장음표시 사용
241쪽
Indiuiduum omnimode est determinatum. Idea indiuidualis sistit nobis nimis multas ci
cumstansias, omnimodasque determinationes. JNotiones specierum et generum sunt notiones uniuersales. Notiones specierum et generum sormantur abstractione . - Notiones sunt uniuersales ex singularibus, mediante abstractione.
Genera et species non existunt, nisi in indi. vidui S omnibus indiuiduis sue singularibus insunt uniuersalia. In diuidua sunt fundamenta generis et speciei. Plus est indiuiduis, quam est in specie. Plus est in specie, quam in genere. A determinata specie non concludi debet ad
Genus cum sua specie non potest reciprocari. Non omne id, quod repugnat speciei, ideo repugnat generi, id uero, quod repugnat generi, Tepugnat quoque speciei. Ideae omnes formantur uel per sensationem uel per abstractionem, uel per arbitrariam combina
Ideae meliorantur potissimum attentione. Deteriorantur ideae, neglecta repetitione et a
Voces sunt fgna conceptuum arbitraria. Cum ad alios uerba facimus, tum ideo uoces
adhibemus, ut alii, cum quibus loquimur, nos intelligant. Cum
242쪽
Cum qualibet uoce debet conceptus esse con
Ex scholis philosophorum sunt proscribendae
uoces, mente cassae, siue termini notionem deceptricem significantes. Terminis obscuris in explicandis animi sensibus philosophus uti non debet. Cauendum est, ne sub una uoce comprehendamus plureS uno eonceptus. Ρhilosopho sunt euitandae uoces uagae et in determinatae, sed non nisi adhibenda uocabulastaei significatus. Termini nequivoci sunt ex scholis philosophorum proscribendi. Caueat philosophus, ne terminis impropriis et metaphoricis utatur in exprimendis animi cogitarionibuS. Philosophus in adhibendis terminis semper debet respicere ad usum loquendi, nec a recepto Docum significatu recedere. In definitione debent recenseri notae characteristi eae , definitum ab aliis rebus discernentes. Non omnium rerum ideae, quas hominum capit intellectus, definitione possunt ab homini. bus declarari. Non autem qualescunque notae in definitione reccnseri debent, sed tales, quae sussciunt ad rem definitam ab omnibus aliis rebus in omni casu, in omni statu et tempore, discernendam. Notae in definitione recensitae non debent aliis
rebus, Praeter definitum, competere.
243쪽
Notae conueniant omnibus ac singulis uel speeiebus, uel indiuiduis, sub definito, comprehensis. Definitio non debet esse latior, neque angustior suo definito. 'Definitio debet esse adaequata suo definito. Definitio debet cum definito reciprocari, sue in debet Asse reciproca. . Definitio et des nitum sunt reuera eadem. Cui conuenit definitio, eidem quoque conuenit definitum. Definitionem non debent ingredi modi siue aecidentia. In definitione debent recenseri essentialia siue attributa rei definitae. In definitionibus uti debemus terminis claris. Atque adeo definitiones non debent esse ob.
Definitiones non debent esse obscurae, sed perspicuae. Ad perspicuitatem definitionum multum conseri, si termini, definitionem ingredientes, prius definiantur et rite determinentur. Definitio non debet idem per idem explicare. Definitio non debet esse synonVmica. Definitum non ingredi debet definitionem. Cauendum est, ne termini, qui definitionem ingrediuntur, definiantur rursus per ipsum definitum.
Cireulus in definiendo soliche est euitandus. In definitionibus non uti debemus terminis uagis, indeterminatis et impropriis siue metaphoricis, sed utendum est terminis propriis et fixis.
244쪽
POSITIONES LOGICAE. 23 IIn definitionibus formandis debemus terminos adhibere in recepio significatu
In definitionibus abstinendum est a terminis, qui negationem inserunt. In accurara definitione genus et disserentia spe, cifica requiritur- Definitiones nominales sunt arbitrariae. Omnia snita post uni definiri realiter. Realis definitio de Deo dari nequit Ad realem definitionem condendam requiritur, Ut causas obiecit inquiramus, ut, quid earum quaelibet ad hoc producendum contulerit, dispi,
Membra diuidentia, simul sumta, debent esse adaequata diuiso, i. e. diuisum nec plus, nec minuS complectatur, quam omnia membra diuidemtia simul. Membra diuidentia sibi repugnent, nec unum
eorum debet continere alterum.
Divisio nihil contineat obscuritatis, adeoque termini evitentur, nihil significantes. Tot membra diuidentia constituantur, quot ipsa rei diuisae natura suppeditat. Diuisio non faciat saltum, et cauendum maxime est, ne, si membra contradictorie opposita opponantur, deinceps loco termini negati ut substituantur terminus positivus, non perfecte aequi pollens. In omni iudicio debet adesse res, de qua aliquid affirmatur, uel negatur, et debet quoque adesse aliquid, quod affirmatur et negatur, i. e. subiectum et Praedicatum. -
245쪽
Praeter subicctum et praedicatum in Omni quoque propositione debet adesse copula. Vniue alitas propositionis minus recte cognoscitur ex signo uniuersalitatis praeposito. Propositiones indefinitae in communi sermona aequipollent uniuersalibus.
Non plures ideae ad ' Omne ratio et nium requiruntur , quam tres, et tria tantum iudicia adesse debent.
omnis syllogismus tot constare debet terminis atque propositionibus, quot ratiocinium notionibus atque iudiciis constat. yllogismus nec plures nec pauciores debet con
omnis syllogismus tribus constare debet pro- ipositionibus. Quatuor tantum figurae syllogismi possibiles
sunt Medius terminus nunquam debet ingredi conclusionem. lEx puris particularibus nihil sequitur. Ex puris negantibus nihil sequitur. Non sit plus uel mi ous in conclusione, quam suit in praemissis Conclusio sequi debet partem suam debiliorem, i. e. si una praemissa fuerit uel particularis, uel negativa, tunc conclusio quoque debet esse particularis uel negativa. In prima figura maior propositio semper debet esse uniuersalis. Propositio minor in prima figura nota debet esse negativa, sed assirmativa.
246쪽
Cum conclusio in prima figura uniuersaliter assirmat, tum utraque praemi starum uniuersaliter assirmans esse debet. Quoties in prima figura conclusio fuerit uniuersaliter negans, maior propositio debet esse uniuersalier negans, minor uero uniuersaliter af.
Cum in prima figura conclusionem particul rem, eamque assirmantem, habueris, tunc maior propositio debet esse uniuersalis, et quidem as-mans, minor uero assirmet particulariter. Quoties in prima figura conclusio fuerit particularis, et quidem negans, toties maior propositio debet esse negativa, et quidem uniuersaliter et minor Propositio debet esse particulariter affirmanS.
In secunda figura maior propositio semper de bet esse uniuersalis, et conclusio semper sit negativa. In tertia figura minor semper sit assirmans, et conclusio sit particularis. Prima figura omnibus conclusionibus, cuiuscunque sint qualitatis aut quantitatis, inserendis susscit. Ρrima figura pro persectissima merito habetur, et reliquis omnibus multum Praestat. Si in enthymemate praemisia et conclusio idem habuerint subiectum, tunc deest maior propositio. Si uero praemissa et conclusio unum idemque habuerint praedicatum, tum deest minor propositio. Triplex datur syllogismus compositus, conditionalis siue hypotheticus, disiunctivus, et copia
247쪽
234. POSITIONES LOGICAE. Ad spurias minusque legitimas syllogismi hypothetici figuras merito reserimus, quando argumentamur a remotione antecedentis ad remotionem consequentis. ' ,
Spurius idem modus concludendi in syllogismis hypotheticis est, cum argumentamur a positione consequentis ad positioriem antecedentis. Inductio recte diuiditur in completam et in in-
In Sori te omnes propositiones', quae inter primam et ultimam reperiuntur, sint uniuersales. Omnes praemissae in Sorite debent esse affirmativae, ultima autem. Potest esse negativa. Veritas in iudiciis vostris reperitur, cum ideas, quae combinandae sunt, combinamus, et illas idinas, quae separari debent, a se di si ungimus. Ad propositionem ueram requiritur, ut Pradidiςatum non repugnet subiecto. In omni ratiocinatione ex praemissis ueris non potest non legitime fluere uera conclusio. Quicunque errar, assirmanda negar, et neganda asirmat. Praeiudiciorum origo et prima incunabula sunt
quaerenda in corrupto intellectu.
Qui praeiudicia euitare uult, tamdiu iudicium suum suspendere debet, donec ueritatis rationes intrinsecas intimius et distinctius perspiciat. Dubitatio ad quodvis praeiudicium euitandum apprime utilis est. Una eademque propositio uni Potest esse certa, alteri incerta, Nos
248쪽
POSITIONES LOGICAE. 23sNos ea tantum, quae existunt, experimur, nec,
nisi indiuidua et singularia pro obiecto habet experientia. Omnis ille, qui, thesin quampiam Probaturus, ad experientiam prouocat, debet casum quendam singularem et factum in indiuiduo allegare. Illud, cuius nullam formamus notionem, per experientiam constare nequit. Omnis experientia dispescitur in externam et internam, item in uulgarem et artificialem. Sensus, positis omnibus ad sentiendum requisitis, nos nOh fallunt. Qui sensibus recte uti uult, eosdemque ita adhibere, ut ipsis sua constet certitudo, illius organa sensoria ita comparata sint, ut nullo uitio uel morbo laborent. Ne mens, secundum sensus iudicans, fallatur, ea, quae sentimus, attentius Paullo contemplari
Qui in iudicio, ad sensus sormato, non uult salti, ad tot sensus rem redigat Perceptam, ad quot redigi potest. Si iudicium, quod sensibus stat, fallere non debet, opus est, ut iusta adsit distantia organorum
sensoriorum et obiectorum. Circa experientiam id maxime cauendum est, ne uitium subreptionis committamus. Quascunque notioneS nobis, Ope experientiae,
formamus immediate, sunt non nisi indiuiduales. Quae per experientiam formantur, iudicia non
249쪽
236 POSITIONES LOGICAE. Notiones distinctae uniuersales siue definitionei per experientiam formantur, si, quod in pluribus casibus indiuiduis perpetuo idem est, retinetur, ea uero, quae mutabilia sunt, reiiciunt0r. Propositiones, ex experientia legitime sermatae,
Definitiones legitimae itidem pro certis propOstionibus haberi debent.
Axiomata et postulata certae sunt propositiones. Duo fontes sunt certitudinis, alter experientia, alter ratio siue demonstratio. . Inter principia demonstrandi merito reseruntur experientiae, definitiones, axiomata et postulata.
Syllogismorum usus in demonstrando est in- dispensabilis. Circulus in demonstrando est solicite euitandus. Quae eunque propositio est legitime demonstrata, illa est certo vera. Qui omnia requisita ad ueritatem adesse nouit, is ueritatem certo cognoscat, oportet.
Hoc probabilior est propositio, quo plura requisita ad ueritatem adsunt, ob quae praedicatum subiecto tribuitur. Omne probabile debet esse possibile, non omne possibile probabile. Discrimen, quod inter demonstrativum sue apodicti cum syllogismum, et syllogismum probabilem siue dialecticum intercedit, non in forma, sed in materia quaerendum est. Propositio, quae nobis probabiliter uera est, potest esse falsa. Proba.
250쪽
Probabilius est testimonium uiri prudentis, et iudicandi maturitate gaudentis, quam hominis smplicis et rudis, si res narrantur, quae attentio.
Cum facta narrantur, quae non nisi usum sensuum, nec multam adeo attentionem requirunr,.. testimonium hominis plebeii et rudis eandem meretur fidem, quam eruditi cuiusdam et prudentis uiri, quin imo nonnunquam maiorem, si 1cilicet et affectus iuspicio adsit, et partium studium metuitur. i Testi, quem partium studio occupatum esse, ex nonnullis circumstantiis colligimus, parum fidei haberi debet; contra testi, quem, neutrarum partium esse, ex narrationis circumstantiis concludimus, maior habenda est fides. Auctoritas testis oculati potior est testimonio te. stis auriti, illique semper tutius creditur, tam huic. Quod testes coaevi narrant, probabilius iudicatur, quam quod homines, qui multo post uixerunt, reserunt.
Si idem, quod testis coaevus narrat, Plures eodem modo, iisdemque circumstantiis, narrant, tum probabilitati testimonii nihil accedere potest. Si factum narratur, in quo circumstantiae Occurrunt, sibi inuicem tepugnantes, tum nulla adest probabilitas. Si saetum insolitum et mirabile narratur, pr babilius est testimonium, cum plures idem nar-τant, quam si pauciores Quae historice narrantur,. tutius creduntur, quam quae Oratorie aut Poetice.