Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

aliis attulit, ita coniugi attulisse merito coniiciatur; 5. ex auritis testibus. Ad XXI. Ex capite In praesentia de SponSis, coniux ad aIta non potest migrare vota, priuSquam certum de coniugis morte nuncium accipiat, quantocumque demum tempore is abfuerit. Cum enim, ex iuris essalo, praesumitur quisque sin minus vivere, at certe Vivere posse ad 100 annos, tum aegrotos multos ad extremum deIapsos, conValuisse nola reS eSt. Famam quod attinet, satis ea suapte natura esse potest ut de prioris coniugis morte certi reddamur. Altamen ad iudicem ecclesiasticum spectat, casibus singulis probe perpensis, sententiam serre qua conflet famam sus- sicere ut de coniugis morte certitudo habeatur Si testis unus dumtaxat de sama deponat, dissicilius eidem sides praeberi solet. Facilius vero si plures; praesertim sum duo Vel tres, pula, domortis fama, alius vero de aegrotatione audivisse se asserant NaV. cons. l. 4. de secundis nuptiis cons. l. et 2. . Quid ergo de auctore cui niti Goanus presbyter visus est ' Eum videre non licuit Aliud lamen, ut arbitror, excogitare non POSSU-mus nisi ex arithmeticis notis quibus 100 anni, ad quos vitam ducere homo posse praeSumitur, indicantur, orbiculatam alteram, mendosa impressione, praetermissam suisse. Ad XXII. Nisi testis, qui sparsum mortis esSerumorem asserit, probitate et prudentia penitus singulari praeditus habeatur, vel aliorum testimonio, praesertim litteris ex regione ubi coniux Vitae nuncium misisse dicitur accersitis, dicta eius

272쪽

roborari contingat, is esse nequit, cui in re lanti momenti plane sidamus. Calamitas vero communis' suapte natura salis eSse nequit, ut certum quempiam interiisse conflare queat. Quamobrem Sacra

Congregatio P. F. l. c. de huiuscemodi re sic constituit: ε Calami tales belli, famis, captivitatis, aliaeque huius generis, quae Va Stitatem regionis, ac plurimis interitum attulerunt, non tanti ponderis sunt, ut viris aut mulieribus, qui coniuges amiSerunt, passim permitii possit novas nuptias

oppetere. γ Beliqua casus, ex eodem Sacrae Congregationis responso sic dissolvero licet. . Dui nova coniugia contraxerunt, et quidem in bona fide. . . relinquendi sunt in bona fide. . . . Si eorum alter dubius, aut anceps est, reddere quidem debitum potest, non autem petere quod cohaerenter ad ea quae supra statuimus, ita interpretamur, ut petere non liceat quousque, in rem inquisitione instituta, dubium dissolvi queat necne nondum sciatur . Si demum uterque mala sile contraxerint, iam sunt omnino separandi. γΛd XXIII. Casu hocce, anno 1864 Saerae Congregationi S. O. per Vicarium apostolicum Pudi-eeriensem ample proposito, duo quaerebantur: ε 1. Utrum provisiones legis civilis de absentibus coniugibus, locum certitudinis moralis de

eorum morte tenere possint, ac eon Sequenter,

utrum derelicti coniuges persectis et completis istis provisionibus, aliud matrimonium legitime

contrahere valeant.

- 2. In praesenti saltem casu, cum illae duae personae civili lege nixae aliqua, cum bona side

273쪽

se contraxisse contendant, ae prius mulieris ma-' trimonium desectu aetatis fortasse invalidum suerit, possunt ne ad Sacramenta admitti' , Quibus, anno 1865, eadem Sacra Congregatiosequentia respondit. c Ad primum, iuxta expositum, negative et expendendos esse casus particulares ab ipso Vicario apostolico, iuxta instructionem, quae eidem eommunicetur Sermo est de instructione Clemen-lis X. Vide resp. ad Cas. XX. ., Ad secundum. Duoad desectum aetatis, praevia advertentia, quod admodum dissiculter ex hoc capite iuxta exposita probari posset nullitas matrimonii in casu, nihilominus si Vicario apostolico ita videbitur, fiant acta ad probandum: 1. Mulierem primum matrimonium contraxisse ante completum annum aetatis suae duodecimum. 2. Eo tempore malitiam non supplevisse aetatem. 5. Nec post adeptam pubertatem, habuisse copulam cum viro. Quoad praetensam mortem primi viri, stantacta opportuna iuxta instructionsem Superius me

Ad XXIV. Τridentina Synodus, quoad clandestina connubia promulgana suerit necne, Si nostrum quempiam dubium incessat, praesto suerint ad rei veritatem relegendam plura Sacrarum Congregationum responsa. Et primo quidem iamdudum, anno scilicet 1669, adprobante Clemente XI, Sacra Congregatio declarationem ediderat, qua constituebatur, promulgatam censeri synodum, si connubia iam antea contraheliantur coram legitimo Paro-cto, vel Missionario apostolico, et testibus luata

274쪽

formam Concilii Tridentini, seu, prout ibidem paulo infra explanatur, praesumitur Synodum promulgatum fuisse, ε si de tempore vel praesenti, vel praeteriis sit memoria, quod matrimonia comtrahi solebant corum Parocho, aut Missionario et testibus, tamquam ex praescripto Concilii Τridentini. v Quae sane subaudiunt illud quod S. Congregatio, Urbano VIII probante, ediderat a. 1628, decretum Tametsi promulgatum nequaquam cen-Seri, quamvis Episcopus proprio marte nullitatis indicta, secus facientibus, poena, connubia inire iussisset coram Paroelio et testibus. Eodem spectant quae Sacra Congregatio. teste Benedici0 XIV de Synodo I. 12., constituit, decretum nempe Concilii promulgatum praesumi, ubi fuerit aliquo

tempore in Paroeeia tamquam deeretum concilii obsereatum. Quibus sane cohaerent quae Saera

Congregatio an . 1784 Τunkini orientalis Vicarium apostolicum docuit: c Nisi ipsi Missionario) constet revera publicatum fuisse illud decretum Τrident. SeS8. 24. de res. deer. l. , vel Saltem Semper ObSerVatum, ae matrimonia absque praeSeialia

Parochi inita, tamquam irrita habita suisse, tunc pro non publicatione sentiat. , Quae sane a Sacra Congregatione repetita sunt anno 1852 Vicario apostolico Madurensi, de eadem sciscitanti quaestione. Tandem S. Congregalio, probante Pio VI, an. 1794 sequentia edidit: c Publicatio praesumitur, ubi id decretum suit aliquo tempore in Paroecia , tamquam decretum Coneilii, observatum. γ 0uibus Omnibus sane praeiactis, achilleum cui prima nitebatur sententia argumentum, sponte veluti

275쪽

sua corruere dicendum est. Quamvis enim iuxta formam Concilii Tridentini connubia iniri solerent. id tamen tamquam eae Concilii praescripto factum fuisse, vel Concilii decretum, qua tale, suisse SerVmtum, vel clandestina connubia ceu invalida existimata suisse, tantum aberat ut ratione ulla constaret, ut imo eo ipso quo clandestinas nuptias in uni-Versum ceu validas extra oram habitas esse nemo ignoraret, matrimonia Saeerdolis praesentia non tamquam eae Concilii praeseripto honestari consuevisse, nec Concilii decretum qua tale servatum esSe, plane Verisimilius coniici videretur. Cominum alterum quod priorem sulcire dicebatur sententiam , robore omni prorsus carere nemo est qui non videat. Elenim Goani presbyteri schisma sectati, vel ut impedimentis invalide a nobis derogatum suisse sormidare se simularent, vel ut magis magisque in nos odium cierent, vel ut inito coram nobis connubio perinde ac clandestinis, etiamsi validis, nuptiis benedictionem impertiri ostentarent, Vel denique, quod sol te verius, ob iuris putidam ignorantiam, non vero ob ullam in decreto servando sedulitatem, inita coram nobis connubia instaurare geStiisse, nemo nostrum, opinor, Vel minimum dubitarit. Brevis Multa praeclare promulgationem quod attinet, ea mente nequaquam receptam ut decreti Tametsi promulgationem aequaret , insiciabitur nemo. Quamobrem prima quam casus resert in hacce disputatione sententia , quo niteretur Veri nominis iundamento, prO- secto non satis patere videtur. Et tamen Sacra

Congregatio, sententia alia posthabita , primam

276쪽

illam probare penitus visa est. Visa fuerit aliis

quidem, quibus Sane nequaquam Succenseam; at certe non milii . Ut enim praeteream aequi Voca

satis, prout ex dictis palescit, ratione delatum illud fuisse quod connubia iuxta formam Concilii iniri

consuessent; verba quibus Sacrae Congregationis responsum allatum est, ea prorsus eSSe Videntur, quae sententiae priori sulcro esse dici non possint. νBe sane vera: Concilii decretum in regione de qua Sermo erat, promulgatum censeri nequibat nisi iam pridem servatum suisset, saltem vigore Constitutionum Clementis XIII et Benedicti XIV. Porro Constit. Compertum, quam Benedictus XIV constitutione Sollieitudo firmavit, Missionarios

non admonet, nisi de servanda forma pro matrimoniis a Sacro Concilio Tridentino praescriptacin Iouis in quibus decretum dicti Concilii publicatum est v eosque curare iubet ut in omnibus locis Missionum, Concilium promulgetur. Quamobrem gemina hic nobis occurrit quaestio, iuris alia, alia facti, quam dirimere plane oportuerat, Ut extra dubii aleam res lota constitueretur. Et lamen Sacra Congregatio, iuris quaestione dirempta , de facti quaestione ne verbum quidem protulisse videtur. Concilii enim decretum in regionibus illis, de quibus est quaestio, vigere, si ibi dudum qua tale quod necessario subaudit Servatum fuerit, ita protulit, ut ibidem decretum

revera servatum fuerit nec ne, nulla prorsus ratione docuerit. Quae cum ita sint, Sacrae Congregationis in huiusmodi re declaratio priorem sententiam magis quam alteram sussulcire, quonam

277쪽

pacto credideris ' Nisi huic lavere, quam illi maluisse dicatur ex eo, quod cum conditionem commemoret plane ponendam, ut Synodus promulgata habeatur, promulgationem huiusmodi haudquaquam factam suisse testari videatur eo ipso, quo conditionem vel defuisse prorsus, vel saltem haud satis certo adfuisse, aliunde plane conflabat. Quamobrem laudibus cumulandum censuimus Episcopum Drusi parensem , qui cum recepisset S. Congregationis declarationem, ne dubium in posterum, ut Λntistes aiebat, de S S. Synodi promulgatione oriretur in Vicariatu suo Pudiceriensi, continuo eam promulgari curavit. Enimvero si S. Congregationis responso iuris pariter atque facti quaestio indubie prorsus dirempta fuerat, cum abs re erat dubium de re postmodum sorte oriturum metuere, tum Ecclesiae legem iterato vulgare haud satis rationi consonum videbatur. Hisce omnibus quaedam addere non pigebit, quibus Concilii decretum promulgatum iam pridem suisse, certo nobis haud ludquam constaSSe, magis mugi Sqire putent. Equidem Eminentissimus de Τoui non anno 1704 quoad adolescentes connubio iungendos decre ei ut, non esse permittendos ut una cohabitent, donec completa legitima aetate, et explorato eorum consensu, in laciem Ecclesiae iuxta formam a Concilio I ridentino

In aeScriptam, Ierum et canonicum matrimonium contraxerint. At . . Congregatio, probante Summo

Pontifice ut palet ex bulla omnium sollicitudo , hane decreti partem ita interpretatii est, ut nos docerot 4 in locis in quibus decretum dicti Con-

278쪽

cilii publicatum esset, et in posterum publicabitur spraescriptam ab eo formam nuptiarum servandam esse. Atqui tunc temporis Τοurnonense decretum ubique in regionibus hisce iam antea promulgatum fuerat; ergo ea mens fuit S. Congregationi, hinc quidem ut decreti Τournonensis promulgatio nullatenus decreti Tametsi promulgationem implicite contineret, inde vero ut peculiaria rationum momenta pro specialibus locis requirerentur, quibus Synodi I ridentini promulgationem reVera laetam fuisse palam ostenderetur. At enim: I ridentini formam plerumque servatam suisse novimus. Res ita sit. An non etiamsi decretum nusquam vulgatum suisset, formam illam servare conati essent Missionarii, saltem ut christiana

plebs pedetentim disponeretur ad eius promulgationem ' Quid quod in ora maritima multo magis quam extra illam, de sorma ipsa nostrorum quivis sollicitus apparebat Ad XXV. Cum Episcoporum prudentiae relinquatur 'iudicium de opportunitate promulgationis decreti illius, Madurensis Antistes de eadem sa-cienda, ideo consilium antehac nequaquam inierat, quod ea cum non magni ponderis emolumentum, tum perniciem plane gravem animarum saluti allatura penitus videretur. Emolumentum haud Obventurum expectabatur, quod in Missione hac Christi fideles qui nostram sectentur iurisdictionem et clandestine nubant, paucissimi sint. iique

sere vel perditissimi qui nulli talem connubii parvi

facientes, clandestine sociari nequaquam timerent, etiamsi Concilii decretum vulgatum esset, Vel re-

279쪽

ligionis quam maxime ignari et rudis minervae homines, qui Vix aut ne vix quidem in aliquo promulgatione decreti proficerent magis quam Missionariorum sollicitudine et Zelo, qui eos ne

clandestine contrahant, arguunt, Obsecrant, inerepant in omni pallentia et doctrina. Lirique Bulem huic hominum generi Triden linae legis promulgatio parum aut nihil penitus profutura, imo valde obsutura fuisset ex eo, quod male sociatum de-Serere Coniugem, vel instaurare connubium, res

eis sutura fuisset non raro dissicultatibus plena, et impedimento plerumque non levi, ne ad moliorem frugem redirent. At ex alio eliam, et quidem praecipuo capito animarum perniciem larmidabamus decreti promulgatione. Cum enim tot hominum millia schisma goanum antehac non ita pridem se lati, connubia sua coram Presbyteris iurisdictione carentibus copularent; eOS Omnes e0ncubinos effici nostra decreti promulgatione, exitio plenam rem osse suturam arbitrabamur, tum quoad eos qui pertinaciter schismati haerebant, tum quoad alios qui in dies schismale derelicto ad nos accedebant, lum denique quoad omnes qui Goanos Presbyteros essent sectati, siquando schisma finem haberet. Idque nobis peculiari prorsus ratione metuendum, quippe quibus 'Christi fideles commissi suissent, quos inter qUadraginta circiter schismalicorum millia, qualuordecim Goanis Presbyteris per Missionem dispersis Obsequebantur. Haud difficile sane, decretum Vulgare in Missionibus illis citra Gangem in quibus, Si unam, aut alteram excipias, nonnisi paucos Chri-

280쪽

stifideles, puta, 4 millia, vel 20 circiter, vel ad

summum 40 aut 50 millia reperire est cum exiguo plerumque Goanorum Presbyterorum numero. Sed in nostra MisSione quae praeter tot Presbyteros et christianos, qui Goanam sectantur iurisdictionem, pluSquam centum millia Christis dolium complectitur, decreti liromulgatio, praesertim antequam Goani Praesulis seetatores bellum in nos gerere desinant, plurimam praese tulisset dissicul-

talem.

Ad XXVI. Si connubia illa, tum qua clandestina, tum qua alio quopiam impedimento irretita,

invalida sint, firmari ea, seu convalidari necesse est. Si vero non nisi qua clandestina dubium ingesserint, novo illa instaurari coram Ecclesia consensu, tametsi laude dignissimum, lege tamen debitum esse nullatenus eonfici potest. Nam ε illorum opinio docentium, ait Pius VII litteris ad Carolum Dalberes Archiepiscopum Moy , matrimonia haereticorum coram ministro acatholico inita,

nulla esse. . . nee undique Vera est, nec Sali S lula...Hinc factum est, ut adverSarios semper habuerit et numero plures, et auctoritate praestantissimos, adeo ut vix aliquem retinuerit probabilitatis gradum, maxime post editam a Benedicto XIV a. 17 lpro matrimoniis IIollandiae celeberrimam declarationem. , Qua sane declaratione de haereticorum simul et mistis connubiis agitur, quaeque idcirco non intrinsecum ei firmitatem impertiisse dicenda est, sed mere extrin Seeam, in eo positam, quod authentice sit declaratum quomodo antea se iam haberent; ita quidem, ut desecius declarationis es-

SEARCH

MENU NAVIGATION