장음표시 사용
201쪽
Vers. 9. ejusdem Cap. 6. Isaiae. V - , ct Hera populo bale, aadite audientes , O .
varia quasita et ea hune Isaia mersam respondet Auctor. V.- delicet cur Iudai, e qaorum manibas Sacras Scripturas acceptamur , qua de Messa adtenta babentis, testimonia uou intelliai M. Au hodie etram ὰ Veteνibus recepta extet illa scientia, manarum s Divisuarumque rerum, in qua multi gloriantur semire profera e . Qua uam illa fuerit offenditur , errores , q LMν , es conspersa refellantur, O de antiqua , ω a a sui.- rem metbodo risieratur.
202쪽
Emini me lapius V. C. cum summa animi mei voluptate tibi albquid ex sacris voluminibus explicata , & inter caetera jucundum inter nos fuisse sermonem de eX-cellentia novi Testamenti, quod melioribus promissionibus sancitum est, & in quo Unigenitus Dei Filius Verbum aeterni Patris,abscondita a Constitutione Mundi nobis reVelavit, nos docuit, atque instruxit, nobisque patefacit vias ubrae , memini etiam te quodam stupore correptum,
diligenter a me quaesivisse. Cur Judaei, in quorum
manibus vetus testamentum usque ad beatam temporis plenitudinem conservatum est, & quibus iblud accepimus, ut haeredes Dei, Cohaeredes autem Christi, ad tantam ccecitatem devenerint, ut Pro phetarum vaticinia, quae Messiam venturum praenunciabant, & ejus praedicationem, mortem, Comversionemque gentium praedicebant, adimpleta eL se negent. Cum tamen quotidie illa audianta Doctissimis viris explicari, cum ante eorum oculos Versentur. Cum videant trophaea Christi ubique appensa, & Orbem ad Christum conversum vel inviti sateantur. Cum de hac re prolixius tractaretur, ad antiquam studiorum methodum serebamur, &quaenam illa suerit inquirebatur, an videlicet rerum humanarum, divinarumque notitia, modusque de
illis disserendi, quo gentis Iudaeae Patres, Filios, di
203쪽
eipulosque suos instruebant, sit omni ex parte re tentus , & aliqua adhuc ejus vestigia extent, illaque sint, in quibus Viri doctissimi se tantum profecisse
gloriantur,ut potuerint sere de omnibus rebus hujus altis subsidio disserere. Ut fixius quae tibi a me voce tantum prolata sunt retineantur, scripto quaesitis tuis satisfacio, &ne, dum brevis esse laboro, ob scurus fiam; Explicationem hanc meam in varias partes dividam. In prima agendum erit de Judae rum caecitate. In secunda, an integra perseveret antiqua illa studendi methodus, a qua multi se plura accepisse gloriabantur. In terria eius theoriam eX- ponam ; in quarta praxim ejus indicabo. A rque ut a prima Ordiamur. II. Solo aeternae sapientiae magisterio poterant homines pervenire ad intelligentiam mystcriorum, quae in veteri Testamento, quibusdam umbris, signis, ac figuris velata continebantur , & per adventum promissi Redemptoris, qui est ipsa Summi Patris sapientia erat a mentibus hominum auferem dum velamen ; patefacienda occulta, confirma dique sub tanto praeceptore homines ipsi in cognitione veritatis. Venit jam beata illa, & diu expectata dies, in qua populus, qui ambulabat in tenebris , vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est. Et quemadmodum adventante Sole procul abeunt umbrae, & teterrima noctis iacies in clarissimam diem convenitur. Ita
204쪽
veteRs Testamenti umbrae Divino Soli, & figurae
omnes, aeternae cesserunt veritati. Et quemadmodum qui odit lucem, qui exorto Soli, domus senestras claudit, semper ia tenebris ambulat. Ita Judaei, quibus olim Deus per Prophetas loquebatur,& quibus Iocutus est in filio, quem constituit haere
dem universorum per quem fecit & saecula, quem dedit praeceptorem in gentibus, ut aperiret oculos cce corum , quia ab ipso Dei Filio, vero magistro, Veraque sapientia recesserunt corci sunt, in tenebris ambulant, & quamvis sacras literas prae manibus habeant, nihil vident, aut intelligunt, cum illud veteris Testamenti velamen per fidem in Christunt esset auferendum. Haec est ratio ex doctrina Divi Pauli deducta. Ipse enim Epistol. a. ad Corinth. cap. 3. vers. l . sic ait de Judaeis. Sed ο tuli Iunt sensus eorum. Usique in hodiernum enim diem idipsum velamen in temone veteris Testamenti
manet non revelatam, quoniam in Chrim evacuatur. III. Hic est agnus dominator terrae, cujus ad en tum ex pectabant antiqui Patres. Hic agnus inno Cens pro nobis occisus, qui solus dignus inventus est aperire librum, & solvere sgnacula ejus, merbio igitur a sapientiae fastigio dejecti sunt, qui illum
non audierunt, qui contempserunt, & occiderunt,& ad occisum pro noli is non convertuntur. Perpetua confusone, & instabilitate videmus eos puniri
qui ipsam Israelitici populi expectationem in terris
205쪽
manifestatam, tantisque signis, ac prodigijs ostensam, & amare, & sequi, &lecti neglexerunt. Haec praedixit Deus per Prophetam suum Jer miam, qui imminentes miserias Judaicae gentis d Plorans , metuendum etiam illud supplicium indicavit, quo desertores Messiae justissime debebant
puniri; legimus enim cap. II. vers. II. Expecta tio Israel Domine: Omnes qui te derelinqvvvt consumidentur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt veram aquarum viventium Dominum.
Jam vides de Domino sermonem esse, qui est expectatio Istael . Et quis est expectatio Istaei nisi Mesesast Qui eum derelinquunt, non famam, non glo
riam, non aeternum nomen sibi comparant, sed contumeliam, & opprobrium. Scribentur in terra incedentium pedibus conterenda. 9uoniam derelis
querunt venam aquarum viventium Tominum.
Nempe Salvatorem, ac Redemptorem suum, a quo perennissimi fontes manarunt in populorum salutem. Ut praedixerat Isaias cap. I a. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Hoc pecca tum Juda, ut ait Ieremias initio capitis I7 .jam cita ti. Scriptum solo ferreo in ungue adamantino.Hoc omnium miseriarum sons, & origo; Ut merito Cum eodem Ieremia cap. 49. afirmare possimus:
perii consilium a Atys, inutilis facta est fastientia eoru. IV: Quicumque viderit Iudaicam stirpem tantis post adventum Messiae saeculis, profugam, assib
206쪽
ctam, dispersam, sine Rege, tae Templo, sine Prophetis, sine Scribis, ac Doctoribus, sine Sacerdote , & Altari, statim intelliget aliquod gravissimum scelus, quod omnia praeterita hujus gentis crimmina longe excesserit, fuisse commissum. Deus enim, qui cum iratus fuerit, misericordiae recordatur, numquam universum populum, tam longa, tamque implacabili castigatione punivit. Nam maximum quidem scelus fuit conflatio Vituli, Prophetarum occiso, praevaricatio Sacerdotum, de qua lib. 2. Paralip. cap. 36. vers. I . scriptum est: Sed
ct univers Principes Sacerdotum, ct populus praeva ricatisunt inique juxta universas abominationes gemitum, ct postuerant domum et omini, quamsancti caverat sibi in Prusalem. Et tamen ob tam gravia delicta filij Israel Babylonica captivitate sunt puniti,
quae duravit septuaginta tantum annis; quo tem p ris spatio, nec Sceptrum, nec Prophetas Hebraei amiserunt. Cum igitur ostendere non possint Iudaei quod nam scelus post Babylonicam captivitatem commiserint, quod gravitate sua omnia praeterita superaverit, armaveritque ad vindictam, Dexteram Dei ultricem; Iam constat eos ideo derelictos, &affictos, sine instructione sapientum, atque assam Prophetarum esse tot currentibus jam saeculis quia Messiam aeternam sapientiam no cognoverunt , quia derelinquerunt sontem aquarum viventium Dominum, extra quem nec sapientia, nec
207쪽
salus, nec pax, aut securitas, aut felicitas esse potest. U. In malivolam animam non introibit sapie tia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sapientiae cap. I. expressum est. Et Provem. I. inquit eadem Sapientia. 9ui satem me audierit, ab aetimore requiescet, ct abundantiaperfruetur, timo-νe malorum sublato. Et cap. 2. Si intraverit S pientia cor tuum, ct scientia animae tua placuerit, consilimn custodiet te, 9 prudentia strvabit te, ut eruaris a via mala. Merito igitur infelices, ac in- spientes sunt, qui veram sapientiam totius felicit,
iis principium non quaesierunt, venientem in temras Contempserunt. Stultus est qui erudiri deside-Tans , praeceptoris verbum audire recusat. Cum autem Deus sapientia, verboque homines instruat,& Unigenitus Filius ejus sit paternae sapientiae splendor, lux vera, quae illuminat omnem hominem v nientem in hunc Mundum, quam qui sequuntur, non ambulant in tenebris. Mirum non est, quod in ignorantiae tenebris versentur Judaei, qui Divinum Verbum a Patre missum non audierunt. Hinc
D. Augustinus sermonem de Epiphania Domini. Considerans, quod Magi ab oriente prosecti, Christum natum Judaeorum Regem requirebant, quem tamen Judaei ignorabant licet de ejus nativitate in Bethelem Iudae Prophetias haberent, sic ait : Ma goram istaminatis metuum restimoniam caecitatis
208쪽
extis Ddaestram . In terra eorum isti requirebant. quem isti in sua nox agno sicebant. Demum Concla dit. 9uid aliud hic signifieavit Tisina Providemtia, nisi apud D es solas Divinas literas rema PDros , quitas gentes instruentre illi excam L
209쪽
rinam faerit Antiquorum methodas, de humanis, diminisque rebar disserenia, O 6asdem partitio Aia piabetaria revolutiones qu1bur Prophta utebantur,s ' qualis eorum abusus. Pisbagora symbola ex
D alteram partem eruditissimae i
terrogationis devenio, an scilicet extet nunc in Judaicis monumentis mirabilis illa selendi methodus, in qua multi gloriati sunt, & se de omnibus rebus poGse quaestiones instituere palam dicere non sunt veriti . Amplum, ac spatiosum mare ingredimur, quod dum multi navigare tentaverum inciderunt in scopulos, nec ad desideratum veritatis portum perve nerunt . Ego ea, qua potero, Claritate rem tibi explanabo , & paulo altius repetam istius scientiae originem . Veteres Judaei methodum suam differendi de terrenis, divinisque rebus cabalam appellabanta verbo op quo idem est ac accepit. Sibi enim traditam a majoribus hanc doctrinam assirmabant, &haec
210쪽
haec in duas dividitur partes, cum enim de rebus naturalibus pertractat, appellatur opus de Berescit. Cum vero de divinis mysteriis agit, tunc dicitur opuS de Mercava. Utrumque opus elementis He braici Alphabeti, suisque symbolis, quinquaginta portis, triginta duabus semitis, decem numeratio nibus, quadruplici systemate, & demum revolutionibus supradicti Hebraici Alphabeti absolvitur; In hujus scientiae expositione multum quidem laborarunt, Ioannes Reuchinus, qui tres libros composuit Leoni Decimo Pontifici Maximo dicatos.Joamnes Picus Mirandulanus, Joannes Carolus Sarac nus, Archangelus Burgonovensis, Paulus Riccius, Joseph Volsinius. Rittangelius. Raymundus Lublius in arte magna magnarum artium. Paulus Scaliger Epistemonis Catholici lib. primo, & lib. und
Cimo . Petrus vero Gregorius , ut Raymundi inventionem studentium usui magis accomodaret, &clariorem red deret, librum composuit, cui titulus, sintaxis artis mirabilis, multi tamen eorum dum ibbero pede per lubrica, ac suspecta incedere voluerunt, lapsi sunt in eos errores, quos vitare debuerant, ut insta explicabo.
II. Sciendum interim est Alphabetarias revol tiones, quarum subsidio Cabalistri aliqua loca veteris Testamenti explicabant, & quas potissimum