Dissertationes in Isaiam prophetam siue Lucernae propheticae pars altera ... auctore ... Julio Anton. Maria Roboredo ..

발행: 1721년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

48 DISSERTATIO

testatur eumdem, invitante Dionyso vini choam hausisse, & praemium tulisse . Quin & Mitridates

tantae bibacitatis accusatur , ut plus haurientibus praemia proponeret. Nicolaus Peripateticus in Io 3. ni floria quem citat Alexander ab Alexandero dierum gen. lib. s. cap. a I. Quid plura Θ De Firmo narrat Flavius Vopiscus, quod fuit ei contentio cui Aureliani ducibus ad bibcndum; Nam quidam Ba hurus nomine de numero vexillariorum notissimus potator cum ad bibendum eumdem provocasset, istulas duas plenas mero duxit, & toto postea convi

vio chrius fuit . . P.

IX. Cum autem in convivijs se ad bibendum potentes ac sortes ostenderent Iudaei,& ab antiquo umpatrum temperantia recedentes , corruptos Gentium mores, ritusq; imitarentur, merito reprehemduntur a propheta nostro; quod ijs vitae commodis, quibus ad pietatem, viam sibi parare debuerant, impie abutebantur, Divinamque beneficentiam offendebant, & ideo inquit: O opus Dei non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. omnia homini Deus concessit, non ut rebus serviret, sed frueretur. Ludens in orbe terrarum sapientia, voluit, ut deliciae suae essent inter filios hominum. Et ut homineS,quos usque ad delicias amavit, delicias suas extra orbem quaererent, delectarentur ab ubertate Domus Dei, segregarique caducis rebus, quae occidunt, S se nescunt torrente Divinae voluptatis potarentur. AL

62쪽

Iicit nos Coelestis amor rerum utilitate, ac pulchritudine , ut per ipsa rerum creatarum vestigia , &per ea, quae subiecta sunt pedibus nostris, ad incommutabile bonum, ad summam pulchritudinem πω ducamur . An qui omnia servis donat, ideo donat, ut rebelles faciat, aut ut in amore contineat pDeus nobis haec Otia fecit. X. Sed Deus ille, qui liberalissima sua dextera tot, tantaque homini contulit beneficia hominem ipsum ad se vocavit, Voluitque, ut terrena, quibus fruitur, essent stipendia corporis animae servientis, non autem merces, aut finis animae immortalis, quam sola beata patria recreat, solus Deus vere allicit, &implet. Hinc turpe, atque indecorum est, ut homines signati lumine Divini vultus in tenebris veria.

sentur, nec opera manuum aeterni artificis consde

rent . Divinum donum est quidquid ad Corporis

conservationem, utilitatemque recipitur, & hominem , quem nudum, pauperemque exposuit natura suis bonis ditat naturae auctor, Omniumque rerum Conditor Deus, ut ad primum omnium principium accepta bona reserantur, totusque Dei sit homo ipse,

in cujus admirabili formatione sese Divina manus

exercuit.

63쪽

DISSERTATIO

DISSERTATIO

PRoptere, dilatavit Infernus animam suam, & aperuit ossuum absque ullo termino, & descendent sortes ejus,&Populus ejus, & sublimes, gloriosique ejus ad eum.

Vox Dora maria tae Sarea Scriptura usurpatur. Exemis

plum Iob Iq. m. Ig. Laservus alia nomina sortitur. Exempl. Peccap. a. v. 9. Tartarus ex Plutarcto unde dictus . Infernus quare dieatur terra miseria . origo moers T phet, & Gehennae. Moiam inheb quid P -6us Io. cap. 23. 4. Reg. explicatur. Item exempl. Matth. II. ω6 42., 9 23. RLA . Luca I s. v. 24. Apocalin. Iq. m. Io., ω ΣΟ. v. 9., ct a I. v. 8. Apud nubetam nomen Inferni refertur adsepultarum, ct quam , qua expositio consonat eum m. et s. hujus Capitis. StipendFum peccati mors. Allia e resudo exire aliud mori. Maseria o S. Scriptura umbra mortis dicuntar . A meeatis omnia mala oriuntur. Sisar mulieres in partu dolent , Ac necatores injustriam concipiemex , Iraeand, deserιptio . Virtus res facilis mitium, difficilis. Pecca tum esῖ rei- mortis stimulus o Deus non utatur ru pressitione v in vorum. Nos quoties pereamus toties mortem vocamus. . Omllibarramus nascendi, moriendique deputatum est. Cap. Eleebiel. a a. explicatur, Ciaritas ad aeat, pecoatum I verist.

I. Cum

64쪽

Um haec vox Insemus varie insacris literis soleat usurpari,atque ex ejus explanatione amplus sese nobis ad Divinam eruditionem cam pus aperiatur , ideo non inutile existimo, si in ejusdem Vocis varietate exponenda aliquantulum immoremur . .

II. Solet Inferni nomine denotari omne id, quod profundum est, ac latens; sic Job cap. 26. Nudus est Infernus coram illa. Generaliter quoque nomine laserni significantur ipsa remotissima terrae latibula,&secretissima terrae viscera, sic Pal. I 38. Bascend ro in Caelum, tu istis es. Si descendero in Infernum, ades, ubi pariter advertendum, innificationem Inferni extendi ad omne id, quod est Coelo inserius, ac sublunare. Frequentissime autem Inferni vox pro sepulchro apponi solet, ut Job Iq. vers. I 3 .uuis mihi hoc tribuat, ut in Inferno protegas me. Vertit Pagninus: utinam in sepulchro alscondas me. Et Meno ch. exponit: Pua dicat libenter si fieriposset vita

carerem toto hoc tempore, quo me cruciari si vis. Sumitur denique haec vox ad denotanda inseriora illa remotissima loca, seu carceres, quibus animae det, nentur, & hinc aliquando limbum, aliquando purgatorium, aliquando miserrimum impiorum damnatorum statum significat, ut perspicuum est unicuiq; Divinas Scripturas legenti.

65쪽

III. Infernus autem prout infelicissimum damnatorum locum generaliter exprimit, alia quoque, &varia solet nomina sertiri. Nam dicitur Tartarus, quae quidem vox semel in novo Testamento Occurrit , ut a. Petri cap. 2. vers. q. Deus Angelispeccanoribus non pepereis, sed rudentibus Inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos. IV..Antiqui, quos refert Plutarchus de consolatione ad Apollonium Tartarum appellabant Murκρον idest Carcerem justitiae, atque ultionis , unde Virgilius 6. AEneidos. Hic locus est, partes, ubi se via findit in ambas Dextera, quae Ditis magni sub moenia tendit Hac iter Eliseum nobis: sed laeva malorum Exercet poenas, ct ad impia Tartara mittit.

Tartarum autem sic dictum volunt a verbo Tαρατ

quod est Conturbo, eo quod in illo miserrimo Carcere Omnia perturbata fuit, & nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitet. Tartarus etiam dici pomtest infelix ille Carcer a tremore frigoris. Unde idem Plutarchus in opuscolo de primo frigido sic ait. Siscvt ergo olendore deficiente tenebrosius sit aer, ita co ure deficiente, quod restat, nihil aliudest, quam serfrigidus, ita etiam Tartarus dicitur a frigore, quod etiam Hesiodus do it Tartarum appellans aerosum, O qui horrore tremunt, ac quassantur Ταρταρκυν di

evntvr .

V. Tenebrosum , umbrosumq; locum nomine

66쪽

Tartari descripsit Virgilius eodem lib. 6. Tum Tartarus ipse , Sispatet inpra eps, tantum tendis, sub umbras Duantus ad aethereum Caeli senspectus Olympum.

VI. Infernus etiam Iob cap. I o. vers ult. dicitur terra miseriae, & tenebrarum, quia videlicet infelices animae, quae Deum summum bonum dereliquerunt , aeternamque haereditatem amiserunt, Perpetuis miserijs mancipantur, versanturque in horribili-hus tenebris ejectae a Patre luminum , cujus vultu omnia beantur, atque illustrantur.

VII. Neque minori animadversione digna sunt alia nomina, quibus uti solet Divina Scriptura, ut non tam horrendum illum damnatorum locum, quam supplicia significet. Nam Isaiae 3 o. Vers est. legimus: Praeparata est enim ab heri Tophet, a Rege praeparata, profunda, ct dilatata. Nutrimenta ejus ignis, ct ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succedens eam. Marci autem cap. 9. vers. 43.,& seqq. locus damnatorum Gebenna dicitur, & qui

malo exemplo alios ad peccandum inducunt, dicuntur ire in Gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi Vermis eorum non moritur, & ignis non extinguitur. Harum autem duarum vocum Tophet, O G hennae origo altius repetenda est. Nempe a Caeremonia illa, qua Idolo Moloch filij a Veteribus comsecrabantur, ut videre est 4. Reg. Cap. 23. Vers. I . ubi expressum reperitur. Contaminavit quoqxe Π-

67쪽

s DISSERTATIO

phab quod est is Convalle filii Ennom: Et nemo consecraret filium suum, aut iam per ignem Goloch. Idolum hoc erat ab Ammonitia inventum, quos Iudaei finda quadam superstitione sunt imitati, erat autem statua quaedam concava, intus vero ab igne substructo cadens, in quam per Sacerdotum manuS concremandi pueri introducebantur ; Et ne ipsorum lamentis, ac Commiseratione parentum, sacrificia pediturbarentur , pulsabantur interim tympana, ac omnis illa vallis confusis clamoribus personabat . Haec vallis Ennom cujusdam Jebusaei, erat pars quaedam vallis Cedron, appellabaturque Tophet a nomine Hebraico eim Toph, quod tympanum significat, Gebenna autem, ac Ennom a'Nahem, quod idem est, ac ingemuit. Quia autem in laserno sempiterni sunt ardores, Confusisque clamoribus horrendi illi vindictae, ac justitiae Carceres replentur, ideo ut in animis hominum atrocissima supplicia imprimere tur, ad illa exprimenda, locus ille notissimus adductas est, & horrens caeremonia cujus erat apud Hebraeum populum frequens commemoratio. VIII. Praetereo caeteras voces ad expressionem terribilis hujus loci, & aeternorum suppliciorum ad hibitas, ut Matth. cap. II. vers. 42. Aittent eos in caminum ignis. Et cap. as. vers. 4r. De maledicti in ignem aeternum. Luc. I 6. vers. 24. Crucior in hac flamma. Apocali p. I 4. vers. I o. Cruciabitur irae,acsulphure. Et cap. 3o .vers. 9. orassus eII in stagnum ignis.

68쪽

ignis. Et cap. 2I. vers8. Pars illorum erit in stagno ardenti igne, ct sulptare. IX. Ut autem redeamus ad expositionem versus I . nostri Prophetae, ubi inquit: propterea dilatavit Infernas animam suam. Quamvis prophetica dicta possint ad ipsum Insernum referri, prout est infelix

damnatorum, Omniumque suppliciorum teterrimus Carcer, quem promeruerant Iudaei,idololatriae, venutri, atque libidini dediti, hic tamen potest ommode aptari sepulchro; Eo quod in ipsa convalle C dron prope quam erat, &ara Toph, & Gehenna, communia Judaeorum sepulchra reperirentur. Ut videre est 4. Reg. cap. 23. vers. 6. ubi de Iosia legimus. Et esseret fecit lacum de domo Domin oras 3 rusalem in convalle Cedron, ct combussit eum ibi, ct

redegist in pulverem , 9 projecit Fupra sepulchra vulgi.

Cum autem & Toph , & Gehenna Infernus dieantur , Infernusque appelletur sepulchrum , ut supra exposuimus, poterit hic locus non tam de Inserno intelligi, prout est locus damnatorum, quam de s pulchro . Quasi olom: Propheta, dum neglecto Domino , quem laudare quotidie debetis ob eximia, summaque accepta beneficia, ora vestra ad cantus, ad epulas, ad ebrietatem aperiuntur, etiam sepulchra os suum aperiunt, seque absque ullo termino dilatant, ut vos deglutiant. l Quem hostium gladius non interfecerit, vel crapula vcl sames, vel libido .ccidet. Vestris stae eribus provocgbitis mortem, quae

69쪽

quae vobis longam, ac felicem vitam promittebant. Consonat haec expositio cum vers. a S. hujus capitis, ubi legimus: Elfacta sunt morticina eorum quassis cus in medio platearum. Quibus verbis denotat Propheta , Deum sui populi scaelera temporali etiam

morte puniturum. ιX. Est mors stipendium peccati, nec illa terrarum orbem pervasisset, si homines in justitia, quam

a Deo acceperant, perseverassent. Omnes cum primo Parente in pomo gustavimus mortem: dictum ei fuerat a Domino Genes. I. vers. IT . De ligno autem scientiae boni, ct mali ne comedas, in Documque enim die comederis ex eo, morte morieris. Istius legis transgresso mortem introduxit. Nec putare debemus divina eloquia non fuisse adimpleta, quia gustato pomo, non statim mortuus sit primus parens. Aliud enim est e Mundo exire, aliud est mori, unum amiserijs, & calamitatibus eripit, alterum inter miserias versatur. Unum est desinere mori posse , alterum semper mori. Quotidie morimur, quotidie nobis demitur pars aliqua vitae, & tunc etiam cum cresci mus vita ipse decrescit. Voluit Deus justissimus uutor , ut atrociorem experiremur mortem, quo poena fuit productior. An non mors continua, conflictari cum laboribus, cum timore, cum solicitudin, bus, quae nos quotidie torquent, vexant, ac veluti

in varias partes discerpunt ρ Verti me ad alia, inquit Ecclesiastes cap. 4. Et vidi calumnias, qllae sub Sele

70쪽

geruntur, O lacrγmas innocentium, O neminem con solatorem, . nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos.st laudavi magis mortuos cluam Civemes: Et feliciorem utroque jxdicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala, quae sub Solemht. XI. Hinc est, quod miseriae, angustiis, caerem

que calamitates, quae ob peccatum sese in omne genus humanum simul. effuderunt, umbrae mortis in s

eiis literis appellantur; Et praecipue Ps. 43. Versa I. quoniam humiliasti nos in loco a ictionis, cooperuit nos

umbro mortis, nam ut inquit Nicephorus: umbra modo quodam exemplar imitatur, umbram igitur moditis , mortifimiles a mones vocavit. Frustra de rerum natura conquerimur cum illa nobiscum benigne se gesserit, frustra aut elementorum viciis tudines, aut vitae miserias, aut hominum inconstantiam, invidiamque accusamus, cum potius lugere, & accusare debeamus vitia, quae omnium malarum origo extiterunt. Superbia, avaritia, libidine, ira, gula, invidia, torpore, mala omnia provocantur, gladius mortis acuitur, & dum longioris vitae spes allicit . eL fodiuntur sepulchra. O vitam peccatorum insci cem miserijs, ac doloribus plenam, mortis sociam ,

sepulchrorum incolam i Si peccati supplicium est,

ut non sine dolore a mulieribus partus effundantur; Etiam peccati poena est,ut qui injustitiam parturiunr, acerrimos dolores concipiant, quibus affigantur, di quotidianae morti damnentur. Ecce de peccat

SEARCH

MENU NAVIGATION