Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ ex genere, conceptu, ortu, vita, gesti

발행: 1737년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

liint, Christum quidem au no, quo mortuus est, Pascha Iegale cum Apostolis suis Luna 1 . mensis Martii, quae eo anno incidit in diem Jovis, peregistes & Iudaeos eo anno Pascha suum ad diem Veneris distulistb: ita ut hoc anno primam diem Azymorum celebrarint die Sabbati, & secundam die Dominico: quo fit, ut Iudaei, qui ex Legis praescripto a secunda die AZymorum inchoabant quinquaginta dies usque ad suam Pentecosten, eo a uno die Dominico illam celebrarint.

Sed cum supra cap. 23. s.3. v num. 8. hanc opinionem rejecerimus, ostendentes , Judaeos eo anno , quo Christus mortuus

est , eadem die, qua Christus, Pascba celebrasse s & fundamenta, quibus innititur, vana esse demolistraverimus 3 ideo eam modo

probare non possumu3.

XVIII. Tertia sententia convenit, Iudaeos eo anno, quo Christus est mortuus , eadem die, qua Christus, nempe Lunaquari adecima, & die Jovis Pascha suum celebrasse, itaut eo anno prima dies AZymorum inciderit in diem Veneris , quacru cifixus est Dominus ἡ & secunda dies AZymorum , a qua dudari. incipiebant numerare quinquaginta dies ad Pentecostem, inciderit in Sabbatum: ex quo sit, Judaeos una cum Christianis eo anno celebras te Pentecostem, non in die Dominico, sed in Sabbato Ati in Sabbato, non in Dominica Spiritum Samnum super Apostolos descendisse . Fateor , hanc sententiam planam esse, omnemque difficultatem expedite solvere, in eamque lubens descenderem , nisi me detineret antiqua Ecclesiae Traditio , Spiritum Sanctum , non in Sabbato, sed in Die Dominico super Apostolos ac Discipulos descendisse, a qua recedendum non est. Eo vel maxime quod huic Traditioni favent Auctor Consi tutionum S. Clementis Papa: I. , & Auctor serm. I 34. de tempore sub nomine Augustini, quorum licet ignoretur nomen , quia tamen

Antiqui , testimonium pro Traditione sacere possunt. Insuper testis est S. Leo L, qui serm. r. & 3. de Pentecoste dicit, diem, qu a descendit Spiritus Sanctus fuisse decimum ab Ascensione, &quinquagesimum a Resurrectione Domini. Cum ergo Relurructio Domini die Dominico contigerit, die etiam Dominico Spiritus Sanctus descendit. Item Epist. as. salias 81. ad Dioscorum cap. 1. de Die Dominico haec habet S. Leo : In bae Audidus Dissit exordium et in hae per Refarreuionem Christi, ritum , s vita accepit initium : in hae Aposoli is Domino praed candi omnibus Gentibus Gangelii tabam fumnui, er luserevdam uoiverso Mundo Geramentum regenerationis occipiunt: iu bac, sicuνώς- ut Ioanues Eoangelisa testatur , eoygregatis in unum Disc

312쪽

Miss Io Nis TEM pus. 3o1 palis , ianuis clausis, cum ad eos Dominus ivtroisset, isses siι πdixit se Accipite Spiritum Sanctum is In hac denique promissus

d Domino et Osotis Spiritus Santitas adtenit. Quamvis autem S. Leo unicus authenticus testis sit, cum tamen testes alii co trarium asserentes non adducantur, credi debet, eum dixisse,

quod publica Traditione in Ecclesia, praecipue Romana, ser

batur .

. XIX. Quarta igitur sententia , cui subscribo, est , PentecostenJudaicam eo anno, qtio Christus mortuus fuit resurrexitti in Coelum ascendit, in diem Dominicam incidisse, & die Dominico Spiritum Sanctum advenisse . Nec movere debet, quod secunda AZymorum dies, a qua incipiebant numerari quinquaginta dies usque ad Pentecosten, inciderit eo anno in Sabbatum, non in diem Dominicum. Nam duplici via solvi hic nodus p test. Primam aperiunt duo Cardinales, Bellarminus lib. 3. de

Cultu Sanctorum cap. II., R Baronius ad ann. Christis . n. a 29. dicentes: ordinarie quidem coepisse numerari dies Pentecostes a secunda die AZymorum, sed tamen si secunda illa dies esset Sabbatum, tunc coepis te numerari a tertia die Azymorum. N que ullus hoc arguere potest s nam causa, cur illi dies quinquaginta non inciperent a prima die AZymorum sed a secunda, erat, quia oportebat illo die metere, manipulos exsiccare, colligare, di alia opera facere, quae Die festo non licebat. Quae multo magis prohibita erant die Sabbati: unde non licebat, quando secun- . da dies Agymorum erat Sabbatum , ista facere, ut habetur Exodi 34 v. a I.:&haec putatur esse causa , cur Scriptura dixerit Le-Vit. 23. v. I s. Numerabitis ergo ab altero die Sabbati , in quo obruis

Isis manipatam, non ab altero die Paschae vel Agymorum, quia generaliter voluit includere Festa, quae immediate occurrerent

post Pascha, sive post primam diem AZymorum, unum vel plura. Unde illud altero die Sabbati idem est , ac prima die pro- favo post Pascha. Quia tamen ut plurimum post primam diem

'gymorum non Occurrebat Festum, ideo non male Ioseplius lib. . Antiquit. cap. i 3. scripsit, incipere Pentecosten numerari Luna 16., quamvis anno Passionis propter dicta coeperit numerari Luna i7., quae Dominica dies fuit.. Ubstare tamen videtur, quod licet die Sabbati prohibita essent Hebraeis opera servilia, no a tamen cmera ad Redigionem spectantia: demessio autem illa manipuli osserendi Deo in Templo actus Religionis erat, ideoque non est censenda prohibita, sicut nec erat prohibitum in die Sabbati ignem ad sacrificia com- rQuere, quod tamen in privatis domibus facere nefas erat: uia 'de Disjtirco by Gorale

313쪽

de R. Moyses AEgyptius in Comment. super Mima, & In Iib

Iad Ahaazach i dicit: xuantum ou mauipulum attinet, qui σὸν batur feeunda die Azymorum, meti ille er colligi debebat nocte diem decimam sextam praecede te. Metebatur autem, quamquam dies Sabbati esset. Nee solum hoc erat licitum , sed etiam praeeeptum. Idem confirmat ex Alaeοι Themidim cap. ., & ex Tractatu Μ na bot pag. 7I., ubi habetur: Geueratim quidem opus omne, quod ante Sabbati diem flari posset, aute diem Sabbati Ari u baisse rexcepto tamen praecepto de mete do manipulo , qui etiam nouo ψιε Sabbati metendus erat '. num haec R. Moysi doctrina vera sit, j dicio Leeioris relinquo . Certe Scriptura Exodi 34. v. a I. generaliter nulla facta exceptione prohibet metere die Sabbati, &hoc vel maxime, quia messio manipuli si die Sabbati fieri non poterat, poterat die sequenti fieri. XX. Certh in hujus manipuli demessione multa facienda erant, quae observantiae Sabbati repugnabant. Ut enim refert Calmet in Diction. V. Manipulus ex Cod. Menachoi.,3., &is Maimonide in Themidim & Mosapbim , decima quinta se mensis Nisan, cum prima Paschatis dies praeteriisset, jamque

D secunda dies, ' mix-ὸ feriabatur coepisset, Domus Judicii se tres eligebat, qui solemniter manipulum Hordei legerent...is Hordeum in agro Hierosolymitano legebatur. Cum ii tresis electiter, an sol exortus fuisset, petiissent, terque exortum a respondentibus audissent, ter iterum Hordeum metendi fa- cultatem postulabanis qua ter concessa illud in tribus agrisse tribus diversis falcibus metebant, ipsumque tribus arculisse conditum ad TempIum deserebant, ibi excutiebantur tresse manipuli, granisque eacussis tres circiter pintas implebant &e. Haec agebantur: sed die, quo miximὸ feriabatuν , nimirum die non festo. Nec facit, quod hoc opus ad Religionem ordinar tur 3 non enim opera suapth natura servilia, ut aedificatoria &fabrilia, quamvis ad usum Templi, poterant die Sabbati fieri. Caeterum adeo rigidi Zelatores erant Judaei tempore Christi de Sabbati observantia, quod Apostolos accusarint, quia spicas collegissent, ut ex iis grana vellerent die Sabbati, di scrupulurn habuerint, an ea die liceret infirmos curare, quod maximum caritatis est opus. Videtur ergo commentitium, quod R. MOPses dicit . XXI. Alia via solvi potest, dicendo eum Sylvio in cap. 23. Levitici, & aliis, dies quinquaginta ad Pentecostem numerari dos esse a die secunda Arymorum exeωμὰ, non isciuμὰ . Itaut cum dicitur: Numerabilii ab altera dio Salbati sidest iaptimanas

314쪽

,u quo obtavstis manipulam primitiarum , idem sit ae dicere , po stulteram diem Sabbati, seu post secu udum diem AZymorum , quo obtulistis manipulum. Sic enim numerando a Sabbato exesumὰ in quem diem eo anno inciderat secundus Azymorum , Moblatio manipuli) dies quinquaginta ad Pentecosten, fiet, ut quinquaginta dies, sicut a die Dominico initium sumserant, ita in Dominica die compleantur , N Spiritus Sanctus, qtii dum complerentur dies Pentecostes descendit, in die Dominico juxta Ecclesiae Traditionem descenderit. Nec est violenta hujusmodi interpretatio: si enim verba, dc modus loquendi Scripturae bene attendantnr , ly numerabitis ab Oisero die utrumque patitur sensum, vel quod numeratio incipiat ab altero die vel quod ab eo incipiat excluμὰ .XXII. Transeundo nunc ad horam diei, qua descendit sit per

Apostolos Spiritus Sanctus, conveniunt omnes, hanc fuisse Ter tiam horam matutinam , nimirum tertiam ab ortu solis, Mante meridiem , ut mos erat apud Iudaeos , quae correspondet horae nonae matutinae apud Gallos, Hispanos &c., & tertiae ante

meridiem apud Italos. Hac ergo hora, dum Apostoli ac Disc,puli essent in Coenaculo perseverantes in Oratione, illapsu Sancti Spiritus super eos promisium Christi impletum est. Hoc aperte habetur Act. a. , ubi cum Apostoli pleni Sancto Spiritue Coenaculo egressi variis linguis loquerentur, tanto S. a seculis inaudito portento,ex Judaeis quidam stupentes dicebant: est hoe e Quidam irridentes dieebant , quia musio pleuisautisi. His sese opponens Petrus v. I s. ait: νου, seuι vos aestimaris, hi ebrii sunt, eum sit hora diei tertia. Cui laeta accinit Ecclesia dicens: Dum hora eutictis tertia, repente mundus intouat, oras

ribus Apinosis, Deum .enisse nuntiaι: & insuper Masto madere deputant , quos Spiritus repleverat.

XXIII. Sed scrupulum movebit cuipiam illa Petri ratio, qua

probare intendit, socios suos Apostolos non esse ebrios, cum esset hora ab ortu solis tertia. Et quid enim vetat, nominem hora ab ortu solis tertia ebrium esse, cum bonos interdum pota tores a summo mane ebrios videamus P Poteraοι Duὸ, inquit S. Joan. Cbrysost. Homil. r. in Acta ι sed hoc incredibile erat, tum quod homines extrema sibi metuentes, qui propterea meta in Cinnaculo conclusi manserant, ebrietati studuerinis tum quia udaeis, ex quibus erant postoli, videtur vetitum, ne a mane

ametii; super quae Hieronymus, a ui vero , inquit, hora ter

315쪽

tia , Iextri vel nona, ct undecimasuscitavtur de Concipio, ct LeItuo ad eos , Expergiscimini, qui ebrii estis a vino , syoel. s. v. s. Tum & specialiter, quia apud Iudaeos olim publici Lege cautum erat, ne quis Diebus festis ac Sabbatis ante horam sextam post ortum solis, idest ante meridiem, cibum aut potum sumeret, ut ejuni adessent sacrificiis , quae ab bora tertia in Templo offere-hantur, & nisi hora sexta consummari solebant. Quae observatio licet destructo Templo Hierosolymitano cessaverit, cum cessaverint & sacrificia, vigebat tamen Apostolorum temporibus eideoque jure optimo ea uti potuit Petrus ad calumniam Judaeorum, Apostolos ebrietatis accusantium, diissipandam. Cujus diis sciplinae testis est Josephus in lib. de Vita sua dicens : Sexta hora nutros ad prandium vocare solet in Sabbatis: quod de aliis Festis maxime solemnioribus intelligendum est. q. IV.

per quos , ct quomodo descenderit Spiritus Sanctus .

XXIV. Irca primum quaestio vertitur, an in solos Aposto a Ios, an etiam in omnes Fideles in Coenaculo congregatos effusus sit Spiritus Sanctus. Theodorus Bega juratus Calvini gregalis contendit, Spiritum Sanctum in die Pentec stes super solos Apostolos illapsum fuisse, exclusis cum B. Vt gine Maria non tantum aliis piis Mulieribus , sed reliquis etiam Christi Discipulis, ac pro sua maledicendi prurigine pictores his

verbis carpit: Opinor, ridiculὰ Deere eos, qui ei m baue Bistoriam pingunt, solent Mariam Matrem Domini in medio serpostolorum eouocare; nimirum, ut eam Apostolici Collegii Reginam Deiant.' Verum facile est hujus nebulonis arrogantiam fraenare, eum ad Sacram Scripturam provocemus. Ex ea enim aperte constat, Spiritum Sanctum ipso die Pentecostes in omnes, qui erant in Coenaculo serant autem sere eentum viginti) illapsum fuisse. Hi enim Aci. a. v. I. Dum complerentur dias Pentecostes eraut omnes pariter tu eodem loco seu in Coenaculo congregati. Deinde v. 3. dicitur Apparuerunt illis dispertitae lingua tanquam reuir ,seditque supra singulos eorum , qui erant ibi congregati, ac iubinde v.4. Repleti fuat omnes Spiritu Sancto. Super singulos' ergo eorum, qui ibi in Coenaculo aderant, sedit linguis igneis , & omnes Spiritus Sanctus replevit. Cumque ibi non solum Apostoli, sed & alii essient inclusi , sicut Lucas dicit Act. I. V. 4.

316쪽

ηἰmiter in Oratione eam Mulieribus, ct Maria Matre Pefu π Fr .

tribus ejus: fit, ut non in solos Apostolos, sed & in alios Virosae Mulieres N B. Mariam Matrem Jesu, Spiritus Sanctus die

Pentecostes effusus sit. Hoc magis confirmatur ex Oraculo Joelis cap. a. v. 28. , quod Petrus Apostolus Ae . a. v. a . in ipsa

effusione Spiritus Sancti die Pentecostes facia impletum esse assirmat. Sic enim in Concione, quam habuit statim post acceptum Spiritum Sanctum ad universos Iudaeos, qui stupefacit a

currerant , & eos audientes variis linguis loqui, tanquam ebrios traducebant, palam locutus fuit: Nou enim , fleuietos ammatis, hi ebrii sunt, eum sit hora diei ιertia. Sed hoe es , qaod dictum es per Propoetam Poei'. Et erit in novissimis diebus idicit Dominus inundam de Spiritu meosuper omnem carnem, ct prophetabunt fui viesri er Miae Oestrae s S' juzeves vestri Cisiones videbunt, oe' feni res vestri somnia somniabunt. Et quidem super fervios meos oe fu- per ancillas meas in diebus illis estiundam de Spiritu meo, repropbetabunt. Hoc ergo Ioelis vaticinio, quod exitum habuisse iii effusione Spiritus Sancti, dicit S. Petrus, evincitur, eos omnes, qui in Coenacillo erant, fuisse absque ullo aetatis vel sexus discrimine Divinae illius effusionis participes. XXV. Oppones sorte pro Bera, eos solos in die Pentecostes Spiritus Sancti effusionem participasse, quibus Christus D min iis, antequam in coelum ascenderet, eam promisit; sed ut habet u r Act. I. v.4. Lucae I l. v. 9., antequam ascenderet in coelum, solis Apostolis praecepit, ne a Hierosolymis discederent, sed ibi expectarent promissionem Patris, donec induerentur virtute ex alto: ergo soli Apostoli Spiritus Sancti effusionem perce- pille credendi sunt. Respondeo tamen, quod licet Christus solis Apostolis expresse promi ilum fecerit, sua tamen liberalitate , super omnes, rui c um eis erant, promissum implevit: ita S. August. serm. a 86. e tempore modo serm. as . Fus est, inquit, mortuus est,

resurrexit, ascendit s restabat ut impleret, quod promisit. Hoc expectautes Discipuli ejus, animae, ut scriptum est, centum vigiuti, decuplato numero Apostolorum , duodecim enim elegit , ct in centum

viginti Spiritum misit. Unde, quod promiserat, decies implendom ultiplicavit. Et S. Joan. Chrysostomus Homit . . in Acta mO

Vens hanc quaestionem : mero inquit, an in duodecim tantum .euit , ct non iv eateror 8 Respondet. Nequaρuam: sed veuio etiam tu illos eentum viginti. I geque enim sue ea a Petrus Propoetae Ioe I) tesimovium protulit,dicensis Et erit in novissimis di hus Sc. Et in serius observatis dictuin fuisse: Et repleti fovi Tom. IV. Pars M. Qq om cs, Disiti sed by GOrale

317쪽

omises, subjungit: Gm Apostoli tute essent, uos dixi es, omnes ,

vis alii quoque participes fuisseνι. aestioquin autem , cum ιιlos amanuminatim recensuisset, uou suos nune eum aliis jungeret in hoc neg

stomus .

Adderem, Christum specialiter quidem Apostolis prom,ssse Spiritum Sanctum , quia hos praeelegerat, ut portarent NO men suum coram Gentibus & Regibus & Filiis Israel : generaliter tamen Omnibus credentibus illum promiserat Marci I 6.

V. 17. Signa autem eos, qui erediderivi, baec sequeutar : tu Nomiue meo Daemonia eiieleus, linquis loquentur novis &c. Quod specialiter impletum fuisse legitur Act.is., ubi de recens baptigatis in Nomine Jesu dicitur v.6. Et cum imposuisset illis pavus Paulus , venit Spiritus Sauctus super eos, ct loquebantur linguis , er propbο- tabant . Sed de hoc iterum redibit sermo iusta s 6. XXVI. Signum sensibile. quo Spiritus Sanctus suum ad ventum manifestavit, sic describitur Act. a. v. a. Et factus es repentὰ de caeso sonus , tanquam advenientis Spiritus vetienaeutis , πrepleviit totam domum , ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dia

Dertitae Iiuuae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum. Qui-hus indicatur,primum signum fuisse sonum tanquam venti repen th irruentis, & domum totam replentis, ut qui ibi erant excitarentur : Secundum apparitionem linguarum dispertitarum

tanquam ignis, qui sedit super singialos eorum. Linguas istas non fuisse vere igneas colligunt plerique, tum quia dicuntur, tanquam ignis; tum quia si fuissent verus ignis, domum & in ea stantes incendisset. Ego tamen non metuerem dicere, eas fuisse ficulas veri ignis: nec obest, quod dicantur fuisse tauquam Quis: nam sicut dicitur Spiritus Sanctus advenisse Iicut Columba super Christum, & tamen veram Columbam fuisse superius existimo vi , ita lichi lingitae dicantur fuisse tanquam ignis , potuerunt esse verus ignis. Nec metuendum erat, ut incenderent domum, cum apparuerint dispertitae, sicut faculae, eo modo, quo si plures candelae in uno eodem cubiculo dispertitae ardeant, illud non incendunt: &propterea de linguis igneis non dicitur, ut de venti sono , quod repleverunt totam domum . Ita videtur sentire Chrysostomus, dum Homit . . in Acta dicens: Sed cur Quis non ita apparan, ut impleret domam e aeuia exierriti fuissent. Sesostendit, idipsam emenisse: ve attendas euim quod dixerit, apparue runt illis dispertitae linguae, sed ignem fuisse consuerer . Iuviusi uis immensam Divam pbis lueendere. reciὰ dieiι, dispertitae. Verum in hoc non contendo.

318쪽

Supsu Quo spiRITUS SANcetus DBscENDERIT. jo Difficultas est de modo, quo linguae istae sederint super singulos: an singulae apra singulorum capita apparuerint secun dum numerum eorum, qui ibi aderant distributae, quomodo a pictoribus exprimi solent: an Vero alio modo. Volunt quidam, miraculum hoc non fuisse, quod linguae igneae super capita adstantium apparuerint: sed quod omnes illic sedentes ad repen tinum sonitum velut aeris vehementis, stupentes atque attoniti haeserint ore hianti atque aperto: unde ipsorum linguae visae sint in proprio ore quasi igneae, ad figurandum ardorem infusae cartintatis , &dispertitae seu dissectae in plures, ad designandam illis

concessam linguarum multiplicitatem. Sed haec expositio, praeter novitatem, non congruit modo loquendi Scripturae: haec enim non dicit: Apparuerunt iliis diis Dertitae linguae, ut dicere debuisset, si in linguis eorum hoc contigisset: Sed apparuerunt illis dispertitae lingua tanquam ignis.

Insuper ille ignis, seu quasi ignis sedit super suuIor eorum , non

in linguis eorum. Unde S. Augustinus lib. r. de Actis cum Felice Manichaeo cap. s. Et visa Iunt illis, inquit, linguae diuisa quasi ignis, quis insedit super unumquemque eorum. Praeterea hie distributione seu divisioire linguarum voluit DPs , ut hoc miraculum omnibus, qui erant in Coenaculo , Hrspicuum facile ac exploratum esset: si autem in hoc positum fuisset,quod linguae Apostolorum aliorumque in Coenaculo adstantium, dispertitae in proprio cujusque ore apparuissenti ut videretur hoc miraculum etiam ad breve tempus, oportuisset, ut Apostoli aliique Fideles ibi congregati aperto semper hiantique ore sese mutuo conspicerent,quod sane a veri & decori specie abhorrere,nemo non videt. Longe igitur probabilius est, hoc in eo situm fuisse, quod super Capita singulorum distributae apparuerint ad modum pyramidis sursum flammantes , ut sic omnium adstantium oculis obviae essent. Lichi autem plures essent linguae, quia tamen una erat radix , nempe Spiritus Sanctus , quem representabant, ideo

Lucas non dicit, quod sederunt, sed sedit super singulos eorum, quia etiamsi linguae illae disparuerint, attamen Spiritus Sanctus per eas designatus fedit, idest mansit, & quasi requievit

permanenter super corda singulorum. Ut enim ait Chrysost mus Homil. . in Acta ,, Seditque supra singulos eorum mansit, requieviι: sam federe, flare er manere significat. Sic Io: r. v. 3 a. Joannes Baptista dicit: Vidi Spiritum defrendentem quasi COIumbam de eaelo, π mansit super eum Christum cum tamen visibilis Columba solum transeunter super eum sederit,&solum manserit Spiritus.

Qq a XXVII.

319쪽

XXVII. Cur autem Spiritus Sanctus, qui in specie Columbae super Christum descendit, super Apostolos in specie igni s apparuerit, rationem dat S. Augustinus Tract.6. in Joan. , &ex eo

S. Thomas Lect i 4. in cap. . Ioan. , ut nimirum osten deretur,

in Fidelibus simplicitati Columbae debere conjungi fervorem ignis: Hae inquit Augustinus vidimus Columbam fu per Dominum , b linguas divisas super Discipulos congregatos: ibi simplie tas , Bie fervor utenditur. μοι enim qui dicuntur simplices, σpiis gri funt ι vocantur simplices, Dur autem segnes. Deinde ostendens non talem fuisse Stephanum, qui servori, quo dure increpavit J udaeos, dicens Act. . v. s I. Dura cervice, O iucircumcisiis cordibusta' auribus , vos semper Spiritui Sancto resistitis, conjunxit Columbae lenitatem: quae pugnat , sed sine selle, dum pro eis ipsum

lapidantibus oravit,dicens v. s9. Domine ne fatuas illis ιυe peceatum , concludit: Ergo ne Spiritu sanct eati dolum habeant , in Columba demonstratum est 3 ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat , quia liuguae divine faui. Distans enim liuiuae , ideo divisis liquis apparuit. Linguae inquit dioisa funt velut lavis, qui ct insedit super unumquemque eorum 3 disaut inter se linguae, sed linguarum distantia non sunt schismata . In Ilusis divisu nou dissipatiouem timere , unitatem coguosce tu Co

Magistro suo Augustitio adhaerens s. Thomas loco citato dicit , quod Spiritus Sanctus , qui super Christum in specie Columbae apparuit, apparet etiam super Discipulos congregatos per ignem , quia qsidam sunt simplites , sed tepidi, quidam autem fer vientes , sed malitis. ut ergo Spiritu funtiincati dolo ea reavi, Spiritus tu Columbae specie demonstratur : Er se simplicitas frigiai tote

tepescat, demoUratur in igne: Secundo propter earitatis uuitatem snam Columba amore multum fervet Cantic. 6. ,, Una est Columba

mea ,, Ut ergo Vendat Ecclesiae unitatem , tu specie Columba Apiritus Sanctus appares. Nec moveat te, quod Discipi iis disperιitae lingua apparueruοι, quando sedit supra singulos eorum Spiritur Sauctus, qui re dispertitus apparet fecundum disersa donorum o cia , re tamen uviI per caritatem. Eo sie propter primum apparuix iudi*ertitis tinguis, ut dieitur I. Cor. I a. ,, divisiones gratiarum sunt , , in Columba specie propter feeundum. Haec D.Thom. . Velut ait Chrysost. Hom. . in Acta: Rectὰ dieit dispertitae: Ex unaeuim radice eraui, ut discas, Qim operandi esse a paracteto missam. Quibus consonat illud I. Cor. I a. v. . Divisones vcris gratiar msuut , idem autem Spiritur. s. V. JOjligo se

320쪽

6fectus is Spiritu Sancto produm.

XXVIII. Icit Lucas Aili. a. v. . Et repleti Dut omues Spiritu Sancto, o empera ut loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Impleti ergo suerunt omnes Apostoli ac Fideles ibi congregati Spiritu Sancto, conforente eis primo gratiam sanctificantem, non quidem primam spiritualiter regenerantem, hanc enim iam habebant, sed secundam, nimirum gratiae robur & augmentum , quod nondum habuerant, quodque Christus promiserat sedaturum, ad eos in fide R dilectione firmandos. Unde Augustinus Tract. 74. in Joan. Iam itaque, inquit, babebaut Spiritum Discipuli, quem Dominus promittebat , Itur quo eam Dominum non dicebaut: uec tames eum adbue habebant, scut eum Dominas promittebat. Et babebant ergo , o non babebant, qui quaπtism habendus fueraι, nondum ba-hebant . Habebant itaque minus s dandus erat eis amplius.

XXIX. Contulit eis secundo Gratiam Septiformem seu S ptem Dona, quae vulgo Spiritus Sancti Dona dicuntur, de quisbus istias cap. II. v. a. Et requiesceι , inquit, super eum Spirιtus Domini, Spiritus Sapientiae, 9 Intelletius, Spiritus Golii, σFortitudinis, Spiritus Seientiae, re Pietatis. Et replebit eam Spias itus Timoris Domini. Sunt ergo Donum Sapientiae, Donum I relleeius, Donum Consilii, Donum Fortitudinis, Donum Scientiae, Donum Pietatis, Donum Timoris Domini. Donum quidem Sapientiae ad judicandum de rebus Divinis, quibus quis debeat adhaereres Donum Intellectus ad rectam apprehensionem Verim talis 3 Donum Consilii ad recte deliberandum de difficillimis sDonum Fortitudinis ad consequendum finem operis ardui propter Deum suscepti, & superanda quaecumque mala ex adverso imminentia s Donum Scientiae ad discernenda credenda a non credendis, & recte judicandum de rebus humanis, quatenus d cunt ad Deum s Donum Pietatis ad exhibendum cultum Deo de-hiium, Donum Timoris ad Deum reverendum ac timendum, timore non servili sed filiali . De his Spiritus Sancti Donis, an sint habitus , &distinguantur a virtutibus videri possunt, quae dixi tomo I. in i. a. Trae . de se irtut/bus qu. . de Donis Spiriιus Eancti, ex S. Thoma I. a. q 68 '. XXX. Contulit eis tertio effectus ex Donis ipsis promanantes, nempe duodenarium fructum ab Apostolo indicatum

SEARCH

MENU NAVIGATION