Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ ex genere, conceptu, ortu, vita, gesti

발행: 1737년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

cus vero in introitu a dextris. Nisi etiam dicatur, quod praeter illum Angelum, quem in ingressu viderant, de quo Matthaeus S Marcus, deinde locum intus circumspicientes, locum, inquam, in quo jacebat Domi uus, viderint alios duos, de qui.

hus Lucas.

i XII. Secundum tollit dicendo, Mulieres prae timore & gaudio nemini dixisse, idest, nemini Angelorum respolidisse ad ea, quae ipsis locuti fuerant, sicut & nemini Custodum, sed statim cucurrisse ad Apostolos, ut nuntiarent eis, quae viderant &audierant.

XIII. Tertiam, quae maiorem praesesert dissicultatem, solvit conciliando primo Marcum Lucam & Ioannem se: bd enim

dicit I.ucas, valde diluculo, eryoannes, mane cum adhuc tenebrae essent; boe inteliigitur Mareus dicere , valde mane oriente iam sole, ides, estis caelum ab orieulis parιe jam albesceret ; quos non M utique nisi olit Orientis vicinitate: Has enim es ille fulgor , qui nomine aurorae appellari solet. Uude nou repugυι illi, qui ait, cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquia

teuctrarum tanto magis extenuantur, quautis magis oritur lux . Nec

Fc accipiendum es, quod ait, valde mane, tauquam sol ipse videre tur jam super terras . sed potius sicut dicere solemus eis, quibus O lamus silvineare temperius aliquid faciendum. Cum enim dixerimus mane, ne putent, jam sole super terram eonspicuo uos dicere, ad hoe plerumque addimur, valdis mane , ut illud, quod etiam alb Dente vocatur, intelligant. -mquom ct hoc usitatum D, ut post galli cautum saepὸ repetitam, cum conjectare homiues coeperint diem jam propiuquare , dicant jam mane est, eum post hoc verbum attenderint, oe jam oriente, idest jam de proximo advieviente in has partes sole, ea lam rabescere vel albescere Ciderint, addaut qui die baut maue est, & valde mane est. Ita S. Augustinus sentit, tres

Evangelistas licet diverso modo loquendi idem significare velle. Neque enim videtur praecipue Marcus intellexisse, ortum jam fuisse solem, quasi jam elevatus fuisset supra Horitontem: sic enim sibi ipsi Marcus contradiceret, dum simul dicit fuisse valdθmane. Nisi forte voluerimus, ut voluit Dionysius Alexandrinus, illa duo ad diversa tempora relaret, nimirum quod veni re valde mane , quia tunc venire coeperint, orto autem jam sole, quia tunc ad Sepulchrum pervenerint. Quod vero dicit Matthaeus: Vespere Sabbati, quae lucescit iuprima Sabbati vexit Maria sMagdaleua ct altera Maria juxta S. Augustinum citato loco, sumit partem noctis pro tota nocte,

dicendo autem quae lucescit in prima Sabbati, sumsit, non pri

232쪽

Dκ REsυRREcTIONE CHRISTI . 22 Imam noctis seu vesperae partem , qui e terminatur in tenebras seu medium noctis , sed partem secundam noctis, quae terminatur seu lucescit in diem primam Sabbati, idest Dominicam, ut idem Augustinus Tract. rao. in Ioata. , accipiendo Sabbatum pro Hebdomada vel Septimana, ut Lucae I 8. v. D. Iejuno bis in Sa

bato , vel proprih pro die sabbati jam transacti , quasi prima die a Sabbato jam transacto . Unde ordo rei ge hic fuit, ut mulieres emerint aromota statim cum transisset Sabbatum, sicut

Marci I 6. v. r. hoc est illo vespere Sabbati post occasum solis, deinde cum jamdiu transisset Sabbatum, nocte Sabbati iam luce ente in primam diem post Sabbatum, idest Dominicam, v Derunt ad Monumentum et & hoc est quod alii Evangelistae vocant Diluculo , viai mane, σ cum adhuc tenebrae essent.

XIV. Quartum tandem solvit idem S. August. ibidem, diacendo, venisse Mariam Magdalenam, non solam, sed cum aliis

mulieribus e unde Ioann. ao. v. a. currens ad Petrum dixit ei: Tulerunt Dominum meum , er nescimus, abi posuerunt eum, non

dixit Nescio. Solius tamen Mariae Magdalenae mentionem facit Joannes, quia ipsa ferventior, caeterisque dux ac princeps ad opus illud pietatis fuit, & quia, relictis aliis ad monumentum , ipsa sola cucurrit ad nuutiandum Petro, quod Uideraui, quod ab aliis Evangelistis omissum Joannes narrare proposuerat. Hinc tollitur alia dissicultas , quomodo scilicet potuerit Maria dicere

Petro: Tulerunt &c. Et nescimus, ubi posuerunt eum, cum alii Evangelistae narrent Angelum dixiste mulieribus, Surrexit uoues hie . Etenim ipsa cum aliis accedens ac videns apertum monumentum , nec in eo offendens Christi Corpus , sed solas exuvias , quibus fuerat involutum s morae impatiens, incerta quid de eo factum fuisset; vel timens, illud furto sublatum, statim relictis aliis ad monumentum, cucurrit ad Petrum dicens: Tui ruor dcc. Quo fit, ut colloquio, quod aliae mulieres, quae reman strant, habuerunt cum Angelis, ipsa praesens non fuerit. XV. Quod si quaeras, cur Christus Resurrectionem suam, ae se ipsum postquam resurrexit, prius mulieribus, quam suis Discipulis manifestavit Respondebo cum S. Gregorio Nysteno Orat. de Resurrectione, oportuisse, Primum muliebrem sexum ,

Ο ab Angelo bouum Refarrectio,is areipere nuntiam, π Domiuum videre, Σ' primum ab eo Φοeem audire, Avete. Laeniam mulier quoque prima audiverat vocem serpentis, reeostra praeceptum vide rat iuui tuterdicti fructum , re poena tristitiae ct doloris condemnata fuerat. mapropter etiam adorare Servator re pedes apprebendere ex contrectore permittebat, o Discipulis gaudium auuuxtiare jube bat s

233쪽

bat, eam mallerem, quα tristitia ministra Adamo fuerat, gaudii

nuntiam viris esse vellet, coutraria controriis euruus. Eandem ra

tionem tradit S. August. serm. modo os . , ubi dixit: Resurrexit

ergo Caput, ει' .fum est resurgere Capuι. Frima 4 mulieribas vi favi es ta nuutiatum est viris. Prima mulieret Oidarunt resurgea tem Dominam, er Evaugetistis futuris Apostolis is malleribus Euax- gelium assantiatum es, o per mulierer illis ciri ι aasautiatus. Eoangelium enim latinὸ bonus nautiar est . . . Sed quare fewtas nan. tialia Evangelium e quia per feminam mort emendata V Eienim feminam nuntiautem mortem consolata est femina nantians Oitam ;quia mortua erat propinaus mortem. Ner Disiuam feduetus est Adam, ut eaderet tu mortem: per femiuam nautiatus est m. sariam resurgens νου moriturus. Idem dicit serm. 23 a. aliast i l. de

Tempore cap. 2. .

XVI. Necessarium fuisse, ut Christus a mortuis resurgeret, ostendit S. Thomas, videndus 3. p. q. s. ar. f., qui isque rationishus. Prima, ad commendationem Divinae justitiae, ut qui se humiliaverat usque ad mortem Crucis, exaltaretur usque ad gloriam Resurrectionis. Secunda, ad Fidei nostrae instructionem: quia per hoc , quod Christus se ipsum suscitavit, confirmata est Fides nostra de ejus Divinitate. Tertia, ad sublevationem nostrae spei, quia dum videmus, Christum Caput nostrum resurgere , speramus & nos resurrecturos. Quarta, ad inirmationem vitae Fidelium , ut sicut Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, sic Fc nos non simus amplius morientes peccata, sed semper viventes coram Deo, ut ex Paulo Rom.6. Quinta, ad complementum nostrae salutis: sic enim resurrexit ad vitam , ut

nos post ejus Resurrectionem praedicatione Apostolorum geo eraliter selictus passionis ejus participes essemus. X Hl. Conveniens autem iuisse, ut Resurrectionem noudissertet ad finem Mundi, nec statim post mortem, sed tertia die resurgeret, demonstrat idem S. Thomas ibidem ar. 1. Primum quidem s tum quia ad demonstrandam excellentiam virtutis Capitis supra membra conveniens fuit Christum Caput tertia die resurgere, membrorum Resurrectione dilata usquo ad finem Mundi, ut ibidem ada tum qui Christus, utpote inter mortuos liber, nulla necessitate mortis tenebatur adstrictus: dc ideo aliquandiu in morte mansit, non quasi detentus , std propria voluntate, & quamdiu judicavit hoc elle necessarium ad instructionem Fidei nostrae. Ita idem S.Thom. ad secundum, Quimbus addendum ex S. August. Epist. Iro. modo ι o. ad Honorat. c. s. ad illud Psal. 29. v. Io. uae utilitas tu languine meo, dum

234쪽

descendo in corruptionem is : Si eo modo, quo er caeteri Christit samortuus dimitteretur tu pumerem, e caro ejus Refurrectioni ultimae servaretur , nulla esset utilitas tu fora lue ejus , quia vibit prodessὰι mors ejus, uec annuutiaretur eriias Dei, quae illum contiuub resurre iurum esse praedixerat. Secundum autem , qliod noli suerit conveniens, ut illico post mortem resurgeret , ostendit in Corp. art. Quia ut confirm retur Fidos de veritate bumanitatis σ mortis ejus, oportuit moram esse inter mortem π resurrectionem. Si enim flaιim pos mortem resurrexisset , videri posset , quis ejus mors vero non fuerit , nec per

consequens Resurrectio vera.

Tertium vero , quod ad veritatem mortis Christi manifestandam satis fuerit, ut Resurrectio eius ad tertium diem disterretur, probat s tum quia uos contingit, quin infra boe temput tu homiNe, qui mortuas videtur , cum vivat , appareant aliqua indicia vitae 3 tum quia per hoc , quod tertia die rejorrexit, tommeudatur perfectio ternari3, qui es numerus omniι rei, utpotὰ habens priuci plumi medium 9 em , uι dieitur tu I. de Caelo Text. a. Ostenditur etiam, quod Christus una morte DE carporali duas vostras mortes destruxit, fellicet eorporis σ anima, quae faut tenebrosdepropter peccatum. Et ideo uuE die istegrε π duabus noetibus perinmansit is morte, ut August. dicit 4. de Trinit. cap. 6. Et tandem

significatur , quod per Resurreetiovem Christi tertium tempus incipiebat. Nam primum fuit avte Legem , festaurum sub Lege, teritum sub Gratia Iuevit etiam tu Christi Re farretiione tertius si tus Sauctorum: nam primus fuit sub Muris Legis, secutidus sub veritate Fidea, tertius erit tu aeternitate Gloriae, quam Chrsas i ehoavit resurgendo. Ita Angelicus noster Magister. Huc pertinet etiam figura Jonae Matth. 1 a. , de qua supra, 8c quod Oseae 6. v. 3. Vitiis abit vos post daas dies, tu die tertia fuscitabit nos. Quae de Christo tertio die resu gente intelligunt S. Hieronym. in cap. 6. Ostae, dicens Dominus που foum curat, sed vivi eat pos dies duos, ct die tertid resurgens ab isferis omυο hom μω Deum fuscitat gevus S. Augustii l. lib. a 8. de Civit. Dei c. 28. , Tertullianus lib. contra Judaeos c. 13. , qui ex hoc Oseae oraculo probat contra Judaeos incredulos Christi Restirrectionem , & in coelum Ascensum his verbis: Post hidaum die tertiά, quae est ReyDrrectio ejus gloriosa, de terra in caeluis eam recepit, nude π veπeras ipse spiritas ad Vire inet, euius m ivitatem neque Pacsiouem adaei aguώverunt. Id ipsum& alii patres. Quomodo au

tem feri ficetur, Christum tertia die surrexisse, ostendi cap praece dentis. I. aa. , & videri potes1 apud S. Thomam dicto ar. a. ad 3. . F. III. Disiligo Corale

235쪽

k. III. De qualitate Corporis ChrisI resurgentis XVIII. Eritate Resurrectionis Christi statuta, superest vi

V dere cum S. Thoma s. p. q. s ., cujus conditionis esset Corpus ejus post Resurreetionem. Et primo, an emet Corpus verum, an solum phantasti cum & apparens . Secundo, an merit Corpus integrum, constans scilicet carne, ossibus, nervis, S sanguine. Tertio , an habuerit dotes Corporis gloriosi . Quarto, an in eo remanserit cicatrices plagarum, quas in passione suscepit. XIX. Circa primum ergo, certum secundum fidem est, quod Christus in Resurrectione resumsit verum corpus humanum, dc ejusdem naturat, imo idem, quod ante habebat: cum ergo ante habuerit verum corpus, & non phantasticum, ut Fides Catholica docet contra Manichaeos . sequitur, quod etiam post Resurrectionem verum corpus humanum habuerit. Probat hoc Sanctus Thomas q. s . citata ar. s. Quia juxta Da*ascenum lib. 4. Fidei orthod. cap. ultimo : Illud resurgere dieitur , quod cecidit: at corpus, quod per mortem , idest separationem animae ab ipso,

cecidit, erat verum corpus humanum, non apparet S s ergo

idem auimae ejus iterato unitum fuit in Resurrectione : si enim aliud aut alterius naturae unitum fuisset, non fui met Resiirrectio

vera.

Secundo, Lucae ultimo v.37. Christo post Resurrectionem Discipulis apparente, eonturbati er eonterriti existimabaut Donritum vidare , ac si non haberet verum corpus, sed phantasticum: ad quod removendum ipse eis dixit: Palpate O' Cidete , quia spiritus carnem er os non Babet , seat me Cidetis habere. Vel ergo Christus fefellit Sc mentitus est, Discipulis ita dicens , si veram carnem & vera otia non habuit, quod imaginari nefas est: vel veram carnem & vera ossa habuit, & per consequens verum corpus. Hinc S. Augustinus lib. de Agone Christiano cap. 34. Nec eos, inquit, audiamus, qui negant tale Corpus Domini resu ' rexit, quale positum es in monumento . Si enim tale sos fui er, non ipse dixi et pos Resurrectionem 'Discipulis,, Palpate & videte, quoniam spiritus ossa & carnem non habet, sicut me videtis habere,, Sacrilegum es evim crevera, Dominum nosνum, eum ipse sit Veritas, in aliquo fui e mentitum . XX. Propterea cum Eutychius Patriarcha Constantinop Disiti es by Co le

236쪽

De Rasu RRECTIONE CHRisTI. 22 'litanus, ut refert S.Grego tuta lib. q. Moral. cap. 19. modo s6. , allereret, corpus nostrum in resurrectione fore impalpabile , ventis aereque subtilius, idemque diceret de Corpore Christi post Resurrectionem, idem S. Gregorius , tunc Pelagii II. Papae ibi Legatus,coram Tiberio Imperatore utens praelaudatis Christi verbis,eum impugnare aggremus est. Quia vero respondebat E tychius, quod Dominus tunc quidem corpus palpabile habuit, sed post colafirmata corda palpantium , illud in subtilitatem redegit: instabat S. Gregorius: si hoc verum esset ι ergo ita Corini,c,re Christi post Resurrectionem aliquam mutationem & corruptionem admitti S, & consequenter, quod Dominus rediit in mortem, dum corpus ejus de solido dc pa Ipabili facis in subtile& aereum resolutum. Quod quis nisi stultus dicat, &nisi veram ejus Resurrectionem neget , dicente Apostolo Rom.s. v. s. Chri

nabitare Reponebat Eutychius, hoc se dicere , cum scriptum sita, Cor. I s. v. so. Oroita' sauguli Regsum 'Dei possidere nos possunt. At Gregorius aliter inquit est caro secundum culpam , aliter caro iecundum naturam s illa quidem in Resurrectione non erit, quia tunc desideria carnis cessabunt: ista vero, nempe caro secundum naturam, . perseverisivs. hanc enim assumsit Verbum

dum Verbum Caro fuctum est. Disputatione igitur completa , quam apud Gregorium citato loco legere quis poterit Imperator , Gregorio & Eutychio secreto vocatis. ac hinc inde pensatis rationibus, Eutychii librum de Resurrectione flammis conis cremavit . Eutychius vero paulo post moriens, fertur, errorem

suum morti proximuS retractasse. ' . .

XLI. Eodem argumento S. Athanasius Epist. ad Epictetumnum . . probat, Christum habere corpus ex Maria, dicens '. Nam postquam o mortuis furrexisset, eis quidam exi limarent, se vos iueorpore ex Maria genito Dominum a picere, sed ilitas Ioeo 'ir tum videre, dixit lue,, Vldei e manus meas & pedes meos & fixuqras clavorum, quia ego ipse sum. Palpate me oc videte, quia spiritus carnem. 8c ost, non habet, sicut me videtis.habere. Et cum hoc dixist et,ostendit eis manus & latus,, Ex quibus jure eoamguautur, qui dicere ausi sunt, Dominum tu earnem ct ossa mutatum fuste: nou exim dixit, ut me videtis earvem S a esse , sed haberetne ipsummet Verbum iu res illas transformatum fui e eenseretur Mfed illas er ante mortem ct post Resurrectionem habere crederetur.

Quibus Apollinarium aliosque Haereticos redarguit. Idem

argumentum in , alentinum intorquent SS. Patres. ι iXXII. Obstare tamen videtur primo: nam verum eorpus Tom. IV, Pars II. F f nou Duilirco by Corale

237쪽

non potest simul cum alio esse in eodem loco a sed Christus post Resurrectionem fuit cum alio corpore in eodem loco: intravit enim januis clausis ad Discipulos, ut dicitur Ioan. ao.a6. exivit clauso monumento s ergo non habuit verum corpus, sed apparens.

XXIII. In hae re Acatholici recentiores , dc Christum penetrando fores intrasse ad Discipulos, di penetrando lapidem exisse e monumento,communiter negant; sed dicunt, quod Iisat aquamn seeur ae folidam pavimentum orso iter Dabuit opeν Deum ambalasti, ita nihil mirum , si ad e,s recursum se flexit lapidis durities. Etsi probabilius est , ejus imperio amotumfuso lapidem, σmox transitu dato iussum Iocum redit o. Nee Duais elausis latrararantumdem valet ae penetrare per solidam matenam, sed Iu i aditum patefacere Divisσvirtute, ut repexu steterit inter suos DiscipHos planὸ admirabili modo eum obseratae σοι fores. Ita Calvinus lib. Inst. cap. 17. s. Bullingerus autem ad cap. ao. Joan. dicit,

vel Angelum lares ac lapidem Christo aperuime, vel alium modum Christi potentiam. Idem sentiunt alii Calvini gregales, Gualterus, Beza &c., in hoc conspirantes,duo corpora uon posse vile in eodem loco, nec unum cum altero penetrari. XXIV. Catholici tamen omnes uuo spiritu dicunt, quod sicut Corpus Christi claussi utero Matris exivit c de quo supra dictum est 1 ita clauso monumento egressus fuit, & januis clausis intravit ad Discipulos 3 non quia lapis aut Bres iuerint emollitae aut rarefactae, vel ab Angelo apertae, & subito clausae s sed quia Christus Divina virtute tam lapidem sepulchri, quam fores penetravit. Neque hoc tollit veritatem corporis 3 nam, ut ait Hieronymus Epist. s. alias et . ad Eustochium, si semel dicatur, Corpus Christi aereum & spirituale ruisse, quia resurgens clausonionumento exivit, & clausis januis ad Discipulos intravit,

eadem ratione Astequam pateretur, quia contra ustaram gravνο

ram eorporum super mare ambalavit, DirituaIa ravas habuit, σApostolus Petras, quia ct ipso super Maas pendulo inevit gradu , spirituale corpus habuisse eredendus esis Quod tamen nemo dis xerit . Sic ergo Christus, lices post Resurrectionem E clauso monumento exierit, & clausis ianuis ad Discipulos intraverit, verum eorpus habuit s quia lichi unum corpus naturaliter non posesti eum alio penetrari, & ene in eodem loco eum illo , id tamen Deo sic volente potest, quia cum expulsio alterius corporis ab

eodem loco ut esse ius solum secundarius quantitatis, ut Phil sopbi dolent, potest Divina virtute salva ratioue corporis impe-

238쪽

diri. Unde , inquit S. Thomasar. . citato ad Non ex naturaeorporis , sed potius ex virtute Di uicatis auita , illud eουκε asDiscipulos, Iieὰt verum esset , classis iovais istroivit e & affert auctoritatem S. Augustini Tract. m. super Joan. dicentis: mucorporis, ubi Divisitas eror, ostia clauso Mou obstiterunι: ille qaippe non eis apertis introre potuiι, quo nasceate Virgiπitar Μ

tris iuviolata permansit. Simili ergo modo e monumento clausa egressus est , non lapide amoto, nec rarefacta ejus duritie , sed lapidem penetrando, & ejus duritie minime obsistente, sicut aq uarum fluiditas ei non oblittit, ne super illas ambularet. Re volutus quidem fuit descendente Angelo monumenti lapis , non tamen ut Christus resurgeret, dc e monumento exiret , jam enim surrexerat & exierat s sed ut mulieres possent iugredi Sc videre sepulcheum vacuum. Quo fit, ut hora, qua Christus resurrexit, ignota sit, nec certo statui possit. Ita S. Hieronymus Ep. alias iso. modo inter Criticas in ad Hedibiam qu. F. dicens:

Augelum autem uos patemur idcircis vexisse, ut aperiret δερκιebram Domino resurgenti, ει' revoIueret Iapidem e sed postquam Nomiuat resurrexit, horae, quε ipse voluit, oer qua salii mortalium corolla

es, indieasse quod iactum es. In Catholica hae sententia conveniunt Patres, Epiphanius haeresia o. , Chrysologus serm. s. , Bernardinus se . I. in die S. Paschae.

XXV. Nec dicant sectarii, hoc fieri non potuisse, dicant

potius, se capere non poste, quomodo factum sit, cum tamen factum sit .' Ita eos monet Augustinus de Agone Christiano c. 24. his verbis: Nee uos moveat, quod classis ostiis fabitis eum an ruisse Discipulisscriptum es, ut propterea negemus illud false comipus humanum, quia eostra Naturam hujus eo oris videmur esse per

elausa ostia intrare . Omnia enim po milia sunt Deo . Nam Tambulare super aquas eostra vaturam hujus corporis esse masinsum est: ct tames non foliis ipse Domisus aste pa aem ambulavit, fas etiam Petrum ambulare Deiι t ita ergo er post ResurreHionem de corpore suo ferit, quod voluit. Si esim potuit aute minosem clari eare ritas , sicut splendorem solis, quare uos potuit er post pa semad quotam veliet subtilitatem is temporis monesto redigere , ut per euab ostia posset intrare

S. Hilarius etiam lib. a. de Trinit. num .ao. Ibino ergo, in quit , per quas clausae domus partes se se eorporeus intulerit. Dil geuter enim EetangeIisa expresst , dicens o Venit Iesus januis clausis , & stetit in medio is An eonstructa parietum penetrans, o solida

ISNoram, naturam eorum impenetrabilem transcurrit e petit namque corporeus, που alatur aut fallax. Sequantur ergo oculi me

239쪽

tis tua peΠetrastis iuressum, ct eum eo elausam domum intellige tia tua visus introeat. Iutegra funt omnia oe' obferata : sed ecessissit medius , eui per Oirtutem suam universa sunt pervia . Iuvi*bilibus columularis: ego is te visibilium exstineo rationem . Nihil e

αι ex solido , neque per naturam suam aliquid tauquam lapsu infeπ- sibili tigua O Iapides admittunt. Corpus Domini is sese που descit, ut Iesse resumat ex uibila : G' unde qui assistit, in medio es t Cedit ad hae s sensus oe sermo , π extra rationem Bumanam es Ceritas fucti. Haec Hilarius, quae egressui amonumetito clauso aptari possunt 3 eadem enim ratio est. XLVI. Obstare videtur secundo : Uerum corpus non evane scit ab oculis iiituentium , nisi forte corrumpatur I nec mutat

figuram sibi determinatam. Sed Corpus Christi post Resurrectionem evanuit ab oculis Discipulorum eum ita tuentium, Lucae ult. ι & insuper apparuit in alia emgie, Marci ult. Non habuit

ergo Christus post Resurrectionem verum corpus humanum. XXVII. Respondeo ex S. Thoma ar. I. citato ad a. , quod

Christus evanuit ab oculis Discipulorum, non solum virtute Divinitatis , sed etiam ratione status gloriae, qua fit, ut corpus sit

spirituale, idest spiritui plene subjectum, ac proinde spiritus habeat in sua potestate omnem actionem & essicientiam sui corporis . Unde sequitur , quod beatus habet facultatem pro sua vo-Iuntate retinendi, ne corpus suum species sensibiles, quas secundum se natum est fundere, emittat ad oculos intuentium. Et sic Christus evanuit, aut sua voluntate faciens, ut non videretur ι quod fecerat etiam adhuc mortalis Lucae 4. v. 3O.., ubi dicitur : autem transiens per medium illorum ibat: aut per dotem agilitatis, subito se in alium locum transferens. Quod vero interdum sub diversa forma aut emgie apparue

rit, non fuit, ut ait S. Thomas ad 3., quod lineamenta membrorum mutaverit, sicut nec in Transsguratione mutaverat: sed sicut in potestare ejus erat, uι corpus suum viideretur, vel nou videretur: ita tu potesate ejss erat, ut ex ejus aspectu formaretur iv oeulis intuentium vel forma gloriosa vies non gloriosa , aut etiam eommixta, vel qualitercumque se babens: mod ea tames disterentia

suum it ad boe, quὸd aliquis videatur in alieva erile apparere.

240쪽

Da Ras υκ RECTIONE CHRISTI . 22sq. IV.

Corpus tabrim resurgentis fuerit integrum.

XXVIII. FTOe est alterum, quod g. praeced. proposuimus LX examinandum, in quo nobis negotium erit contra modernos Haereticos, praesertim Calvini stas, qui, ut excludant realem Corporis Christi praesentiam in Eucharistia , sicut negant, duo corpora posse simul essema eodem loco: ita ut excludant Transubstantiationem vini in Sanguinem Christi, dicunt Christi Corpus post Resurrectionem fuisse exangue, Sc sine san- miliae . Concors tamen Catholicorum sententia est , Corpus Christi post Resurrectionem fuisse integrum, & constans carne , ossibus , nervis, & sanguine, ut erat ante. XXIX. Igitur secundum Fidem tenendum est, in Corpore Christi post Resurrectionem fuisse omnes partes ipsum integrantes ut prius, & etiam sanguinem . Nam, ut docet S. Thomas dicta q. 34. a. a. , Corpus Cbrisi in Resurrectiove fuit ejusdem naturae, sed alterius gloriae. Unde quidquid ad vaturam corporis bumani pertinet, totum fuit tu Corpore Christi resurgeutis. RDuifestum est autem , quod ad naturam eorporis humavi pertinent carues s offaer sanguis er alia hujusmodi. Et ide3 omula isa in Corpore Christi resurgentis fuerunt s er etiam integraliter absque omni diminutioue:

alio quiu non fuisset perfecta Resurremo, si uου fuisset redintegratum quidquid per mortem oeciderat: audeo Dominus Fidelibus suis promittit, dicetis Malib. Io. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt er Lucae a I. capillus de capite vestro non peribit,,. Haec S.Thomas,, Super quae ultima verba sic discurro.

Si Christus promittit Fidelibus suis, qui pro ipso animam suam

daturi sunt, nihil eorum nec capillum in generali Resurrecti ne periturum s credibile erit, Deum N Christum ipsum permirusisse , ut aliquid corporis , quod in Cruce tradidit, & totus sala-guis , quem fudit, perierit, nec in Resurrectione resumtus fuerit Si caro , ossa , sanguis in genorali Resurrectione, imo de capilli resurgent, cur in Christi Resurrectione omnia haec non surrexerunt , cum Resurrectio Christi exemplar sit nostrae Z Unde S. Augustinus Prm. 31.i alias 4r. de Sanctis cap. a. Numquid, inquit , perierunt, quaudo securitatem is Domini etiam de capillo aec perunt. Perit manus, ubi non per ι pilus e perit eaput, ubi non perit capillus e ubi nou perit palpebra, perit oculus t Addam ego, perit sanguis e XXX. Dia Disj1jroo by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION