장음표시 사용
21쪽
tronio nostro dubitauisse, ac deliberauisse, an is es.set C. Petronius Tacito memoratus ilia rebus Neronis: audacterque sequeris tenui fultam tibicine opi nionem vel potius conjecturam Petri Pithoei, Cla dii Bineti, Iani Dousae, dc insequentium plerorumque Petronii Commentatorum, qui Neronis Ain; gusti aequalem faciunt , ac putas Trimalcionis nomine Neronem a Petronio designari. Atqui Tri malcio inter seruos venales aduectus est Romam :Vbi ratiocinari didicit, deinde dispensator factus est:
uti Petronius ipsemet verus ac pridem editus d cet.Αnista in Imperatorem Neronem conueniunt, paterno genere nobilissimum , materno etiam familiae Caesarum adnexum 3 Iam uxor Trimalcionis Fortunata re de nomine fuit: femina viri sui simillia ina, ex egente locuples facta, adeo ut nummos modio metiretur: sicuti Petronius indicat hisce verbis. Et modo quid fuit Z Ignoscet mihi genius tuus: noluisses de manu eius panem accipere. At Neroni Aug. uxores non aliae fuere quam nobiles de clarae,
Octauia dc Poppaea: b quibus Octauia etiam Clauia dii Aug. filia exstitit. Nam Achan libertam pellicis
habuit, non iustae uxoris loco. Praeterea jam senex erat Trimalcio: at Imperator Nero annum aetatis XXII. non cxcessit. Trimalcio illitteratus δc fatuus
inducitur a Petronio ; quales multi diuites, qui obscurissima initia habuere: Nero Aug. dc eloquentiae dc historiae studuit, ac Poeticae. Trimalcioni in deliciis fuit puex vetulus, lippus , domino Trimal-cione deformior: si Arbitro credimus. At Neronitox dc tam leste cum aetate tum forma deliciae erant, ut Iuvenalis de eo delectu sic referat in Sat. x.
22쪽
Nec praetextatum ropuit Nero loripedem, vel Strumosum,atque utero paritergibboq, tumentem.
Quod ad Petronium nostrum pertinet. jure meri loque de eius aetate dubitauit Lipsius, & Petro nium qui fuit aequalis Neronis, cum Petronio Satyricorum auctore confundere timuit: cum animaduerteret ab Cornelio Tacito in lib. xv I. Anna lium relata de P etronio, haudquaquam Petronio Satyrici scriptori majore ex parte conuenire. Certe ambo de nominibus discrepant. Prior dictus est ius Petronius, aut Vt Plinius & Plutarchus vocant, Titus Petronius, δc inter paucos familiarium Neroni assumptus est elegantia arsiiter, quod doctos viros in errorem induxit: sed Arbitri nomen non tulit : posterior seu Satyricorum auctor, propriis nominibus appellatus est Petronius Arbiter, quemadmodum a Fulgentio in lib. H. dc III. Mythologiae vocatur: & nunc sub Petronii, nunc sub A bitri nomine a Terentiano Mauro, a Diomede, a
Seruio Honorato, a Macrobio Theodosio, a Mario Victorino, ab Hieronymo, de a Sidonio aliisque laudatur. Praeterea Caius Petronius, si qua Tacito fides, Proconsul Bithyniae, & mox Consul extra ordinarius fuit 1, inter paucos Neroni Aug. familia- imus: magnas opes, magnam familiam habuit: homo ignauus&deses, dc otio ac mollitiis fluens, erudito luxu ac scientia voluptatum acceptissimus vitioso Principi.At Petronium Arbitrum cum multi
laudent scriptores Latini,veteres ac recentiores:nemo tamen magistratus eum ullos gessisse, nemo diuitem,nemo amicum Imper Neronis fuisse, aut jussu ejus periisse memoriae prodidit. Bibliotheca qui-
23쪽
dem Vaticana quaedam Petroniana in codice scripta seruat, & his Iulii sujusdam epigramma praefixum,in quo Petroniim Neronis amicus Vocatur,
Arbiter arbitrio suo dicitus ipse fertur. Sed hoc
hexastichon ut incultum est, corruptum, ac recens;
ita nullius apud doctos in historia auctoritatis. Denique Caius Petronius paullo ante mortem coactam sagitia Principis , sub nominibus exoletorum feminarumque 2 nouitate cuiusque stupri , perscripsit atque obsignata misit Neroni: ut Cornelius T citus in lib. xvi. Annalium tradit. Quid habent ista cum Petronii Arbitri opere commune Θ Cati Petronii famosus libellus breuissimus fuit: at Petronii Arbitri Satyra grandis atque verbosa, vel justum putius opus exstitit: ut ex P cironianis quae superstini,& ex his quae laudantur a variis auctorjbus desideranturque, facile intelligi potest: adeo ut jure se sitan queratur Dousa simul dc affirmet, . vix deci mam totius operis partem ad nos peruenisse. Immo&plures erant Petronii libri, non Satyricon in recto singulari, sed Satyricon, hoc est Satyrarum in secundo casu plurali inscripti; ut Ciceronis Rhetoricon, Virgilii Maronis Bucolicon & Georgicon, Valerii Sorani Empticon , Aurelii Nemesiani Cynegeticon,Marciani Felicis Capellae Afri Carthagi Densis Satyricon libri vi r. de nuptiis Philologiae. Certe Tegentianus Maurus de sinetro iambico claudo sic ait, At Arbiter disertus Libris suis frequentat. Et a Mario Victorino de Metris Arbiter Satyriconlaudatur, non Satyrico, aut in Satyrico. In veteri
quoque Glossatio Petri D nielis haec verba reperio.
24쪽
DISSERTATIO. DExcelsissimus dicitur a Petronio in primo Sat rarum: quod idem est atque in primo libro Satyricon. Miseium facio Fabium Planciadem Fulgentium in libro Continentiae Virgilianae, a quo Petronius in Euscio laudatur. Libellus Cati Petronii pro codicillis haberi poterat, &noctes ac stupra Domitii Neronis,& in eum coetum admissorum atque ad omnem libidinem adscitorum exoletorum feminarumque nomina ; quid quisque ibi nouissime feciss ent, quid passi essent, paucis exponebat. Fiisti nihil ; omnia
vera. Contra Petronius Arbiter M. Varronem in Satyris Menippeis imitatus ex parte, prosa oratione variis carminibus mista sub falsis nominibus tamquam stib persona mores hominu otauit, ac vera aetatis inae vitia carpsit: atque uti ipsemet ait, in opere nouae simplicitatis Sermonis puri non trifilis gratia ridet:
'uodquefacit populus, candida lingua refert. Si quod faciebat populus , retulit Arbiter , ut ipse assirmat; de Neronis stupris ne cogitauit quidem. Non igitur ilia Neroni flagitia, sed sua populo, sitai mentuti ac senibus vitia Arbiter & corruptos mores exprobrauit: ac scuti vere asserit epigramma Vaticanum, cur enim clus testimonio in re apertios a & omnibus patente uti mihi non liceat ξ Petron; carmen diuino pondere curritet uenum mores arguit atque fenum. Nimirum fictos casus amatorum opus Petronii Ambitri continebat: veri nihil, omnia ficta.De quo opere Macrobii Theodosii in lib. I. Commentariorum in Somnium Scipionis verba sunt haec. Fabulae, qua rum nomen indicat fasi professionem , aut tantum
25쪽
conciliandae auribus voluptati, aut adhortationi quoque in bonam frugem repertae sunt. Auditum mulcent , velut comoediae, quales Menander ei ve imitatores agendas dederunt: vel argumenta fictis casibus a torum referta, in quitas multum esse Arbitrum , vel Apuleium nonnumquam lusisse miramur. Denique nunc in declamationes umbratiles scholasticas inuehitiir Petronius Arbiter: nunc Poetas deridet carmina sua in theatro,in balneo, in pinacotheca populo intempestiue recitantes: modo
picturam , statuariam, Diale isticam, Philosishiam,
Astronomiam, eloquentiam, ceterasque. artes in
genuas defecisse queritur : modo Trojae Halosin versibus iambicis describit: nauigantium etiam rixas, reconciliationem dc naufragium, bellamque de matrona Ephesia fabellam enarrat: interdum regulas carminis exponit. Sequuntur de bello ciuili Caesaris & Pompeii versus heroici fere trecen ti, es de capi toribus aut heredipetis elusis non pauca. Qui non videt ista singula ac uniuersa nihil
ad Cait Petronii libellum, nihil ad Neronis flagitia
noctesque pertinere, sed meram esse nudamque ac . simplicem vitiorum & desidiae humanae reprehensionem , sale dc morda*i aceto conditam : is plane nec in litteris nec in ulla alia re quidquam videt aut judicat. Ianus Dousa, ut Petri Pithoei conj cturam de aetate Petronii confirmet, scribit duas sententias aut parcemias, videlicet non bene olet, qui bene semper olet, & ingeniosa gula est, a Martiale &a Petronio ex aequo vsh pari: aliam item gnomen, Primus in orbe Deos fecit timor, Statio in libro m. Thebaidos cuin Petronio esse communem: eX qui-
26쪽
DISSERTATIO. Mbus tamen sententiis primam Hieronymus in epistola ad Demetriadem , postremam Fabius Pla clades Fulgentius in libro I. Mythologiae vere an falso nescio ) Petronio tribuant. Quid tum ZIdeone credemus Petronium Arbitrum Neronis Aug. aequalem, & Statio atque Martiale vetusti rem fuisse,ambosque haec hemistichia Petronio potiusquam Petroniim ambobus debereὶNonne Placidius Lutatius putat, & disertis verbis est, Arbiatrum hemistichion supra laudatum de origine si perstitionis a Papinio Statio accepisse λ Idem pland dicendum deversu, quem Hieronymus ad Deme-xtiadem affirmat apud Arbitrum reperiri. Igitur hemistichium de odoribus Hieronymus non Ma tiali primo auctori , sed Petronio ; hemistichium alterum de superstitione Fabius Fulge itius non Statio uti facere oportebat, sed eidem Petronio si seruit,propterea quod utrique haec apud Petronium legerant & legisse meminerant ; apud Statium Sc
Martialem aut non inuenerant, aut saltem inueni se non recordabantur, nec multum curabant an ab
aliis scriptoribus priusquam a Petronio fuissent usu
Quare facile dc libenter accedo Henrici Valesii
fratris mei sententiae, qui Petroni Arbitrum primcipatu Neronis multo recentiorem,ac natione Gaulum fuisse,atque inprouincia Viennensi sinibusque Massiliensium Graecorum habitauisse credit, adductus hisce Apollinaris Sidonii versibus, haut satis hactenus examinatis intellectisque , in carmine XXIII. quod inscribitur Narbo. Et te Massiliensium per hortos
27쪽
Graii cespitis Arbiter colonum, Helle ontiaco parem Priapo. Ita enim emendandum versum medium frater exi stimat, cum legatur in editis Sidonii exemplaribus, Sacri stipitis Arbiter colonum.
Nec dubitat in priscis Sidonii codicibus scriptum fuisse Crai cespitis , seu Grai cessitis: quod cum non intelligeretur a legentibus,in sacri stipitis perperam mutatum sit. Quae vulgata lectio haud dubie vitiosa est, ac ferri nullo modo' potest. Q aippe si sacristipitis nomine Priapum ligneum designare volui .set Sidonius, s simulacra enim Priapi custodis ho
torum ad eorum ostia collocari consueuerant) Pri pi in hortis Massiliensium positi colonum Petronium
Arbitrum vocaturus non fuit,sed cultorem. Deorum cnim vel simulacrorum cultores Latini scriptores di Xere : colonos Deorum aut statuarum nequaquam dixere. Praeterea etiamsi gratis concessero, colonum
Priapi pro cultore & veneratore Latine dici poste: tamen nec vel tum suus tribus hisce versiculisses asus constabit: fatendumque erit Sidonium bis duobus in versibus continuis Priapi sine causta meminisse.
Te Arbiter per hortos A fassilien sum sacri stipitis seu Priapi lignei cultorem, Priapo Helle 'ontiaco parem. Quo quid frigidius scribi, quid etiam ineptius excogitari potest 3 Sidonius igitur scriptor Gallus
in suo Narbone apertissimis verbis Arbitrum Gallum agnoscit: quem propter obscenitatem , & ob amorem hortorum Priapo comparat, & in hortis Massiliensium spatiantem, ac delicate desidentem nobis exhibet. Quae Petronii in hortis mora,SI judicium ejus de Epicuro, quem patrem doctuin in ame
28쪽
feri , id est in Philosophia vocat, & hominem esse diuinum est, qui somnia, & ejusmodi ludibria f. cetissima ratione condemnet; turpis quoque flagitiorum adulteriorumque relatio cum impietate conjuncta mihi persuadet ipsum secta simul ac vita Epicureum fuisse , summum bonum in voluptatibus corporis ponentem. Huic virum doctissimum P trum Pithoeum admodum miror, qui sibi videri est, ab Sidonio tribus versibus supra laudatis non tam Arbitri patriam quam mor es designari, Massialiensium moribus Plautino prouerbio ct Athenaei historia notatis simillimos. Quasi horti Massiliensium
mores eorum corruptos atque degeneres indicare
potius apud Sidonium valeant aut debeant, quam Petronii Arbitri domicilium, ibi voluptatibus v cantis , ac in hortis otiantis. Certe ipse Arbiter moris cujusdam Massiliensium mentionem fecit, tamquam sibi notissimorum: quoties pestilentia laborarent, unum e pauperibus qui se sponte obtulisset, per annum sumtu publico
delicate alentium , ac postea ornatum verbenis δίvestibus sacris per urbem circumducentium cum exsecrationibus , ut in psum mala ciuitatis recuderent , atque ita demum praecipitantium in mare,
Quod in Petronio sibi lectum esse , scribit Seruius Honoratus in illud libri m. Eneidos hemistichium, Auri sacra fames. Sed nunc in Petronii opere man co ac mutilo quale habemus,de more isto Gallicano Massiliensium , homines pro salute publica deii uentium nihil reperitur. Proinde non miror Petronium Massiliensis agri cultorem, patria quidem Gallum , sed domicilio semigcieculum , libenter
29쪽
Graeca nomina usurpare ,Vt schedium pro malo dccxtemporali Poemate tropica , embolum nauis pro rostro; methodium, paronychia , cor mbion, pro capillamento seu galericulo; hypogeum Vel 'pogaeum
pro conditorio seu monumento casulave subterr nea, mi πάrrat,schema pro figura Orationis , apodixiκε, telos; automata pro motu corporis voluntario planos ,parapsidem, tricliniarchem, chiramaxium, omphoniam, hydraulem, pinacothecam , diaetam , & sia milia. Non miror eum Graecis in nominibus Graecas terminationes fere semper retinere : V. g. -- cyltos, Polyaenos, Giton ; Ascylton in I V. casu, Encolpion , Polyaenon , satyrion i aera , platanona, δε-phnona , Coraca, Crotona , Platona, Gitona , Aiada,
Naiada, Dorida. Non demum miror, ab Arbitro transitum Alpium Maritimarum Alpibus Graiis com finium viginti versibus,ac portumHerculis Monoeci exacte describi his verbis, Alpibus aeriis, ubi Graio nomme pulso Descendunt rupes, ct se patiuntur adiri,
Est locus Herculeis aris sacer. Hunc niue dura Claudit hiems, canoq; adsidera vertice tollit, oec.
Abest enim ab urbe Massilia Graecorum portus vel statio Herculis Monoeci in Alpibus Maritimis siue Ligusticis millia passuum non amplius CC xx Cui si cuti in itinerario maritimo portuum & positionum nauium ab V rbe Arelatum usque Ethicus docet. Idem Petronius Arbiter ut Massiliensium Graeco rum, sic & Gallorum, nimirum popularium suo rum non semel meminit . creta facies, visuos Ga lia ciues putet: item , Ego autem frigidior hieme
Gallica factus. Ex quo apparet Arbitrum hiemes aς
30쪽
frigora in Gallia tulisse, dc candorem Gallorum n tum habuisse: Praeterea quiuis linguae Latinae peritus in Petronio cothurnum Gallicanum prima fronte statim agnoscat. Ejus enim stilus non Roma num seu Romae natum, sed plane Gallum & Trans. spinum hominem sapit ; & Antoninorum rempora potiusquamDomitii Neronis: cujus principatus similes Arbitri scriptores non habuit. Disertiti quidem Arbiter vocatur a Terentiano Mauro : & est salia disertus: sed nec Senecae, nec Quintiliano,neci ambobus Pliniis, ac ne vel Tacito quidem aut Suetonio comparandus : cum ad inferiora tempora pertineat. Interdum lutulentus fluit, nec ubique
purus, nitidus est ac illimis. Quando igitur Petronius Arbiter storuit 3 Quaeret aliquis. Equidem existimo eum potius circa Antonianorum principatum vixisse, quam sui frater .meus arbitratun Gallieni Aug. aequalem fuisse: clim quod elegantia Petronii in aetatem Gallieni, hoc est in se
nectutem Imperii Rom. ac velut in faecem linguae Latinae tot undique Gentium Barbararum incursio nibus corruptae atque deprauatae cadere mihi non
videtur: tum Obd Macrobius in Somnium Scipio nis Arbitrum Apuleio non conjungit modo , sed
Velut aequalem aut etiam vetustiorem praeponit,
prioremque appellat hisce verbis jam supra laudoris. Auditum mulcent argumenta sitiis casibu/ ama torum referta : in quibus vel multum esse Arbitrum, vel stilum nonnumquam lusisse miramur. Constat autem Apuleium ante Septimium Seu rum Pertinacem Aug. nimirum imperante Marco