Friderici Hoffmanni ... Opera omnia physicomedica denuo revisa, correcta & aucta, in sex tomos distributa; quibus continentur doctrinae solidis principiis physicomechanicis, & anatomicis, atque etiam observationibus clinicopracticis superstructae; ..

발행: 1748년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

xxxvj

CONSPECTUS GENERALIS

TOTIUS OPERIS.

Medicinae Rationalis Systematicae Tomus Primus. De Philosophia Corporis Humani υisi ct sani. Εjusdem Medicinae Rationalis Systematicae Tomus Secundus. De Philosophia Corporis Humani morbosei. Rusciem Medicinae Rationalis Systematicae Τomus Tertius. De verae Therapiae fundamentis, medendi methodo, ct selectissimis remediis.

TOMUS SECUNDUS.

Medicinae Rationalis Systematicae Tomi Quarti Pars Prima.

De omnis σeneris Febrisus.

Rusdem Tomi Quarti Pars Secunda. De Haemorrhagus ct Doloribus.

Medicinae Rationalis Systematicae Tomi Quarti Pars Tertia. De Morbis spasmodicis ct convulsiυis. Rusdem Tomi Quarti Pars Quarta. De Morbis ex viseerum labe partiumque solidarum amnis provenienribus. Εjusdem Tomi Quarti Pars Quinta. De Morbis ac vitiis, externas potissimum partes ad gentibus; accedit supplementum de Madi

bis Infantum, nunquam editum. . sIndex generalis totius Medicinae Rationalis systematicae.

TOMUS QUARTUS.

Consultationum & Responsorum Medicorum Centuriae tres. I. De Morbis Capitis re Pectoris. II. de III. De Morbis abdominis re artuum externorum. Observationum Physico-Chymicarum selectiorum Libri tres. Dissertationum Physico-Chymicarum Trias , quarum I. De generatione salium. II. De anal f odimico-Medica reguli Antimonii Medicinalis. III. De Mercurio re medicamentis mercurialibus flectis.

TOMUS QUINTUS.

I. opuscula Physica varii argumenti; XIII. Dissertationibus consantia. II. opuscula de aquis mineralibus earumque salutari virtute ; XIV. Dissertationibu constantia. III. opuscula Diaetetica; XVII. Dissertationibus consantia. Harum Diserrationum Elenchus post hujus Tomi titulum invenitur.

I. opuscula Medica de remediorum emcacia, facultatibus & viribus; XIII. Dissertationibus constantia. II. opuscula Pathologico-Practica varii argumenti; XX. Dissentationibus eonstantia. III. opuscula Μedico Prainica, quae curam morborum 8c medendi methodum nec non circumspectum remediorum usum spectant; M. Disertarionibus consantia.

52쪽

& Professoris Regii nec non Com. Palat. Caesar.

MEDICINAE

RATIONALIS SYSTEMATICAE

PHILOSOPHIA CORΡORIS HUMANI

VIVI ET SANI

cis Anatomicis principiis, Methodo plane demonstrativaper certa theoremata ac scholia traditur ;

ΜEDICAE CLINICAE

in Usum Doeemtium S Dissentium.

54쪽

AD SOLIDIORIS DOCTRINAE ET PERITIAE. MEDICOS.

E D I C I N IE rationalis systematicae tomum primum , qui humani corporiS, cum vivi, tum sani , philosophiam complectitur , vobis,

EXPERIENTIS SIMI VIRI , exhibendum constitui , ut judicetis , quaenam utilitas fle quis Ductus, ad artis medendi tam desideratam huc usque certitudinem , ex labore hoc redundare posIit. Neque vero adeo facilis, sed intricata potius res eii, rationali, id

--ust, demonstrativa methodo , universae medicinae doctrinam conte-.Xere , atque omnia in tot morborum historiiS contenta phaenomena , & quae valetudini in melius, vel pejus mutandae, idonea sunt, ad solidas rationes revocare , inque aptum ordinem de nexum digerere. Postquam enim salutifera illa Sc pene divina ars vix ex incunabulis rudioris experientiae ab antiquis Iimo Sc optimo auctore Hippocrato Protracta suerat, statim quidem non desuerunt, qui de rationis fulcro, ut eam stabili-TCnt, cogitare coeperunt. Sed quaa infelici successu id praestitum ab eis suerit , ipsi res satis abundeque loquitur. Surrexerunt deinceps, qui ex duobus principiis , laxo 6c stricto, via prorsus brevissima, vitae, sanitatis , nec non morborum Sc curationi9 Caulas, explicare laborarunt, ob quam valde compendiosam docendi rationem, ejus dogmatis allectae Methodici dicti suerunt, quorum potiora doctrinae capita ab unico ad nuc superstite Coelio Aureliano de ex parte a Celso reseruntur. Pollea inter rationa les Medicinae professores primum sere locum occupavit Galenus , qui ex Aristotelis schola quatuor qualitates ac temperamenta in Medicinam infelici quidem sidere introduxit. HujuS deinde vestigia per multa secula universa sere Medicorum turba , & ex veteribus maxime, Aetius, Oribasius , Paulus, nec non Arabes , Sc tandem praedicipui Italiae, ad quam tunc temporis arte, transmigrarunt, Medici, prolIb pede Sc uno ore se . ''quuti, ejusque placitis tanquam saxo adhaesurunt. Verum enim Vero, ex quo ratio natis illa Galeni disciplina regnavit, tantum abest , ut ars nostra profecerit quicquam , Ut potius majora decrementa experta fuerit. Siquidem ab eo tempore Medici plus

speculationibus variisque commentitiis rationibus & inde enatis concertationibus in haerere coeperunt, quam ut morborum historiis Sc luculentis observationibus , quae tamen veritatum medicarum matrem , e X perientiam , constituunt, Medicinae dignitatem

amplificarim. Posterioribus demum seculis Chymiae , Anatomes, nec non Philosophiae experimentalis scientia magis agitata & paulo subtilius exculta est. Et tunc quidem magna lux veritatibus medicis accendi potuisset, sed tamen , re paulo accuratius inspecta , parum inde augmenti ad Medicinam accessisse deprehendimus. Si quis enim illas hvpotheses, quae ex Paracesi, Humontii, Tachenii, Sstiati Ac Cari sanorum aliorumque scholis prodierunt , intueatur, liquidisIime apparebit , pro genuinis

rerum medicarum caulis, conficta tantum, grande sonantia , ex parte sensu penitus Cassa, ut Ueterum mos erat, nomina, quae hoc loco recensere nimis longum foret,

esse venditata; observationes vero & morborum historias relictas & penitus oblivio tne suisse sepultas. Quot non verborum monstra hypotheses aetatis nostrae Medici nobis obtruserunt, ad quas morborum Sc symptomatum , imo curandi rationem, de torquere conati suntl Reperies quosdam, qui cum Hetaontio principium vitae ac omnium motionum in corpore subtiliori sensatione de cognitione praeditum admittunt, d. Ho anni Oper. Tom. I. A a - quod

55쪽

quod nocentes intro causas velut ex longinquo praevidens , motu quasi excandescentiae adverius illas exturbandas se armet, dc hac ratione febris naturam explicare allaborant. Alii ad causas morborum magis respiciendo, ex pituita , acido Sc bile, nonnulli ex solo acido Sc viscido, plurimi ex dyscratia humorum talia, aCri , scorbutica, maigna, vel ex obsti uctionibus, aut putredine, alii rursus ex sola sanguinis abundantia ejusque solennibus excretionibus supprelliS, Omnium fere morborum origi- ' nem, sympto marum caulas de medendi rationem derivant. Mihi vero semper haec stetit sententia: hypotheses, quae nonnisi dubiae de confictae de rebus opiniones de genuinae litigiorum procreatrices sunt, a Veritate, 6c quidem pretiosisIima, quam Me dicina pertractat , este debere remotissimas. Quod autem non tantum in Medicina , verum in ceteris etiam disciplinis , plureS hypotheses, quam VeritateS conspiciantur. ego non in ipsas res, sed in homines, qui de rebus i non recte ratiocinantur, culpam

v transserendam esse judico. Cujus rei ratio est , quod pei auci literis dediti sub primis studiorum annis ea adminicula ino pretio habeant , quae ve tatibus concipiendis , indeniendis de bene ordinandis fere unice velificantur ; cujus generis sunt sublimior illa numerorum Sc quantitatum scientia , in qua praxis logica residet. Nam in hisce nihil obi urum admittitur , sed omnia prius convenienti explicatione plana ac perspicua redduntur , postea ignota ex notis debita 8c syllogistica connexione eliciuntur. Quare qui paulo maturius his scientiis animum assuefaciunt , promtissimi inde evadunt ad ea, quae ex intellectu , Vel quae ex fictionibus proficiscuntur, Sc quae reales, aut nominales rerum definitiones Sc invalidae conclusiones sunt, probe discernenda. Ego sicuti hanc philosophandi rationem, ita etiam Medicinam, qua ex aliorum sententiis bene pensitatis optimae seliguntur inque ordinem rediguntur Sc diversae sententiae in- vicem conciliantur , semper impensius amavi dc magno in pretio habui. Et fateor, , me plus operae ac temporis semper e X perimentis tam medicis praeticis, quam physicis, chymicis, anatomicis, chirurgicis impendisse , quam ut aliorum obscuris, speculationibus, confietis terminis de sterilibus theoriis, maxima eX parte verbosis , delectatus fuerim, nihil quicquam, quod non intellectui clarisIimum ac plane obvium fuit,

in rationibus reddendis admittendo. Animad Uerti etiam, omnium veritatum principia facillima esie Sc simpliciiIuna, dc divinam sapientiam facili de simplici Via stupendos in rerum natura produxisse effectus. Et hina merito Viam ad Ueram Sc rationalem Medicinam simplicii Iimo niti principio conclini. At vero neutiquam inficias ire polium, ad veram theoἔiam medicam condendam plura desiderari. Primo enim opus elt pleniori de accuratiori omnium morborum historia , quae aegrotantium naturam, morborum, quibus subinde amiguntur , genium , Originem , caulas , signa ,' eventus faustos, vel sinistros aliasque notabiles circuinstantias complectatur. Nam historiis, morborum theoria medica applicanda est, ut per hanc eae explicentur. Theoria quippe observationum praeticarum quasi clavis eit, de vice versa etiam observationes sunt

instar lapidis Lydii , quo theoriae medicae examinari debent. Quare prius, quam quis

incipiat theoriam condere, probe perspectum habere oportet, num omnium phamo-menorum in historiis morborum occurrentium explicationi illa respondeat. Si res secus se habet, de ejusdem veritate omnino dubitandum est. Interior Vero morborum

notitia potulimum e X propria, deinde quoque eX aliorum fide dignorum experienetia , comparanda est. Quem in finem amplissimam laudem Sc commendationem meri. rentur ex antiquissimis Hippocrates . Aretaeus , Alexander Trallianus, Celsus , Caelius Au- . aliis palmam praeripiunt. Spectant huc , quoque Miscellanea Naturae Curio orum , nec non, Acta Uratisiciviensium Medicorum dic. Deinde ad bonam theoriam medicam

utique vel anatomicae, physicae experimentalis , mechanices plenior 8c exactior notitia necessaria est, quia hae scientiae rerum corporearum, quarum maxima potentia est in corpuS humanum , naturam , proprietates ac VireS explanatissime aperiunt. Quo

igitur omnibuS pateat, cui fundamento universa: Medicinae systema superstruere hactenus consueverim , non inconsultum duco , hujus rei summam publico conspeeiui exponere. Ego scilicet definitionem V I T AS universae medicae theoriae & praxeos rationalis fundamentum constituo. Est vero VITA nihil aliud, quam motus sanguinis Ec humorum in circulum abiens , a systole ac diastole cordis 8c. ineriarum omnisque generis canalium aci fibrarum , sanguinis ec .fluidi nervet influxu sustentata, pronciscens, qui secretionibus Masricretionibus coipus ab omni vindicat corrup-

- . tione

56쪽

tione Ae omnes ejus stinctiones gubernat. Hic enim circulus est ille vitalis motus, qui

ipsam sanguinem , in se valde in putredinem pronum, a praetentanea corruptione de-ccidit. Hic est, qui calorem, vires, agilitatem, robur, tonum, nec non sensum ac motum, partibus conciliat Sc vitae ac sanitati utililtimas secretiones Sc excretiones moderatur. Ab hoc quoque diversae hominum inclinationes, mores, ingenii dotes, imo 1apientia atque insania, dependent. Neque minus diversa hominum natura δc dispositio , quam veteres temperamentum dixerunt, inde proficiscitur. Hic motus praeterea nutrimentum 6c incrementum proeliat corpori , succos calore dc motu deperditos reparando , vitamque sic diuturnam homini confert. Hic porro extinctus teterrimae penitus corruptioni corpus objicit Sc trillissimam mortem accersiit. Ab hoc denique sanitatis Zc integritatis omnium actioni in tam corporis, quam animi , ratio ducenda

est , si videlicet is liber , moderatus oc aequaliS 1it, atque hac ratione excretiones superfluorum Sc inutilium succorum recte procedant. Turbato vero hoc sanguinis circuitu, quod fit, si nimis augeatur, vel plus justo impediatur, aut inaequalis reddatur , morbi, tam acuti, quam chronici , praesto fiant. Atque ex hoc sanguinis circuitu de morborum vehementia, periculo, dc fausto, vel infausto eorum eventu, firmum in dia- gnosi de prognosi judicium petimus. Deinde quisquis humana corpora a morbis, doloribus, trittitia, praeservare vel defendere velit, eum nihil aliud agere oportet , quam

ut salutari consilio 8c convenientibus auxiliis, praesertim diaeteticis, hunc motum cum excretionibus in debita proportione Sc moderatione conservet. Neque aliam dari medendi viam, vel etiam medentum debere esse intentionem , arbitramur , quam ut motus 3c excretiones, a naturali statu desciscentes, in ordinem reducantur. Omnia enim remediorum genera id tantum praestant, ut vel nimiS auetos motus sedent ac moderentur, vel depressos ic impeditos eXcitent, promoveant dc rursus aequales reddant. Qua de causa scitissime ab Hippocrate Medicina definita est Lib. de Flatibus , quod sit ablatio eorum , quae excedunt , ct appositis eorum, quae destriunt. Qui autem qiud optime facere possis, illum optimum medicum censendum , quantumque quis ab hoc praepando dociat, rantum deficere quoque ab ipsa arte. Est quoque ipse sanguinis auctior circulus illa tantopere I veteribus decantata natura morborum curatrix , cujus Ope, praesertim acuti, sine Medicis 6c medicamentorum apparatu , convenienti ordine ac rempore, sponte sanescunt. Hujus naturae duetum arte sua sequi Sc imitari Medicos debere, toties ab antiquitate inculcatum suit. Hic enim auetior sanguinis de humorum motus, infarctus viscerum 3c periculosas itases 8e stagnationes, a quibus plerique morbi proficiscuntur , successive removet atque noxios humores exprilita Quam ob rem, quum tanta beneficia in corpus nostrum ab hoc sanguinis circulo redundent, merito quaeritur : a quanam causa hic motus proveniat i quum nihil se ipsummovere , vel locum mutare polΙit. Nam qui eas causas recte callet, illi in proclivi est perspicere, quaenam huic motui conveniant , vel repugnent, sive quae salubria de insalubria sint, in quo maxime Medici ossicium positum ex illimamus. Sunt vero duplicis generis solidorum motus, contriuitio nempe dc dilatatio , quibus omne fluidum in universo corpore movetur atque propellitur. Hujus itaque causae sunt inquirendae, quarum nulla alia, meo quidem judicio , praeter sanguinem reperitur. Hic non m do ex lolido 6c humido elemento, sed & ex celerrimae ad motum promtitudinis sui phurea , aereo-Betherea materia , quae in cerebro, quo nullum animal caret , quoad Iartem , cum tenuissima lympha , quae ipsius vehiculum , secernitur , compositus est. am vero notatu perquam dignum est, nullum motum in parte quadam solida , aut musculosa , aut membsanacea, celebrari posse, nisi ejus interior substantia sanguinis Zefluidi nervet influxu sumcienter perfusa sit, quo intercepto , Omnis moUendi facultas, omne robur ac tonus exspirant. Etenim 1 anguis in convenienti mensura ac temperie Sc motu bene constitutus, omnium Virium ac motuum in corpore nostro fons

atque origo mihi videtur. Qui copiosiorem 6c benignum sanguinem in vasis capacioribuS alunt Sc nervos robustiores obtinent, ii ceteros vigore , robore animique acumine antecellunt; quum contra observemus, eos plerumque timidiores Ac imbecilliores esse , qui exilioribus vasis ac nervis praediti iunt. Neque incognitum est, omnia ea, quae sanguinis tenuioris liberiorem in partes influxum promovent , ut sunt, praeter animum tranquillum dc purum ac sincerum aerem , Uinum, motuS , exercitatio corporis , bona alimenta Sc medicamenta penetrantis virtutis de fragrantiae , Vires ex

diuturna fame , longiori morbo, aut largiori sanguinis etasione amisias, confestim Mmirifice restaurare. Sensibilis quoque de ordinaria virium in senibus vacillatio atque

inopia, utut legibus diaeteticis obedientissimi sint , de absoluta atque ineluctabilis Erid. Ho anni Oper. Tom. I. A 3 moriendi

57쪽

moriendi necessitas, 1 nulla alia causa derivari potest, quam principaliter a sanguinis,

nec non liuidi nervet in olficinas motuum influxu languidiori. Illud enim tenendum est , in decliviori aetate majorem semper fieri fibrarum ac membranarum duritiem ac densitatem , Sc consequenter vasorum minimorum , quae eX fibris Se membranis contexta sunt, angustiam. Per haec autem fluidum illud movens ic aetivum , quod cureorum re nervos incolit, secernitur, tenuior sanguinis portio ad minima fibrarum

m γtrictu .ia dc membranarum intima penetrat , dc per haec tenuitIima quoque emun-etormium de glandularum Vasa maxima eXcrementorum ParS e corpore exturbatur.

Si itaque declinante senio haec vasa penitus coeunt, non mirum est, insignem utili1Ii nocuin fluidolum, quae motum M vigorem par ibus praestant, adeoque virium, nasci defectum, impuroS contra atque corruptoS suecoS succrescere tu accumulati. Nunc vero dicendum et , quemadmodum sanguis cum nervorum fluido vitalem illum contraetionis de dilatationis motum in organis motuum efficiat. Fiesse videlicet, ex quibuS tota organotum compages coagmentata est , magna vi elastica instrue hae sunt, quti languinis appulsu ainplius expansae , non modo se contrahunt inque pristinum

locum rei lituunt , sed eu nimium coarctatae , in priorem debitae expansionis 1latum sponte resiliunt. Si itaque intra cor inveetus sanguis calidus ejus parietes extrorsum urget, tunc ob potentiam fibrarum, quibus constat, elasticam, quae a sanguine se,

tiliori tu rore nerveo, per vasa coronaria Sc nervos continenter assuente , in magna

tensione ac renisu sultentantur , cor rursus se contrahit & systolen patitur, qua sanguiS non modo in arteriam magnam , sed in ipsam quoque cordis substantiam per coronaria vasta refunditur , ut ejuS musculos ad novam contractionem dc reactionem systallicam stitnuiale polIit. Atque adeo diastole semper fit causa systoles , ac systole rursus transit in causam diastoles , tu hac ratione in cordis machina liquidissime conspicitur perpetuum mobile, cujus inventio tot ac tanta huc usque ingenia nimium quantum torsit ac fatigavit. Sanguis enim cor moUet, ela sanguis a corde movetur, Ze hoc modo causa producit effectum, qui eandem causam denuo resuscitat. Una ergo motu, species alterius ' caula est, tu alterutra cessante , cessat de altera. Quam ob rem

fieri non poteli, quin sola immodica auriculae dextrae, quae tenerioriS est ceteris co dis musculis texturae, a sanguine copiosiori raresaeho ibi congesto dilatatio, totum circu um vitalem ad tempus extinguat eu syncopis causa fiat. Neque jam in dissicilii olita est ratio, quare vel sola manuum ac pedum fortior agitatio , aut frictio , vel caldum pedit uvium, aut crebrior pulmonum per intentam vocem expansio, universum, sanguinis circuitum accelerare ipsumque calorem ac perspirationem intendere pollit. Neque ullam aliam causam reperimuS , cur in syncope per tempus aliquod extinctus cordis motus , sola venae seehione , vel Vehementiori praecordiorum frietione , solo forti odore, vel aquae frigidae aspersione, reviviscat, Se quare modicum salis volatilis oleosi cordis motum iu calorem augere ipsumque sudorem prolicere , vel pauxillum opii vigilias eu dolores levare possit. Quum vero sanguis, quamlibet temperatissimus, tandem jugi ac perenni motu intestina partium agitatione, successive consumatur inque enoetam Sc inertem ad sustinendos amplius vitales motus massam fatiscat , id

circo opus est, ut excrementitiae ac rejectaneae parteS a corp re non modo removeantur , sed eu in harum locum novi ela laudabiles succi surrogentur. Et hos quidem praeter aerem , qui impetum facientes partes maxima eX parte suggerit , alimenta , in sinuoso ventriculi Sc intestinorum canale probe digesta, egregie suppeditant. Ex quo apparet, ad perennandos hos motus vitales , opus esse continuis in- gellionibuS aeque , ac egestionibus , utpote sine quibus nec vitia nec sanitas diu falva Sc ibi bata persistere potest. Hae vero ut rite perficiantus , necessaria utique est

circumspecta rerum non naturalium obtervatio , quam salutaria diaetetices praecepta uberius docent. Quo magis eorum temeritas inde elucet, qui ad tuendam valetudinem convenientem vivendi rationem & diaeteticas regulas non adeo multum momenti habere contendunt , quum tamen in consesto sit, homines ex his rebus vivere , aegrotare, mori amisIamque sanitatem recuperare. Illud autem quam maxime

notari velim , quod excretiones , in homine jam adulto Sc qui statum ac perfectum corporis robur consequutus est, ipsis ingestis propemodum aequales esse debeant; id

quod vel ex hoc unico experimento luculenter patet, quo corporis pondus , ante alimentorum assumtionem lance examinatum , elapsis aliquot diebus , licet vel centum interea alimentorum librae ingestae fuerint , plane non pondere increvisse observatur. Quicunque igitur in palliologicis eX pravis ingestis , per quae non modo alimenta , 1 ed ω eas nocentis M. aetivae indolis materiar , quae aeris vehiculo corpus subeunt a

58쪽

subeurit, intelligimus, deinde de excretionibus , tam solennibus , quam extraordinariis sanguinis , nempe per uteri de ani venas, inaequalibus, aut plane suppressis,

morboriam primordia ac natalas arcessit, ille a veritatis tramite neutiquam aberrare

mihi videtur. Nihil enim eit, quod vitali corporis conservationi magis adversetur, Juam, Praeter Vehementem animi commotionem dc venenum , superflua sanguinis Muccorum abundantia, qua periculi plenae itasses, vel saltem stagnationes , quarum illaeacutaS ma Xime, hae vero tardas passiones excitant, signuntur. Omnis itaque generis morbi, qui nil nisi naturalium motuum laesiones sunt, non secus ac motus, qui vitae ac sanitati praesunt , ad duas potissimura classes, nimirum ad systolen ac diastolen , sive ad contractionem ac dilatationem , reserri possunt. Illa , si nimia atque

intensior est , spasmus appellatur haec , si immodica est dc diutius partibus insidet,atoniae nomine venit. In utroque hoc motu fluidorum circuitus mirum quantum

perturbatur; dc in illo quidem , ab aequali, in hoc autem , a liberiori suo cursu multum deflectit. Est vero hic spasmus vel universalis, vel particularis. Ille , si cor cum vasis suis , quae sanguinem dc humores vehunt, hostili contractione aggreditur , febres producit; si vero magis nervorum ac membranarum systema affligit , cpilepticos Sc convulsivos motus excitat. In illo sanguis, in hoc fluidum nervelim, in concitatisIimam commotionem abripitur. Quando Uero spasmuS certas tantum parteS, imprimis membranaceas, quae exquisito sensu pollent de impressos motus sibi invicem communicant , violenta contorsione assicit, ob inaequalem sanguinis circulum.

ingentes fiunt aliis in partibus , quamlibet remotissimis , sanguinis de humorum congestiones , quas pro locorum diversitate varia symptomata, plerumque vero dolores, tumores , sanguinis effusiones , seri defluxiones, dc saepe etiam inflammationes, presso pede insequuntur. A tono autem dc robore solidorum dejecto , sanguinis Schumorum stagnationes , viscerum infarctus , obstructiones , scirrhoste indurationes Sc corruptiones , a quibus praecipua chronicorum labes 8e causa defluit , proficiscuntur. Caeterum ea spasmorum natura Sc indoles est, ut noxiam saepe mat

xiam , sive in sanguine usive in humoribus haereat , intensitori motu felicissime elim nem. Id quod maxime valet de spasmis istis universialibus, qui sebris naturam constituunt , utpote qui stases illas inflammatorias , a quibus febrium origo derivanda

est, cum tempore propria efficacia resolvunt , vel nocentem materiam ab humorum

consortio segregant ac foras propellunt. Qua ratione febres saepius sunt optimo praesidio, dc sponte, sine ulla Medicorum vel medicamentorum ope, profligantur. Si quis s,mptomatum , quae tam acutis , quam chronicis passionibus propria ac famili

Tia esse 1olent, rationem commode explicare velit, ille non modo nervorum distributionem Sc nervosarum partium consensum , qui non nisi mutua motuum praeternaturalium inter se communicatio est; sed Ac fluidorum morum secundum leges hydraulicas Sc staticas probe perspectum habere debet. Alias fieri non potest , quin in en

dandis historiis morborum ac phaenomenis, nil nisi futiles Sc a veritate alienas rati nes in medium proserat. Quae vero morbosis motibus producendis idoneae sunt causae, eae ut plurimum, sive a quantitatis, sive a qualitatis vitio proveniant, ex segniori sanguinis per vilcera abdominis cursu de excretionibus impeditis, vel non redie Procedentibus , resultant, dc maXima ex parte intra primarum viarum regionem fixam suam sedem ac domicilium habent. Neque vero primis in viis tantum consistunt, sed pariter ac venenum intra corpus assumtum , latius grassantur Sc vim suam Pernicialem per universam vasorum ac nervorum compagem longe lateque disseminant. Qua de causa, maximum , dc praeservationis , 8c curationis momentum in

eo positum esse omnes solidioris doctrinae Medici amrmabunt, ut , spreto solius nuturae negotio, ab aliis superstitiose pene laudato, materia morbosa decenti modo com recha , evacuantibuS primis ex viis maturius exturbetur. Dici enim vix potest , quam commode graves palIiones hac ratione prima statim in herba jugulari, Sc nascentes primum, vel supervenientes aliis morbis aegritudines , penitus averti possint. Secus res habet in pallionibus acutis, ubi tota motuum, tam sanguinis , quam fluidi nervet oeconomia, turbata est. In his enim plus quiete , temporis exspectatione Sc clementiore medicina , quam multiplici dc operosa remediorum Uarietate dc apparatu , perficitur. Si quid vero agendum est, in morbi remissione , quam omnis morbus habet, ea potissimum exhibere oportet, quae materiam nocentem aggrediuntur eamque sores ejiciunt et quae medendi ratio etiam inter morbi initia, vel sub ejus declinatione, opportunum maxime locum habere potest. Quando enim natura , ut cum Veteribus loquar, in motu, dc omnia emunctoria spasmo constricta sunt , tantum abest , ur

59쪽

commoventia quicquam prosint, ut potius insigne detrimentum afferant. Magnopere vero dolendum est, quod princeps haec medendi regula , quo majoriS momenti atque utilitatis est, eo magis a plerisque negligatur, Vel plane ignoretur. In morborum autem , qui corpus diutius amigunt, curatione , ubi plus artis , quam naturae auYilio esticitur , id saltem Medico perito agendum est , ut Uiscerum atoniam tollat , metus depressos excitet, obstructiones solvat dc nocentem materiam per convenientia emunctoria eliminet. Ad quem scopum obtinendum diuturniori quidem remediolum usu opus est; notandum ramen , quod temperatiora longe plus in hujusmodi morbis valeant , quam nimis activa Sc validiora , si modo debitum tempus curationi impendatur. Quemadmodum vero perlaucae & simplices sunt morborum origines cic causae, quae naturalem corporis sIatum immutant ; ita etiam perpauca sunt remediorum genera, caussis hisce remoVendis accommodata. Universus enim rem di irum apparatus, mea quidem sententia , tantummodo ad materiam nocentem emendandam ac removendam & perniciales motus tollendos , collineat. Iam quum duo tantum sint motus morbosi, intensi nimirum ac depressi; planissime inde conficitur , duo tantum statuenda esse remediorum genera , quorum alia spasticis illis motibus sedandis, alia tono partium flaccidarum restituendo , dicata sunt. Illa , recepto in scholis loquendi more, antispasmodica dc sedativa , haec roborantia de tonica appellantur. Quae vero causis morborum amoliendis idonea sunt , ea humorum, vel copiam detrahendam , vel pravam qualitatem corrigendam , unice respiciunt. Illa evacuando, haec alterando, suam operationem eX sequuntur. Εκ quo clarissime , ut puto, intelligi potest , Medicum rerum suarum satagentem , ad sanandos omnis generis affectus, non opus habere magna dc multiplici remediorum farragine , vel medicamentis validioribus, aut magno de labore 6c pretio Conquisitis. Susticiunt enim pauca , simplicia , temperatiora dc quorum Virtus longo usu Sc experientia probata est, utpote quae omnibus speciosis compositionibuS anteferenda sunt. Et sane, ut Helmontii verba mea faciam, pauca sunt , quae Medicum nobilitant , si quis modo reeiam iis utendi rationem , in quo prudentiae medicae innethodi medendi cardo

versatur, cognitam habeat Sc exploratam. Tot enim diversae ratione corporis amicti, cic causarum morbificarum , atque symptomatum concurrentes circumstantiae,

multum utique dissicultatis Medicinae adjiciunt , eamque ob causam acre judicium,

alliduam attentionem , observationem , meditationem cic crebriorem exercitationem desiderant.

Ex his igitur jam die is inque medium prolatis, univeris Medicinae , tam theore

licae rationalis, quam verae practicae , sundamentum , nexum Sc ordinem cuivis facillimum erit animo comprehendere , quae omnia in hoc , quod stab manibus habemus opere , fultori doctrina dc explicatione persequuti sumus. Nunc quidem in lucem prodit primus tomus , qui scientiam corporis humani , quatenus vivum est , quam

Φυσιο γικὼ Graeci Uocant, & alteram , quae sanitatis tuendae praecepta tradit Se Hygiei-

ne audit, complectitur. Hunc brevi post , sub favore divini Numinis , alter excipiet , in quo philosophia corporis humani morbosi , pathologia nimirum generalis ,

mortis, morborum, morbosorumque motuum natura , causae ac genesis ex observationibus solidisque principiis deducentur. Succedet postea tertius , quo Vera ther piae sundamenta , medendi methoduS Sc leges , tam naturae, quam artiS, nec non1electulima remedia , cum eorundem operandi Sc dextre applicandi ratione fideliter tradentur. Postremo autem quarto, sigillatim dc ex profesto , quasvis corporis h. mani internas palliones , artem iiS medendi, cum adjunctis rationibus , cautelis & s lectioribus morborum enarrationibus , saluberrimas medendi regulas illustrantibus, pertractare animus est. Neque vero aliquis sinistre mihi hoc interpretabitur quod

in primo hoc tomo Physiologiae Hygietnen assbciaverim. Hanc enim illi statim subjungendam putavi , quia rei nexus Ec ordo magnopere hoc mihi suadere videntur. Quem enim fugit, omnis generis morbos , ex legibus diaeteticis insuper habitis ac temere neglectis, suaS demum trahere origines φ Placuit autem hanc physiologicam ac diaeteticam scientiam corporis humani vivi de sani philosophiam appellare, eo quod

artium haec nobilissima summum sapientiae gradum conltituere mihi videatur. Haec enim plana atque aperta nobis reddit opera summi artificis, & egregie declarat stupendum ipsius in corporis nostri constructione ordinem atque sapientiam, quae nunquam non devota mente suspicienda est. Neque ego , praeter salutarem hanc scientiam , ullam artem dari arbitror , quae generi humano magis necessaria sit, vel majora in illud beneficia conferat. Hinc sane prudenter fecit antiquisiimus medicinae

parens,

60쪽

parens, Hippocrates, quod hanc artem divinam, te medicum philosophum, Deo aequalem , appellaVerit. De caetero mihi consultum Visum suit , eam , qua Mathematici utuntur methodum , in scribendo adnibere , quia nihil in arte nostra admittendum puto, nisi quod cAperientia & 1olidis rationibus demonstrari postit. Unde semper in ea fui sententia, omneS rationes , nisi ex scientia anatomica, Vel physica , quae experimentis mechanicis de chymicis nititur, depromtae fuerint , tanto magis hypotheses de sichiones, explodendas esse ac penitus e Medicina proscribendas. Qua re impulsus, universum hoc artis systcina solidis definitionibus 8c aXiomatibus, quae .erincipia demonstrandi sunt, superstruere , omniaque praecepta variiS theorematibus, scholiis Sc obsergationibus praeticis, convenienti nexu sc ordine dispositis , non sine insigni labore 6c meditatione , salva tamen ubivis judicii Sc modLsti dissensus libertate , concinnare annisus sum. Ex mechanica vero desumtis principiis tu rationi-hus , in adornando hoc opere , ad explicanda naturae microcosmicae phaenomena usus sum. Mechanica enim est motuum scientia , quae eorum naturam , caulas ac leges tradit , easque postea ad Varios usus applicat. Invento autem sanguinis circulo Sc structura machinae humanae per tot pulcherrima inventa anatomica altius perspecta , quis jam negare ausit, vitae, mortis, sanitatis, morborum causas, remediorum vires curandique rationem, Optime derivari posse ex fanguinis & solidorum motu. Quamvis vero haec nullo modo in dubium vocari postint , nonnullis tamen in eo dissentire placuit , quod motuum , qui' in corpore humano celebrantur, causam in intelligente quodam ac interiori vitali sensu praedito agente , sive principio , quae- . . rendam esse putarint , eo maxime induini , quod corporum essentiam mere Palliva M ad motum inepta extensione absolvi, animam vero ejusque commotiones , tam in regendis animantium artubuS , quam sanguinis Zc cordis motu pervertendo , magnam vim ac potentiam exercere , ideoque reliquorum etiam motuum causam esse existiment. Verum enim vero minime quidem diffitendum est , machinae nostrae insitum esse adhuc excellentius quoddam principium , sentiendi de ratiocinandi facultate instructum , quod in motibuS Sc actionibus voluntariis , quas Veteres animales dixerunt , celebrandis, de vitalibus ac naturalibus perturbandis , minime vero re- ,

gendis, ob intimum, quod ipsi cum corpore intercedit commercium , insigni potentia gaudeat. Sed tamen, quod hoc principium omnes motuS, praesertim vitales ac naturales , qui praecipuum Medici de Medicinae objectum , elliciat , illud cst,

quod in totum negamus, firmiter statuentes, cetera omnia , quae in corpore huma-ΠΟ secundum naturam contingunt, eX causis mere corporeis de necessario agentibus, id est mechanico - physicis, proficisci , si modo animi tranquillus ac pacatus

status, qui nihil turbet, accedat. Primo enim penitus rejicienda est Veterum opinio , Corporum essentiam in pure palIiva extensione consiliere , quum recentiori aetate ab acerrimi judicii viris passim ostensum sit substantiam, qua corpora operationes suas, quae nil nisi certae motuum species sunt, exercent , in re quadam movente ac mobili, sive vi quadam nitente ac renitente , contineri, de hinc extensio- .nem nihil aliud esse, quam substantiae hujus agentis ac moventis dii lusionem. Deinde quum omnia corpora vi ad motum instrueta , illorum phaenomena ex hac dependere , magnamque calori , igni , aetheri inesse potentiam movendi Sc mutandi res , quotidie observemus , equidem non video, quare hisce rebus virtutem movendi in corpore nostro detrahere velimus. Et sane magistra experientia docemur , alimenta , elementa , venena , medicamenta omnesque res noxias , posse animalium motus augere , imminuere, destruere, in ordinem redigere , ita prorsus, ut pro veneni diversitate , diversissimi in corpus nostrum resultent pravi effectus, certis etiam remediorum generibus debellandi. Accedit, quod ipsae hae res corporeae 8c mechanicae , animae ac mentis operationes variis modis afficiant, siquidem exinde ad varios asseeius dispositio, distidentes mores , inclinationes diversaeque ingenii vires proveniunt. Si denique iis rebus, quibus tam ad praeservandum , quam ad curan dum Medicus utitur tu quibus quotidie vitales contervamus motus, virm in corpus

nostrum denegare omniaque ad principium quoddam intelligens referre velimus, quid hac ratione aliud continget, quam ut uno quasi ictu omne quod in Medicina certum, certa remediorum emcacia , omnis rationalis dochrina Be scientiae Physices ac Anatomices usus in Medicina prosternatur. Neque etiam ego facile intelligo, quomodo omnibus numeris absoluta theoria medica stabiliri possit , si principium , leu causa omnium , qui in corpore nostro fiunt, motuum, nec definiri , nec concipi

ullo modo potest. Nihil enim ex ejusmodi metaphysico principio explicari , ni nil . . . etiam '

SEARCH

MENU NAVIGATION