Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides. numismata. gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1754년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s 8 PED. BOR Rom R Icommuni consuetudine morem minime esse Immutandum censuerim , ut nimirum in Templo manuque Sacerdotis sat . Nulla enim erat lex, quae fieri se , aliterve vetaret 3 saepiusque extra Templi sedem per parentes ipsos fiebat. In Tentatio . depingenda tentatione ad solitudinem , mini me alienum erit ab saerarum Litterarum auct ritate quasdam circumdedisseSalvatori pecudes, idque potius auctoritati eidem consentaneum Disputatio. erit. Disputantem in Templo Salvatorem ne quaquam in suggestu' faciendum esse eensemusrnihil enim amplius in sacris monumentis extat, quam gradum tantummodo aliquem adstructum fuisse concionantibus in Templo, &loquentibus , ut paulisper supra circumfusam turbam umna. eminerent. Columna SaIvatoris cuiusmodi fuerit , diversa auctores tradunt 3 nec satis explicatur oblonga ne fuerit , an brevior . In sanctae Praxedis aede brevior , in eoemeterio sancti Ni-eolai ad carcerem Tullianum oblonga , di alta cernitur , eaque facta est ante septingente-Caena. simum annum . In ultima coena Salvatoris vidimus collocare pictores agnum inter caeteras mensae ejus dapes . Atqui agnus ille minime manducabatur ab accumbentibus , sciuntque studiosi antiquitatis homines, nequaquam similem conviviis caeteris ejus convisit formam fuisse. Itaque quoties facere volent discum beatem una cum Discipulis Salvatorem , agni mysterium ab illa mensa removendum erit, se-

82쪽

DE PICTURA SACRA LIB. II. ysparatimque iaciendum a nam diversa etiam . &separata res erat . In sanctissimi Sacramenti ininsitutione panem , di vinum poterunt a Ppone re Salvatori in ea mensa , eui eum discipulis suis accubuit, sed cavebunt, ne Salvatorem ipsum ita pingant, ut Crueis nota panem , vinumve insequatur. Nam ante Christi passionem nequaquam Crucis sigrio, sed diversa quadam caeremonia , di ritu benedictiones fiebant; id quod periti sacrarum litterarum sciunt. Itaque loquentem quasi , vel ab ipsa precatione recentem Salvatorem secit Leonardus in i clyto illo Menaculo , sive triclinio , quod inter urbis nostrae ornamenta erat , antequam id mirabile opus dies corrumperet . Nos quo po tuimus modo , sanavimus in ea re temporis in

juriam , tabulisque diversis , quae in nostra Bibliotheea Ambrosiana adservantur , excipieri dum curavimus ; idque magna diligentia iactum est , nee dum enim tam corrupta res eraesquam hodie cernitur . In laetenda autem sacri

sepulchri imagine , nequaqoam plaeet lapidem γμις- -- adhiberi politum , & tersum ; sieuti sere adhibetur . Id enim repugnat historiae ipsius veritati , & Evangelio, eujus haec verba sunt: Ee

e . .

a Sessiret Leonaias da innei , qui in pariete apud in minicanos pol remam christi coenam divina plane arte pinxit . Hane autem picturam nescio qu causa corruptam , flenigredine obducta omnino invisibilem , mirae, ae laudabili artificio pictor quidam nostra tempei a te ad pristinum splen d rem revocavit. Husus ectypum extat inter summi Pontificis aulaa in Palatio vatica . .

83쪽

ω PED. BORRON EI: Matth. 27. posuit illud in monumento suo novo , quod eWiderat in petrae, atque ita potius antri alicujus faciem imitandam esse censemus . Sed turpius etiam peccari videmus in pingenda resurre Milo in Resurrectio. ne Salvatoris . Namque redivivum ab tumulo Christum ita faciunt, ut perculsi , attoniti

que re subita milites sese abjiciant humi , de

prosternant . Id salsum , mendosumque est . Prodiit enim ex tumulo Salvator , ita ut vigiles illi nihil sentirent. Postea interjecto aliquo

temporis spacto , cum Angelus monumenti lapidem evolveret, excitati strepitum sensere . territique fuerunt. Peccant etiam in eo pictores , quod hiantem , aperientemque sese tumulum faciunt , ut prodeunti Salvatori via sic pandatur . Non enim egen beata corpora via exituque tali, lapidemque ab Angelo esse remotum , Evangelista tradit. Omnino autem ita pingenda reserat, ut in exprimendo vigilum terrore , simul evolutus Angeli manu lapis ostenderetur . Post resurrectionem deinde Beν in Em s euntem in Emmaus, associatumque Diniaus . stipulis Christum , & una cum iis accumbentem facere possunt, sicut alicubi vidimus, sed panis ille , quem divina manus dividit, ne in quaquam debet ita divisus esse bifariam ex aeri quo , quasi novacula aliqua medius secaretur. Sic enim admitti , & probari videretur inepta v . eorum Opinio, qui miraculose panem eum sui

84쪽

DE PICTURA IACn A L I B. II. 'εt se divisum , eoque miraculo Salvatorem agnitum credidere '

DE FIGURIS BEATISSIMAEvIRGINIS.

M Ysteria , & Symbola , sive notae, quae designandae Virgini Sanctissimae adhibentur , retineri debent, eaque persona quanta maxima fieri, & excogitari possit majestate pingenda est . Sed videant pictores, ne quid in hac etiam parte praeter decorum , & praeter historiae veritatem admittant. Nam de ipsa etiam Dei para virgine lit erae nonnullae tradiderunt Natalas Risis id, quod non est omnino probandum a erraretis I que si quis ortum , natalesque illius pingere volens, sequeretur vulgatum de ea re testimonium opustuli de Nativitate Beatae Virginis ad Chromatium, & Heliodorum . In morte etiam , ipsius pingenda , vitanda vanitas est seripti ali . cujus , cui credidisse nonnullos video , potianque sequenda est auctoritas Dionysii Areop gi' O.ia Disis. ω h, qui in sanctissimo illius excessu praeter cae- Nomin. c. s. teros, adsuisse ait sanctum Iacobum fratrem

Domini, & sanctum Petrum , & Timotheum ,

a Verba Evangelisti , quibus Christum agnitum fulge di. citur in fractione panis , antiqui Patres interpetrantur nou. de mira panis divisione , sed de Eucharistiae mysterio . b Compertum nondum universim erat, libros , Areu gl. - adscriptos, sequioris aevi spus esse.

85쪽

mis a

Lib. Instit.

32. Serm. a. de

Assump. Virg. In primo ,

Orarion. de dormit.B. Vir. rinis es. 3 s.

Lib. I s. c. I .

ipsumque etiam Dionysium. Λt de coneeptu Virginis ipsius sanctissimae merito dubitavere nonnulli, quanam id mysterium arte pingi possit. Nos censemus , fieri posse adolescentulam

unam tectam amictu suo in magno aliquo splendore sedentem , eique splendori circumvolitantes Angelos majores , & minores , figuramque ipsam , & Angelos leviter tantummodo adumbratos faceremus , ita ut superveniente caelitus sulgore , illuminarentur, atque inter coelestes eosdem splendores apparerent tres Personae dia vinae ipsae quoque adumbratae leviter . Hactenus tradi posse rationem arbitramur pingendi mysterii unius, quod neque sub hominum oeu los , neque in pictorum artem cadit, sed eo nistemplantium , & scribentium subtilitate continetur. Minime vero decebit sicere Dei param exanimem sub Cruce , quia repugnat historia rum testimonio id , a storitatique Patrum , Ambrosii, Idelphonsi , Bonaventurae , Meta phrastae , qui omnes sanctissimae Virginis constantiam extollunt. eamque passionis praeser tim tempore suisse spectatam testantur . Quod autem sanctissimae Virginis imago ex divino illo vultu ad vivum expressa suerit, id quidem Nicephori testimonio comprobatur , ideoque conniti pictores debent , ut ad eam imaginem quam proxime accedant , effigiemque sanctam illam ab proianis aliarum lineamentis distinguant. Id ipsum in imagine Salvatoris sacere debebunt, quae sicut antea diximus, ex - . Pres

86쪽

DB DICTURA 2ACRA LIB. II. 6 Isressa item ad vivum fuit . Ut autem pi ctores commodius ad vivum exprimant Beatae Virginis imaginem, Proponam ego exemplar,

quod Nieephorus ipse nobis reliquit et in Lib. res autem, formaeque , θ' staturae ejus modus salis , ut inquit Epipbanius . fuit et Erat in rebus omnibus bonoa . gravis, pauca ammodum , eaque necessaria loquens , ad audiendum Deilis , ct perquam amabilis, bonorem suum , ἐν venerationem omnibus ex bibens , δε- tura mediocri et quamvis sint , qui eam aliquantulum mediocrem longitudinem excessisse dicant . Decenti dicendi libertate adversus bomines omnes usa es , Me risu , fine perturbatione , is sne iracundia maxime . Colore fuiι triticum rese rente , cui Io Mavo , oculis acribas , sub vas, θ' tanquam oleae colore pupillas in eis. babens. Supercilia ei erant infiexa , im decenter nigra , nasus longior , labia florida , ct verborum suavitate plena et facies non rotunda , cy' aeuta , sed aliquanto longior , manus simul, on digiιi Ion giores. Erat denique fusus omnis expers , -- lex . minimeque vultum fingens , nibit molli- siet seram trabens , sed humilitarem praecellentem eolans, vestimentis, quae ipsa resavit, coloris nativi eontenta fuis : id quod etiamnum sanctum capitis Has vetamen osendit . Et, ut paucis dicam , in rebus ejus omnibus multa divinitus ineis rat gratia. Etas intem ejus A se , ut astea

87쪽

Dionsus A.

DE ANGELORUM IMAGINIBUS.

CAPUT VI. CUM pulcherrimae mortalium formae ha

ctenus tractatae sint, consentaneum erit , Angelorum quoque sermas tractari , cum caelestes illi spiritus in humanae sormae speciem enfingi soleant. Quae sermae quoniam ab corporibus humanis alarum praecipue gestamine distinis guuntur , videndum erit, deceat ne insignia illa addi Angelis , an vero etiam omitti melius sit . Sane Μichael Angelus ' absque alis fecit, quas esse lupervacaneas, petito etiam ab Gentilitate ipsa testimonio , & argumento , de monstrari potest . Nam Homerus ipse, qui cuncta vidisse, & cognovisse ereditus est , non solum alarum remigio Deos indigere non putavit , sed junctis etiam pedibus incedentes secit, nec more nostro gradum eXplicantes . Rursus tamen aligeros fieri Angelos gravissimi Scriptores volunt, argumentisque variis in eo nituntur. Neque enim adversus ea diei potest , imagines hujusmodi Angelorum minime esse Veras , germanasque effigies , sed commenta quaedam humani ingenii . Nam nemo sanus ignorat, non esse illas Angelorum effigies ex pressas ad vivum , sed imperfecta quaedam si-

88쪽

DE PIeTUR A fACRA LIB. II. symulae ra , si ge symbola, & figuras naturae eo rum ; quod minime tamen Vidit unus homo, qui eum apud studiosum picturae hominem , in inter alias eximiae artis tabulas, 1 eptem Angelorum capita stantes admiraremur, interrogavit, audientibus nobis , an capita illa , & ora Λngelorum ad vivum expressa essent. Sunt igitur imagines istae Λngelorum iaciendae ea maxime forma, quae naturam , excellentiamque ipsorum declarare possit. Alae ad veloeitatem indicandam adduntur, vestis modestiae causa , oris

humani species , quia nulla alia persectior , figura juvenilis est , ad vim , potentiamque indieandam , quam nulla senectutis tabes attingit . Finguntur etiam nudi, ut procul ab omni rerum humanarum contagione abesse intelliis gantur, pedumque ma Xime nuditas indicat, paratos esse ad omnem Dei nutum . Nam Moy

ses etiam, & Esaias , & Apostoli ipsi jussi fue

re pedibus sic 1tare nudis ad divina jussa exequenda . Vestes praeterea Angelorum pingi poterunt , vel ad lini similitudinem , se ut in Ezechiele , vel sacerdotali habitu , sicuti in Apocalypsi, vel eolore lapidis , sicut etiam in eadem Apoealypsi , vel fulgore demum ipso,

quo circumfusos eos Adamus vidit. Sed nee figura semper apparuere humana . Nam anima lium interdum sumpsere formam , rotaeque,& lapides pretiosi , & nubes , & venti , &flammae in sacris Litteris divini illi Spiritus

sunt, taliaque simulacra , & visiones nonnul- Borrom. Pict. Dor. . . . : E . li

89쪽

ες FED. BORRON AIBrun. de ima- Ii nostrorum hominum tractavere suis litteris gg olimque Dionysius Areopagita profundo suo ρυ. in eoelori ingem. mysteria haec explι cavit , ac praecipue Hier. c. a. is quaesivit. cur ignis forma Angelis tribuatur .

tres pro figuris humanis Sacra Emblemata adhibuere , quibus sententiam , corpusve aliquod significabant, ejusque antiqui instituti non fugienda, sed retinenda potius , & see Figura ani. quentanda imitatio erit . Scimus Evangelim alium. stas designari animalium figuris, & quatuor animalia ab Ezechiele visa quatuor esse Evan- Hieroum. in gelistas graVissimi Patrum censuere . Sanctis- Ezech c. - simae Virginis etiam mysteria, & aliqua no-AMMi-υβ ' minum ejus corporatis figuris fgnificata r tui. I. periuntur . In cryptis autem arenariis Ro- 'Q. hom. 3. mae Columba ' expressa cernitur ad significano A. iv ΣΠ dam primorum Fidelium simplicitatem . Ea in clo ramulum Ore unum continebat cum mysterio .cia. e .is 6. interpretationeque hac, re aliquando, ut Ty- ιμ . . rannorum in Ecclesiam saevitia mitesceret, figuraque illa in Coemeterio praesertim Ostriano via Salaria cernitur . Pingebant quoque

90쪽

DE PICTURA SACRA LIB. II. 67 Pavonem ', scilicet ut animalis ejus exemplo Pa . moniti mortales, discerent respicere ultimam

sui partem cum gemitu , & suspirio , quae quidem figura Pavonis in eodem Coemeterio Osriano spectatur , ibidemque Ionam vidimus ex ore Ceti prodeuntem , symbolum haud dubie calamitatum ejus saeculi. Quodque ad Io Iora . nae ipsius figuram attinet , animadvertimus nos , cum primum Romae Coemeteria aperirentur , non sub hedera , sed sub cucurbita fuisse sonam ipsum . Passim enim sculpta , & depicta cucurbita erat , quae Prophetam tegeret. I' Ignis .gnem V etiam pro vita aeterna, vel pro carit te, vel pro anima immortali pingebant. Navicula species 'Ecclesiae erat, eaque navicula pinge batur inter procellas ad indieacidas Chriiti Fidelium calamitates , quae tunc multae , ma gnaeque erant .vasculum ' quoque sempervivo raseulum consitum eum fecissent, spem aeternam rerum, praecipueque resurrectionis confirmare volem haut . Etiam Noemum ' in Arca , nudumque

inter Leones Danielem proponendo, significa E a bant

a Quid sibi velit Pavo tu coemeteriorum picturis enarrat auctor Animadversionum ad Romae Subterr. sculpturas ν & picturas tom.a a pag. 3. 3 o. & I 2I.b v. Uer . sestra i Verri cte. Senatoris Bonarorae tab.s. m. I. in qua pictae cernuntur flammat ignis.s U. Constit. Apostolic. lib. . cap. γ.d V. Rom. Subt. tab. LXVI.

f Vide passim in Tabulis ejusdem operia, & parergon

Pag. 16. t m. a. Omnino Iegendae sunt Animadversiones ad fas dein tabulas tomo. pag. 1 16. 141.& os

SEARCH

MENU NAVIGATION