam, qui orbis amor ἐac deliciae vocabatur, aegrotantes non modo invis

bat, sed etiam per semetipsum reficiebat. De Adriano reserunt Lampridius ,& Spartianus, quod aegros bis, ac ter die, & nonnullos Maites Roma S, ac libertinos visitavit, solatijs refovit, cens lys sublevavit. Quam quidem consuetudinem excellenti quodam, atque heroico modo observarunt, retiis nueruntque viri pietate insignes, ac Christi imitat res , qui languores nostros tulit, infirmitates nostras portavit, ut nobis mederetur, illi enim summa quadam erga infirmos miseratione commoti, non facultates tantum suas pro eorum curatione prosu-derunt, sed extremo quoque periculo vitam eXpin

vIII. Haec autem Christianae Charitatis ammmenta exemplo debent esse ijs, qui infirmos vis, tant, ut sedulo perpendant, quid erga eos agere, quomodo in tam utili ossicio inredendu; illud enim non solis actibus corporis,sed affectu quoque animi, atque interna miseratione exercendum est. Curi sitas, non charitas est, si ad infirmum accedas, ut illum tantum videas, ut cum eo loquaris. Hoc Sacerdos, & Levita praestiterunt, qui hominem alatronibus spoliatum, gravnerque vulneratum prae tereuntes viderunt, nullum prorsus tantis malis sub-- sidium

SEARCH

MENU NAVIGATION