Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

siciat non quidem ut liuiuscemodi matrimonia invalida sint, sed tantummodo ut de eorum vult- dilate authentice nobis non constet. Quod sane tradere visus est ipsemet Benedictus XIV cum a. 1727 ad Hemicum Cardinalem Eboracensem rescripsit: ε Ex verissimis argumentis coniecturisqlle probatum est, Concilium Tridentinum cum novum illud dirimens impedimentum constituit, decretum suum ad ea matrimonia non extendisse, quae disceptationi a nobis anno 1721 solutae occasionem dedere, et commode colligi polost ex suffragiis Theologorum et Canon istarum, qui hac de re scripserunt. v Et quamvis ut Pontifex ipse loquitur, constitutione-g. 2. 4 Sanctitas Sua non ignoraret, alias in casibus particularibus, et at- lentis tunc expositis circumstantiis, S. Congregationem Concilii pro earum invaliditate respondisse s c nunquam tamen ait de Syn. l. 6. c. 6. Opinioni illi acquiescere potuimus, per quam prου dictu matrimonia nulla iudicantur vin univeratim, intellige. Ex quibus pate, responsum ad singula

Λd XXVII. Iis quae de re hac constituimus cap. II. ad casum III. addidisse sussiciat, in Paroecia quaque decretum promulgari oportere, Staiulum ideo suisse, quod eiusmodi agendi ratione, et catholici quodammodo cogerentur ad legis notitiam adipiscendam, et acatholici eidem inviti nequaquam subiicerentur ; ut enim ratiocinatur Cardinalis Pallavicinus, et ex eo repetit Benedictus XIV litteris ad Antonium Archiepiscopum Goanum : a Sicuti eredibile non erat, decretum

282쪽

huiusmodi ab ipsis promulgandum; inde sequebatur quod eorum matrimonia sine praesentia parochi, et duorum lestium facta, irrita nunquam dici potuissent. , Porro, quemadmodum sinis iste, quem Synodus legi suae proposuerat, frustra nimis suturus suisse videretur, si acatholicos eo ipso decretum ligaret, quo in ea promulgatum esset Paroecia, intra cuius confinia commorari illos contingeret, ita promulgationis eiusdem scopum, quoad catholicos, assequi plane est, si ea Christi sidet os spectare dicatur quosque, qui non ita procul a Sacello, in quo facta est promulgatio, morentur, ut Sacro festis diebus interesse non

teneantur. Sic enim eatenus legem novisse coguntur, quatenus Sacro interesse tenentur. Quamo,

rem nisi sorte arbitreris, decretum in regionibus hisce rite nunquam promulgatum suisSe, propterea quod nullae sint ibi Paroeetae quod sane Sacrarum Congr. dictis et lactis, nec non communi omnium in India Evangelii Praeconum sensui, plane ad-Versatur , promulgationem eiusdem in sacellis huc illucque consitis, et vi pollere, et eos saltem, qui Iocorum distantia non prohibentur quominus inibi Saero interesse teneantur, ligare constituas oportet. Ad XXVlII. Τitulo colorato politos non eSSeiunc temporis eos qui Archiepiscopo G qano sub-eSSE se contendentes , Vicariorum iura Spernebant , ex ea patet quae tituli huiusce tradi solet desinitione. ε Si error communis, ait S. Alphon sus I. 6. n. 57.ὶ, est cum titulo coloruto si VP putativo, certum est upud omnes. ab Ecclesia conferri imrisdictionem. .. Bene tamen advertit Sanchez, quod

283쪽

ut Ecclesia suppleat, non sumeit titulus fictus, sed requiritur litulus, qui licet sit tantum putativus quia sorte ex aliqua causa invalidus), lamen sit revera collatus a legitimo Superiore, etsi huic vetitum sit aliunde litulum illum conferre. νSancheg de re hac disputat 1. 3. disp. 22, ibique docet titulum coloratum invalidum esse quidem, sed ob desectum latentem. Quod ut explanent Doctores, eXemplo uti solent Episcopi, qui tametsi suerit simoniacus, huiusmodi tamen desectus in universum plebem christianam taleat; quo Sane sit, ut quae ab eo collata est iurisdictio, vi sua

minime careat. Quamobrem tituluS coloratus verum in alio titulum gignit; ideoque Goani Presbyteri, vel vero, vel nullo politos suisse titulo

dicendi sunt. Si enim Goanum Praesulem, quoad exercendam in hasce regiones iurisdictionem, titulo colorato gavisum suisse dixeris, Presbyteros ab eo delegatos vero litulo non caruisse inseramus oportet; si vero Praesul titulo nullo gaudebat, a se missos Presbyteros illulo nullo donare potuit. Goae Praesulem autem titulo colorato instructum suisse, quis asserat' Iurisdictionem, de qua sermo est, in eo plane deesse nequaquam latebat. Id enim Sancta Sedes brevibus Multa praeclare - Quantae laetitiae - Nosti, nec non Vicariorum Apostolicorum institutione, palam ubique secerat. Desectus itaque in eo latens non erat, ideoque litulus coloratus in eo plane non suit, et in iis, qui ab eo mittebantur Presbyteris, nonnisi siclus agnosci potuit. Quod si titulo colorato penitus praetermiSSO, ob errorem, Seu communem, Seu Pri Va-

284쪽

tum, valida plura fuisse contenderis, quae Presbyteri illi, perinde ac si iurisdictione pollerent, peragere audebant, praesto sunt tibi quae Doctores abunde de utroque constituunt. Ad XXIX. In Paroecia quapiam Synodi Tridentini decretum promulgatum iri, et tamen ex iis qui una eademque ratione ad Paroeciam spectant catholicis, alios decreto ligari, alios vero non item, res est, ut arbitror, a sacris Canonibus et Ecclesiae praxi prorsus aliena. Semel itaque admisso quod Τut orini in Paroecia, seu quod idem est, in Ecclesia Paroeciae vicem agente, Tridentini lex, quoad clandestina connubia, suerit promulgata, invalide quoque matrimonium iniri Sacerdotis praesentia haud honestatum, eon Sequitur. At enim, urget Paulinus, tribules tantum ParaVer nuncupati, connubia pervulgant, non solum si Tutocorinensi Sacello prope sedem collocent, sed etiam si procul ab eo commorentur. Decretum Tametsi in regione quapiam promulgatum non eSSe, nequaquam indubitanter ex eo colligi quod ibidem connubia vulgari non soleant, Goanum praesulem, iam ab anno 1751 docuerat Benedictus XIV vide superius dicta . Perperam ergo Paulinus Obiieit, tribules alius connubia ,

quae Tu locorini contrahunt, publicare non consuevisse. Insuper, ut praeteream mirum plane suturum non esse, si Goanos Presbyteros suspiceris, oscitantia et in sellia praxim huiusmodi ratam habuisse; quid causae fuerit cur initio tribules alii connubia sua publicare non consueverint, coniicere plane licet. Nimirum cum ii, vix aliter

285쪽

quam alienigenae, Tutocorinum appellerent, ideo connubiis eorum baiana nequaquam praeibant, quia sponsi christianae plebi satis noli non erant. Ex eo enim in loco originis et in domicilio facti, ut loqui mos est, connubia vulgari debent, quod

alibi sponsi censeantur ignoti . Postmodum Verocum tribules alii, praeter Para vers. Τu locorini commorari coepissent, cur istorum connubia vulgandi praxis in morem perducta non sit. praeter alia non pauca, causae esse potuit quoque Paraveriorum si ullitia, qui eamdem perinde ac sibi privatim concessum ius, insulse penitus vinis: care coeperint. Quo Sane coniicere quoque est cur Paravers, tametsi ab ora maritima procul admodum commorati, ideoque Tridentina lege nequaquam ligati, connubia tumen sua vulgare gestierint. Dices: I utocorini Para vers omnos ideo connubia vulgant.

quod ibi sponsi contribulibus plene noli plerumque sint. An non itaque etiam tribules alii qui ibidem

sat noti habeantur, connubia sua vulgare debuerint' Sed obstare videtur sortassis En, qua Paraversseruntur vanae gloriae cupiditas et luctantia. Cui sane perperam Missionarii concesserint, perinde noratio sullieiens existimetur, ut connubia Tutocorini inita, Paraveri orurn nuptiis exceptis, in universum liaud publicari fas sit. Ad XXX. Sponsi, de quibus est casus, in pago Athenagorae domicilium haud statuisse videntur. Etenim tametsi domicilii si gendi mens, in

universum loquendo, praesumatur Ob unius mensis habitationem, quoties contrarium aliunde non pateat, nulla tamen esse censetur, quoties contra-

286쪽

rium revera palam existat. Atqui sponsi, de quibus est sermo, nex: Τutocorinum relinquere, nec alibi, in pago Athenagorae Subdito, diu commorari, in animo plane habuisse nota res erat. Quemadmodum enim citius quoad fieri posset, in patrium reverti cupiebant, ita ad eius quod perficere venerant negotii rationem, peregre diu commorari se velle censeri non poterant. Adhuc itaque Goanae iurisdictioni subesse dicendi erant, dum coram Atl: enagora connubium inibant. Ergo ne connubium eorum perinde ac clandestinum et irritum habuerimus' Bos ita profecto esset, Si vero consona forent quae Paulinus in casu proxime praecedonii ςonstituere non dubitabat: scilicet, Trident in ac Synodi legem eos qui sunt ex Paravcriorum tribu ita spectare, ut procul Ptiam a loco, ubi lex illii promulgula hii beatur, eosdem obliget. Ea tamen ceu plane salsa merito reiiciuntur: inhabili latio enim, tum etsi pei Sonam Smum. tur, prout seri nil agium, perinde ac umbra corpus,

id tamen absolute et simpliciter intelligi nequit, nisi de eo, qui per sententium iudicis in indi, id uoinhabilis factus sit. Quam ob .em, CnSum nOStrum quod attinet. illud valero videtur, quod communis Doctorum sententia tradit, valido nempe, etiamsi elandes line, contrahere eos qui, cum indigenae sint regionis in qua Tridentina Synodus est promulgatu, in aliam se conserunt sed non in si au leni legis), ubi ea promulgata non est; si quidem peregrini non adstringantur patriae legibus, quando extra ungantur; et praesertim qui ad contractus, euiusmodi est matrimonium; quippe in eis sub-

287쪽

liniantur legibus, et sortiuntur larum locorum, in quibus versantur, ut dicitur cap. sin. de foro competenti. At enim: in fraudem legis egisse videntur hic sponsi, quippe qui alibi se contulerint. ne coram proprio Sacerdote nubere cogerentur; id vero, ex Urbani VIII decreto, nuptias esticit plane nullas. Sponsa in fraudem legis alibi se contulisse dicenda non est; quippe parata fuerit ad nuptias eoram proprio Sacerdote ineundas, si in pago alio is sibi occurrisset. Atqui Urbani decretum sponsi utriusque fraudem Subaudire censendum est; cum enim plurali utatur dicendi ratione, tum illud merito sic interpretari videmur ob eam quam continet Iegem odiosam. Quod sane in casu nostro Valere ex eo quoque putarim quod sponsus in fraudem legis peregre sorte moratus

quidem fraus enim si quae initio fuerit, cognatis

imputanda fortasse erat, non SponSοὶ, non Vero

prosectus dicatur. Quae cum ita sint, perperam, ad huiuscemodi casus propositum, duas quas casus ipse commemorat, asserri putarim S. Congregationis Concilii declarationes. Altera enim structam decreto fraudem, altera vero domicilium alibi collocutum subaudit. Casus vero noster ita neutrum involvit, ut inter utrumque gradiatur.

Ad XXXI. Ex eo quod Benedictus XIV litteris ad Archiepiscopum Goanum datis, anno 1756 eum doceat ad validi talem matrimonii salis videria quod antequam connubium initum sit, spatio saltom unius mensis, ille qui contraxit habitaverit in loco, ubi matrimonium celebratur, inferre visi sunt quidam, moram unius menSis eum satiS eSSe,

288쪽

tum plane requiri, ut quasi omicilium sigatur. Utrumque tamen perperam intulerimus. Quemadmodum enim qui animo caret quasi domicilium in loco aliquo collocandi, etiamsi dudum in eo commoretur. domicilii iura nancisci non valet; ita huiuscemodi iura consequitur ab initio, qui revera animum habet inihi commorandi quamdiu ad veri nominis domicilium, vel quasi-domicilium quaeratur. Primum ostendunt illa, quae S. Congregatio in Abulensi anno 1640 protulit, scilicet: ε non valere matrimonium contractum coram Parocho loci, ubi contrahentes reperiantur sine animo ibi domicilium contrahendi. , Alterum vero colligitur ex sententia lata per Sacram Congregationem Concilii anno 1864 die 28 Augusti cin causa matrimoniali, etiamsi ad mensis spatium habitatio protracta non fuerit, si evinci possit vera et determinata voluntas novi domicilii contrahendi, ex variis adiunctis,

quae novam habitationem concomitantur, domicilium etiam contractum censeri. empta eae

Actis Sedis Apostolicae v. l. p. 158. At enim: Be- inses tu et cum aliis ius canonicum l. 2. ait: εVerum domicilium non nuda voluntate et assertione, sed animo et sacto simul constituitur. v Esto: interim tamen idem auctor docet l. 4. cum Sancheg et aliis, posse quidem domicilium adquiri, statim ac sponsi ad aliquem locum se se contulerint, animo etiam contrahendi matrimonium, sed hoc tunc tantum oblinere, cum sponsi revera

habitare coeperint aliquot saltem diebus; simulque de animo manendi longiori tempore haud sit ambigendum. Excerpta ibidem. Quamobrem ad ea

289쪽

quae ex Benedicio XIV mox asserebam, scite penitus intelligenda, docemur loc. cit. p. 152. c licet veluti quaedam norma sta luatur habitatio, saltem

unius mensis, ad rite contrahendum in aliqua nova Paroecia; lamen hoc mensis spatium accipiendum non esse sensu praescriptiυο, sed omnino Sen Su praeSumptivo, quatenus habitatio unius mensis praesumere facit animum domicilii adipiscendi. Hinc quando de animo constat, neque mensis censendus est necessarius, sicut e contra, neque mensis spatium esset sufficiens si de animo non constaret. γ 0uae cum ita sint, Hieronymus 'noster de contracto per sponsum utrumque Naga palanti quasi omicilio . nihil penitus esse videtur, cur anceps animo haereat.

Ad XXXII. De iis quae vagum constituunt, sic loquuntur ephemerides saepe laudatae loco citato p. 156. : ε Ulpianus lego 27. H. ad municipales, praemittens dissicile esse sine domicilio esse quemquam, subdit: puto autem, et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto, naviget, vel iter

laciat, quaerens quo se conserat, atque ubi consistat; nam hunc, puto, sine domicilio esse, cui doctrinae auctores communiter consentiunt. γ Et

Balterini in G. de mal r. p. 755. c Vagum desinit Benedictus XIV instr. 55. n. 10. , qui relicto suo domicilio, sedem in exteris terris inquirit: quod intelligendum est, tum si destinavit, ubi sedem

collocaturus sit, tum si nondum destinavit; adhuc enim in utroque casu aeque domicilio caret, ut notat Sancheg de mair. l. 5. . Adde necessarium non esse, ut sedem inquirat; aeque enim, imo a

290쪽

sortiori, vagus dicetur, qui nulli bi certam et constantem sedem habet, aut vult habere. Insuper, quoad rem praesentem. ut Vagus quis dicatur re- Iale ad Paroeciam, nec opus quidem est, ut domicilium in remota, seu altera regione quaerat;

sed generatim satis est, quod priori Paroecia relicta, nondum in alia sedem defixerit: quia tunc revera sine Paroecia est; quippe qui priorem amisit, et aliam nondum acquisivit. Idcirco qui relicta Paroecia, nondum domum invenit, in qua habitet, et interim aliquo in loco hospitatur, iste est vagus; 2. etiamsi domum invenerit, in qua habitaturus erit, alibi tamen hospitatur, dum inventa domus antiquo expeditur habitatore, pariter, quoad Paroeciam, Vagus eSt; 5. sic etiam . si in urbem advenerit, et nondum statuerit, qua in parte habitet, inter vagos, seu Paroeeia carentes recensetur. SancheZ loc. cit. n. 4. Duo autem quoad

Vagos, sancta Synodus Τridentina Parochis praecipit: 1. ne illorum matrimoniis intersint, nisi prius diligentem inquisitionem secerint; 2. et re ad Ordinarium delata, ab eo licentiam id faciendi obtinuerint. Inquisitionis autem modum habes in in Structione, quam probante Clemente X edidit Sacra Inquisitio, ac integram cum aliis encyclicam relarunt Giribaldi, Ferraris, et ex parte S. Alphon sus l. 6. a. 10. 89. v 0uod ex S. Alphonso citatur et ad propositum nostrum sufficit, sic se habet: 4 Si contrahentes sint vagi, non procedatur ad licentiam contrahendi, nisi doceant esse liberos per fides ordinariorum suorum, servata forma Tridentini in c. Menti sess. 24. Fides aliaque do-

SEARCH

MENU NAVIGATION