Lucæ Antonii Portii medici Neapolitani ... Opera omnia, medica, philosophica, et mathematica, in unum collecta, atque ad meliorem, commodioremque formam redacta. Cura ac studio Francisci Portii ... Tomus 1. 2.

발행: 1736년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

liter, vel inaequaliter moveri possit independenter ab eo, quo aliquid ea lIdum , vel frigidum dicitur, vel, si aliter placeat dicere, independenter alaeo , quod calor , vel frigus vocatur , Nulla prorsus ratio est, propter quam cor similiter velocius vel tardius , 2 aequaliter, vel inaequaliter independenter ab eo , quo aliquid candum , vel frigidum appellatur , moveri non possit. Conceptus motus separabilis omnino est ab omni conceptu ejus, quo calor , vel frigns nuncupatur , Ω separabilis omnino est ab omni concepta ejus, quo aliquid calidum, vel frigidum appellatur . Λc proinde corpus quodlibet sive velocius , sive tardius, 2 Qqualiter , vel inaequaliter indeis pendenter ab eo , quod calor, vel frigus dicitur , & independenter ab eo , quo quicquam calidum , vel frigidum nuncupatur moVeri poterit. Quam-cbrem etiam cor sive velocius, sive tardius, & aequaliter , vel inaequaliter moveri poterit independenter a calore , vel frigore , & independenter ab omni eo , quo aliquid calidum, vel frigidum vocatur.

Quod si Deus omnipotens nobis propitius auferad e medio id , quod calor, vel frigus dicitur, & auferat e medio id, propter quod corpus quodcunque illud sit) calidum, vel frigidum appellatur, nulla omnino ratio est propter quam his etiam sublatis coreus quodlibet, Se consequenter

Cor recte, vel non recte , Velocius, Vel tardius , a qualiter , vel inaequaliter moveri non possit. Ac qui clem etiam in extrinsecis viventium corporum partibus Medici, adstantes , aliique omnes nisi re manibus probata , R explorata omnino ignorant calidi ne , an frigidi pedes , vel manus aegroto sint. Qui quandoque facto manu periculo , genarum alteram frigidam esse dignoscunt, alteram calidam , & altera parte natum calidum esse , altera frigidum , ac non- Nunquam neque aegroto , neque adstantibus omnibus hae partes similiter videntur . Quomodo quaeso de corde unquam ullis indiciis dicere potuere, veIPoterunt, quod calidius, frigidiusve siti Scio nonnullos cum Galeno a dicere posse haec, atque similia quae discuntur de calore , Se de frigore , aut de calefacientibus , R de refrigerantihus non esse intelligenda secundum sensum , neque secundum imaginati mem , sed secundum potentiam , ac scio ea , quae dixerit expositorum aliquis in istorum excusationem de iis , quae per accidens, vel per se calida, vel frigida dicuntur. Sed haec atque similia omnia sunt atramentum effundere , ut melius latitent sepiae . Atque sublato sensu, imaginatione, M sublatis iis, quae sub sensum, & imaginationem cadere possunt, omnis e medio tollitur calor, omnis e medio tollitur frigus, vel salte in omnis istorum e medio tollitur scientia . Nec non his iisdem quoniam non sunt secundum sensum , &secundum imaginationem , confirmatur nihil omnino certi, exploratique de cordis, aut calore, aut frigore ante obitum , M non perfosso pectore ii mines posse pronunciare t Uel dicendum est complures cum Caleno omnino. aliud his , similibusque vocibus intelligere, ac communi, R idcirco rectiori virorum , sceminarumque, 9 Christianorum omnium usu intelligatur. Cum

a) De arte Medicinali lib. . Dissiligod by Cooste

232쪽

Et Fragmenta Varia. 2I3

Cum igitur tam Physici, quam Medici, & aegroto peritiores adstar

consueti nedum alii levioribus titulis appellati certo ,2 manifestb saepe si pius pronuncient hominem febre lab are , & hominem habere sebrem frequentissimh cerib cognoscant, & unanimi sapiendum Omnium consensu omnes assirment febres, cordis esse affectiones, omnino dicendum est febres in eo conlistere , ouod homini datum est de corde cognoscere , nimirum in cordis motu vitioso consistere febres. Quoniam ex omnibus, quae vivente animali, & non perfosso pectore cordi accidere possunt, Medicis, hominibusque omnibus cognoscere tantum datur , quod reete , vel non recte moisveatur Cor.

Quae eo facilius admittenda , quo plerique acerrime Inter se pugnantes, singuli in propria sententia defendenda ferventes animo, neque pauca quidem verba de febrium natura dicere queunt, absque eo, quod aliquem motum vitiosum in febribus acculent. Λc omnes cum febres quaerunt, sintne , an non sint ρ semper perturbati, & irritati aliquid sit ne , an non sit pin arteriarum, la in cordis motu inquirunt. Confirmantur e am , quod ex his , quae dicta sunt, nullus ante diem ad orcum dimitti potest . Cum contra audientes homines in calore febres omnes consistere praeter naturam , facile decepti vocibus refrigerium quaerentes in febribus omnibus, maximu in gravioribus se se poterunt enecare.

CORDIS MOTuS QUANDOQUE VIDERI POTEST RECTUS ,

CuM RECTIS NON SIT. . ID assumens, quod omnes fatentur febres cordis esse assectiones, eum

ostenderim febres in vitioso, R irritato cordis motu consistere, da hoc eodem cordis motu animadvertendum est , quod aliquando Videatur rectus . M ut sanis esse solet, cum rectus non sit. Quod instrumentis motuum omnibus accidit, quae aliquando videntur recte moveri, cum minus redie mo

veantur . Fit autem id irritatione, irritationique similibus motibus , quod exemplis illustrabitur. Sunt qui podagra impediuntur, qui imminente periculo ambulant .

Sunt, qui aegrotantem manum languide moveant; Sed acu puncti celeritate, qua solent sani, manum retrahant, amoVeantque ab acu . Sunt aequi laxi ab itinere , qui calcaribus stimulati currant. Lucertulae cauda abscissa movetur longiusculo tempore , postea quiescit et Sed si pungantur . iterum volvitur, A revolvitur . Ut perae etiam decorticatae natant in frigida ; irtita iatur enim aliquid adhuc latens in musculis . Ita inquam , accidere potest, ut irritatione eius , quo cor mOVetur, cor quod languide m Veretur, assurgensa IIquantulum validius moveatur, faciatque speciem eius motus , qui soledesse sanis. Prudens autem haec dico, quoniam scio quandoque Medicos tatb tamen j febrem dicere adesse, eamque malignam 3 cuin pulsus, motusque arteriarum, 2 consequenter cordis recte Videantur procedere, M tamis etiam non sit malus. Verum alii secuti forte Cornelium Celsum possunt nectare

tunc febrem adesse , etsi homo brevi postmodum moriatur, vel quia homo sine febre perire potest , vel quia aliis morbis pauid anze mortem potest febris Disiligod by Corale

233쪽

hiis supervenire At ego admissis febribus rarioribus , in quibus correcte

moveri videatur, dico quod re verx in illis cor haud re Se moveatur . Enim veri, interrogo in his vires languidae n , an validae sunt , 2 an tam validae sunt, ac sanis esse solent λ Si cor recte moveri videatur , k vires corporis tam validae lint, ut sanis esse solent, quantum spectat ad cor, & ad ea, quihus cor movetur , animas sanum est . Si cor ita moveatur, ut sanis moveri solet 3 verum vires corporis languidae sint, tunc credendum est irritatione aliqua cor moveri similiter, ac sanis moveri solet, M proinde febrem adesLe.

Et Medi ei in his similibusque dicunt pulsum esse mendacem , esse fallacem: quod hoc ipsum est, quod dixi pulsum non esse rectum , hominem habere

ebrem : nam qui mendax , M fallax est , rectus non lit oportet. sunt seniore's, quibus motus cordis , M pulsus intermittat, deficiatque vibratione aliqua, Si in caeteris se habeant, ut reliqui homines, quos non semel vidi male se habuisse , cum nulla in pulsibus esset intermissio, irri. tatione scilicet aliqua cordis, ae arteriarum motus non intermittebat. N hilem novi Neapoli degentem , Sc Romae puerum, quibus ex ortu pulsus intermittit, cum in omnibus bene se habeant. His aceidere potest in febribus , ut pulsus non intermittat. Λvulsum vidimus, dissictumque cor irritatione aliqua iterum palpitaste: quod quantum nunc memini Galenus etiam observavit. Ac proinde credendum est, mutili facilius accidere posse viventi cordi . quod prae virium languore languide , & minus recte movereturi nisi irritatioue aliqua, vel alicujus causae effectu , quem irritationem appello, validius moveatur 3 ut recte moveri videatur , faciatque speciem pulsus sa

norum .

REVERA, NEQUE DE ALLIO, EXEMPLI GRATIA, Ausus . EST GALENuS, DICERE, QUOD CALIDUM IN SEIPSO, Λ UT FRIGIDUM IN SE IPSO SIT.

IIs, qui in Galeni libris aliquo modo versati sunt, cum frequenter legarie hoc, vel illud calidum, vel stigidum esse , facile videbitur falsa propositio nostra. At in scriptoribus non debemus ea semper attendere , quae scribuntur, cum de re quapiam non agunt ex professo . Ac si mille in locis cum de re aliqua non agunt ex professo, Verba usurpent, quae sensum quendam faciant , sed uno tantum in loco , in quo de re illa ex professo agunt, explicent verba in alio sensu, existimo plus valere locum unum ad indicandam Scriptoris mentem , quam mille Valeant sententiunculae ex aliis locis excerptae , 2 simul contextat.

Visus autem mihi est Galenus in libris potius de simplicium medica iamentorum facultatibus de calido, v de frigido in professo pertractasse . a

In quibus caeterum , inquit, Micas methodos ignorantes opinor , Mediet yriamiam in hoe maxim/ peccaui, quod tropriis sinibus excedant: nis irrem eu

sussciens fit experientia , iiDictis saltem paucis quibusdam epilosismis , media

eaminum vires exquirere, deinde ιam favi in rationibus haliacinantur, qua pueri

234쪽

' Et 'orreenta maris. a Is

puari modo speculationem logicam ingress . Eisdem erroribus Duentur, qui ex odoribus medicaminum facultates conjiciunt. Nec enim quicquid bena redo. Iei salidum es quod quidam dictitant, baud intelligentes, quo pacto inaudire oporteat, qua ab Arisotele, O TMopbra super hac re sunt prodita . ea , quanos in quarto barum commentationum definiemus neque quicquid calidum es bene olet. Quin etiam neques quid graυe olens es allium nempe calidum etiam fuerit: neque si calidum , etiam grave olens . Sic nec β quis quicquid graυiter oleat, figidum dieat, nee si quicquid frigidum sit, graυiter

olere υerum dixeris. Siquidem calidorum innumera sunt partim bene olen-ria , partim graviter olentia , partim neutra: Similiter quoque frigidorum. Luanquam quid ealida dira , aut frigida p eum debeam dicere calefaeientianos, ac refrigerantia, qua utique etiam exquirimus . Nec enim quod absoluinte calidum es, avit quod ad hoc expenditur , nunc considerare propositum est, sed quod corpus bumanum exealefaciat, nee sene etiam, quod absolute fiandum , sed quod hominem refrigeret. Denuo ergo hic halucinantur in bomosismia haud disinctis nominum signiscatis, tanquam si quis de cane terrefridiserens, ad marinum se oratione transferat xi maus, ut animantis utriusque nomen , ita se naturam quoque usorum unam esse. Similiaque his dixerat a) libro primo cap. ult. , ne dum frigida , 2 calida , sed sicca , 2 humida etiam comprehendens, ubi voluit siccatoria potius, quam sicca dicenda esse ea , quae hominem siccant, Se calefactoria potius , quam calida ea , quae calefaciunt. Quippe ποn quale ex sest, sunt ejus verba , O ad totam naturam consideramus I, Nam lac pacto neque acetum , --que marinam aquam nos exiccare posse, aut ficca esse facultate dici munif- sum est , siquidem utrumque illorum actu es humidum. Ueriam si nos exiceaia re appareant mea dicentur , ad nos videlices, O nostram naturam , quod peis rinde es, atque Meatoria esse . Quin etiam S calida, re frigida, O humida eodem dicentiar modo , ubi nos scilicet calefaciant, refrigerest, atque humectent: eaque ad uos non ad nostram subsantiam, nec ex se. Quae autem caleis factoria sint, quae refrigeratoria sola experientia constare inqui bὶ quam, qui relinquunt, O aliunde ratioeinantur, non filum falsa pro veris dicunt, sed etiam tractationis utilitate ubvertunt. Caeterum cum totius naturae, temperamenti, calidique innati meminit, & cum alias similes voces usurpat, quas saepe confundit, u unum, idemque pro illis intelligit, saepe disjungit, Se aliud, atque aliud pro iisdem intelligere videtur Galenus, caute legendus idem est, M semper in magna esse debemus suspicione . ne aliud indicet, quam mens humana, Vel capere possit, vel Christianorum pietas admittere debeat . Et satis ille ipse nos monuit, dum ejus meminit, s eὶ qui de cane terrerii disserens, ad mari- ην se oratione transferata

235쪽

SIT A FEBRIUM ESSENTIA , AC VELUTI NΛΤURAE LuMINE NOTUM EST , FEBRES IN VITIOSO CORDIS MωΤu CONSISTERE.ANtiquorum sententia fuit febres omnes in vitioso cordis motu consistere, quam antiquiores Romani ab Erasistrato sorte acceptam tenebant, A tuebantur, eratque communis inter Romanos Medicos Marci Tullii Ciceronis temporibus, qui libro de fato inquit: Si cui venae sic moυentur , is baiahae febrem , videlicet in tali, atque tali febres consistunt venarum motu, nanis cui venae sic moventur is babet febrem. Pro iis autem , quae move tur venis latinorum omnium, & Cornelii Celli Medici clarissimi, 2 di seetillimi more arterias intelligit, at arteriae omnes in motibus cordis sequuntur motum. Λrterias salientes venas appellavit Ovidius , Dumque suo teniarat fallentem pollice venam: Et credibile est, .quod tunc temporis Medipi pollice tantum tangebant salientes venas, pulsantes scilicet arterias, ut febres explorarent. Ac Uirgilius magis accedens ad Veritatem. Salientem Drauia ne venam , dixit, arteriam scilicet sanguine salientem . Medici, aliiquci omnes, ut res vulgaris esset, ex percepta tantum in salientibus venis motus variatione, M perturbatione, alterati motus cordis indicium, hominem febrem habere pronunciabant. FHujus sententiae a suli Erasistratus Hippocrate non inferior , Arist telis ex filia nepos, primum ex Galeno , secundum ex Plinio habemus. Ac Elafili rati Romae pluribus seculis secta viguit, ut etiam a Galeno accepimus. Ouibus verisimile nimis fit ab Erasistrato accepisse Romanos Medicos in motu arteriarum febrium essentiam contineri, quod idem est , ac dicere ita vitioso cordis motu tirritato scilicet febris consistere et nam a corde potita

simum moventur arteris .

Chrysippus etiam magni nominis Medicus eandem habuit de febribu,

sententiam , ut habemus ex eodem Galeno . Λt Erasistratum, & Chrγsippum, etsi clarissimos viros, hac de re hallu cinatos appellat Galenus. Videamus igitur, an Vi quadam Veritatis, quae saepe nolentibus, natura ipse docente, manifellatur hominibus , hoc ipsum admittat, quod negat Galenus. Hic unum , aut aliud, vel plura , aut pauciora concedens, aut negans febribus particularibus onstanter tamen omnibus, nulla prorsus excepta, pulsuum concedit Variationem, 2 alterationem, perturbationemque statu naturali, omnibus scilicet motus Cordis variati nem , alterationem , perturbationemque a statu naturali concedit. Febrium Igitur omnium essentia in eo consistet, in quo febres omnes secundum Gai num conveniunt, in motu scilicet cordis vitioso, sive alterato, sive pertur-hato . Quod illud ipsum est concedere, quod negabat Galenus. Non in omnibus sebribus urinae coctae, aut non cOEtie sunt Galeno.

236쪽

Non in omnibus sebribus calor suavis, vel insuavis est Galeno. Suntque febres in quibus frigus. potius , quam calor molestus iit , quotl etiam Hippocrates cognovit, & Germanis febris quaedam dis X alte , frigus nempe nomiis natur . Suntque complures, que gra tores quae CalefacieΠtibus potius, quam refrigerantibus sanentu1 , Quarum non pauca: Galeno innotuere . atini asi una in quo calorem, A frigus simul sentiunt aegrotantes, febrem cum Λrchigene appellavit, refertque Atticos omnes, qui etiam rigorem, febres pleratque antecedere solitum , hepialam febrem dicebant, Nom febribus omnibus inflammatio , aut tumor alius , aut ulcus, aut alvi profluvium , lienteria. aut dysenteria ωαut vomitus associatur secunis dum Galenum. Non omnibus marcor adest corporis , sive marasmus secuα- dum Galenum. Non omnibus , qui sebrem patiuntur, oculi concavi sunt, is vel sque reconditi, non omnibus haec omnia secundum Galenum ossa pro . nent orbitarum oculorum,non omnibus squalor,honomnibus somnus imm dicus, aut vigilia, non. omnibus in febribu carnes contabuere, non omnlistius praecordia contracta. Non eos solum apprehendunt febres, qui licciores. aut eos solum , qui humidiores sunt. Non omnibus u ma cutis,aut linguae superficies densa,vel adstricta,vel aspera, Vel mollis, vel dura, vel arida, liviis da,flava,aut alia prςter solitum est. Non in omnibus aliqua peculiaris visceris obstructio adest . Non in omnibus oculi rubicundi, aut pallidi, aut alii, aut sordes in ipsis liccae, aut humidae sunt. Non in omnibus adest plenitudo, aut quam dicunt cacochymiam,vel gravedines, aud destillationes adsunt, aut amplit simae significationis catharrus adest. unus motus cordis pulsusque arteriaiarum diuertimode aut Variatus , aut alteratus, aut perturabius, aut aliquomodo vitiosus, sive in principio fuerint febres, sive in astensu, sive in statu,sυa in declinatione,febribus in omnibus non contradicente Galeno reperitur. In hoe uno igitur motu coidis aut Vari Rios aut Perturbato , aut stiterato, sive t& forte melius uno verbo rem significantes irritato , ut dignoscitur ex motu arteriarum kfebres omnes secundum Galenum consistunti etsi Erasisti tum , Ω Chrysippum Medicos etiam secundum Galenum clarissimos in his halluctuatos idem Galenus dixerit. . t Nostratibus, atque alienigenis licet capite, vel renibus, vel pedibus homo doleat, vel pus per naress aures , oculos , in , aut inserne excernatur, Iicet plus, minusve in puritatum urinis, aut alvo , vel etiam aliena , 2 inis solita eiiciantur , licet spiritus facile, aut difficulter ducatur 3 nunquam M.titis est , nunquam hominem febris molestare dicitur , nisi cum cor dignoscunt, explorato motu arteriarum , aliter moveri. ac cum lanus homo ess,

moveri solet. .

Tedet me iam rei Medicae Scriptores omnes huc adducere , 3e eorum sententias de sebrium natura examinare . De omnibus autem contraria senis lentibus libere ausim pronunciare, quod etsi alias, atque alias tradant f hrium definitiones , doctrina tamen ipsorum melius coniiderata , facile deis prehenditur , eos non excludere motum a se brium essentia : natura videlicet multa docet homines, qui non rari, id ipsum opere , 2 exercitio concedunt,

237쪽

HECTICAE FEBRIS

FEastis est species quaedam, quae hectica, live habitualis ab omnibus appellatur , a J Cujus nominis doplicem rationem reddit alenus , vehquoniam firma , ac solutu dissicilis est, quemadmodum habitus, vel quoniam iptum corporis habitum compre,endit. At forte , ut ex iis colligere datur, quae retulit Galenus, Erasistratus, ili Chr7sippus dicerent febrem h Hicam , sive habitualem dici, vel quia in ea, ii non est ablatus , laltem eis imminutus,& laesus antiquior semper vegetantis corporis habitus, qui est v getandi , vel quoniam per ea suscitatur in corde , quae malae fiunt in vete- tantis corporis habitu. Quae binae ex utraque parte rationes, fortassis in

unam ex utraque pari'Oincidunt: utramque tamen exeonemur, veluti diversat essent, ac poli modum facile cognolcemus , si quid ipsae Γabeant, in quo conveniant: atque item facile dignoscetur, quid Galent, x Eralistrati , live Chrysippi sententiae dii ferant.

Cum autem vox habitus multipliciter accipiatur , consulto omittens multa , quae dici possent minus spectantia ad rem praesentem, ea consideis rabo, quae magis, e Ie medica sunt. Λc quidem ex iis, quae communi tegadmittuntur, retineo habitu ex frequenti ejusdem , similisve aetus repeti tiona acquiri. Ut si quis rudis, Se imperi tua digitis satigare cymbala , qu 1 tam ineptas manus habeat, ut dum unam chordam movera velit, moveam pulsetque aliam , vel plures. aut pauciores . quam conveniat eodem te pote agitet: hic paulatim , atque paulatim sese Corrigendo , manusque exe cendo , frequentioribus actibus fit minus, atque minus rudis. tb Cui tamdem solvuntur manus, solvunturque digiti, ut vel nutui motu obediane celeri, & posimodum non minus in manuum a dIgitorumque motu .harm nla quaedam observetur, ac agitatae cymbali corciae dulcem reddant mel diam. Exercendo manus impedimenta auferuntur Rh organis manuum, musculi, tendinesque fiunt homini facilius, celeriusque mobiles , ligamenta ulusculorum facilius cedunt motibus, dasili, capitulaque ossium circa alimrum ossium foveas fiunt magis volubiles, omnia, non minus ac ferrum, exercitio fiunt minus rudia , magis obsequentia, n apta ad opust ut nonnumquam his quibus habitus acquisitus est, etiam Ii nihil ipsi cogitent de cymbalis, manus digitique harmonice moveantur, veluti si cymba a, aut citharas tangerent . Qui quidem habitus , 1imilesque semel acquisiti dissicu ter longa inertia , longave desuetudine deperduntur: possunt tamen vel vu nere , exempli gratia , manibus inflicto . vel nodosa chiragra momento te poris extingui. Non pauci alii sunt habitus in hominis corpore considerata.

238쪽

di , qui saepe adveniunt absque eo , quod mortalium ullus de illorum acqui-1itione quicquam cogitet. Inde fit puellulos, neque manibus , neque pedibus . neque oculis, neque auribus , allitque instruinentis corporum recte uti. qui ineuntibus annis paulatim , atque paulatim habitum acquiruat, quo itidem organis rectius pogea, & facilius utantur , impedimentaque etiam, stimpersectiones, quae prius erant in membris auferantur .

Sed , quod magis spectat ad lecticas, hoc est habituales febres, illud

constuleratione dignum est, nullum opus , nullum actum, nullam ve actiq- num omnium, non inquam tantum frequentius, verum constanter adeb , Se perpetuo toto vitae decursu exerceri in homine , ac partium nutritiori tino excepto indeficienti motu cordis, reliqui actus, sive actiones omnes, reli quae Operationes, quaecumque illae fuerint. Vel noctu , vel diu ex pluribus causis intermittunt: ut verum omnino sit dicere, hominem in vitae decuris su neque semper ambulare, neque semper speculari , neque semper videre, neque semper audire, neque eL aliis omni a quicquam esse, quod perpetuo.& sine intermissione fiat. Verum supposito cordis motu, sine quo animal mortuum est, una nutritio, aut aliquid eorum, quae ad nutritionem, Mvegetationem pertinent, constanter , perpetuo, & sine tuter militone magis, minusve peraguntur . Atque haec huiusmodi sunt, ut ab ipsopi imo conceptionis momento, si nihil inorbi aς cedat, quo illa turbentur, nutriatur ad certum tempus ,& augumenti terminum, &iaugescat corpus hominis, quo tempore praeterito usque ad extremuin imitam nutriatur quidem homo , sed minus, atque minus. A tabidus , ut Galenus ait, sine morbo fiat, ac tandem marcore confectus naturaliter , ω sine morbo estinguatur . Verum Avitilem aetatem agentibus , & HVenibus. 2 pueris etiam marcor , sive labiis

da senectus ex aegrita dine fieri potest , quod docuit Philippus antiquus plane Medicus confirmatumque a Galeno est, qui Philippum refert. Videlicet multa accitere possunt in vitae decursu, quibus ratio, nutritionisque modus pueris etiam perturbetur , & plus quotidie decedat partium corporis, ac dietim addatur , 2 proinde marcore demum sive virilis aetatis homo, siva iuvenis, aut puer connciatur, properetque his senectus, ut Philippo, k G leno placuit. Quod malum grave sit oportet , & solutu difficile, An qu,niam id turbat, atque impedit, quod ab ipso conceptionis exordio instituatum maximὸ suit , quodve sine ulla intermissime toto vitae tempore peragitur Sed praeter eundum non est paucis diebus contra antiquum novum inis

duci habitum , quo fiat nutritio difficilior. Sic assueti pleniori. cibo , quem

xite concoquant. si minus, atque minus aflamant, paucis diebus semper magis, atque magis inepti fiunt ad pleniorem cibum rite concoquendum . Iuquibus non tam eorum , quae fluunt motus , quam in minorum partium m noribus organis malastruerura, A mala contarmatis , Pororum , aut rerum aliarum figura mala, magnitudo mala, numerus malus, aliaque,quae ad structuram, consormationemque pertinent, mala conlideranda lunt. Quae omisnia difficulter restituuntur, maxime si plures, A plures partes s aut etiam totum corporis habitum occupaverint. Vitilis autem aetatis hominibus, iunioribus , atque pueris marcor.ra- Ee a riusta Gal. de ae s. feb. lib. I. cap. 8.

239쪽

rius fit sine motus cordis alteratione , perturbatione, sive irritationae hoc ensine febre. Quae marasmodes proinde dicetur , atque hectica r videlicet habitualis, quoniam secundum Galenum veluti habitus difficulter solvitur . Et re vera secundum Erasistratum , atque Chrysippum cum iungatur eo , quod contra habitum est 3 sive ex eo pendeat, quoa contra eam consuetudinem partium est sese bene, recteque nutriendi, non leve malum sit oportet Febris autem nequὸquam semper marcori conjuncta est: nam id , quo ma Tor, &mala partium nutritio fit, non semper hujusmodi est , ut cordis motatum alterare, perturbare, sive irritare valeat. Sic neque semper ab apostema te, sive ulcere, aut vulnere fit febris, neque cruditas , neque teteritia , quod Notavit Galenus, neque catharrus, neque ira, neque tristitia , neque ebriet

tes, neque alia huiusmodi semper febrem faciunt. Altera ratio , quam affert Galatius, quare febres quaedam hecticae, siυ. habituales nuncupentur, est quia ipsum corporis habitum comprehendunt et hoc est universum corpus, κ partes potissimum solidas, quae habitus corpo-

Tis nomine veniunt. Cum autem universus corporis habitus varias habeat

Partes in plerisque sane nimium , atque nimism differentes: aliquid reperiis re necessum est, in quo omnes conveniant, similesque quodammodo sint, quod in febre, quae hectica , hoc est habitualis dicitur , maxime laedatur. Iaautem est nutritionis opus. Multa quidem fiunt visus organis, quae non fiunt organis auditus, multa fiunt pedibus , quae non fiunt manibus, ii cujuscuminque partis aliquod est peculiare munus, verum omnes conveniunt in eo, quoa omnes perpetuo Vegerent, & continuo nutriantur , vel aliquid prae Ment ad nutritionem coordinatum . Nutritionis igitur opus secundum Gale-

tum in febre habituali laeditur . Quod ipsa constat experientia, & in hujas rei confirmationem satis esset ante oculos ponere hectica febre laborantem hominem , & non quidem in principio cum res minus lentibilis eth, M propterea difficulter cognoscitur, sed cum malum altius increvit. Qualem de ilcripsit idem Galenus, qui confirmatam, provectamque hem in tabidam etiam appellavit, 2 disertissime hecticum tabidum posuit ante oculos. sa

Cui oculi coneavi, foveisque reconditi , promi ne nitaque ossa orbitarum. quibus palpebrae annectuntur , sordes Circa oculos siccae, squalor in tota facie , qui cum non dormiat, vigilare nequeat. Cui Carnes Contabuere , tempora concava,& collapsa sunt, qui nihil aliud est, quam ossa , Ω cutis . Quae aemnia, atque alia similla nihil aliud significant, quam praeter pulsum, motusque cordis mutationem , alterationemque, sive potius irritationem , hoc sibi proprium febrem hecticam , sive habitualem vindicare corporis habitum emungi , emaciari , uc tandem marcore confici. Ac qdidem in isti . Rica corporis habitus laeditur: nam propterea dicitur heetica . Λt ocula ex corporis habitu sunt i igitur oculi laniuntur in febre hectica. An quia non vident, aut male vident oculi, aut quia Calidiores, aut frigidior

sunt, laesi dicuntur in febre hectica P Nequaquam, vident liquidem , neque nimis calidi, aut frigidi sunt, calidioresque saepe sunt iis , qui ophthalmia

sa a Gal. de disser. feb. lib. I. ca . 9.

240쪽

ellieet, 2 diminute sive multo minus, qu1m conveniat, nutriuntur . Λα-tes ex corporis habitu sunt: igitur aures laeduntur iis, quos habitualis 1 bris habet. Λn non audiunt aures , vel calidiores , aut frigidiores sunt8 Ne. quaquam: si quidem audiunt, neque calidiores . aut frigidiores sunt, quam in aliquo abscessu ex: gr: , qui in auribus conssistati Uerum emaciantur, & Conintabescunt pertes omnes, quae aurium constituunt orsana '. hoc est nutritio,& restauratio partium utriusque auris potissimum laeditur in febre hectica. Sic inquam de musculis omnibus, de visceribus , de manibus, aliisque partibus, quae ex habitu sunt corporis , non deperit proprius, cujusque usus, quo distinguuntur invicem, sed nutritio paulatim, atque paulatim deperit omnibus , nutritio deperit, quae communis est omnibus. Quid aliud lane hectica febre prehensi, inquit Galenus, cum ultra mani fuitum iam omniis hus malum provectum est, quam ossa, A cutist Uidelicet id ex Galeno sibi vindicat heesica febris, quod in ea universi corporis habitus Continuo quisdem, ut fieri solet, M tarte largius , quam fieri soleata, dissipetur , & dissolvatur, Verum nutritio, repositio, sive restauratio ejusdein habitus per nutritionem aut non fiat, aut diminute nimis fiat, ut properante per aegritudinem senio, cit Philippus a Gaieno relatus Gebat, pereundum, fatisque ante diem

cedendum sit. ,

Pullus autem inquit Galenus iis, qui sebre hectica , u mast me tabida

laborant, esse' tenues, duros, debiles, & frequentes . Quod ii hujusmodi non sint, mo)o continuo febriles sint, i e ex eo tales sint, quo habitus corporis extenuatur , 2 contabescit , hectica , ut patet ex ipso nomine, sive habitualis ebris dicenda est. Haceat autem nonnulla his addere ad naturalis marasmi maiorem in telligentiam ac multa quidem ex universa corporum natura, neque iis exceptis , quae non vegetant, adduci possunt exempla quibus explicet augmentum usque ad certum terminum fieri in plerisque , quae demum n, eeliarib pereunt. Hujusmodi est exemplum non Vegetantis campana , quae vi pueri justis temporum intervallis funem trahentis moveatur. Haec privimum lento , languidove movetur motu , postea validiori , atque validiori, ut postmodum malleo etiam Valide pulsetur. Haec eadem campana primis , secundisse tertiis manus pueri fimi applicatae motibus habitum, vel quasi habitum acquirit ad faciliorem motum . Sed perseverante puero repetitis vicibus funem manubrio campanae illigavum trahere, motus in campana tandem redditur aequabilis fere, M uniformis, neque crescit in infinitum. Nam motu illo gravitatis Centrum campanae attollitur a exercetque majus , atque maius virium momentum I cui vis motus a puero impressi non sit aequivalens. At quoniam campana, R ea omnia , quae adipiam pertinent aes, serramenta, ligna, senis, manubrium dissolubina sunt i, pri suum haec omnia , aqt aliqua ex his ineptiora fient.ad motum demum cessabie motus ille , etiam si ipse non deficiat puer . Simile eXemplum ost non vegeia tantis navis, quae remis impellitur. Primo impulsu remorum lento motu, & vix movetur navis: postea repetitis per justa temporum intervalla remo. rum impulsibus velocius, M velocius movebitur, quae proinde aliquo mo.

do dici potest acquireret quendam habitum ad faciliorem motum . Sed nonerescet motus ille in navi usque in il nit et uam dum aequalibus temporibu

SEARCH

MENU NAVIGATION