Herculis Francisci Dandini com. et jc. ... De servitutibus praediorum interpretationes per epistolas ad loca quædam libri 7. & 8. Pandectarum illustranda pertinentes

발행: 1741년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tur e An concinnum & elegans ornamentum esse duxerimus monile compositum ex pluribus nomismatibus argenteis, aut aureis veteribus , quae omnia , caelato opere , sculptas reserant

imagines e Interpretor ipse, pro gemmis ita usos este homines nomismatibus talis generis, ut annulis inclusa gestarent; quod liquet ex hisce Plinii maioris verbis : Jam verro etiam Harispocratem flatu que AE Jγptiorum numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. Et Plinius hoc loci de usu auri, viris aemulieribus, ornatus gratia , pertractat, non de gemmis lapideis. Imo similem quemdam usum videtur Ovidius indicare, dum haec cecinit: Si quis habes nostris similes in imagine vultus, Deme meis hederas, Bacchica serta, comis.

Isis decent Letos felicia segna poetas: ,

Temporibus non es apta corona meig.

me tibi dismula: sentis tamen omnia dici. In digito qui me fersque , refersque tuo, giemque meam FULVO complexus in AURO, Cara relegati , quae potes , ora vides. Quid, quaeso, erat effigies Ovidii poetae praestantissimi, quam ejus amicus auro complexus gestabat digitis ρ dicerem , pretioso lapidi sculptam fuisse,& ex auro formatum annuli circulum, nisi erilem ipsam diceretur amicus ille a poeta , DLvo complexus in auro . Haec , arbitror , sententia nostri Iure n. sulti fuit, dum scriberet: nomismatum auνeorum, vel argenteorum veterum , quibus pro gemmis uti solent. I. Iam vero gradum faciamus ad Marciani. verba : 3 Statuae ,

inquit, ct imaginis usu ructum posse relinqui, magis es ; quia

o ipse habet aliquam utilitatem, si quo loco opportuno ponantur. Neminem in primis fore suspicor, qui, sit ne verus ususfructus harum rerum, dubitet: nimis enim manifestum est , earum usum in eo postum non fuisse a natura , ne aliter, quam totas absumendo, potiri omnino possemus. Circa verba Iureconsulti: habet aliquam utilitatem scilicet nominatarum rerum ususis

eius si quo loco opportuno ponantur, Glossa scribite sed, quirfructus ex his percipitur e Responde. quod quilibet daret nummum, ut possi videre, ut fit de Leone , qui est Florentiae. Hui, ineptiae lEt, quo de genere statuarum , & imaginum accipienda sint verba Marciani, quaerens pronunciat in haec verba : Dic, quod loquitur Dissiligod by Goral

72쪽

quitur de flatuis illis, quσ erigebamur in bonorem alieHus privati, vel civitatis. Enimvero cum discedit Glossis ab eo genere interpretandi , quod sola naturalis aequitas suppeditat , in quo

non parum valent Accursiani, Inisere caecutiat , & nugas loquatur, necesse est, ab omni eruditione prorsus imparata. Principio ponendum hoc mihi videtur: saluae ct imaginis usumfructum diei a Marciano, pro flatu arum, oe imaginum : eo loquendi m do , quo & Paulus usus est,' cum scripsit : Caesae arundinis , uelpisti compendium, si in eo quoque vectigal esse consuetiit, ad Du.ctuarium pertinet: vectigal pro reditibus fundi, qui a privato homine possideatur , non semel diXit Cicero . An reditus autem in una caedenda arundine , ita uno caedendo palo spectari potest δrei singularis appellatione, plura , quae sint generis eiusdem, Continenrur. Ohra elegantissima dicendi ratione usus est etiam

Virgilius in custissimis libris Georgicorum:

Et ripis fluvialis arunaeo Caeditur, incultique exercet cura saltari. Ita ego rei singularis appellationem, & apud Marcianum , ct apud Paulum , non adnotaram ab aliis, quod viderim, eXponendam putavi, quo melius eorundem sententia deprehendi poLset. Deinde statuas & imagines pro iis accipio, quae signa quinque vocari solebant, & quibus non mediocri studio , ac diligentia vel ruri villae , vel in urbe domus ornabantur. Eruditam

disputationem instituit AIdus Manutius Pauli F. Aldi Nepos de Signo, & Statua: an aliquid apud Romanos veteres inter s. I gna ct flatuas interesset discriminis ; & e scriptoribus haee se ,. 'colligere posse iudicavit, ea usdem materiae fuisse statuas, atque signa; quaedam signa sic esse ex omni parte elaborata, ut ne forma quidem disterant a statuis quaedam tantum caelato opere: sed satuar Deorum , atque hominum quidem dici consuevisse; brutorum animantium non consuevisse: signa porro dicta esse , Deorum, hominum, brutorum animantium. Quae in Foro e Gient, statuas esse appellatas : quae in privatis aedibus aut sacris, videri non statuas, sed signa nominata. Cum autem istud observatum e Ioco diserimen appellationis , a Plinio scripta perturbent I posteaquam haec mollire, ac flectere Manutius tenta-Vit, in extremo hisce verbis concludit : fortasse enim hoc dici

potest , ita saluam a signo diserre, ut fpeciem a genere ς fla-

73쪽

33 EPISTOLA

ter. Atque si vetustiora Latini sermonis tempora inspiciamus , non aegre adducor, ut Cresam, statuas, quae in Foro; signa , quae essent in aedibus, dici consuevisse: sed consecutis tempori. hus latius patuisse suspicor nonaen statuarum,& in privatorum domibus, modo signa, modo statuas vocari coepisse: nam Plinii dicta narrantis, etiam in privatis domibus , atque atriis positas esse ut in Foro statuas, ingeniose quidem Manutius in. terpretatur, ita scripsisse Plinium, ut quod fieret in Foro, in quo proprie poni dicerentur statuae, id ipsum in privatis etiam atriis fieri , per luxum civium , ostenderet Sed fateri tamen oportet , cum de privatis aedibus verba faceret Plinius , statuas nominare non dubitasse. Si Manutius veteres nostros Iureconissultos consuluisset, reperisset, statuas esse dictas a Paulo φ, quae privatorum ornandis aedibus estent collocatae : Sieus, ait, cum domus propter mar-ra , ct STATUAS, ct tabulas pictas, em rur. Quae cum ita se habeant, an dubitemus verba Marciani rflatuae vel imaginis , pro simulacris, quibus ornentur domus, accipere λ Mihi tam certum est, quam quod certissimum. 4. Utilitas autem , quam percipi scribit Marcianus, fi οπον-rum loco ponantur, facile ab iis intelligitur , qui civilis decoris gratia suas aedes ornamentis opportunis instructas habere student : minime vero, qui eas, quas habebat Euclio ille Plautinus, qui cum Staphylae imperaret: Redi nunc jam intro , atque intus serva. hoc ab ea tulit responsum:

an ne quis aedes auferat p

Nam hie apud nos nihil es aliud quaesi furibus

Ita inaniis sunt oppletae, atque aran D.

Sed quanti sit, seu statuae, seu signa nommentur , ea opportuno loco poni, non semel Cicero in suis Epistolis ostendit. Nam in iis, quae ad Familiares inscribuntur, sic habet: At pulchellae sunt e Novi optime, O saepe Oidiinominarim tibi Agna mihi nota mandassem , s probassem : ea enim ego emere soleo , quae ad fimilitudinem Dmnasorum, ORNENT MIHI IN PALAESTRA LOCUM: & Attico scribens: 1 N, velim, si qua ornamenta ram a fio reperire poterit , quae LOCI sint ejus , quem tu non ignoras , ne praetermittas. Attico item scribens ait: si uuare velim ct rex, ct , ct cetera, quae tibi, cur LOCI, O nori studii , ct ruinDisili orale

74쪽

elegantiae esse videbuntur, quam plurima, o quamprimum mutasi Omnium tandem optime faciunt ea verba , quibus Attico seriis bens Cicero , ita laudat Hermathenam , idest 1ignum ex Herme sive Mercurio, & Athena sive Minerva compositum, sibi. que missum ab Attico, ut dicat, propterea quod opportuno maxime loco in gymnasio positum erat, videri gymnasium ipsum ita illustrari, quasi donatum Soli, dicatumque, copiosa luce ipse

perfunderet . Hermathena rua , inquit', valde me deleo at ; OPOSITA ITA BELLE EST, ut totum g nasum ἐλίου α'ναθη. esse uideatur . Hic ego mecum reputo, si Pomponius Atti .eus domi suae habuisset hanc Hermathenam, atque ejus usum fructum testamento legasset Ciceroni, quoad viveret, ornandi gymnasii Tulliani gratia, certe fructum, & utilitatem ex ornatu, ac decore manantem Cicero non mediocrem tulisset. Ea ususfructus , ut interpretor , statuae , & imaginis, quem, magiν esse , ut Iegare liceret, Marcianus existimavit. s. Honestam quoque voluptatem eX amoenis ruri locis capiendam, in fructu esse quemadmodum nostri veteres Iureconsulat statuerint , videamus , postquam ad te scripsi de usu frumi , quem ex ornatu , & decore in civili societate percipi posse iudicarunt . Quod eo magis observatione dignum censeo , quod negant, fas esse fructuario praedii voluptarii, demere ea , quae ad voluptatem parata sunt, & ea substituere, quae ad lucrum

faciendum pertineant : cujus sententiae cognitione Carere non

possunt, qui in Foro, judiciisque Versantur,.ut quae sint partium fructuarii, probe teneant , ne decepti specie maioris utilitatis, ei permittant id in praedio instituere, quod a iure prohibetur . Ait Ulpianus: Et, s forte voluptarium fuit praedium M.

siridaria , vel gestationes , vel deambulariones arboribus infru. Q Ρωctuosis opacas , arque amoenas babens, non debebit dejicere, ut quema m.

forte hortos obrarios faciat , vel aliud quid , quod ad reditum spectet. Ait Paulus: 3 Si quis vi aut clam arbores non frugiferar ,

ceciderit, vetari cupressos, domino dumtaxat competit interdictum. g. s. P.

Sed si amoenitas quaedam ex hujusmodi arboribus praestetur, potest dici, ct fructuarii interesse , propter voluptatem oe gestationem;

es esse huic interdicto locum. Arbores non frugiferae satae eo consilio proponuntur, ut umbram,& amoenitatem parerent; atque hanc esse fructus cuiusdam instar , quem caperet fructuarius, Gestationis voluptas memoratur. Non hic gestatio ipsam gi

75쪽

bus infructuosis circumdatum , umbraque resertum , per quod aut valetudinis gratia, aut deliciarum domini iubebant se a suis servis gestari, non semel a calce ad caput remeantibus. Vetus inscriptio, apud Laurentium Pignorium 3 .

IN HOC P ΟΜ ARIO GESTATIONES PER. CIRCUITUM

EFFICIT. PASSUS MILLE

Gestationis amoenitatem , quam ruri suo habebat Plinius m nor , extollit in Epistola Iibri secundi decima septima: Sub hoc, inquit, triclinium, quod turbari maris non nis fragorem , O s num patitur, eumque jam languidum , ac desinentem , hortum , o GESTATIONEM uidet, qua hortus includitur : gesatio buxo, aut rorae marino , usi Aesicit buxus, ambitur : adjacet gesationi, nteriore circuitu , vinea tenera , or umbrosa , nudisque etiam pe-disus mollis, ct cedens . Hoc sub dio spatium amoenum, sive GESTATIO, cujus mentio in vetusto Lapide , ac apud Plinium, est eius generis gestatio , quam & Paulus, ct Ulpianus commemorant. Iuvenalis quoque in Satyra quarta haec habet de gestatione: suid refert igitvir, quantis, jumenta fatiget Porticibus 3 quanta nemorum jactetur in umira p quae postrema Iuvenalis verba gestationem arboribus infructu sis opacam , ab Ulpiano descriptam , egregie illustrant. Dese. tur, belle ait Iuvenalis; iactabantur enim quodammodo qui a servis a calce ad caput saepe remeantibus, ea sub umbra, gestabantur . Cornelius Celsus latinus scriptor de re medica praestantissimus, de Gesarione peculiare caput exhibet libro secundo; estque eius libri decimum S quintum. Gesatio, inquit, etiam longis , o jam inclinatis morbis aptissima es : utilisque es O bis corporibus, quae jam ex zoto febre carent, sed ad c exerceri per se non possunt; ct bis, quibus lentae mcriorum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur. Non multo post de peneribus gestationum variis haec habet Genera amrem gestati iis plura sunt: qπαAdhibenda sunt o pro viribus ejusque , ct pro opibus , nς aur

iata

76쪽

imbeeillum hominem nimis digerant , aut humili desint. Gesistionum unissima est navi , vel in portu, vel in flumine ; Oellectica, aut scamno : acrior vehiculo ἔ vehementior in alto mari.

1ed haec a Cel in scripta, morem quidem ostendunt, quo firmandae valetudinis causa homines dabant operam , ut gestarentur lectica etiam aut scamno; atque , ut eXistimare licet, a servis qui vel ejus, qui gestaretur , proprii essent vel mercede condu est suas ad id operas locarent: de quibus haec Pignorius in Com

mentario de Servis r Eorum vero, qui mercede conducti operae Iocabant, non minor numerus fuit. Siquidem apud P. Victorem

Romae, regione xiiii trans Tiberim, legimus, easra fuisse Lecti cariorum. Sed, quod mirum est , etsi scriptio ipsa tale aliquid postularet, tamen Celsus Romanus vir , de eo loco, qui ruri haberetur, & gestatio appellari soleret, nihil dicit. Enimvero istiusmodi loci, cui tributum nomen Gesationis , quod ea ibi meretur , mentio mihi vetustior apud Plinium minorem inolis occurrit. At Cornelius Celsus longe ante Plinium mi norem floruit. De cuius aetate quidquam suspicari, nefas esse dixi, nisi consulerem Epistolas in Cornelium Celsum scriptas a d cstissimo, ac celeberrimo Viro Joanne Baptista Μorgagno ; quem ut nosti, nihil unquam fugit eorum , quae ad sapienter cogitanis dum, sagae iter, ac prudenter conjiciendum , docte , atque eruis dite demonstrandum attineant. Is in Epistola prima, cum a maiore Plinio narretur , scriptorem Romanum nomine Grincinum, Cornelii Celsi iudicium secutum esse; & Graecinum hune ipsum insigni elogio Tacitus exornasse, ac Seneca non semel laudasse, videantur , observat, haec veterum Auctorum testumonia antiquam Celsi famam, atque etiam aetatem ipsam inis dicare. Itaque suspicari me posse puto, fuisse quidem Cels huiusce temporibus morem , quo homines firmandae valetudinis causa, intra urbem, vel ruri etiam , a servis gestarentur : sed nondum ipsa ruri voluptaria Ioca , quae GESTATIONES dicerentur, instituta : quorum certe mentionem si riptor diligentissimus, tractatione postulante , non omisisset. Memorat Ulpianus riambulationes arboribus item infructuosis opacas, atque amoenas, quarum si legatus ususfructus. De sutationis, quoque vocabulum hic accipitur non pro ipsa exercitatione, . . om

sed pro loco , ubi ea peragatur, pro ambesacro. Nam & in Urbe, spatia ad ambulandum vel privatim, vel publice destinata dixere ambulationes Cicero, Catullus, Vitruvius x.Et L ea Mis. quod

77쪽

62 EPISTOLA quod attinet ad rura, Cicero ita loquitur in Epistola ad in Fra.

trem de Diphilo Architecto , quem viderat , cum in fundum Manlianum se contesisset : In Manliano fendi Diphilum Di philo tardiorem : sed tamen nihil ei resabin scilicet conficiendum praeter balnearia, oe ambulationem , ct aviarium . Et fortasse factum , ut quando Latini spatium ambulationi destina tum, ambulationem vocabant; dici quoque dein coeperit gest tio ipsum spatium , in quo gestatio exerceretur. 6. Superest , ut tibi significem, qua putem ratione perm tum Ulpianum fructuario facultatem negasse tollendi ea , quae

ad meram voluptatem essent ., inque eorum locum substituendi, quae utilitatem , ac lucrum allaturae. Ait r Non debebit dejicere fructuarius ut forte hortos olitorior faciat, vel aliud quid , quod ad reditum spectet. Si definitionem ususfructus a Paulo

traditam memoria repetamus , e vestigio lucet ratio , quae, ut

ita scriberet, Ulpianum movit. Usuifructus definitur esse jus alienis rebus utendi fruendi , hoc est, quarum dominium non fructuarii est , sed proprietarii , salva rarum subsantia : hoc est , ubi servire desierint fructuario, eaedem ad proprietarium

reverti debent : non reverterentur autem eaedem , si forma rerum immutata esset, nec ea maneret , quam fructuarius accepisset. Neque vero tueri se potest fructuarius, quod iis demptis, quae meram voluptatem I ac substitutis iis, quae lucrum, pariant , ipsi proprietario rem longe meliorem sit restituturus. Quid enim, si proprietarius malit, formam loci, uti erat, ita servari; prae utilitate, quam , forma immutanda, studet fructuarius adferre 3 Hanc rationem Ulpianus ipse suppeditat , negans licere fructuario rei sormam immutare , quamvis in meliui repositurus sit; & addit : quae sententia vera e Et in eandem sententiam scripsit quoque Neratius ructuariurnovum tectorium parietibus, qui rudes fuissent, imponere non p=tes , quia tamet fi meliorem, excolendo ae felo, Amini causam facturur esset, non tamen id jure suo facere potes, aliudque es

tueri qGod accepit , an novum facere . Quibus Nerat ii Iure- consulti verbis nihil cum elegantius, tum in rem nostram opportunius : scilicet , mutare substantiam rei valet ille tantum aure suo, qui dominio rei potitur : at qui alienam rem possidet, dominio caret: utilius autem esse, prudenter existimatum est, negare potestatem fructuario , meliorem domini causam , mutanda rei substantia, efficere; quam ea concedenda faculta

78쪽

te prospicere quidem unius vel alterius domini causae ; sed va. ria possessorum iura simul perturbare, atque confundero ; quae distincta esse ae leparata, intersit civilis societatis . Quae optima quidem ratio facile eos fugiat, qui consentanea inter se veterum Iureconsultorum principia non teneat . Vale . Salvere meo nomine iubebis Ballerinos Fratres, multiplici eruditione, sacra praesertim, clarissimos; ipsisque testaberis . eorum singulari erga me studio, & benevolentia ita devinctum esse me, ut nihil possit esse devinctius; ita me debitorem agnoscere , ac fateri, ut nequeam paria paribus : gratissimum certe semper animum rependam.

79쪽

EPISTOLA VI

HERCULES FRANCISCUS DANDINUS IOSEPHO TOR ELLO S. D.

Uo dc petitioni tuae satisfacerem, & humanitati responderem, utinam epistolis omnia complecti possem , quae hoc anno litterario , ex edito loco disserui ad hanc diem , & disserenda mihi supersunt. Sed video fore, ut iam iam illud mihi elabatur otium , quod per hosce dies seriae tribuerunt, quae Bacchanaliorum appel- Iantur. Cun autem Praesectiones publicae a' me habentur, erit guum tempus est, quod in scriptionem harum Epistolarum impendam ; praesertim solennium tempore ieiuniorum, quod hasce serias excipiet ; quo mihi frequentius erit in publicam nostri Gymnasii lucem prodeundum. r. Atque hae ipsae quidem temporis angustiae , cum primum animum ad scribendum appuli , in causa fuere, ne ordinem iIIum sequerer hisce epistolis, quo habendis praelectionibus utor. Nosti morem interpretandi meum . Cum enim in unoquoque titulo Pandectarum capita , sive leges , universe quidem ad unum genus iuris attineant ; sed tamen si speetentur singillatim, varia de uno genere iuris argumenta compleelantur , sic distri. btara , ut diversas in sedes ea , quae si milia sint, ac saepe eadem

80쪽

raue , concurrant. Ego certas conficere classes opportunum ii, duas modo, modo tres, in quarum singulis convenientia inter se quaeque capita collocarem: ne primo aliquid atti gere ; mox aliud diversum I rursusque primum ; deinde novum aliud; iterum ad primum, vel tertium rcflire, non sine temporis dispendio , & auditorum molestia , opus haberem: quem ordinem a me, nullo duce, institutum indicant eae tabellar, quas typis edo quotannis, exhibeoque Amplissimis rei nostrat Litterariae Triumviris . Quare tres in classes tribui leges omnes de usi fructu , usu, habitatione . Tres item in clastes contuli eas leges,

quae ad servitutes praediorum cum urbanorum, tum rusticorum pertinent, ut hoc ordine sngulas, vel copiosius, vel paucioribus, prout res postularet, eX ponerem. An ego tam multa, tam bre

vi, possem ad te scribere 3 Quae res ex me, quod dabo tibi posthac , epistolas de iis, de quibus dare coepiλ Nihil definite queo pol

liceri : aliquid tamen polliceor, in meque recipio : imitor eum , cui navis usus fructus legatus fuerit. Hic enim certe cavebit domino proprietatis navis, ex Edicto Praetorio , more ceterorum, quibus rerum verus ususfructus legatur; usurum se boni viri ar-hitratu, & cum ususfructus ad eum pertinere desierit, resituturum quod inde exstabit . Sed quid restituturus est, si ea fiant quae scribit Ulpianus ρ Navis, inquit, ructu legato, navigandum mittendam puto, licet naufragii periculum immineat rnavis etenim ad hoc paratur, ut naviget . Sane, ut incertum omnino est , na visne restitui possit, an non: & tamen restituendae, finito usu fructu, navis, certa initio est cautio, promissioque fructuarii, & certo solemnique ritu praestanda; ita promi Ltionem meam velim accipias, mi Torelle. a. Sed quid hoc rei est, quod ait Ulpianus: navigandum mittendam puto, licet naufragii periculum immineat λ G lolla Accum sana haec verba : licet naufragii periculum immineat , accipienda scribit, modo fri ictuarius navigatum navem mittat eo tempore, quo navigationes exerceri solent. Movetur hac Pauli sententia γ : culpa non intelligitur, si navem petitam tempore navigationis trans mare misi, ni se minus idoneis huminibus commist. Actor iudicio navem uti suam vindicabat : reus, unde navis petebatur, petitam navem, pendente adhuc iudicio, navigatum misit; eaque naufragio periit: negat Paulus, in culpa esse eum,

qui, quoniam adhuc erat iustus posses r , navi usus est , &idoneis hominibus commisit : cum vero dicat Paulus: tempore

SEARCH

MENU NAVIGATION