Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

men organa huic operi deservientia, aut etiam valetudinis complex ionisque praesens conditio, iis assiciatur incommodis ac morbis, ut congressum praedicto persectiorem, nullatenus permittant. γAd XXXV. Impotentia de qua est GSUS, non ex sexus ambiguitate, neque ex improportione

oriebatur. Sed neque ex maleficio proveniens censeri poterat. Damasus enim non erga uxorem

dumtaxat, sed in seminam quamque reluctantiae sensum experiebatur. Superest ergo, ut si quae fuerit veneris impotentia, ex frigiditate oriretur. Inde lamen ortum haberet nec ne, dubium ingerit quod casus enarrat, delectatione scilicet subito concitata, sperma quandoque emissum fuisse, quin tempus Suppeteret accedendi ad uxorem. Id enim caliditatem plane nimiam subaudire videtur. Porro frigiditate simul, et caliditate Damasum Iaborasse, quis credat' At res aliter, puto, explananda est. Frigiditas seu libidinis ille defeetus, et veneris impotentia, quae anaphro sta vel at chnia vel agenesia vocatur, species habet veras, alias ut aiunt, alias Vero spurias. Veri nominis species sunt paralytica et sonorrhoica. Spuriae vero, idest veneris rite exercendae impedimenta, sunt anaphrodysia a mari scis; et anaphrodysia ab urethrae vitio quae ad dispermatismi genus pedilinet. Porro Damasus, ut palere videtur, anaphro- dysia Iaborat paralytica simul et gonorrhoica. Ρωralytica cum nulla apparet penis erectio, libido nulla. Cum vero delectationem subita comitabatur seminalis humoris emissio, Damasi anaphm- dysia gonori hoica censenda erat. Quod sane cla-

302쪽

rius, et pro casibus aliis, non impotentiam sed spermatis nuxum spectantibus, non inutiliter intellexeris si, quid gonori hoea sit et quot eius sint species, obiter saltem didicisse non pigeat. Gonor- rhoea est humoris ex urethra in maribus, vel absque libidine, praeter naturam fluxus. Species eius sunt purus, impurus, muc0Sus, laXorum, dormientium nuxus. Gonori hoea pura eSt, in qua . absque praeeedente concubitu impuro, humor puriformis sine dysuria i. e. doloris sensu , Vel libidine ex urethra subinde suit. Impura est in qua post impurum concubitum humor purisormis sine dysuria nec libidine, ex urethra subinde si uit.

maeosa, in qua post gonorrhoeam impuram hu- mor mucosus cum nulla Vel minima dysuria, exurethra subinde fluit. Gonorrhoea laaorum est,

in qua humor plerumque pellucidus, sine penis erectione sed eum libidine, in vigilante subindesiuil. Gonorrhoea tandem dormientium in qua liquor seminalis cum erectione et libidine, ex somno libidinoso elicitur. Ex hisce sane patet, Damasum plane potuisse laxorum ginaorrhoea quandoque laborare, tametsi anaphrodysia plerumque assiceretur. Imo quoniam haec virium desectu paritur, mirum Sane non eSt, si quis ea laborans, ad venerem tandem aliquando excitatus, viribus haud satis instructus applireat ad continendum aliquo temporis spatio spermatis Iapsum. Quae cum ita sint, quod nimiam caliditatem modo vocavimus, Iaxitatem infirmitatemque rectius dixerimus.

Anaphrodysia, vel ut Theologi loqui amant,

303쪽

trigiditate ordinario laborat Damasus noster. Quod

sane, praeter ea qVae casus commemorat, palam

sortasse laciebat Damasi species, quae tametsi bene prorsus Valentis corporis consormationem ostenderet, attamen munditiei consuetudine, et

oris habitu, virginei nescio quidpiam, quod in adullioribus Indis vix unquam conspicere est, redolere dixisses. Quae sane omnia cum ita essent, duo quaerebantur. Primum: virum ad uxorem reverti

vel deberet, vel posset Alterum: quomodo in praxi

de re constituere oporteret' Primum quod spectat, quousque certo plane haudquaquam constiterit, Damasum coniugio, ne quidem eo quem responsione ad casum proxime antecedentem ex Balle- rinio commemoraVimus modo, coniugii debitum solvere potuisse, districte iubendus erat, ut repugnantia quavis posthabita, experimentum, et quidem iterato diuque, de seipso caperet, et Conaretur connubio uti. Quod si tandem id rei certo prorsus constiterit, casui accommodanda suissent, opinor, illa quae S. Alphonsus docei l. 6. n. 1101 . . Cognita impotentia certa et perpetua, Sponsi possunt illico separari, etiam ex propria aUctoritate. . . imo lenentur, si adest periculum incontinentiae . . Si aulem velint cohabitare ut frater et soror recte advertit Merbesius, hoc nunquam permittendum, si sponsi non sunt Senes. ν DiceS: Scandalum forsan imminebat ex huiusmodi separatione, quo sane casu S. Alphonsus i. c. ait: ε Τunc debent reclamare coram iudice ecclesiastico , a quo separandi sunt, saltem quoad torum, et si alter peteret, etiam quoad habitationem. Respon-

304쪽

deo: vix scandalum oriturum suisset maius ex sponsorum privata invicem separatione, quam eXsacta per Vicarium apostolicum rei ad larum externum evocalione, et aliis quae prolatae per tribunal sententiae praeisse necesse suisset. Quomodo

enim septem vel quatuordecim prout fieri iubet cap. bde frigidis et male lestes Indi, quorum veracitati et prudentiae in huiuscemodi re sideremus, corrogari Valerent, haudquaquam intelligo. Praestasset ergo, ut Vicarius apostolicus, cauSa per Missionarios perpensa, eisdem privatim mandasset ut quatenus ex iis quae Damasus, et uxor eius sub iurisiurandi religione satis constare Videretur, reVerB Sex annorum spatio eos invieem coire

non potuisse, remque tribulibus innotuisse, Damasum ab uxore separari permitterent. Quae sane iuris praescripto dissona haud arbitramur. Nam

si propinqui aut vicini septem qui testimonium

dicant haberi nequeant, res iudicis arbitrio iuris statuto dimittitur. Cum itaque lestes eiusmodi, quibus prout par esset, rem explanare sdemque praebere plane posSemus, vix inter regionis indigenas deprehendi potuerint, operae pretium suturum fuisse, si vel in externo soro summaria ratione Damasi lis diiudicata suisset, putaverim. Duod sane ex eo etiam capite probandum, quod

cum Damasus novas inire nuptias recusabat, tum Damasi uxor, ob morem in tribu receptum, ad alia vola transire permiSsa non erat.

Quid vero si uxor quadanienus a Missionario 'interrogata, quod sane contigit, tale quaestioni reSp0nsum praebuerit, quo arbitrari se videretur

305쪽

eopulam aliquando Iocum vere habuisse' Prima fronte putaveris id rei additum ei, qua de Indorum Veracitate plerumque merito angimur dubitatione, ita se habere, ut, veneris impotentia Damasum laborare dubium revera subsit, ideoqu connubium possessione exturbari non liceat. Quod sane firmari videtur ex cap. continebatur de disp. imp. 4 Si vir dixerit, quod uxorem suam cogno- Verit, et mulier negaverit, viro fides est adhibenda, si id firmaverit iuramento. , Et tamen aliter censeo. Primo enim, in casu nostro collum mulier amrmare videtur quem pernegat Vir. Et quidem si Damasus copulam unquam intercessisse ideo negaret, ut ad alia migrare vota valeret, uxori quam marito sidem praeberi mallem: sed Damasus alia prorsus de causa connubium dirimi

expetit. Praeterea penes uxorem non solum minus plane quam tanti momenti res postulabat quaesitum est, sed salis inquiri possit nec ne,

plane dubito. Quod vero asserere Visa eSt, num tactus, an Veri nominis copulam subaudiret, prout Μissionarius ipse, qui mulierem de re percontatum se esse dixit, suspicabatur, incerta prorsus res est. Quod sane non est cur miremur in semina, quae Virgo nuptui data, praeter proprium, atque libidine carentem virum, alium nescierit. Haec

omnia eiusmodi plane sunt, quibus Damaso fidem in foro etiam externo praebendam putarim. Ad XXXVI. Quoad matrimonia ante baptismum inita, praefati generis impedimenta nullam baptismo suscepto vim obtinere diximus g. II cas. XVIII et seq. nec non g. III ad cas. I et seq. 0uoad con-

306쪽

nubia post baptismum iungenda, haec habeto. Impedimenta neminem in individuo assicere valent

saltem quoad ea de quibus fest quaestio , nisi

ob eiusdem adiunctum quodpiam ex sequentibus quinque: generatio activa Vel passiva; matrimonium legitimum vel consummatum; sponsalia; sornicatio; crimen. Porro huiuscemodi adiuncta quatenus baptismo praeterint ita se habent, ut ex generatione quidem atque connubio impedimenta ortum ducant; ex aliis vero non item. V. dicta

ad cas. XIX, quibus addi potest quod ait Sancheglib. 7. disp. 65. 4 Amnitas orta ex matrimonio consummato est quid naturale, et oritur tempore infidelitatis, etiam usque ad quartum gradum quamvis matrimonium non sit consummatum. v Duo tamen hic explananda sunt, quae dissicultatem haud exiguam parere solent. Primum est quid causae sit, cur amnitas orta ex connubio ante

baptismum inito, impedimento sit post baptismum, non Vero ea quam gignunt sponsalia vel fornicatio' Alterum vero continet declaratio Sancti O. a. 1857, qua statui videtur connubia legitima ante baptismum inita, impedimento post baptismum nequaquam ortum praebere. Prius illud retici quispiam sortasse putarit eadem quam de impedimentis, quorum causa baptismo suscepto posita suerit, Sancheg adhibet responsione, nimirum haec omnia positivo iure constitui. At praeterquam- quod frustra quaereres canonem, quo eXpresse constituatur ex connubio quidem et generatione impedimentum oriri, non autem ex crimine, sornicatione, et sponsalibus, canonica lex ad iuris

307쪽

naturae, sin minus determinati, at certe saltem indefiniti, normam in huiusce generis rebus Statuta est, ideoque scite quaeritur ratio praelati discriminis connubium inter, atque sponsalia et sornicationem. Porro Doctores, ut patet ex iis quae Supra attulimus ex Sanchegio, rationem huiusmodieX eo reddunt, quod affinitas ex matrimonio sit

naturale quidpiam, non autem ea quae eX SponSalibus, aut fornicatione ortum habet. Dices: res haud satis clara videtur; praesertim Paulo clamante ε qui adhaeret meretrici una caro cum ea efficitur γ non secus ac coniuges unam sieri carnem dicantur. V. g. ΙΙ ad cas. XVII. Bespondeo: Paulum hic de actu coniunctionis materialiter, et

in Se ipso spectato, sermonem habere, non autem de necessitudinis ossiciis, quae ex eodem naScun tur. Paulus enim vero meretricem amasio debitum reddere, nunquam hortatus est. Batio autem canonicae legis vel consuetudinis hac in re, ex triplici fonte oriri videtur. 1' Affinitas vinculum quoddam est individua maris et seminae vitae ratione landalum. Atqui individuam vitae rationem Suapte natura parit quidem connubium, non Vero fornicatio, aut sponsalia. 2' Amnitas iure naturae non oritur, nisi ex sacto quod iure naturae sit institutum. Porro naturae ius instituit quidem connubium, non vero sponsalia, quae ex hominum institutione connubio praegredi Solent, neque fornicationem, quae contra naturae ius eSt. 5' Asfinitas utpote relatio suapte natura pe a

nens, causam natura sua permanentem requirit.

Atqui fornicatio et sponsalia suapte natura per-

308쪽

manens quidpiam dici nequeunt: quippe priorem illam intercipi naturae ius districte praecipiat, haec

vero contrahentium voluntate rescindi possint. Dices: haec omnia disiici plane videntur iis, quae, ut dictum est, S. O. declarasse sertur anno 185l. Quae sane prout iacent in libello, lapideo prelo Parisiis a Sodalibus Congr. Niss. ad Exteros edito, exscribam. 4 Aprilis 19 S. C. supremae inq. ad dubium propositum ab ulmo Dno HuWard Vic. ap.

Tunk. Or. matrimonium ratum non consummatum

paganorum, producit ne honestiitem publicam' Vel censetur ne impedimentum dirimens post eorum conversionem' Resp. Impedimentum non subsistere. , Obiectum istud primo quidem, ut vi aliqua polleat, Sacrae C. declarationem non mutilam et quidem adeo laede ut matrimonium ratum cum legitimo confundi penitus videatur sed integram continere oporteret. Deinde satis, ni salior, retunditur iis, quae alias innuimus, matrimonium scilicet ethnicorum Indorum saltem haud con- Summatum, a sponsalibus aegre adeo discriminari, ut in praxi vix unquam dubium de re merito nobis non obversetur. Porro huiuscemodi dubium satis superque esse Videtur ut impedimentum haud subsistere constituamus. Vide dicta g. II ad ec. XV et XX.

309쪽

CAPUT VII.

DE IMPEDIMENTORUM DISPENSATIONE ET coNNΠBIORUM INSTAURATIONE.

Clatu lae adhibendae in faetenda

impedimensorum dispensatione. I. Romana Sedes Vicariis apostolicis, atque per eos Missionariis potestatem impertiri consuevit c dispensandi in tertio et quarto consanguinitatis gradu, et assii nitalis simplici, et misto cum secundo, et etiam in secundo solo ... super impedimento publicae honestatis ex sponsalibus proVeniente. . . super impedimento criminis, neutro tamen coniugum machinante. . . in impedimento cognationis spiritualis, praeterquam inter levatum et levantem. γ Mox in pagella lacultatum subiungitur: cI aevero dispensationes matrimoniales non concedantur nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, vel si rapta fuerit in potestate raptoris non existat, et in dispensatione tenor huiusmodi lacu 1- talum inseratur cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae. , Quae sane Verba, dispensationes nonnisi scripto fieri subaudire videntur, et dubium ingerunt de validitate, nedum de Iiceit te, dispensationum, in quibus ne oretenus quidem, quae clausula hac continentur, expressa suerint. Numerus impedimentorum haud reticendua. II. Rodericus Missionarius die quadam cum Henrico cooperario de facienda impedimentis con-

310쪽

nubii derogatione disceptans, praesidenter sic Io-quebatur: Qui dispensationem largitur super impedimentum maius, eo ipso minus etiam expungii, etsi ignotum, modo impedimentum utrumque eiusdem generis sit et speciei; impedimentorum enim quisquis numerus sit, parum interest; ita quidem ut cum Missionarius impedimento deroget, puta secundi cognationis gradus, eo ipso tertii et quarti et alia quotquot suerint eiusdem generis et speciei impedimenta auferantur. Briseus contra, huiusce generis impedimentorum uno sublato, auserri dumtaxat remotius aliud eiusdem generis, speciei et numeri contendebat; ita ut si sponsi puta, in linea collaterati inaequali existant, et

secundo ac tertio cognationis gradu a connubio invicem contrahendo impediantur, Secundo Sublato tertium quoque auferatur, non aliter. Facilitas nimia in dispensationibus impertiendis.

III. Insimulamur quandoque de nimia in sa- ciendis impedimentorum dispensationibus indulgentia. Quod sane rationi consonum prima Donlei utaVeris, tum ob frequentiam impertiendi dispen-Sationes quae raro admodum in Europa concedi solent, tum ob causam sic agendi, quae aliquando revera nulla esse videtur, praeter oratorum obstinationem et pertinaciam.

SEARCH

MENU NAVIGATION