Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quaestionem pertinentibus, diligenti examinationi subiectis, Sacra Congregatio respondit significandum Amplitudini tuae - 0uod Decretalis Gi egorii IX in istis locis iuxta exposita, locum non habet γAd VII. Huc laciunt ea quae Sacra Congregatio P. F. anno 1821 instructione super cilata docet: 4 Si quis si delium post sponsalia et copulam deinhabitam cum una muliere, cum altera muliere

publice matrimonium contrahat. alque in hoc statu ad Missionarium aliquem in tribunali poenitentiae accedat, debebit eum interrogare an copulam istam cum illa prima muliere habuerit ex assectu maritali, an vero ex assectu illicito et sornicario. Si alterum hoc respondebit, nullum de validi tale praesentis sui matrimonii dubium ei movebit. Sin autem primum respondebit, graviter ipsum commonebit, eum maritum esse non secundae sed

primae mulieris, ad eamque redire omnino debere. Additur vero ad eorumdem Missionariorum instructionem. quod si sorte homo iste probare non valens in soro externo carnalem copulam so habitam cum prima illa muliere, coger turhic per ecclesiasticam potestatem cum altera muliere remanere, quacum publice matrimonium contraxit, deberet is poenam quamlibet, ipsamque excommunicationem humiliter potius sustinere

quam cum altera hac muliere carnale commercium exercere non sine letali culpa, ex cap. 44.

62쪽

- 61 -

CASUS I. Τuricus et Banula ethnici, connubio legitime copulati, tritam ex eo prolem Susceperant, cum ob Tribus morem, libenter connubii vinculo abrupto, ita seiuncti invicem sunt, ut proles Banulam Sequeretur, Taricus vero novas iniret cum Lucinoia nuptias, a qua brevi geminam prolem Suscepit. Post haec Τaricus et Luci nota inter catechumenos cooptantur. Sed ent neutro adhuc baptigulo, Banula Christi sidem complectitur et baptismum efflagitat. Missionarius eam admonet de obligatione redeundi ad Τaricum, mox ut is Lucinoiani deserat, si vel eo prior, vel una cum eo baptismum suscipial: quae sano verba irridens excipit Banula, quindecim abhinc annis I ariet se

ampliuS. uxorem non esse contendens. Deciperis, ait Missionarius, nulla est Τarico praeter te uxor. Baptismo carere . quam ad Τaricum reverti malo,

reponit mulier indignabunda, et catechumenatu illico abscedit. Tum Missionarius Τuricum et Lu- cinOlam sine mora baptismo expiatos, connubio protinus iungit. Quibus expletis quaerit, quid Banulae demum faciendum sit, quae inter Christi fideles cooptari certissime cupit, modo non adigatur exinde ad Τaricum redire.

63쪽

II. Gettilius ethnicus baptigari iamdudum expetit; sed quia duas habet uxores, quae ambaesidem amplecti cupiunt, Ioannes Missionarius neque Gelutio neque uxoribus baptisma conferre audet, quippe Getulius iuniorem uxorem dimis- Surus non videatur. Oh utinam vetula illa baptigari se nolle diceret, saltem donec bapligetur Gelutius et iuniori seminae nubati quadam die sere iocando clamavit Ioannes, cum haec inaudiens Catechisia, Ioanni simul et Getullo levamen

asserre cupiens, clanculum seniorem invisit mulierem, quam, litpote sterilem et Valetudine adversa iamdiu laborantem, libenter iuniori secundae

validae ac Venustae ce8Suram praenoverat, eique

de facili persuadet, ut donec Getulius baptismo recepto uxori alteri connubio iungatur, bapligari

se nolle simulet. Catechistae morem ea plane gerente, Getialius baptigatur, et interpellata ac baptigari renuente seniore, cum iuniori semina nuptias ritu ecclesiastico firmat. Sed ' en i postridie nuptiarum senior uxor Missionarium adit, et ut baptismo abluatur expetit. Miratur Ioannes et bgaudet de tam opportuna mulieris conversione:

sed rem nonnihil inquirens , singularem detegit qua in huiuscemodi re usus est catechisia dexteritatem.' Quid agendum 'III. Dem0crates, uxore in infideli late relicta, ad Christum convertitur. Moxduberiori gratia perfusus perpetuae castitatis volum emittit. Paulo post eiusdem uxor Domitilla fidem amplectitur atque maritum repetit, qui eam recipere prorSUS recusat. Liceat ergo mulieri novas inire nuptias,

64쪽

aiunt cognati. Non licet, decretorie reponit Gennadius Missionarius, quae sane responsio riSum aliis, aliis stomachum mOVet. IV. Doctores plerique, lesle Ben. XIV de Syn. dioeces . , matrimonium in insidet itale contractum dissolvi volunt, mox ut sponsorum alteruter adsidem conversus baptisma susceperit. Haec arripiens Berillus Missionarius geminam maximi plane momenti consecutionem inserri autumat. Primum est Neo converso cum insideli coniuge cohabitare nequaquam licere; alterum vero coniugis ethnici interpellationem haudquaquam requiri, ut ΝeOphylo novas inire nuptias integrum Sit. V. Iacobus inter Lutheri sectarios cooptatus, connubio iungitur cum Sara Lutherum sectata quidem, sed nondum baptiZata. Seno a nuptiis in ilis elapso vix mense, Ob Sarae adulterium, iudice Ministello, rescinditur matrimonium. Tum Sara catholicam fidem amplexu atque baptismate abluta, connubio cum Remo catholico copulatur. Iacobus vero, novis initis nuptiis, et brevi uxore denuo dimissa, ad fertia Vola cum Rebecca anglicam haeresim pro silente, et a Nini stello anglicano haud ita pridem baptigata, migrare sestinat. Τandem hac quoque eiecta muliere, catholicam fidem amplectitur, et cum catholica semina nuptias inire expetit. VI. Ren audias neophytus de uxore ethnica, quam plane adamal, eiicienda nedum haud cogitet quidem, sed sui cum ea vinculum ut benedictione, prout Christi sidelium aliorum connubiis fieri consuevit, imperilla, magis magisque firmetur,

65쪽

instanter postulat. Missionis Praesul Benaudum voti compotem fieri cupiens, super cultus disparilate largitur dispensationem, et Missionario mandat ut connubio impertiatur benedictionem. Sed heul vix anno elapso nenaudus de uxoris fidelitate Vohementer conqueritur, et ut eam eiicere,

eademque ratione qua neopbytis aliis, sibi quoque ad nova volu migrare liceat, nugitare non desinit. VII. Vira pillei ethnicus Christi fidem amplectitur, uxore idololatra permanente. Ad alia vota migrare cupiens, alino post baptisma susceptum elapis, uxorem ritu; interpellat, quae nihil respondet, immo latitare incipit, de fidem amplecti se nolle satori coacta, viam novo mariti connubio Sternat. Neophylo de novo ineundo connubio annuendum 'ne, Vel abnuendum ' Missionis enim Praesul ab interpellationis faciendae debito eum eximere, etiamsi ex indulto apostolico possit, tamen recti Sat. VIII. Si venou ethnica mulier rationis usum nondum adepta, nuptui tradita suerat viro, quocum usque ad vicesimum aetatis annum morata eSt. Τum Christi fidem amplexa penes Congregationis cuiusdam et simplicibus volis adstrictas mulieres, hospitio recipitur. Haec omnia novit maritus; at nedum uxorem compellare negligat, sed ad nova migrare vota sestinat. Quamobrem si venou etiam de novo ineundo connubio serio incipit cogitare. Μωnetur maritus qui cum ea cohabitare non renuis, ea 'tamen conditione, ut novissime ductam mulierem

eiicere non adigatur. Conditionem Neophyla reiicit indignabunda, et a Missionario expetit, ut sibi quoque alias quamprimum nuptias inire licoat.

66쪽

IX. Sodalam utioii ethnicus uxoratus in insulam Τapobranam, ea mente, ut ibi perpetuo moraretur prosectus, Christi fidem amplectitur, atque etiamsi de inito iam antea connubio Missionarios certiores illic emciat, ab eis cum Anna christiana muliere libentissime copulatur. Geminam ex ea iam prolem SuSceperat, cum in patriam reVerSNS, priorem uxorem invisit et ad religionem primum, tum, ut bapti Zetur, ad Missionarium adducit, simulque huic se cum alia connubio denuo vinctum eSSe. eamque deserendi propositum sibi nullatenus esse, conteStando denunciat. Quod nomen est Mis-Sionario, interrogatur, qui novo te iunxit connubio' Nescio, respondet. Νum ante nuptiaS CUm Anna initas, uxorem ethnicam moneri curasti' Quid factum sit nescio, reponit. Unum quod Scio est, me nihil omnino Missionario celasse, eumque me cum christiana muliere copulavisse; quod Sane gratum admodum mihi est. Τarbutus Missionarius,

cui casus iste conligit anno 1862 quaerebat, num fides praeberi queat Sodalamoultou, Vel praesumi possit Missionarium interpellationem, ut par erat, seri iussisse. Praeterea in universum quaerebat quid sit agendum. X. Cum Brevi Populis ac nationibus a Gregorio XIII an. 1585 edito, nec non instructione data per Congregationem S. C. .n. 1860, constet ob nimiam locorum distantiam dispensationem fieri posse quoad coniugem infidelem interpellan dum priuSquam coniux neophytus noVas inire nuptias valeat, Cyrinus Missionarius haud ita pridem quaerebat, quae tandem locorum distantia

67쪽

ad huiusce generis dispensationem requireretur. Cui Fabellus Missionarius centum milliaria satis superque esse sestive asserebat. Τimotheus vero eam locorum distantium, quam Neophytus, Suarum habita opum viriumque ratione, absque incommodo plane gravi percurrere nequeat, requiri putabat. Τitus autem coniugem procul adeo commorari, ut Neophyto pariter et Missionario, tum nuntio, tum epistola, tum alia Via quaVis monitionem ad eum transmitti moraliter impossibile

cenSeatur, necesse penitus esse constituebat. Ergone, si ad id haud tenui pecunia opus esset, eam Missionarius saltem impendere teneretur' obiiciebant simul Timotheus et Fabellas. Ad quae Τitus quid reponeret plane nesciebat. XI. Omarus Τurca in urbe quadam Christisdem amplexus, connubio iungi petebat cum Ge-tula infimae tribus christiana, quacum ceu concubinus decem iam annos commol abatur. UXorem

antehae duxerat quidem, sed asserebat fore ut frustra penitus moneretur, utpote quae viro alteri iamdudum nupsisset, nec ad eam 100 sere leucis procul degentem interpellandam, iter se aggredi

p0SSe, quippe qui opera quotidiana sibi et Getulae

Victum comparare cogeretur. insuper periculum

non solum Getulae aliquod imminebat, ut ab Om ro Drtasse desereretur, si iste diutius ab ea recessisset, sed utrique grave verisimiliter subeundum metuebatur ob tribulum insectationes, si ad eorum notitiam, novis nondum initis nuptiis, Omari pedi venisset conversio. Quamobrem instabat iste, ne

uxor praemoneretur. Missionarius anceps animo

68쪽

haei ebat; sed Missionis Praesul dispensationem largitus est super praemonitionem. XII. Carinus ethnicus Christi fidem amplectitur, et ad nova cum Hibrida vota migrare statuit. Ductu ab eo, dum ethnicus erat, uxor in Vivis est quidem, sed mente capta. Frustra proinde sutura est praemonitio. Aliunde ex tribus Gregoriano Brevi commemoratis dispensandi causis ethnici nempe coniugis, Vel dissita nimis sedes, aut ignorata, vel opere aperte significatus dissensus nulla penitus hic occurrit, ratiocinatur intra se Missionarius, et interpellatione pariter ac dispensatione praetermissa, Carinum cum Hibrida iungit. XIII. Ex Missionariis nonnulli haud ita pridem inter se disputabant de causis, quae ad Neophytos

ab ethnico coniuge praemonendo eximendos sum-ciant. Illorum unus, Severus, aiebat earum quae Gregoriano Brevi commemorantur causarum, aliquam saltem evidenter constare necesse eSSe. B Dignus Vero in ea se esse sententia asserebat, quod satis omnino fuerit, si causarum illarum vel unam subesse Verisimilius appareat. Largus autem eo

innixus, quod ad instar adagii se habet penes Doctores, dispensationem quidem ad easum minime extendi, de quo dubium suerit extendatur nec ne: dispensandi vero facultatem extendi prodi , Sus ad casus, de quibus dubium luerit ad eos usque nec ne protendatur; huic, inquam, innixus principio, acriter contendebat tuto penitus coniugem praemonemdi onere eximi posse Neophytos, quotiescumque ob rationes hinc inde libratas

69쪽

dubium revera est, num dispensationi locus sitan non. Largum Benignus pariter et Severus sic adoriebantur: Quorsum itaque non nisi eae motivis umentibus in casu nec sitati8, atque rari88ime huiusce generis dispensationem impertiri las esse, Brevi illo statutum est ' Quid, quod neque sum-cere, ut Praesul dispei ationem fieri necesse esse intus persuasum habeat, decernitur ' An non haec omnia dubium nulli mode satis esse luculenter demonstrant' Largus sententia sua se hisce

minime deiici reclamabat, sed obiectum disiicerereVera nesciebat.

XIV. Minaici, ethnica mulier, aegerrime tulerat, maritum Arumugamum ad Christum converti. Paucis a baptismo suscepto mensibus vix elapsis, maritus uxorem ad Christi sidem consueto vehementius hortalus, eam in idololatria pervicacemadmodum esse percipiens, minatur alias initurum se nuptias. Hisce perterrita magis qu3m conversa Minasci, brevi Ecclesiam ingressuram Se eSSe spondet, eamque non amplius aversari posthac simulare conatur. Interim tamen nescio quis perperam eam edocet, marito de novo ineundo connubio minime annulum iri, ni Si ea denuo rogata converti velit nec ne. Quare improba mulier domo egressa latitare incipii, ita sane ut via nulla suppetere Videatur mentem eius decretoria noscendi ratione, sdem amplecti velit nec ne. Missionarius de re Vehementer anceps animo haeret. XV. Dafrosa ethnica cum Herberio marito duobus abhinc annis ad Christi fidem adducto, pacifice commorari non assentitur modo, Sed expetit.

70쪽

Ad fidem tamen converti iamdudum procraStina-Vit, immo Herberto est persuasum eam a Christi religione amplectenda prorsus alienam PSSe. Interim, cum Herbertus in Mauritium insulam, sortunae tentandae gratia, proficisci statuerit, Dasrosa, tum ob locorum distantiam, tum praesertim ob malignam illuc grassantem luem, maritum sequi recusat. Quamobrem hic a Missionario postulat ut sibi liceat ad alia vota clam prorSus migrare. Missionarius vero anceps animo haeret, quippe Dasi osam moneri vix posse percipiat, quin tribules in Herbertum commoveantur, et tamen in huiuscemodi rerum adiunctis nec dispensationem Super monitionem fieri posse putet, ex eo quod dispensandi nulla penitus subsit ex rationibus illis quas Gregorius XIII commemorat. XVI. Tarquinius ethnicus prima orbatus uxore, quadraginta sere annos natus, duodennem puellam novo sibi devincit connubio. Haec Vero anno ViXelapso partim mariti partim filiorum eius, quorum aliqui ea natu maiores sunt, vehementer perlaeSamaritum deserit, et ad catholicorum orphanotrophium se conserens, baptigari expetit. Calechumenatus tirocinio rite peracto, baptisma suscipit; cumque non ita postmodum de ea nuptui catholico viro tradenda sermo haberetur, de priori connubio semel et iterum interrogata, se matrimonium eum Τarquinio haud consummasse, et ab eo Viro nunquam non abhorruisse testatur. Duare dubium exoritur, num Τarquinius praemonendus sit an non. XVII. Christina Brachmanes ethnicus decem annos natus connubio iungitur cum puella vix

SEARCH

MENU NAVIGATION