Vitae clarissimorum jctorum N. Boerii. A. Augustini. F. Hottomanni. B. Brissonii. P. Pithoei ... Ex recensione & cum notis Frider. Jac. Leickheri, u.j.d

발행: 1686년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

la qVo aegram ac prope comploratam rei liter riae partem suscepit, atque a nullo dum prae dis ficultate sublevatam, anim duersione multa, imgenii singulari felicitate, industria mirabili, instauravit. Nam pondera & mensuras veterum , nomismatis Graeci Latinique rationem& aestimationem , tum numerandi modum occolligendi, res densissimis obscuritatis tenebris obductas , longis errorum anfractibus implicatas, corruptis exemplaribus propemodum comploratas, incuria temporum neglectas, & nor modo a quoquam scriptorum nostrae aut av rum memoriae , sed ne ab his quidem qui intra mille annos ac longe plures sortasse merunt, intellectas , omnibus vestigiis indagavit, explicuit , illustravit, & restituit in pristinum niu

torem.

majores fuisse ostenderet hominum opinione, es eas tamen quamlibet magnas, nihil aliud esse, quam titionarii in dam opulentiam : eost qri haec fomtunae munera hodie omni opere Persequuntur, deus Asini, qpod unt, umbra omnibuι ungulis contendere. IF ab errore eum Philosophia vindieare sui studiosos possit, verams homini gloriam immortatemf parere, qui sit germara Philosophiae, quos aae eam pacto aspirare se evadere dissi similiterarum po sent , explicare disserendo conetur. Scripsisse horum de Asse librorum plures Epitomens inter eos Custeri. Tonstallum, Esaiam Vimetum , Stanislaum Grepsium, Phil. Labbe t satur in Biblioth. Nummata P. a.

82쪽

6o VITA

torem. g Priscam quoque mundi opule tiam , atque omnium gentium divitias in aerarium s ut ita dicam civitatis Romanae, jam plane tot seculis exhaustum, intulit. nomine posteritatem omnem immortali beneficio devinxit. Quid enim erat in quo studiosis hoc tempore plus prodesset ' d erat quod aut

nationi Gallicae honorificentius φ aut exteris nationibus gratius aut tuendae dignitati liter rum accommodatius 8 aut ad intelligendos authores totiusque antiquitatis interpretationem magis necessarium afferre posset y Librarum, sestertium, talentorum, totiusque rei numariae, Ponderum, mensurarum, numeri, modi, Vocabula Graeca juxta ac Romana propter vetustatem obsbleverant. Hermolam Politiamu, & alii complures viri ingenio &doctrina praestantissimi rem tantam infeliciter adorti, propter obscuritatem tam honesto conatu destiterant: unus ad extremum Budaeus huic parti aegrotae ac prope desideratae reperit medicinam. inamobrem quis iliuin non iure miretur, fiammeque in eo laudandum arbitretur , quia quo uno adhuc ca. rebamus , quod iacuerat ad nanc aetatem , nec habuerat lumen ullum, in eo illustrando oc excitando omnes nervos aetatis industriaeque contenderit 7 nullo emolumento: nisi ut quam plurimis prodesset invitatus. Sed opus tam ele

lti ei

- Idem pene encomtum de his Burii eruditissimis 'libris vid. V. Matth. Hostum in Histor. rei Nummar. libr. i. cap. I. i

83쪽

gans , tam persectum , tam elaboratum effugere non potuit invidiam & obtrectationem. lnventique sunt nonnulli, quos non tam praestantia ejus delectaret, quam splendor offenderet, qu i quod laudando debuerant comprobare, invidendo infringere maluerunt, quae est hujus saeculi labes & macula. Sed siquid malevolentissimis obtrectationibus detrahere conati sunt,

d majori illis fraudi fuit, quam Budaeo. Editis enim lib.V. de Asse,& quoq vo gentium dilapsis,

tum longe lateque distusa Budaei laude, inuem tus est in Italia Leonardiu Portim, qui se offerret in hujus secietatem gloriae , imo mero laudem omnem ejus inventi depecularetur, suam est totam & propriam contenderet. Qv cum estad Budaeum allatum, graviter exarsit, quod nihil tam praeter opinionem accidisset, quam ut depelleretur de ejus laudis possessione, quam caducam dc Vacuam primus bona fide occupasset,& sine cujusquam injuria quasi usucepisset. Igutur vehementissima animi, ingenii, Virium, comtentione jus suum defendit, atque hoc ipsum palam testatus est, a nullo se unquam homine dumtaxat qui viveret, his de rebus quas tradidisset, quicquam didicisse vel fando vel legendor tantumque abesse ne quid a Portio acceperit, ut omnia quae sub nomine Portii ad eam prodierant , illa uno eodem continuato perpetuoque furto essent ex suo Asse translata. Ac aemulo illi sempiternam notam ac ignominiam inussisset, nisi intercessissent amici. Haec enim contentione latius serperet, Iani Lasiaris authoritate per

fectum

84쪽

fectum est. Qui cum utrique amicissimus esset, haud aequum putavit, inter honestissimos homines simultatem diutius ingravescere. Et cum apud Budaeum plurimum gratia polleret, impetravit, qV n am aegre, ut digressio in Portium, contumeliosa quidem illa,sed certe expressa a justa indignatione, ovam removendae suspitionis, suique purganai causa Budaeus libris de Asse inseruerat, eximeretur inde. b) Ac Budaeo quidem tantae contentionis causam attulit Egna/i- φηetin , omni liberali ingenuaque doctrina apud Italos id temporis florens , qui editis in Suetonium annotationibus

chὰ inam in rem videri possunt mutuae literae Jamsi Lascaris. Budaei, ejusdem Epistolarum lib. 3. P. 386. oc 387. ubi suis Lascaris hos versus -jicit: Editus ut pridem rediit celeberrimus Assis Innocuus, demtis addita quae fuerant Non mage quo fieret clarus nam clarus abunde Rumorem falsum non tulit additio. fest) Niinc quando inventum sibi vendicat alter & al- Alteri & inventu non negat alter idem. ter, Et potuisse ambos ex iisdem sontibus hausto. Hortos rore suos irriguos facere, Nil facit additio: contentio nulla relicta est, Et facile ambitio cessit amicitiae, Thesaurum Herodes inventum protulit ultro Marco, posthabuit Marcus amicitiae.

His similes probitate viri fecissse legentur Umbram sesterti pluris amicitia

85쪽

GuLIEL MI BuD MI 'tam praeclari inventi laudem modo Budaeo, modo Portio tribuens, de ι adem fidelia duos parietis dealbaverat , S utrique gratificari cupiens, ambos inter se commiserat. Caeterum ut

ci I sine ita scribit Epistolarr. lib. I.

P. a 39. In eo ferme enam ut compilasse Leonardi Portij Vicentini commentarios crederer , quos scriptos vel ab eo, vel ab alio quoqpam fuisse, nedum editos , a nemine unqpam audirefraeterquam a te potui. ridem non Eubito Leonard. Portium doctum π ingeniosum virum esse e cum eum tu diagnum existimaris , qvem testi mon' tui autoritate ornares. Veruntamen im mihi re in praeteritum re in posterum rationem constare laborumscriptorumqj meorum Divina benignitate detur: ut in nullius unqpam aut vivi, aut mortui commentarios vel annotationes incidi ne. insermonemqpidem exqpibus vel tantulum a0utus sim ad ponderum me surarumve, aut rei nummariae explicationem epr ter eos autores quos nominatim laudaυi ad meam

sententiam confirmandam. Et postea : Id demum deprecor ne libris qpins de Asse e artibus ejus ediaris, re qpoquo gentium jam, ut audio dilapsis, altera etiam ditione emendatiorib- , ipse aere noχα meo negociari per provincias ,sed mutuaticio via dear. Nec enim ante hoc tempus versuram facere solitinsium, ut famam aucvarer, nomens inter copiosos s classisos darepossem, quo minus nunc in animum inducerem ea trans a es mutuari , quo

no modo in Patria, sed etiam in Italia luce vendiata rem

86쪽

deserbuit ira, us p adeo poenituit us criminationis , qua usus erat in Portium, ut postea noluerit cujusquam inguria magnitudinem animisit inflectere: quod iracundia praeceps in eum esset invectus, quem postea cum juris civilis dusciplina eruditissimum, tum morum probitate alioquin integerrimum intellexisset. Inde exagitatus a multis S lacinitus , semper quievit:

nec Georgio Agricoia Germano, eam quoque lamdem proxime delibanti, remondere voluit, ne

in eandem quam prius frauuem incideret: dictitans se quod scripsisset, scripsisse animo iuvam di rem literariam, omnem diligentiam adhibuisse, ut res obscurae per se illustrarenture si quid

melius proserretur, se non gravate concessurum. Posteritatem de eo & sine amore & sine cupiditate, & rursus, sine odio &sine invidiata ineorruptius judicaturam. Ex quo eius moderatio & aequitas cognosci potest, qui nec ad imferendam injuriam ullo modo posset adduci, nec ad ferendam facile impelli: magisque probitatis commendationem quaereret, quam famam ingenii aucuparetur. Qui candor in doctis multis hodie desideratur. Scripsit Commentarios lis

gratarem'ubii terrarum. Caeterum notari mer

or Leonti. Portii libros duos de Sestertio, ac Pe- euntispondeributi veterum re Mensuris, cum Diapola Egnata rimum prodiisse in Italia, incerto loco sanno, spoII Basileae ap. Froben. in A. ian dem Coloniae Anno i 33 I. in8. cum Johan.

87쪽

tra Graeca valde dc illos probandos. Continent enim omnes prope divitias orationis Graecae, icostendunt sermonis latini cum Graeco cognationem , opus immensi ac prope infiniti laboris, ct a nemine quod sciam prius tentatum ubi arcana Graecorum steria emanciavit , dc cuivis ediscenda proposuit, quae vix antea solertissimis aperiebantur. Genere dicendi usus est amplo, copiose , gravi, ornato vehementi , grandi verbis , dc omnibus partibus elaborato. Sunt in eo Littentiae exquisitae reconditaeque, verba lecta ex illustria, figura plurimae, translationes crebrae , ambitus productiores, numerus gravis it plenus dignitatis , assectus concitati,

acerbitas mira , maxime ubi corruptos mores huius aetatis insectatur, omnia uvae iuscepit clarissimis dicendi luminibus ornat , dc facit a pliora , novata plurima venuste, prisca dc vetera in usiam scite renovata. Atque haec quamquam scienter& eleganter faciebat, nimium tamen inquirens in seli, atque ipse sese observans, dum in medio posita nimium refiagit , longinqua prosequitur, dum Graeca pronasius admiscet , dum metuit ne quid in verbis ot sententiis

aut tritum aut vulgare, aut communecolligat,

dum uni gravitati studet, nec suam copiam temperat, dum stylum ad humilitatem vulgi nonis vult deducere, dum ubivve sublimis et grandiloquus cupit haberi , pleri ve visus est nescio, q'id tragicum & coniragosum per nare. Itaq;

ejus oratio nimia cura S refigione composita , ,

doctis ec attente legentibus est illustris, caeteros

88쪽

non perinde detestat. In hoc genere extant ab eo scripti libri tres de Transitu Hesierimi ad Christiaηimum , ) de Contemptu rerumfortuitarum libri tres , de Philologia libr. duo , Digressiones plurimae in lib. de Asse dc Annotat. de Studio literarum commovi instituendo liber unus. inae ideo minus habentur in manibus , quoniam perpauci retrusam illam at s abditam dicendi sormam figuramque assequuntur. Sed enim ad haec intendenti animum, res omnium dissicilluma visa est, judicare de aliorum scriptis. Nam multiplices naturae, variae voluntates dijudicia semper effecerunt distantia inter se genera dicendi. Alios delectant ea, quae non discedunt a communi more verborum, aliis ornata dc ela- . borata

c θ Mibis nihil in eo genere gravius , augustive,in qpibus quid aliud docet, qpam ab humana fa- pientia , quam sibi potissimum veteres illi Graeci vendicarunt, ad divinam es coelestem, quam vetu- . Missima DEI Onucula, Christis qui D EI ea sapien-ria, verat re coelestis Minerva sanctis a placita,

transeundum ascendentam Z non quidem ut tu abiciatur tanquam inutilis 2 indecona, sed ut lutis administram s ancillam agnoscat, utpote cuius munusit haec inferiora illustrare re qν-Lucina in hac rerum humanarum nocte ignorantia . dominatum habere e cum h c aetheria re sublimior, quasi lucidissimus Aposto rerum divinarum aeterna is

rumi asserat diem, qpibus in libris non philosophus mσδε, seritiam iraeoluulfuit. Coelius in dict.

hali

89쪽

rata sunt cordi. Ideo non est promptum aut explicare quae forma dicendi maxime excellat , aut praescriptum aliquod in hac re servare, cum aliud aliis videatur optimum, & in omnibus, ut ait M. Tullius, sit aliquid excellens. Referam, tamen quae in eo plerique vel reprehenderunt, vel desideraverunt, & quomodo se purgare selitus sit, ne quid, quod ad eum pertinet, praeter- missum esse videatur. Metaphoris dicebant numium delectari, quae magnum Ornamentumi orationi asserunt: Sed ut virtutibus vitia proxui ma sunt, sic in his obscuritatem esse fugiendam , tanquam stellis quibusdam notare di illuminarei orationem : Sed si crebriores fuerint, ea fieri, quae dicuntur aenigmata. Habere autem miret raras ic insigniter argutas, sed quam semel am-- plexus esset , ab ea vix unquam divelli. Pr terea cum eius sermo sine intermissione, sine v rietate sit conspersus verborum sententiarumq;i floribus, & fusus aequabiliter per omnem oratio nem, nec umbra adsit aliqua aut recessiis, quo, magis id quod est illuminatum extet atque embi neat, eius orationem a naturali simplicitate, lon-t gius recedere; ac prope verum sanguinem peri dere. Ad haec cum ingressus esset, aliquid eum, repente quasi quidam aestus ingenii ateria abrupiebat, at s in altum a conspectu pene omnium abstrahebat, nec vela colligere, nec satis poterat

modum velificando tenere: sed ventis se permit-

90쪽

Z 68 VITA

indulgere mavult, quam temperare, plurimis visus est redundare & effundi. Horum causam hanc asserebant, quod initio parum liberaliter educatione, doctrinaque puerili institutus, neminem habuisset, qui veram eloquendi viam rationemque commonstraret, qui ornatissimos scriptores, oratores h ad imitandum proponea et, quique eum reprimeretjuvenili licentia superfluentem: vel quod ita consuesiet, vel quod ad hoc unum genus natus esset, vel quod Alter inon posset. Amici enim saepe commonefece- runt, ut paulum se demitteret. Et Erasmus i. haec qVae commemoravi, in eo reprehendita, omnia, oc exagitavit, illudensque dixit ea gra- tius influere in sensus hominum, quae naturae iessent propria. Ipse autem ita se purgare sol, ltus est. Primum, quod sit alicubi obscurus, de iindustria factum, sia retulisse id temporis quo iscribebat, ut intelligeretur a paucis. Si quos

offenderent crebriores translationes,hoc si quaererent , reperiri id exemplo procerum lingvae iLatinae sedium: qui translationi primas partes an elocutione dederunt, eique in scribendo plu- , simum indulserunt, ardua graviter & splendide

dicere conatum, ac proinde nec tropis, nec numeris , nec reliquo apparatu epidictico parce

usum, nec translationibus, quae se benigne novqVae gravate obtulerunt. Quod pauci retrusam a. atque abditam fiam dictionem assequerentur, habere plerosque scriptores multum sui, apud illos majorum gentium authores suam cujusq; semper fuisse notam, sic semper naturam tulisse,

SEARCH

MENU NAVIGATION