장음표시 사용
61쪽
etiam inveniri potest, quae tamen duo verae rheoriae characteres jure meritoque haberi debent. Ecquila rerum salubrium, virulentae quoque materiae morbificae vires , vel remediorum ei scaciam , aut symptomatum rationes , ex ejusmodi principiis ordine quodam & nexu deducere poteriti Non dicam, quod ad commodiorem Se ce ii nem medendi methodum nillil exinde inveniri Pollit. Theoriam itaque, quam in opere praesenti prositeor , ex anatomicis Sc phylico - mechanicis principiis desum- tam , quemadmodum cum Praxi cohaereat Sc quae utilitaS in certam se compendiosam medendi methodum inde redundet, non hominum ad judicandum ineptorum , . non Noenum de in praxi plane inexercitatorum , non sectariorum , & qui veras demonstrandi & logicaS regulas ignorant, sed Veltro, VIRI SOLIDISSIMA PERIT i κET DOCTRINA INSTRUCTI, judicio, candori atque integritati, nec non attentiori meditationi atque experientiae etiam atque etiam commendo.
Haec sunt , quae praefari placuit , quum primum in lucem prodiret primus hic
Medicinae rationalis systematicae tomus. Nec sine peritiorum applausu iplum edice pium este , confirmant reperiunda passim , tam in fastis literariis , quam celeberri- motum virorum lcriptis, publica testimonia. Multi etiam, & sermone , dc literis, me idemtidem hortati sunt , ut coeptam pertexerem telam , S: reliquos promissos Operis tomos in publicum emitterem. Quorum desideriis eo lubentius annui , quo magis nihil antiquius mihi fuit unquam , quam ut , quicquid per assiduam meditari nem &. longam experientiam , dc didiceram . Se confirmatum habebam, ad publicam utilitatem conferrem omne. Eaque propter biennio post secundum , dc post hunc tertium quoque tomum, evulgavi, sicque philosophiam corporis humani aegri, nec non generalem medendi methodum perspicue de candide exposui. Nunc superest adhuc quartus, patiaologiam tu therapiam specialem complexurus , in quo conficiendo jam , quantum quidem reliqua quotidiana multa negotia permittunt , sum occupatuS, ita, ut, si DEUS vitam viresque concesserit , eundem pariter brevi luci exponere constituerim. Quia vero interea temporis primus hic tomus avidius coemtus Omniaque exemplaria diltraeta , majorem in modum is , cujus impensis primum prodierat , rogavit, ut iteratam ipsius permitterem editionem , , si qua emendanda , aut addenda putarem , adjicerem. Denuo igitur ad manus sumsi librum , totum revisi ac ut emendatior multum auehior prodiret , operam dedi. Irrepserant nimirum in primam editionem, typothetae , an corrigentis culpa nescio , innumera fere typographica , sensum etiam subinde turbantia errata, quae adhibita omni hiligentia, expungenda curavi. In numerandis quoque paginis error satis conspicuus erat com-nii1sius, qui justam numerorum seriem substituendo & ubique servando , curare est
corre hus. Lima dein pallim adhibita , SI multa, quae minus pure ac terse scripta videbantur, mutata, multa etiam, quae obscurioris , aut aequivoci ilitellectus , planiori sermone M verbis magis accommodatis exposita. - ΡotiiΙimum vero insignis,
quoad ipsa realia, facta est accessio. Etenim non modo sparsim inserui noVa plurimai, sed & tractationem de actionibus animalibus integris tribus capitibus adauxi, Metam sensium rationem & indolem , quam quinque sic dieiorum externorum phIsiologicam considerationem addidi. Quae tamen omnia legenti , Sc facta hujus editi nis cum priore collatione , uberius patestent. Quod itaque superest , tibi, CANDi DE
ATQUE p ERIT E LECTOR, novam hanc editionem iterum trado, ac ut eadem
cum amplissimo fructu utaris, exopto. Scrib. in Fridericiana Hallensi , Idibus Septembris , anni CIOI 2CCXXVli I. .
62쪽
De Medicinae natura, fundamentis. & principio demonstrandi.
CAP. I. De medicina ejussue natu σι II. ' De Artis medicae fundamentis. III. De variis sectis . opinionibus medicorum. IV. De optima Hippocratis medica disciplina.
V. De incrementas artis messica promoυendis. VI. De medicina eclectica.
VII. De sine medicinae . potesate medici. VIII. De vero demonserandi principio in medicina.
De vita , ejus Causis , & motibus vitalibus.
CAP. I. De artificio in si humani corporis.
Il. De citae ac mortis, ra in causis.
III. De causis motuum vitalium , s soles atque dissoles. IU. De motu Abrarum υitati elastico. V. De Janguine humano η que natura/VI. De sanguinis circuitu. VII. De sanguinis circulo per pulmones , . respirationis usu. VIII. De sanguinis circulo per υiscera . Varias corporis partes. IX. De excellenti circuli sanguinis ad conserυationem corporis usu.
De actionibus naturalibns, sive motibus secretoriis & excretoriis. CAP. I. De motibus υ organis secretortis excretoriis in genere. II. De nutritione coe jucco nutritio.
III. De δ' ba ejusque motu . inu. Iv. De alimentorum solutione . salivae Uu. v. De chyli in intesinis perffiione deque bilis ad hoc negotium usu ejussce natura
secretione. De secretione chyli . motu ventriculi atque intesinorum peristastico.
63쪽
De excretionibus , in specie)ea quae fit per alvum. De sudore transpiratione.
De excretione ur1niae. De excretione muri. . .
De excretione sanguinis per uterum. . De generatione corporis humani.
De semine humano utriusve sexus. De nutritione foetus. De secretione LElis.
De actionibus animalibus , usu cerebri, sensibus, & animae potentia in Corpus. CAP. I. De secretione tenuistat in cerebro nervis fluidi. II. De usu suidi cerebri nerborum. III. De senisibus eorumque ratione et indole. IV. De visu es auditu. V. De Ofactu , gustu tactu. VI. De somno ac vigilia.
LIBER SECUNDUS. De vita & sanitate per alubrem diaetam Conservanda. CAP. I.
De sanitatis natura durique signis ac causis.
De animae conditione motus υitales vel conserυante vel defruente. De aeris ad sanitatem usu. De salubritate cir insalubritate sulentorum. De alimentis aliorum insalubritatem corrigentibus. De potulentorum salubri ac insalubri natura. De moderatione in υictu optima sanitatis conservatrice. De excretionibus ad Uitae ac sanitatis tutelam necessarus. De motu optimo sanitatis praesidio. De quiete cir somno. De diaeta robustorum . imbecillium. De di Ga ratione temperamentorum , aetatum ac temporum anni diata. De diaeta sexui convenienti. De consuetudinis in tuenda valetudine GKcacia. De remediis ad sanitatem tuendam morbosiue pracoUendos accommodatis.
64쪽
ET PRINCIPIO DEMONSTRANDI.CAPUT PRIMUM.
I. I. D protegoinena cujuscunque scientiae rite & ordine tractanda pertinet, cum illius rei, de qua agitur, realem definitionem praemittere, tum principia indicare, ex quibus solida scientia hauriri possit. Medicina est rerum salubrium M insalubrium scientia, qua corporis humani vitam ac sanitatem , quantum fieri potest, conservamus, vel eam amissam convenientibus remediis restitutinus. Sebolion. Definitio haec est realis, quia intimam artis medicae naturam ac genium explicat, qua scimus , quid medicus & scire & agere debeat, item in quo ejus ossicium sit positum. Quae vulgo asserti solent medicae artis definitiones, a fine tantummodo desumtae, minus rem
Medicus itaque appellatur is , qui recte , quae homini ad vitae ac sanitatis tutelam morborumque cur conem salubria, vel vicissim insalubria sunt, judicat. I. IV. Quia sanitas & vita hominis res tam magnifica, pretiosa & optabilis est ; medicus in hoc negotio nihil sine solida ratione agere vel moliri debet. Seholion. Non issicit, medicum omnia ea, quae fiunt, re-aensere posse , sed etiam rationes dare ac demonstrare debet, quod, de cur haec, in hoc , vel illo casu, sa-
lubria, vel insalubria sint λ Unde apparet, medicinam recte definiti sesentiam. I. V.
Quia medicina non tantum in scientia eorum , quae obsunt de prosunt, consistit; vcrum etiam horum usum& applicationem desiderat : llinc recte in theoreticam
Sicuti theoria est scientia omnium eorum, quae ad corpus humanum , sive sanum, sive morbis obnoxium, adeoque restituendum, pertinent: ita praxis est prudentia, recto ordine, tempore ac dosi remedia, pro cujusvis corporis & morbi ejusque caussarum conditione, applicandi. Seholion. Medicus in theoria magis universalia tractat, iunctiones partium, causas vitae ac sanitatis explicat, S: quibus remediis , qua ratione victus, quo vivendi genere haec tuenda sit, saluberrimas praescribit regulas; tum dein singulorum morborum cauilis & symptomatum rationibus investiganilis, de quibus remediis tolli debeant,o cupatus est.In praxi vero magis specialiter & quoad induvidua agit,& ipsa corpora corporumque naturam,robusta sint, an imbecilla, quae aetas, quae consuetudo, quis habitus corporis, qualis sunctionum s. de p. n. status scrutatur, & secundum has admodum variantes circumstantias, cum judicio de diligentia, tam diaeterica, quam Pharmaceutica praesdia, dosi, ordine ac tempore debutis, adhibet atque disponit. In theoria omnes, ad lectum Vero pauciores sanitati redduntur.
Quum medicus nec scienter , nec prudenter agat, si eras morborum causas, rationes symptomatum & cinjusvis corporis naturam ignoret, neque remediorum vires inodumque operandi ac medendi ordinem intelis ligat: hinc videmus, eam demum theoriam, quae ex
praxi atque experientia desumta est , & quae historiis morborum explicandis accommodari potest ipsamque experientiam postea reddit rationalem, recte dici medicam di esse optimam.
65쪽
Theoria medica, nec solida, nec fundamentalis est absque doctrina physica, quae accurationem Omnium rerum naturalium , quibus homo perpetuo ad vitam de s nitatem indiget, cognitionem assert, dc absque anatome, quae intimam corporis nostri structurae notitiam stippeditat Scholion. Alioquin duo medicinae oculi,anatome & astronomia, habiti fuerunt. Hujus vero, quia prope nulla in re medica utilitas est, hinc reetius ei physicam substituimus, sic tamen, ut chymicam 8c mechanicam scientiam simul complectatur. Quicunque itaque medicorum his oculis destituitur, is profecto coecus tantum per caliginem palpat. Nam omnes rationes,quas medicus unquam affert, nisi physicae vel anatomicae sint, ut nudae speculationes de cerebri figmenta haberi debent. Rectius it
que medicus philosophus per cultum lc ignem a quibusdam dicitur.
Per physicam non veterum scholasticam nominalem , qua nihil explicatur de mera nomina grande sb-nantia pro causis afferuntur; sed realem dc quae usui est, intelligimus, quae Vires, proprietates corporumque effectus variis experimentis, videlicet mechanicis, chymicis, anatomicis inquirit , eorumque causas non ex principiis abditis Se incertis, sed manifessis, corpo rum videlicet dispositione, situ, nexu & motus natura ac legibus, de mutua eorum inter se actione de reactione, derivat; unde hodierna philolbphia merito experime talis appellatur.
s. X. Medicina in quatuor partes rectissime dispescitur, I.
in Pb ologiam, quae scientia est corporis nostri, quatenus vivum ac fanum est. II. in in emen, quae tradit praecepta ad vitae ac limitatis tutelam necessaria. III. 1ii Patholoniam, quae scientia est corporis nostri, quatenus varie laeditur morbisque fit obnoxium, qui ex
certis signis te dignoscuntur, de dijudicantur. IV. in
Therapeuticeu, quae regulas, leges ac methodum medendi, tam internis, quam externis humani corporis vitiis, docet. S holion. Secundum scholas in quinque partes huc usque medicinam divisam ulle, atque Hygietnen quartum inter eas locum occupasse, novimus. At nos, melioris ordinis de connexionis cauta, quatuor tantum partes admittimus, de playsiologiae, quae corporis humani structuram ejusque usum, ad vitae de finitatis negotium explicat, moκ stientiam tuendae valetudinis subnectimus, ut quomodo de quibus mediis,veluti convenienti alimentorum,
aeris ac eorum, quae excernenda ac retinenda adjuvent,
usu, ea servanda sit appareat. Quum enim ex horum demum neglectu causarum morbificarum origo subnalcatur : Pathologiae praemittendam hanc doctrinam esse judicamus. Neque seinloticam distincte tractandam censemus, quia symptomata morborum, quae in path logicis tradi debent, signa dignoscendi, aegritudines de earum eventus praemoscendi ministrant.
f. l. DAntur in rerum natura corpori nostro salubria Se insalubria, quae prosiliat, vel obsunt: de hoc iplo
artis mussicae exilientia satis probata est. Seholion.
Utitur hoc argumento vetustissitnus auctor Hin erates ad artis nostrae existentiam demonstrandam, in lubro de arte f. VI. ubi ita 1cribit: Sunt nihiI minus ea,quis damno fuerunt, quam ea , quae opem tulerunt, in t smmouium arti, quod ars isto st. Ouα enim profuerunt, ob rcctum usum profuerunt; quα vero nocuerunt, ob id, quod non recte usurpata sunt, nocuerunt. Atqui ubi ν Hum ct non rectum utrumque suum sinem habes, qu modo quis hoc artem esse neget 8
Medici itaque praecipuum ossicium est, ut salubria ab inlalubribus, tam quoad sanitatern conterVandam, quam restituendam, discernat iisque recte utatur. Scholion. Nihil amplius desideratur a medico, quam ut pro'. nat ea,quae saluti sunt, ad usum: de iis, quae noxia sunt, interdicat. Quapropter in iis certo niti landare ento DFQGtet , quae certitudo tare en sine frincipiis claris, cκ quia bus ea fluant, haberi nequit. Quae vero theoria vel hyrothesis medicorum ad hunc scopum directe non tendit , de rationes salubritatis Zc inta bri alis reium, pro
tanta varietate corborum, clare reddere non potest:
eain pro ingenii speculabundi stetu ac nullius in adiuvantia hominum salute fructus atque n omenti agnos, mus ; sicuti est illa, quae non ex principiis physic mechanicis 6c anatomicis, sed magis ex pneumaticis demoralibus philosophatur.
Sicut vero omnes vires corporum nunquam abGI
tae sunt, sed relative semper , conditionate de limitate se habent: ita etiam nulla dantur ex alimcntotum, vel medicamentorum classe, quae absolute, id est, sua natura ac semper, salutaria, vel noxia sinit, sed retpectus temper cor ris humani de diversae clus naturae esse debui. Neque enim certa quaedam dc eadem semper vim tus idemque effectus ines remediis , utpote quae ad n cendum , aeque ac ad juvandum, promia sunt, sed isdemum cX actione remedii , de reactione, quae est in corpore ejusque dispositione, rei ultat. Scholiou. Fundamentum perniciosissimae empiriae medicae est, quod vulgus sellam hanc persuasionem imbi At, dari certam medicamentorum cssicaciam , ad quendam morbum vincendum potentem. Hac ducti opinione, sisne ullo respectu ad corporis naturam de vires, illis utuntur. Et delinquunt in eo frequenter docti alioquin mLdici, quod lanei, vel iterum, dextro a dato remedio ann talo enectudpecificam 5e perpetuam adversus hunc mo bum emcaciam et inelIe credunt, de simili recurrentumorbo, etiam non iisdem plane circui antiis stipato , idem propinant. Ita,quum a cortice cliinae salutaris in tollendis intermittentibus aliquoties visius fuerit essectus, mox pro universali rc medio,incredibili iamcn mortalium
damno, is habitus est ad febres fiigandas. Idem fieri in ceteris sere omnibus, indies, non sine gravi dolore de
/ Solidae igitur & rationalis medicinae cardo in eo unice venitur, ut alimcntorum Sc medicamcntorum vires atque effectus, secundum differentiam corsorum, quae maxima est, addiscamus, quae rcs non est cujusvis hominis , nec tam facilis , quam quidem vulgo Put
I. V. Hanc vero doctrinam longe utilissimam ut assequamur, duobus opus est shbsidiis , quae sola de gcnuina
fundamenta veritatis de ccrtitudinis in arte modi ndi
sunt, quorum unum EXPERIENTIA, alterum R TIO appellatur. I. VI.
Per experientiam non intellactam volumus illam i merariam Sc fallacem imperitorum, dum protinus favisti, vςl insa , a remedici assuinto obiervati succcsscia causam
66쪽
musam , dato remedio adscribunt, nullo habito ad infiivictuum , vel ad alias circumsta.itias de caulas concurrentes , resse . Seholion. Fallit talis experientia, quia nimis praecipitanter annotatus E fluctus, remedio, tanquam caulae adaequatae resoli, adscribitur : de ab hac judicandi praecipitantia tot tantaeque practicorum dissensiones oriuntur, dum quidam certum remedium in morbis ad coelum extollunt, alii act orcum utque deprimunt, singuli autem ad e perientiam confugiunt.
Vera experientia nascitur ex compluribus observationibus, magna diligentia, attentionu Sc cura notatis, quae integram morbi historiam , cum omnibus ad rem pertinentibus circumstantiis, complectuntur, unde m dicarum observationum summa patet utilitas.
Quia vero experientia, quae observationum copia acquiritur, valde difficilis de longimini demum temporis filia est, cum corpora humana mirifice, pro diversitate virium, climatum, temporum anni, victus , conluctudinis, aetatis , temperamentorum innataeque
dispositionis dissideant, ea propter sola experientia insufficiens de dissicillimum est artis principium; alterum
itaque, seu sulcrum, ut adjungatur, Videlicet ratio, n cessarium est. Seholiou. Spectat huc feci. I. aphor. I. ars longa , vita brevis , experientia fallax , judicium di iis. f. IX.
Per rationem hoc loco non tam rectum medici judicium , sine subactam recte concludendi facultatem, quae utique semper ut Veritas eliciatur necessaria est , quam potius veram de realem , noli nominalem , qua scholassicorum est, theoriam medicam , intellectam v
Theoria medica vera est rationalis de demonstrativa explicatio eorum , quae in historiis morborum continentur Sc quaecunque per alimentorum , atque ac medicamentorum 8c rerum naturalium vires , ut ianitas conservetur de morbi propulsentur , possibilia sunt. Soholion. Rationalis ac demonstrativa essectuum per causas
explicatio fit, s quis eκ indubiis principiis, ceu primis
veritatibus , apta od syllogistica connexione incognita deducit; explicat more ac methodo geometrarum, qua in demonstrationibus suis uti consuescunt. Nam gemmetrae , iple quoque Euclides, si rem probe perpendimus , non alia ad demonstrandas veritates usi sunt m thodo , quam rerum ordine de syllogilmorum sole ac Connoxione. Sed hanc methodum scribentibus laboriosam de dissicillimam, legenti facillimam esse, quil,
het harum rerum gnarus noVerit.
Medicus, Veram theoriam callens, ex morborum
historiis completis, id cst , quae totum morbi cursum coiriplectuntur , primo morbi origines ac causas ejusque indolem ac symptomatum generationem investigat atque explicat: ex his cognitis deinde indicationes sibi sermat, quid faciendum vel omittendum sit : tum quae remedia, ipsi prius probe cognita, quo ordine , qua dos de tempore sint adhibenda, proponit: Zc pom haec rectum de morbi eventu judicium in medium profert. Et haec methodus maxime locum habet in com
Medicus, bonus theoreticus , ex accuratioribus o έervationibus multum sapit, maxime Vero ex his media camentorum Vires atque enectus exquisititsime, pro corporum Be circumstantiarum diVersi te, investigat.
Frid. H mamu Oper. Tom. I. Tum cκ particularibus 8e pluries observatis, universalia praecepta ac regulas medendi sibi colligit, neque minus
ex nocumentis documenta dc cautioncs comparat ut, lissimas.
Uera igitur theoria medica est fundamentum ac clavis certar, securae ac facilis praxeos. Hac promte scimus , quid in morbo, etiam novo 8c insolito agendum, ves omittendum, aut promittendum sit, ne unquam noceamus, si prodesse non possvnriri, ac aliorum medicorum errores facile cognoscimus , ac denique securiorem medendi viam in difficilioribus morbis inve
Character itaque solidae ac verae theoriae medicae est,
si quis ea uti possit ad praxin , quod fit, si historias
morborum , quoad omnes circumstantias, rite ac debito ordine ex ea evolvere, explicare ac demum utilissimas in praxi cones ones inde derivare de consilium medicum firmum ac fundatum dare valet. Soholion. Ex his clare intelligitur, quam erronea si comminnis illa lententia, bonum theoreticum esse malum practicum. De perversa theoria valere illud concedimus ,
Vcra autem de solida practicum, Se solidissimum, de selicissimum reddit. Et qui caret hac, solidus de perutus practicus nunquam evadet, etiamsi per centum an
Nemo exquisitam verae theoriae medicar cognitio nem sibi vendicare potest , nisi corporis humani r tione structurae, exactam Be intimam habeat notitiam ;deinde , nisi rerum , quae illud mutare possunt , vires cognitas ac perspectas habeat. Illud anatome , hoc physica doctrina, quae potissimum ex mechanicis de chymicis experimentis depromta est , de maxime omnium annotata experimenta medicinpractica, pandunt. Seholion.
Ex diligenti inspectione de penitiori strutinio fabricae corporis nostri, sanitatis 3c vitae causae, dc quare corpus , in se ad corruptionem pronum, intemis solidorum ac fluidorum motibus, ab ea vindicetur, maniscssae fiunt, quibus cognitis, longe jam in sacilius in mortis de morborum caulas hasque pra cindendi rationem p netrare. Accedit, quod medicus, ex frequenti oc cimcumspecta eorum , qui morbis extincti sunt, sectione , non modo mortis, sed de morborum causas lethales avidi stat, quarum instructus cognitione , eas postea convenientibus remediis tanto facilius avertcro 8c amoliri potest. Et quia medicus externis partium vitiis saepius ipse manum adhibere debet, utique necessee1t, ut, si
id cum ratione pcragore velit, omnium partium, praesertim nemorum, vasorum, musculorum, tendinum situm, connexionem, uium atque consentum, tanquain digitos suos , in numerato habeat.
Quoniam nemo vivere, Vel sanitatem sine alimemtis , sine elementis, sine excretis de retentis, sine sistiano de motu tueri, neque sine his aptisque remediis amittam valetudinem recuperare potest; quia porro omnes morbi, ceu perversae actionum corporis mutationUs, externis Sc non naturalibus rebus suam maxime debent originem : hinc per se patet medico physicam sciemtiam summe esse necessariam, ut hac ipla Vires , proprietates de essectus rerum corporearum , in mutando corporis nostri statu, a priori jussa demonstratione ac fundata ratione investiget.
I. XUII. Neglectus itaque anatomici de physici studii, caus,
est indubia omnium errorum ac diversissimarum adeoque incertarum opinionum, sectarum de dissensionum, tam in theoria, quam in praxi medica u a Scsollam
67쪽
Seholion. Turpe est, medicinam nonnisi sectis, quae ex minus certis, imo dubiis opinionibus, & de quibus adhuc disputatur, ortae sunt, huc usque innixam fuisse: cum tamen vita sit res omnium pretiosissima. Quare eo laborandum est, ut veris Sc inconcussis principiis stabiliatur.
De sariis feris ρο opinionibus Medicorum.
I. I. V Eteres accurata corporis humani & rerum pliysicarum , quae illud mutandi facultate pollent, iam titia destituti, etiam vera ac rationali theoria medica rebant, unde in varias sentiendi ac medendi vias dis. Cesserunt. Atque adeo anatomes ac physices verae ignorantia, tot sectarum de opinionum causa Omnino genuina fuit.
Antiquissimi medicorum, notitia corporis humani &causiarum morbi insuper habita, artis certitudinem insensuali ac evidenti cognitione, sive experientia eorum, quae in morbis profecerant, Vel nocuerant, unice collocabant , evidentes vero morborum causas , ut frigus, calorem, famem, sitim, intemperantiam animique affectus admittebant, de hi empirici vocabantur. . Scholion. In eo laudem merentur empirici, quod sensualem ac evidentem causarum cognitionem urserunt, abditas pintillimum negligendo, quarum nec curatior quidem investigatio, medico utilis vel necessaria admodum est. Et de his quoque perpetuum inter medicos & philol, phos est litigium. Intimae enim rerum naturae ac causae, quae virium & proprietatum in corporibus sontes sunt, intellectus nostri vim serme in totum transcendunt. Longe itaque sicilior ac tutior philosophandi in rebus medicis via ust, proprietates tantum oc Vires rerum, mutuis actionibus atque effectibus investigare , idque optime fit experimentis physicis, chymicis , mechanicis , medico - practicis. Sic experientia recte constituta, recte experientissimi nominantur medici. At vero quia veteres & genuinam investigandi vires corporum methodum per experientiam ignorabant , mutuas corporum relationes, ex quibus demum verus cssi ctus judicandus est, non attendendo: hinc eorum craperientia minus solida ac firma, sed fallax de dubia habenda est.
Alii, cum viderent, solam experientiam ad certit. dinem artis minus sussicere, caularum non modo eVidentium , sed &. abditarum notitiam atque rationes, in applicandis remediis, urgebant; hinc dissectionem co Porum & rerum naturalium scrutinium in auxilium vocabant, & hi dicebantur rationales, quorum facile princeps fuit Hippocrates. Seholim. Urgebam quidem olim rationales medici, & anat micum, de physicum studium , tractandae medicinae Esse utile, horum vero convenientem tractationem ignorabant. Siquidem manifestas & sensui propinquas, quas Phaenomena de experimenta subministrant, causas negligebant, eas Vcro, quae & rationi & sensibus occultae sunt, prosequi coeperunt. Unde vix alia, quam seritia nomina Ec figmenta in rem medicam atque
physicam irrepserunt, & infeliciter, quod pessimum,
Pro rerum veris causis Venditata suerunt. At vero cxquisitior rerum naturae cognitio est quoque ad verum anatomiae usum perquam necessaria, utpote physicae scientiae adminiculo, ea quae t entu cognoscuntur in comporum abditis, explicantur, & usus sabricae partium corporis investigatur recteque recluditur. Hinc facito apparet, sine physica doctrina & anatomicum studium non multum juvare , sed truncum & mancum esse a
Quidam, spretis omnibus aliis, notitiam causarum proximarum morbificarum in praxi unice urgebant talias triplices esse dicebant, laxum nempe, frictum feeκ utroque mixtum , eamque ob causam triplices tantum medendi indicationes & sontes curandi statuebant. frictum scilicet esse laxandum, linum vero roborandum , &, si neutrum fuerit, utroque modo faciendum: judicabant. Et hi medici, ob hanc compendiosam de brevem methodum, dicti fuerunt methodici, cujus sectae auctores Themison Laodicenus de Thessalus TraIlianus celebrantur. Seholion.
Indicationes curandi utique sunt paucae & simplices , quia a paucissimis & simplicissimis causis morbi
oriuntur. Hinc vires quoque medicamentorum a paucioribus proprietatibus pendent, eaeque ad paucas classus reduci possunt. Inque eo laudanda erat methoducorum intentio; sed quia physices ac anatomes studio
carebant, neque vires remediorum experientia practica rite consequi poterant, neque Vitae , neque moriis, neque sanitatis cie morborum naturam, nec Veras formare indicationes ac remediorum vires recte intelligere poterant. Ceterum de origine & auctoribus sectarum in medicina legi merentur Plinius in Hist. Nat. L. XXIX. C. II. Caelius Aurelianus L. I. C. 'r. Corn. Celsus inpr-fatione operis sui ct Petrus Castellanus , adde Conm-gii introductionem in messicinam , nec non Ba EDT- seu hisoriam medicina. I. U. Galenus , anno post Christum natum CXL. Arist telis physica principia , quatuor elementa ela ex his productas temperies ac intemperies, quatuor qualitates ac humores , infelici tamen sidere, in medicinam indu-Xit, quum κατάποδu, ad seculum sere decimum sextum, plerique Arabes, Graeci, Latini, Itali, Hilpani oc Germani secuti sunt. Seholion. Non incongrue medicina in nominesem & realem distinguenda videtur. Illa , quae veterum fuit, in allegandis rerum veris causis, tantum nominibus & compluribus distinctionibus nihil significantibus contenta est , dc loco proximarum & sensui ac rationi mani sarum causarum, ad potentias quasdam spirituales , morales, ad ens interno sensu de cognitione praeditum, vel in occultioribus ad ipsum Deum , vel daemonem, confugit. Realis vero , quae potissimum nostri saeculi est, in ipsis rebus earumque narura indaganda sapere antendit, atque essectuum caussas maκime proximas, sensui ac rationi obvias, inquirit, spretis omnibus in nibus ac nihil significantibus nominibus atque principiis. Sicut vero nominalis medicina, quae est plurimorum Veterum, maxime Galent, jure scholastica & phantasiae tantum filia est , rebusque explicandis & inveniendis minus idonea: ita recentiorum , magis realis de experimentalis , ad usum & praxin magis accommodata est, magisque observationis, meditationis, judicii ac rationis res existit.
Circa exitum seculi decimi sexti prodiit in Germania Paracesus , qui, repudiatis Aristotelicorum elementis, principia chymia, sal , sulphur dc mercurium , astrorum quoque potentias & influκus, in medicinam introduxit : chymica quoque , per ignem praeparanda Pharmaca , in praxin invaxit, de quibus mire glori
68쪽
Nemo Paraeelyi principia, quae ignis plus, quam navarae producta sunt, ullam lucem medicinae accend hant , siquidem nec Vitae ac sanitatis, nec morborum n gotio eosque curandi scopo, poterant accommodari. Tacemus inlulsas illas superstitiones de miras arcanorum& specificorum, ex minerali potiismum regno petitorum, jactationes, quibus plus artis nostrae excellentiae detraκit, tantum abest, ut eam perfecerit.
Seculo decimo septimo Hemontius prodibat, qui Philosophus per ignem appellari volebat. Hic etiam repudiatis maxime .GMenicorum scitis ac placitis , in
homine ac animantibus internum motus ac senius vitalis quoddam principium constituebat, quod archeum
nominabat, qui cum Vitae, tum morborum ac medi-Cationum , omniumque actionum in homine causa ac sens esset. Omnes vero alias causas, etiam morborum, nec non remediorum Vires, per se mortuas atque desides, cum nec se, nec aliud quicquam movere possint, judicabat: sed tantummodo has esse occas
nates asseverabat, quibus archeus excitaretur , ut vel inde expavesceret, Vel cXcandesceret, aut sedaretur, vel aliis modis assiceretur. Ceterum multum secutus est
Paracessum Se ab eo tradita scriptis suis interuit. Nimium tamen paradoxis studuit nimisque suit credulus, M loco causarum mani festarum, multa rationis entia, speciosa nomina, ideas , semina, sermenta , occultum animae regimen, duumviratum dc id genus plura , in medicinam introduxit, de jure medicinae ideatis de pneumaticae conditor dicendus. Scholion. In eo quidem non culpandus Hetaontius est, quod in Corpor humano causam vitae, mortis, morboriim 8e tanationis, item motuum ac lensuum, quaesiverit de s ch Ias GaIonicorum destruxerit: in hoc tamen aberravit, quod causis morborum, item rebus externis, videlicet alimentis, elementis remediisque, omnem actionem, motum de influaeum in corpus, denegavit, archeo autem sensum internum vitalem , quo dilcernat, quasi per occasionem, noxia vitae ab innoxiis, item pavorum, timorem, iram adjudicavit. Nam posito ejuimodi principio de rejeetia rerum externarum de corporearum
vi activa, corruit omnis usus anatomici ac phy sici sti dii , cui a tamen absque eo theoria medica plane sit fictitia minusque rationalis. Neque video, si omnes vires mortuae sunt, quomodo salubris vel insalubris rerum
usus M abusus adstrui & recte explicari possit. Neque intelligo, quo pacto ignis, frigidi, humidi aeris ejusque
gravitatis & elateris, nec non salium te sulphureorum, quorum vis in corpus nostrum, ipsus motus & sunctiones mutandi , summa est , operationes, explicare ex hoc sundamento possimus.
Superiori iaculo egregius ex Germanis medicus, &omni laude major D.iniel Seianerius exstitit, qui ex Graecis, Arabibus, Italis de Gallis meliora dogmata &salutaria artis praecepta selegit, inque systema unive sim medicinam redigere dc praecipue contensum Gai nicorum cum chymicis stabilire allaboravit: idque non sine magno orbis medici applaulu. Is igitur primus inter philosophos Se medicos Germaniae eclecticus me rito haberi potes.
Eodem etiam taculo prodiit Tahenius aliique plures,
qui ex sale acido de alcat i, quorum proprietates ac vires noxias dc utiles primus sere in rem medicam He
montius introduxerat, Naecipuas morborum caulas aciundamentum curandi deduxerunt.
Non multo post in Belgio surrexit Disius, qui novam medicis scholam aperuit,& ex manifestis causis agere coepit, quum eX acido, bile dc pituita, omittamno Frid. Host anni Oper. TOm. I. .
horum caussas deducere, de remediorum vires, adve sus acidum de bilis acrimoniam , Vel inertiam, pugnantes, demonstrare nisus est : inque Belgio de Germani, plures ejus doctrinain , ut fieri in novis rebus allolet, sequuti 1utu.
f. XI. Cartesianae philosophia addicti medici, quorum primcipes fuerunt Gaanius, Bontehoe, Regius , Blancardus, inter Germanos Waldychmidius , summa ope annisi sunt acidum dc viscidum, Se inde enatas Obsructiones, pro causis morborum universalibus obtrudere , omnemque morbis mcdendi rationem in fluiditate sanguinis ejusque circulo per congrua medicamenta conservando, postierunt, contemtis sere purgantibus , acidis languiniique missionibus; pluthoram quoque eXmorbidarum caularum clasIe ejicere conati sunt. Seholion.
Insussicientiam acidi de alcati, pro sabiliendis rerum naturalium principiis CL Bobnius osset ulit. Acidi vero de viscidi pro assignandis morborum omnium causis, item alcati fluidi, pro iisdem amoliendis, insufficientiam, nos peculiari olim dissertatione epistolari edita
Postquam res tam medica quam phy sica, ob circulum languinis, divinum illud de incomparabile ad veritates medicas stabiliendas & asserendas inventum, item ob philolbphiam chymicam & muchanicam CX-
Perimcntalem, nec non ob praulantissma multa alia inventa anatomica, maxima cepit incrementa et physica etiam corporis humani longe cultior ac persectior res
dita est, solidior tamen pathologia de huic supersu ucta thera pia adhuc in desiderio sucrunt. Nam plurimi recentiorum adhuc , in explicandis morborum causis , nimium potentiis materialibus , v. gr. talibus, acri bus , acidis, caussicis , item sermentis ac texturis materiarum sere inexplicabilibus , spreto motuum, circuli sanguinis, nec non secretionum atquE EXUrctionum νad recuperandam ianitatem sumine proficuarum Sc necessariarum, item circuli sanguinis usu, inhaerent: ade
que causarum vorus nexus cum indicationibus cinati vis multum hactenus negleelus fuit.
Attenta observatione diicimus, motum Omnium mintationum in corporeis causam esIC , atque motu quosque vitae ac sanitatis scandamentum contineri, ipsas morborum caulas vix alio modo , quam motu, in corporis nostri solidas te fluidas partes agere, neque me dicamenta aliter, quam motu , operationes exic reo
Qua de causa in explanandis medicis rebus inque romediorum viribus explicandis , ad motum principali ter , deinde ad mobile, sive dispositionem corporum i sesque vias , respiciendum esse eκisi manius. Quoniam vero mechanices scientia dispositionem corporum ad motum atque hujus naturam, causas, leges a
que et ibotus clare docet de explicat, iisdemque principiis 8c ratiociniis ex mechanica desumptis, praestantiit, mi medici in causarum explicatione uti conluescunt ideo, haec tradiandi medicinam methodus, hodie in
chanica recte appellatur. Seholion. Hanc mechanice medicinam tractandi methodum, quae quam maxime anatomicae de verae physicae scie
tiae superstructa est, praestantissimi aevi nostri medici, in Italia Bellinus , Borellas , Ma*jbius , Michelotii, Santorini, Ramerinus, Ba livus, Laticisus, Biochi; in Belgio de Britannia, Pitcarnius, Freladius, Keil, ALbinus , Borrhaaven; in Germania, Bobnius, Brunnerus, Camerarius, Schenelnerus, Ber erus, Vateras , Tin
gerus, Nehelius, Paulii, Schaperus, aliique hinc inde
egregii viri, magno cum applausu artisque increment
69쪽
Mechanicae medicinae contrarii videntur ii, qui artificiolam quidem partium in corpore structuram negare nequeunt, sed admittere coguntur, materiam tamen omniaque corpora in se & sua natura passiva & omnis actionis ac motus expertia, tantum ut instrumenta motuum considerant, unde, ut ab alio movente, quod Principium motus in se habeat, inuentur, diiudicant, rebus etiam physicis & externis causalem emcaciam saciendi, immutandi ac destruendi corporis nostri motus, denegant. In homine vero illud principium, quod vitae, sanitati & morborum curationi praest, naturam, vel animam vitaliter agentem appellant, cujus acti nes non ex principiis & modis agendi mechanicis, sed rectius ex morali quadam aestimatione explicari aut
Infelicissimum hoc in philosophicis dogma, materiam in se & sua natura esse ens mere passivum Se ab alio ente activo actuandum , complures erroneas, in re philosophica pariter & medica, omni tempore peperit opiniones : siquidem alii credebam, Deum esse motus caulam, alii spiritum , animam, vel naturam se, situebant. Ex prima assertione multa absurda ipsum
ta sun mentum Spinoetismi, fluunt, sicuti id latius
uximus in disi. de universali agente in corporibus , item in His de potentia diaboli in corpora , nec nonae natura morborum medicatrice mechanica. Qui vero mera tantum nomina pro caussis motuum , nec
quicquam reale, vel demonstrativum asserunt; ii nihil quod concipi possit, vel ad praxin utile sit, explicant. Res potius ita se habet. Infinita Dei potentia produxit substantias agentes, seu viribus activis instructas, quae snt sontes operationum atque effectuum in aliis. Quid enim creatura, vel substantia mere passiva, sine actione vel operatione est certe nihil. Sicuti vero tu, santiae, vel in intelligentes de libere agentes, vel in
moventes, mobiles, sive resistentes atque ex necessitate agentes, optime distinguuntur, quarum priores spiritus, posteriores corpora appellantur: ita & vis intelligens libereque agens, spiritibus, movens autem & ex necessitate agens , corporibus, substantialis & essenti lis assignatur. Atque adeo non opus est, pro his peculiare agens , fingere , siquidem omne corpus est agens, re in perpetuo nisu ad motum, vel in motu, unum in alterum agit ac reagit, Ze mutationem, licet non sum Per ratione loci, producit. Has vires ratione effectuum quos in aliis edunt, observat mechanicus & mensurat geometra, quia effectus certi semper ex certis causis eossario sequi debent. Igitur res externae, elementa, alimenta ac medicamenta, quibus nec ullus hominum, vel medicorum carere potest, asunt in corpus nostrum ipsique necessarias mutationes inserunt. Non negandum tamen est, mentem quoque in corpus agere de animam sensitivam illud turbare posse ; ex his tamen minime eonsequitur, omnes actiones, praesertim vitales di naturales, in corpore nostro a mentis, Vel anima directione, dependere.
De optima Hippocratis medica disciplina.
f. I. PRaestantissimam medicinae tractandae disciplinam,
primus, iique vetvitissimus parens , Hippocrases, in monumentis suis polleritati tradidit.
Gravissimus hic auctor maxime urgebat, ad perficiendam artem in observando Δc annotando diligentiam , ut constat ex ejus libris epidemiorum, de morbiso assectionibus.
Εκ saepius observatis resulas universales, seu apho rismos concinnabat, ut in similibus casibus eximius e rum ex staret usus, sicuti testes sunt ejus omni laude majores se liones VII. aphorismorum.
Idem studium anatomicum medicinae summe neces.sarium judicabat, de quo libri de corde, 6 κm natura , venis, humoribus, genitura , principiis O earn bus , uem de glandulis ae de naiura humana, testes
Exquisitum rerum naturalium studium pensi habebat : cujus testimonium praebent libri de flatibus , Alocis in homine, de alimentis, aere, aquis O locis. Seholion. Siquidem ex variis praecedentibus tempestatibus temporumque mutationibus, regionum situ, soli natura ac indole , terrae eAhalationibus, aquarum qualitate de duversa victus ratione, grassim tum ac popularium mo horum caulas tanta sagacitate deducebat, ut certis etiam regionibus ac naturis hominum imminentes morbos potuerit praedicere.
Naturarum & corporum diversitatem magna cura commendabat, quare in medendo circumspicere jubebat , imbecilla an robusta corpora, quis seXus, qua aetas, quae Vires , qualis temperatura, habitus corporis,
consuetudo vel haereditaria dispositio sint λI. VII.
Scientiam praeservatricem, qua nihil aut praestantius, aut optatius est , EAcoluit. Seholion.
Unde singulari studio libros tres de diaeta, item de alimentis , humidorum usu ct salubri dista, composuit, inque morborum curatione multum fuit occinpatus , ut in quibulvis , pro diversitate naturarum, convenientem victuin ac vivendi rationem praescriberet, quod patet ex libro de vi tu acutorum.
I VIII. Quoad studium dignoscendi ac dijudicandi morbos, nullus ipsi stat superior.
Scholion. Hoc videre est ex aphorismis, libris praedictionum,pra notionibus se Coacis, quare factum est, ut prudenti prognosi magnam sibi famam nominisque celebritatem conciliaverit.
Neque minorem chirurgiae studio, quo nihil utilius est nihilque evidentius, naVaVit Operam. Seholion. Libri ejus de articulis , fracturis, vulneribus capitis , de fistulis, aliaque documento sunt. f. X.
Morum ac decori doctrinam, & prudentem vi emdi rationem, nemo ipso rectius tenuit, & medicis quoque qui multorum consuetudine uti debent, commendavit. Seholion Hujus rei testimonium ejus jusjurandum, liber de medico, de decenti habitu, sue ornatu ejusque pr- ptiones ac epistolae, lectu dignissimae, exhibent. XI. Hinocrates omnium primus mechanicis rationibus in dissicilioribus explicandis usus est, dum ex justa memsura , proportione, temperie motuumque aequilibrio , sanitatis naturam, de ex ius destructis , morborum rationes apte deduxit. Sebolim.
Id ex variis Iocis fit conspicuum , qui exsant in I His is fatibus , Haiis, namra hominis, item eX definitione
70쪽
itione modicinae mechanica, quam optimam dedit in libro de sistibus, dum ait, esse additionem eorum, quae deficiunt , M subtractionem eorum, quae abundant: quibus luculenter indicat, medicum in eo solum Occu-Pari debere, ut mediocritatem inveniat & veram memsuram motuum ac humorum, quae sanitati contervandae idonea sit.
Circaeum sanguinis , quo non excellentius in medicina inventum est, jam tum cognovisse Hippocratem, non obscura in scriptis ejus ex stant vestigia.
Patet hoc ex libro de alimentis I. de insomniis I. 8. O ra. adde librum defatibus f. ar.
Laudandus quam maxime in eo est , quod naturae motus motuumque ordines, successiones, ductus, vias, tempora obserVanda , & motus salutares, a perniciosis, in medendo distinguendos commendet, quod ex ejus
aphorisinis, & iis, quae de crisi & prognosi passim memoriae prodidit, clarum ac perspicuum sit. Sehohion. Ex Hippocrate hausturi doctrinam , quod provecti rum in arte esto, commendatos sibi habeant Foesii lis res, qui optime principem hunc medicorum de terse interpretatus est, & in adjectis annotationibus, oeconomia etiam seorsim prostante , multa lectu non inutilia protin it. Sed nec omittat Mercurialis Se Prosperi Martiani laudatissima scripta, ad illustrandum hunc auctorem in Iucem emissa. Denique Holierius, Durriιιs O Heu nim pariter de eodem sunt praeclare meriti.
De Incrementis Artis Medicae Promoυendis.
I. I. HIApocrates, uti primus optima solidae medicina
Fundamenta jecit: ita mirandum est, ab ejus rei poribus Per Inulta secula non ulterius artem progressam esse. Sebolion.
Id detrimenti ars nostra maxime ab Hippocratis sec- cessoribus passa est, qui observationibus non ulterius insistentes, perversa potius philosophandi, de quidem secundum Arsotelis placita, methodo , eam plus corruperunt, tantum abest, ut obse attonum copia atque inventorum apparatu, eandem magis perfecerint.
f. II. Nostium est, laudatissimam , quam divus senex calcavit viam , omni cura prosequi, illudque quod ipsi defuit nostra industria supplere, augere variisque inventis locupletare Be hac ratione ad majorem perfectionem, quoad theoriam de exercitationem , artem perducere.
Non meliorem viam id perficiendi ingredi possumus, quam si r) summa attentione ac diligentia observationes de historias morborum accuratas de completas in praxi conscribamus; a ) artificiosam corporis humani structuram paullo subtilius atque curatius diligenti scrutinio 8c cultro anatomico investigemus; de 3 3 beneficio solidioris physices experimentalis, quae mechanica &chymica experimenta complectitur, abditas rerum Meliectuum caulas ulterius scrutemur. Scholim.
Praxis medica incredibile damnum ac detrimentum olim passa est a tanta ineptarum compositionum phum ceuticarum farragine de simplicium supino neglectu; neque minus quod medicina tanta ab illo tempore observationum, quae plenam re exactam morbi lustoriam complectebantur, inopia laboravit: nostris vero temporibus non parum decrementi artis exercitatio passa est a chymicis , qui validissimas eκ mineralium regno medicinas, magnifica arcana & specifica pro expugnandis morbis temere jactarunt, securam vero medendi viam, quae fit per diaetam & parabiliora simplicia, nihil habuerunt. Si quod igitur incrementum arti nostrae accedere de ad perfectionem propius pervenire haec debet; certe in eo maxime laborandum erit, ut thesaurum selectissimarum observationum practicarum nobis comparemus, ut paucis, securis & probatissimis remediis uti consuescamus, eorumque vires de facultates, in tam disterentibus corporibus de morbis, plenius exactiusque addiscamus, &tot practicorum compositiones & chymicorum tantop re jactata remedia missa tandem faciamus, hisque repudiatis, plus ex diaeta Vitaeque regimine, quam eX pharmacopolio s salutem aegris afferre laboremus, prassertim
Quicquid salutari nostrae arti, tam quoad theoriam , quam quoad solidiorem praxin instituendam, incrementi adhuc accessit, id maxime attentis oblemationibus practicis, item anatomiae ac physices studio , debemus. I. V. Post nobilisiunum Hamaei sanguinis circuli inve tum, longe jam facilius est, vitae, sanitatis ac mortis causas dare : in pathologiςis vero febrium, haemorrh giarum, inflammationum pluriumque aliorum morborum , qui a perverso sanguinis motu fiunt, doctrinam,
Inventis chyli ex intestinis ad sanguinem viis, nec non detectis variis glandulis de tunicis glandulosis in intestinorum canali, oblemato quoque duodeni, quod recte ventriculus secundus, seu succenturiatus Vocatur, in quo bini humores menstruales de sementales, bili sus nempe & pancreaticus, confluunt, flexuose situ, lo se rectius & melius jam digestionis, chylificationis M1anguificationis negotium explicatur, & morborum, qui prima in regione consistunt, generatio perspicitur.
Posquam vasa, quae lympham vehunt, a Barib Iino ct Rudbechio reperta de 1 Nuchio Se Ru chio amplius explorata suerunt, glandularum quoque fabica & usus, praeeunte I artono, me. Stenonis, Nuchio, o ero, Ma*ighio Se Morgagni, plenius innotuit chyli etiam viae per vasa lactea de ductum thoracicum per Periurium , Bartholinum , Hornium aliosque detectae sunt: morborum ex vitio glandularum de lymphae , & quae ex depravata nutritione fiunt, longe clarior est expositio.
Α solertissimo Malpigbis viscerum, pulmonum, cerebri , hepatis, ac 1 Bellino renum structura & eompage perspecta, morborum, qui hisce visceribus inhiaerent , ut phthiseos, hydropis de nephritidis origines longe rectius intelliguntur: ut & plurimum adjuti sinmus illo studio , quod Stemnis , Me ens , Willsus, Ridisius, Leuet venioech, Ru chius aliique cerebro de nervis penitius inspiciendi; hepati autem Glissonius, Blanchi, Morgagnus, pancreati Grafius de Brumerus
Posteaquam mere vasculosam itemque cellulosam lienis compagem Cassierius de Ru chius clarissime oculis exposuerunt, hujus visceris vitia ejusque morbos loculentius jam cognoscere de curandi rationem ac moin dum invenire licet.
Perspecta plane peculiari venae portae, arteriae & Venae munere fungentis , structura & distributione, m lius quoque eruto vasorum harmorrhoidalium nuπero, ortu, situ di reptatu ; omnes nunc morbi, qui ex hae-