장음표시 사용
101쪽
pecuniam ex venditione redactam, legitime, ac honeste colloea ri bonis nominibus, oportere; quae proprietario sit loco arborum venditarum; cuius pecuniae legitimas usuras tamen capiat fructuarius; atque hac ratione commodum e fructuaria silva consequatur: usurae quippe loco fructus erunt ipsius silvae. Et ad rem nostram sunt quae scribit Ulpianus: Usurae vicem fructuum obtinent, ct merito non debent a fructisus separari. Quoniam vero dixi: qvie pecunia bonis nominibus collocata , proprietario fit loco arborum venditarum. nolim quis accipiat, putare me, pecuniae dominium esse proprietarii. Transfertur enim pecuniae dominium infructuarium; cuius dominii consecutione usurae veniunt: porro IC . docent cautionem de pecunia a fructuario praestanda esse, fore, ut finito usu fructu , tanta pecuniae summa proprietario reddatur. Gaius enim verba faciens de ususructu rerum , quae usu consumuntur : Proprietas , inquit , ad legatarium transfferri debet; or ab eo cautio desderanda es , ut quandoque is mortuur, aut capite deminutus sit , ejusdem qualitarit res resi-tuatur. Iulianus 3 formulam cautionis de usu fructu pecuniae a senatu praescriptam commemorans ita scribit : Ut tibi caueam tempore mortis meae, aut capitis diminutionis , RESTITU IRI hoc est, resi tutum iri. Hic tu, qui probe tenes , non Paucis etiam aliis in locis Pandectarum scriptum esse Resituiri, atque hinc factum, ut doctissimus vir Barnabas Bris nius haec dicere non dubitarit : cujus solemnia uerba erunt: RESTITU IRI, nimirum pro, restitutum iri. Occurrant praeterea in pandectis TRADITU IRI, pro traditum iri. PRAESTITU IRl, propraesitum iri : quaeres ex me, a veteribus ita scriptum, an mendum irrepsisse, putem. Sane cum animadvertam, in emendatioribus Pandectarum exemplis esse : restitutum iri, traditum νrr, scilicet in plerisque eorum locorum , in quibus aliter alia habent exem
pla, su icor verba solemnia non fuisse RESTITU IRI , &alia similia ; sed nata haee vel imperitia, vel negligentia libra
riorum , qui contractiorem litterarum formam non probe assecuti pinxerint litteras potius, quam descripserint. Quamvis virilem doctissimus Antonius Augustinus 3 nihil tale suspicetur ;sed immo scribat : Ex Me Catonis Deo in quo ad eundem mmdum scriptum legit , ct tam multis Digesorum , exsimo, antiquum fuist dicendi genus, ex veteribur illis actionibus, se cautionibus sumptum ; etenim exempla colligit, in quibus non eamdem perpetuo, sed variam litterarum formam licet intueri :
102쪽
eum enim in verbis Ulpiani sit ,: vel cavere debeat. DEFEN- , SU IRI adversur ceteros: in vacuo spatio quod cernis Florentiis num Codicem Pandectarum exhibere litteram Μ, scribit ipse is. Eisi. HI.
Antonius Augustinus: TRADITU IRI, esse in verbis Pauli
attamen in Florentino exemplo additam esse M. Et , cum haec si 'lint in verbis Ulpiam: Plane repromittere eum oportet, A supervenerit, RESTITU IRI . hoc loco , ait, addita Bllaba, TUM , es inter vesculos, ut RESTITUTUM IRI dicatur PRAESTA. TU IRI esse in verbis Pauli : in exemplo tamen Florentino PRAESTATUM IRI . Haec , atque alia profert variationum genera eodem spectantia: quibus ita permoveor, ut inducere in animum non possim, assentiri ipsi scribenti: Licet ex supra scriptir exemplis posset quis librariorum esse erratum putare: tamenoe ille consensus, ct infrascripta exempla , quibus pluribus litteris erratum ess et, omnem scrupulum auferent . Sane cum haec scribendi ratio Resituiri, Tradit uiri, adversariam habeat communem apud Latinos ceteros scribendi rationem; non satis est, ita scriptum occurrere aliquot in locis Pandectarum: necessarium
es t , id factum esse perpetuo : alioquin praesumtio quasi quaedam legitima est, recte scriptum in Pandectis , ubi secundum
Latinorum reliquorum consuetudinem : mendose, ubi contra. N que vero Catonis locus, quo utitur Antonius Augustinus, quicquam emeit. Est, ut ipse legit cum Petro Victario: Ponderibur, modiisque Domini Latoiri . Sed qui Catonis opus de re rustica illustrarunt & vetustiores, & Doctissimus Pontedera noster, ut sententia verbis inesse queat, accipiunt dato pro verbo imperan te . Nodus superest in tribus sequentibus litteris iri. Est qui exponit I. in R. rem. Ι. illam. Plura de huius loci emendatione, summa eruditione, acrique iudicio, ut solet, in epistola sexta scribit Pontedera . Mihi satis est , lectionem , & acceptionem qua nititur Antonius. Augustinus, certam non esse: qui enim basis certa & constans esse possit firmandat lectioni in Pand elis , quae exhibet Resituiri, Tradituiri, pro, Resitutum iri . ra. ditam iri pHaec ego per hoc pauxillum, quod superest seriarum , scribenda suscepi. Proximo solemnium ieiuniorum tempore tu me silentem experieris: auditores, ex edito loco disserentem habebunt. Vale.
103쪽
HERCULES FRANCISCUS DANDINUS IOSEPHO TOR ELLO S. D.
Unc primum aliquid otii sum nactus, quo denuo possem ad te scribere de iis , de quibus coeperam. Neque est , cur excusationem ullam afferam tibi, quod tamdiu siluerim, quas mearum occupationum ignaro; quippe cui alia epistola , quid mihi esset eventurum, diserte significavi. Quare mittam officia non necessaria, & rem statim aggrediar. r. Summum Virum Iacobum Culacium in observatione 3 , quam inscripsit, de arearum reditu, noscere cupienti, quodnam genus arearum hoc esset, non satisfacere si quis dixerit, eum jussi rerum aestimatores, ac periti, audacem appellare non possimi. Etenim in re litteraria praestantium virorum scriptis magna quidem auctoritas tribuenda, sed huius auctoritatis gratia minime damnanda est alterius hominis industria in re diligentius pertractanda , si quam illi, summi quidem, homines tamen , ut ait ΜFabius Quintilianus , non satis diligenter attigerunt: modo ut inter nos alias collocuti sumus verecunde hoc fiat, α quadam quas cum veniae petitione . Ac mihi praeterea obligationem contractam vidi ex eo penso, quod praestandum sese Diuili sed by Vorale
104쪽
pi, ut diligenter exquirerem , quaenam essent hae areae , quarum usum fruetum legatum veteres noliri iureconsulti persaepe commemorant. Ulpianus ' enim ait: Quinque obventiones sunt ex .edificio, EX AREIS, ct ceteris, quaecumque aedium sunt. Africanus : cu' usu ructum AREAE legaverat , insulam ibi aedi cavit. Marcellus 3 : Si in AREA, cujus usus fusitas alienus esset, quis aedifica set intra tempus, quo usu ru ius perit Juperficie jublata , resilui usu ructum veteres responderunt. Pomponius 4: Si AREAE, Uurfrue Iur legatus si mihi, misse me casam ibi aedificare custodiae causa earum rerum, quae in AREA sint. Doceor a Cujacioi id, quod etiam Cbjacio non docente , deprehendere ex ipsis veterum Iureconsultorum verbis non aegre possum : falelant , inquit, horrea locari , mercium reponendarum causa Solebant O AREAE. additὶ solentque mercatu frequenti , ex quibus sepenan parvus ad dominum reditur venit. Planum hoz, inquam , est ex Papiniano si scribente : Ut in taberna , ct area, quae locari solent ex Ulpiano ' : Si horreum fuit conductum, vel diversorium, vel area : ex Ulpiano item : Si merces horreorum, vel areae debetur. Sed hoc optarim doceri a Culacio, quodnam genus AREARUM hoe esset . Rei declarandae exempla duo affert e Tullio: alterum p: Nos jam ex areis tantum habemus &c. alterum ': Callidot rerum AEdimatores areas, o prata magno aesimare, quod ei generi possessionum minime quas noceri post. Verum quod ad priorem at . tinet locum Ciceronis , etsi apud eruditos ledito : nos jam ex arei/: suspecta non esset , uti certe est , nec immerito: tamen haud ostenderet, quodnam genus hoc esset AREARUM , quae mericium custodiendarum causa non minus , quam horrea , pae tamercede, locari solerent,& quarum proinde ususfructus legaretur. QIod attinet ad locum alterum Ciceronis, primum suspicor, mentionem arearum, & pratorum ad eas, ea ve, referendam eme, quae ruri sunt, areas & prata r est enim haec sententia Paradoxorum sexto, quo loci totus in eo est Cicero , ut ostendat, solum sapientem esse divitem , non eum hominem , qui amplos habeat agros, a nimia vero & inexplebili cupiditate divitiarum ipse habeatur, ac misere angatur: quod quidem in ar3umentum verba faciens haec ait: Contentum vero se suis rebus ese, maximae sunt, certi aeque divitiae: etenim si is i callidi rerum infimatores prata, ct areas quasdam magno aestimant, quod
ei generi pc scisionum minime quas noceri potes ; quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi, nec furripi potest 3 ore. Atque ideo
105쪽
aeeipi videntur haec verba posse commodissime de pratis , ac de areis, de quibus libro primo Georgicon Virgilius cecinit Nocte leves melius sipulae , nocte arida prata
Tondentur ;Area cum primis ingenti aequanda olindro Et vertenda manu, ct creta solidanda tenaci,
Ne subeant herbae, ne pulvere victa fatiscat& libro tertio : Cum graviter tunsis gemit area frugibus, o cum Surgentem ad tep rum paleae jactantur inanes. quae duo postrema carmina ut obiter dicam, mi Torelle quoties memoriae occurrunt, toties me mirum in modum capiunt
ac deleetant : motus enim ipse, quem peragit lingua hisce duobus versibus pronunciandis, lentus, gravis, interruptus; mentio praeterea gementis quasi areae dum pulsatur, essiciunt, ut ipsam met actionem rusticorum in excutiendo e spicis frumento, inque illo in altum pala iactando , quo flatu Zephyri , paleae frumento leviores, & segregentur , & explodantur, non legere, sed intueri mihi videar, ipsisque oculis usurpare. Verum de AREIS , quae sint ruri , ne verba Iureconsultorum , quae protuli, accipiamus, in causa haec sunt, quod nundinae,& mercium comportatio custodiendarum in areis, fieri solent in pagis, atque oppidis, non in agris; tum vero quod rusticae areae undique apertae quomodo quaeso locari custodiendis mercibus , paeta mercede, possent δ nisi fabulosam illam aetatem fingamus cum Iuvenale
cum furem nemo timeret Caulibus , aut pomis, ct aperto viveret horto. sed quamvis in sexto Paradoxorum Ciceronis lubeat etiam a. reas de non rusticis accipere, tamen res adhuc obscura, quodnam genus istud A REARUM esset , quod in hominum frequenti commercio esset, & ad eius legandum usufructum, dc ad locandum mercibus custodiendis. Cujacius ad quaestiones Papiniani : solere, inquit, etiam arear, ides , plateas locari: eas domini locant mercatoribus, ut in iis merces fuat disponantitaque Diuiti eo by Corale
106쪽
itaque bonus paterfamiliar primo loco ponit areas ct prata. Et M. Tullius ad Varronem dicere debebat, ad Papirium Paetum
Nos tantum ex areis habemus oec. nec pro areis, est mutandum, arcis. Areae igitur locantur mercium disponendarum causa. Sed
Juaenam hae plateae t an extra muros aedium privatarum p pro. ecto hae plateae publici iuris, ut viae, non privati, sunt. Acin urbe quidem hae subsunt imperio magistratus: sicut ruri, a- Teas, vias, quae usui, ac itineri publico serviunt , Praetorium interdictum tuetur , inscriptum . Ne quid in loco publico, velitinere fiat. Ulpianus : Publici loci appellario, inquit, quemadis a L. , . modum accipiatur, Labeo definit, ut oe ad areas , oe ad infu- p z lar, oe ad agros , ct ad vias itineraque publica pertineat, paulo poli: Hoc interdis tam tantum ad vias ruficas pertinet , ad in si
urbicas vero non : harum enim cura pertinet ad Magisratus .
Proinde si privati iuris non sunt, in privatorum hominum do minio & ad legandum , & ad locandum esse non post unt. Solet, non inficior , consuetudine quadam privatis concedi, ut cum habentur nundinae , privati locent mercatoribus aliquid spatii, perangustum tamen, & secundum muros domus suae , unde usui publicae viae nihil detrahatur : sed an hoc spatiolum vel plateas vel areas appellabimus ydisputari ne potest, an sicut licet et , cui legata sit proprietas areae , domum ibi construere, liceat etiam ei, cui areae usu fructus legarus fuerit Z an casam rebus custodiendis, quae in aream importentur λ quomodo haec eveniant, quae evenisse, in facti specie narranda , scribit Africanus e cui usumfructum areae legaverat, insulam ibi
aedificavit. Iam vero squamquam obiter id a me fiet 2 paucis πψuema attingamus ieetionem Tullianae epistolae ad Papirium Paetum. φρα τε Legendum ex areis , non ex arcis monet Culacius: quid autem, si neutro modo e neque enim suas divitias hoc loci memora. re Cicero voluisse mihi videtur, nimirum quo significaret, se posse tandem lautas coenas instruere , ad quas Verrium , &Camillum vocare saepius auderet i sed novam, quam erat artem adeptus in habendo ciborum delectu , cum ante harum rerum rudis omnino esset: Iocatur cum Papirio Paeto : Illud, inquit, doleo, in isa loca venire me, ut consitueram , non p tuisse : habuisses enim non hospitem, sed contubernalem : at quem virumst non eum, quem tu es solitur promul e conficere : integram famem ad ovum assero Proinde te para , cum homine θ
107쪽
autem bomines qui discunt natu grandes, ac sero Dis quam insolentes sint: dediscendae tibi funt sporteme, oe artolagani tui.
Quibus dictis consentaneam lectionem censeo , quae in optimis est codicibus , quaeque exhibet hanc Ciceronis sententiam , se tantum iam artis habere in delectu ciborum, ut homines singulari munditia, & delicatos ad coenam invitare non dubitaret . Est autem : Nos jam ex artis tantum habemus hoc est e X artis praeceptis ut Verritim tuum , o Camillum: qua munditia homines, qua elegantia i vocare saepius audeamus. Imo particula ex , ut suspicantur docti quidam viri, locum occupat particula: θ : atque id quidem mendum facile potuit irrepere ;quod si tollatur , lectio erit: Nos jam ct artis tantum habemus, ut oec. hoc est , non solum in alienis cibis, quid optimum si, quid non , intelligimus , sed iam & artis tantum habemus,
quam antea non habebamus, in iubendo cibos recte curari, ut Propter hanc, saepius vocare ad coenam tales homines audeamus. Contra, si vel ex arcis, vel ex areis legamus , quorsum pertinent haec verba λ Nos jam ex arcis , vel ex areis tantum habemus ; an Cicero se ditiorem dicat jam , fracta Romana Repu.blica , cum hanc epistolam scripsit , quam esset , forent est
Nusquam legi, tale quid Ciceroni contigisse. Sed de his ha
1. Britanius de verborum significatione libro primo cumscripsisset , plerumque , vocabulum AREA sc accipi a Iure- consultis, ut significet, solum, cui aedes imponuntur , & quod depositis aedibus, manet, citat capita Pandectarum , in quibus est sermo de Arearum , quae locari solent mercatoribus , usu- fructu legato. Sed pace dictum sit huius etiam doctissimi Uiuri ; est quidem ita scriptum, fateor, apud Iureconsultos; si legetur ususfructus Villae , diruta Villa, seu , constructa superficie; soli usu fructum superesset quod Paulus existimavit, & his verbis expressit : Eo quoque solo, in quo fuit villa, uti frui potero . Sed hoc ideo, ut recte Accursius interpretatur , quia si tum istud portio est ejus fundi frugiferi, cuius universi usus fructus ad me pertinet: nam alioquin diruta, vel exusta domo ad usum fructum degata , nullum est ius ususfructus in sterilem eam aream, quae, aedificio diruto, apparet ; quia etsi solum pars domus esse dicatur , tamen res mutata intelligitur, quoniam aliud est domus constans solo . constructa superficie ; aliud est merum solum, mera area non frugifera : Rei mutatione, ait ULpianus Diuitigod by Corale
108쪽
pianus 3, interire Uumfrussitum placet, velutis usu ructus mihi a Di L . . .
aedium legatus es; aedes corruerunt, vel exusae sunt; sine dubio G uta' ,
exstinguitur : an oe areae 3 certismum es, exusis aedibus, nec amiu. areae, nec caementorum usum ou iam deberi: nisi tamen ipsi uiamet areae usus fructus antea legatus fuisset; tum enim , si vivo
testatore , aedificatum ab ipso io ea sit, ususfructus cessat ob rei mutationem; sed vel, si vivo illo , vel, cum dies legati ususfruetus nondum cesserat , aedificium dirutum est data opera, an , fortuito , nihil interest & rursus apparet area, manet idem, qui ante aedificium erat, areae ususfructus; quia aedificium aream H. ,..isis occultarat quidem, sed non immutaverat, ct cum haec denuo se prodit , non instaurari dicitur , sed in consposuim se dare, quae sub aedificio latuerat. Qui usu ruaetum a rex legaverat , ait Africanus 3 , insulam ibi aedificavit, eo vivo decidit, Oel deusnes, usumfructum deberi exsimavit. Contra autem nen idem ,-ris ese, si insulae UufruZiu legato , area , deinde infula , facta es. Post haec, animadvertamus etiam oportet, AREAS , quae in hominum ita frequenti commercio essent, ut legari a testa toribus ad usum fructum, ut locari a legatariis, pacta merem de, mercatoribus solerent, esse non potuisse illas, quae lapsis,
aut exustis aedificiis, exsisterent: 1brtuitum enim I perrarum etiam ; postrenao, contra hominum vota, genus est hoc arearum: quis enim optet ruere sua aedificia , ut horum loco areas ad imcrum habere possit λ Ergo A RE H, quae locari mercatoribus solerent in nundinis, & ad usum fructum legari, neque rusticae fuerunt , neque urbanae illae, quae populi & publici iuris; neque illae, quae, dirutis aedificiis, exsisterent: quod miror, a Cu- iacio praesertim, cum peculiarem tractationem de arearum redia ita instituisset, observatum non fuisse. :3. Hic tu prudenter me sic tacite alloquens; quando aliena interpretatio tibi non probatur, iam exspectanti mihi tuam proferas , rogo. Faciam id quidem, dum ne ipse me habere explorati, certique aliquid, opineris ; probabili tantum nitor conjectura. Haec primo ponenda sunt , quae generatim dicuntur a Florentino IC. 3 : Locur sine aedificio, in urbe, area, in rure ais ger appellatur. Non disii milia , quae Varro : Ubi frumenta A. secta terantur , ct arescam, area : propter horum smilitudi- .nem, loca in urbe pura , areaei. Deinde , non modo publicas set. lib. 4. areas in oppidis fuisse, verum etiam intra aedes privatorum, V 'in quas e tectis stillicidia cassitarent: de quibus sunt haec a Paulo
109쪽
lo diei a i : Si servitus si ilicidii imposita fit, non licet domino
servientit areae ibi aedificare, ubi cristare coepisset silucidium. Spatium istud intra sedes conclusum videtur fuisse illud idem, quod impluvium quoque vocatum est. Varro de lingua latina si relietum erat in medio, ut lucem caperet I deorsum, quo im- 1 luebat , impluvium dictum es ; oesursum , qua complaebar, compluvium . Quam disterentiam tamen contemst Vitruvius, &compluvium pro impluvio dixit i , inque illud stillicidia cassitare, quae in aream castitare dicuntur a Iureconsultis: Item , inquit, asseribus , sillicidiorum in medium compluvium dejectus utor Codice Vitruviano, quem mihi perhumaniter commodavit, &quo utitur ad parandam Vitruvii editionem cum emendatissimam, tum doctissime illustratam, vir non mathematicis modo, ac philosophicis disciplinis; sed etiam exquisita eruditione celeberrimus Ioannes Marchio Polenus Ad hunc morem a Vitruvio memoratum , quo asseribus erat stillicidiorum in compluvium deiemis, respicere videtur Paulus, cum ait ε : Si antea ex Iegula e sitaverit stillicidium, postea ex tabulato , vel alia materia cristare non potest: ex tabulato, idem atque ex asseribus:
sed cur ita mutare dejectum stillicidiorum non licet λ nimirum, quia servitutem stillicidii graviorem efiicere quis non potest: plane quod fluit e tegulis, anguste collectum lente decidit ;quod e tabulato , latius , ac vehementius ruit: haec etiam a Culacio sunt observata. Haec spatia intra aedes conclusa fuisse AREAS illas opinor, quae locarentur nundinarum causa, &quarum ususDuctus saepe legaretur. Sed fortasse tecum haec reputabis: huius quidem generis areae, quod in aedibus, & conclusae essent, merces, ne furibus paterent, custodire poterant: ab imbribus tueri, quoniam sub dio , non poterant . Recte tu quidem cogitabis . Ego tamen animadverto , aetate veterum Iureconsultorum, in communi more positum fuisse, areis sive impluviis porticum circumducere. Tullius in Verrina de Praetura urbana , , de privatis aedificiis haec habet generatim, ac in rem nostram Opportune: Osendam, in aedificiis privatis , longa difficilique vectura , columnas singulas ad IMP LUUIUM H. S.
quadragenis millibus, non minus magnas , locatas . Et cum aedificia , quae in Urbe fierent, villae aemularentur , fas mihi puto ea etiam uti Plinii minoris epistola, qua aedificium villae suae, ipsiusque intimas partes omnes describis : Cujus, inquit, in prima parte atrium frugi, nec tamen sordidum: deinde PORTICUS in oti.
110쪽
nterae similitudinem circumactae , quibus parvula , sed festoa
AREA includitur: egregium hoc adversus tempesates receptaemiam : paulo post: A tergo cavaedium, PORTICU M, AREAM. Igitur in vicinam porticum, ne pluvia noceret , merces transferri
poterant, nullo negotio , ac labore. Sed sentio posse te mihi reponere: Quid vero, si aut porticus nulla esset, aut proprietarius
contenderet, areae dumtaxat, non etiam porticus, legatum esse usum fructum ρ Huic incommodo, ni fallor, occurrebatur eo remedio, cusus meminit Pomponius : Si areae, inquit , usu ructus fit mihi, posse me casam aedificare, cusodiae causa earum rerum, qua tis Q,. erin area Hr : eo consilio, ut ego interpretor, quo a Varrone dictum est: Casi repentinos imbres vitant. Nam alioquin: areae usu-fruectu legato, ait Paulust , aedificia in eo constitui non possunt. Po- . G. ζ.. 'stremo non turbor, quod areae, quarum ususfructus legabatur, 'LM-
amplitudine patebant non mediocri; quippe in quibus liceret ne ζ'
fructuario aedificium excitare, a Iureconsultis, ut vidimus, disi putatum est. Nam impluvia, si ve areae , quod & fieri nostris temporibus intuemur , non unius eiusdemque spatii esse debue. runt. Parvam , sed sestivam aream in Villa sua, frugi, non tamen sordida, Plinius ait se habere. At eae porticus magnis cinlumnis sustultae, & ad impluvia circumstruetae in privatis aedificiis; quarum meminit Cicero in Verrina de Praetura urbana, indicant, ipsa impluvia, sive areas non mediocris amplitudinis fui sue : ne ad angusta impluvia, vastas porticus, & magnis cOlumnis ornatas fuisse , quod monstrosum esset , suspicemur. 4. Sermonem de areis excipiet non incommode sermo de legato aedium Uufructu ; de legato us ructu domui basitandi causa ', de legata habitatione an eodem haec legata omnia pertineant , an diversa sint. Ulpianus ita scribit : Sed fise relictus γ μὴ λst: illi domui Uumfructum habitandi causa : utrum habitatio- ωλι, e . . nem solam , an vero θ usumfructum habeat , videndumst Et Pri- 'scur nimirum lavolenus in oe Neratius putant, solam habitationem legatam, quod es verum. Plane, se dixisset testator : usum
babitandi causa non dubitaremus , quin valeret. Priorum verborum haec sententia est , ut interpretor ; et si testator ususDuctus mentionem fecerit, non ideo tamen legatarium domus seu. et uarium existimari oportere; quia testator aperte adscripsit: babitandi causa: se legatario domum relinquere : ergo ut Commodum habitandi accipiat, non ut fruatur ad quaestum , locatione , sive qua alia ratione , faciendum ; causae enim sic adstri Diuitigod by Corale