Herculis Francisci Dandini com. et jc. ... De servitutibus praediorum interpretationes per epistolas ad loca quædam libri 7. & 8. Pandectarum illustranda pertinentes

발행: 1741년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

renovare, quas infrumentum agri , ut, finito fructu, domino

resiluatur. Reeie Budaeus Accursianam Glossiam notat, quod seminarium acceperit pro frumento serninario, & erudite , ac multis hanc vocem feminarium illustrat. Sed quoniam Accur- sanae Glossae auctor per ea tempora, quibus vixit, imparatus fuit ab omni elegantia,& eruditione antiquitatis, ferendum hoc in eo fuit ; tantum ostendere oportuit , ne alii deciperentur Glosiae auctoritate, feminarium a veteribus Latinis pro eo dici consuevisse, quod plantarium etiam appellarunt; partem illam agri videlicet , in quam tenellae plantae arborum figuntur , ut adolescant ad eam usque magnitudinem , ad quam cum pervenerint , viviradices vocantur a Scriptoribus de re rustica ; &vel in Pomarium, vel inter alias fructiferas plantas, trans seruntur, ut hoc loci serantur , fructum suo tempore daturae. Budaeus adnotat, a Columella in libris de re rufica, memorari feminarium vitium , arbustorum , olearum , pomorum: a Plinio in Historia naturali plantarium appellari. Addam ego , id ipsum a Virgilio in libris Georgictim segetem arboribus paratam nominari:

Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur Arboribus seges, o quo mox digesa feratur, Mutatam ignorent subito ne femina matrem. Ad quae Virgilii verba haec habet Servius: Et lene, quia de Se minario loquitur, arborum segetem appellavit. Nobis autem haec nomina inde orta existimare licet, quod veteres Latini vocem seminis non modo granis, sed etiam plantis attribuerint: quod vel solus hic locus Virgilii fatis ostendit: Mutatam ignorent subito ne Semina matrem.& non ita multo post: Seminibus possit, superes deducere terram Saeptui Sed & Varro inter semina recensuit viviradices , & Columella, non eo tantum , quem Budaeus indicat, loco, sed & aliis , femina pro virgultis dixit. Hinc etiam factum licet suspicari,

ut veteres Latini aeque dixerint, frumentum serere,& serere arbores . Itaque Caecilius ille Statius, cujus meminit Cicero, 3 ait: Serit arbores, quae alteri faeculo prosint. Igitur seges arborum a Vir

92쪽

SEPTIMA. 77

Virgilio, eadem significatione, qua seminarium , sive plantarium, accipitur. Id cum ita sit, intelligere mihi videor , quid

sententiae vere subsit hisce verbis Plautinis , quae sunt in Aulularia , Staphylae ancillae ita roganti: Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus REuclio respondet :Tibi ego rationem reddam, simulorum seges RHaec postrema verba simulorum seges , varie interpretati sunt ii, quos exhibet Fridericus Taubmannus: ita enim hunc locum

illustrat: Stimulorum seges; ido digna, in cujus corpore simuli perpetuo fati, ct defixi flent, ut in segete spicae L. Bosur . In

cujus tergo serere oporteat stimulor, quam explicationem oe acuram ct fuae consentaneam praedicat Lambinus. Turnebo lib. 24.23. simulcrum seges esse videtur, in qua uelut segete se stimuli cedenda, oe verberanda, ut in segete se messores, exercent: quae tamen obscura , ct incongrua videtur Lamsino . Sic Prudentius, scelerum seges. Arnobius , criminum seges. Accedat & Servius , qui segetem pro multitudine apud Plautum accepit, posteaquam interpretatus est , accipi a Virgilio. Cum enim apud Virgilium haec sint , Nam Po6dorus ego . Hic confixum ferrea texit Telorum seges, Servius exponit: Telorum seges: multitudo. Plautus in Aaulularia:

simulorum seges. Ego vero in primis inducere in animum non possum , ut credam, Plautum ad segetem frumentariam respexiste: spicae enim , earumque culmi e terra prodeunt , ac furgunt: stimuli ex humano dorso anne surgunt ρ inutilis ergo etiam sumpta ex motu messorum comparatio, si quidem Plautus de meste ac de segete frumentaria cogitasse, veros mile non est. Do Prudentium, do Arnobium, ad segetem frumentariam animum advertisse: scelerum enim , vel criminum seges ita ex

moribus , uti frumentaria e tellure, pullulat . Deinde, quod multitudinem significari putat Servius , quomodo accipiam RPlauti locum itane exponemus, quasi dixinet: IFbi ego rationem reddam, simulorum multitudo λ At Servius utitur loco Virgilii, quo scribit, Polydorum confixum fuisse retorum segete, & hic segetem idem sonare opinatur, ac multitudinem . Fas mihi sit

93쪽

18 EPISTOLA

existimare, neque Plautum, neque Virgilium de sola multitidine, vel stimulorum , vel telorum locutos esse; sed, cum haec dicerent, ad seminaria sive plantaria, quae & segetes arborum a Virgilio nominantur, respexisse: quid enim , quaeso , efficiunt agricolae iis in locis: Ubi prima paratur Arboribus seges ἐSerunt exiguas plantas, ac figunt: quae, quia singulae sunt exiguae molis, pauxillum spatii occupant, ideoPie nihil impedit, quin spissae maxime collocentur. Quare cum Plautus scripserit: Tibi ego rationem reddam stimulorum segesp perinde accipiendum hunc sermonem opinor, ac si scripsisset: Stimulorum feminarium, sive plantarium : hoc est , dignum corpus, in quo creberrimi stimuli, ut in suo seminario , sive plantario , conserantur . De telorum segete apud Virgilium , nonne prorsus hoc idem existi. memus p Nam in plantario quae figuntur virgulta crescunt, &prima quasi pubescunt viriditate . Porro haec sunt a Virgilio dicta de Polydori umbra alloquente AEneam, dum hic arborem

laceraret.

uid miserum, AEnea, laceras λ jam parce sepultor

Parce pias scelerare manus , non me tibi TrojaExternum tulit, haud cruor hic de stipite manat; Nam Poldidorus ego. Hic confixum ferrea texit Telorum seges, oe jaculis increvit acutis:

idest, in meum corpus tela defixa fuere ita spissa , ut in plantario suo fuissent; & tamquam in plantario,. -- - jaculis increvit acutis: serrea nimirum seges telorum . Increvit , Servius: Reviruit: traxit autem hoc de hisoria Romana: nam Romulus capto augu-νio, hasam de Aventino monte in Palatinum jecit , quae fixa fronduit, ct arborem fecit. Ac mihi quidem ita se res habere videtur , ut qui alium vocet scelerum, criminum, fraudum, astutiarum segetem , hic similitudinem ducat e segete frumentaria: qui vero segetem stimulorum, telorum , verberum , e feminario , sive plantario ', propterea quod illa manant,& proficiscuntur ex homine, veluti e tellure segetes frumentariae: haec in hominem tamquam in plantarium accedunt eAtrinsecus, , ac defi

94쪽

SEPTIMA. 79guntur. Nisi tamen segetis appellatione solam multitudinem , eamque similem densit aeri sis, ut fecit Catullus , indicare Seriptor voluisse deprehendatur tum enim, quamquam gesta sunt, quae non prodeunt e re , sed extrinsecus ad rem accedunt: tamen quadrat , multitudinis indicandae gratia ea , quae ex aristarum multitudine ducitur, comparatio. vides, mi l orelle, quoniam

Virgilius in libris Georgiciis appellavit primam segetem paratam arboribui eam agri partem , quam Ulpianus noster semihiarium nominavit; natam inde mihi lucem ad Plauti sententia in deprehendendam, in qua exponenda Plautinarum Comoediarum interpretes, alii alia commenti sunt, indicio satis, eos mentem Plauti non tenuisse . Huius quidem Comoediae cum aliis temporibus gratissimae esse mihi solent; tum vero debent , hisce diebus Bacchanaliorum, iucundissimae. Sed ad nostrum Iureconsultum revertamur . Seminarii fructum: est in Pandectis Florentinis ; est dc in vulgata editione :quare miror & Budaeum , & Connanum legere : feminarios fructus. Budaeus ait: Ex lege, Item fundi F. Seminarios . Con-

nanus: Dicit Celsus : feminarios autem fructus oec. Neque se- C mm M.

minarios fructus, sed, feminarii fructum , neque Celsus, sed Ul-

planus est qui haec dicit. Enimvero, si ut Budaeus,& Connanus prope intelligunt, vox feminarium usurpata hic est ad portio. nem agri designandam, in qua tenellae plantat seruntur; sententiae magis verba respondent, si legamus: seminarii fructum puto ad fructuarium pertinere : quam feminarios fructus puto ad fructuarium pertinere: sermo est enim Vlpiani non generatim de omnibus fructibus rerum, quae seminantur, quos commode seminarios fructus vocasset: sed de fructu,quem fert locus in agro, ubi sata virgulta fiunt adolescendo viviradices. Sunt haec ita apud agricolas in commercio: venduntur alia iis , quae vendita sunt, subrogantur; atque hac ratione fructum efferunt possesso. ri: fructum , idest utilitatem , lucrum : quod lucrum fgnificant haec verba ita tamen ut oe vendere ei liceat); admonetque Iu- reconsultus, quae hoc loci virgulta adoleverint, vendi posse a fructuario; etu arbores deiici, ac vendi ab eo non possint , ne deteriorem fundum reddat. Glossa , quoniam, ut dictum est, se t f

minarium acceperat pro frumentis, quae ad sementem faciendam .... iii. servantur, iccirco, ad verbum vendere, scripsit: ne marcescant: quae interpretatio alienissima est, ut apparet.

II Post illa: ita tamen, ut vendere ei: haec subtexuntur: ct s

95쪽

minare liceat ; nimirum, evellere sata virgulta; vendere; inque eorum locum alia substituere. Neque enim qui sata iam evellat,& alia substituat, is deteriorem fundum efficit: aequat enim prorsus , ac statim iacturam reparatio : quam faciendam semper esse , scribit hisce verbis Ulpianus: Debet tamen conferendi agri causa feminarium paratum semper renovare, quasi instrumentum agri , ut, finito us ructu, domino restituatur. Appellat, quasi infrumen-rum agri: non dicit fundi: eleganter; quia proprie arbores ad agrum instruendum pertinent, scilicet ad apricam , & omni sedificio vacuam ruris partem. Ager enim ab eodem Ulpiano definitur : Acus, qui Me vilia es . Fundus vero, etsi plerumque accipiatur, ut ait Ulpianus , pro loco sine villa; tamen , ut monet Florentinus, 3 Fundi appellatione omne aedificium, oe omnis ager continetur. Et: locus sine aedificio ruri, ager appellatur. Ager ergo est locus ruri s ne aedificio : Fundus est ruri locus constans agro , aedificio. Rus, inquies, quomodo a Iureconsultis definitur λ Ego sane nusquam apud eos ruris definitionem legi. Verba tamen , quae protuli: Locus fine aedificio ruri, ager appellatur; satis ostendunt, rus esse spatium terrae, in quo fundus, idest,

ager cum aedificio; & in quo ager, idest, locus sine aedificio, sint. Atque hinc famam puto, quoniam rus tamquam genus quoddam est, species; fundus , & ager; ut placuerit Latinis scriptoribus ,

urbi plerumque rus opponere, & habitationem in urbe , vel rursstatuere . Rus amoenum ; ruri esse s rus ex urbe, tamquam e vinculis, evolare, scriptum apud eos legimus. Rus ergo ita nominant, ut deliciarum locum extra urbem indicare velle videantur. Haec movent me, ut animum advertam ad Coroelii Celsi verba, de re

medica , quae sunt: Sanus homo, qui oe bene valet, O suae frontis es, nullis obligare se legibus debet . Hunc oportet varium bab re vitae genus: modo RURI esse : modo in URBE : faepiusque IMAGRO. Propter ea, quae nostri Iureconsulti docent, suspicor, etiam Cornelium Celsum diversa rus, ct agrum significatione posuisse; ut sententia sit, oportere hominem , qui & bene valet,& suae spontis est. nempe, liber & solutus ab omni procuratione

Reipublicae, modo intra moenia urbis vitam agere, modo extra

urbem ruri , laxandi animi, ac deliciarum causa ; saepius etiam Per agrum , hoc est , apricum & vacuum omni aedificio locum, spatiari , ac sese exercere : videnturque huic interpretationi respondere quae sequuntur: navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere.Cicero quoque, initio orationis pro Cecina,

agri

96쪽

agri voeem simili significatione videtur usurpasse, cum ait: Sὰ

quantum in agro, locisque desertii . . Non dubito, mi Torelle, quin absoluta a me tractationecis seminarii, sive plantarii usust uehu , libenter sermonem accipias de usus ruetu plantarum, quae non in seminario , sive plantario sint amplius, sed extra illud , atque maturae . Consentaneum igitur esst , ut eiusdein legis Paragraphum septimum ex-Ponamus, quandoquidem haec habet : frumenti , ait Ulpia' ,- ..rius, fructum habere debet: vendendi tamen facultatem non Bais D. d. vi

Dei. Nam etsi fundi usu fructus fuerit legatus, ct sit ager , unde

sala in fundum, cujus usu ruZIus legatus est , solebat paterfa- qui ι miliar uti , vel salire vel arundine, puto fructuarium hactenur f rasi posse, ne ex eo vendat: nise forte salicti ei, uel flvae palaris, vel erundineti usu ructus sit legatus ; tunc enim ct vendere potes. in primis videamus, quis harum rerum sit usus: docet autem Varro de re rustica : etenim sermonem habens de peda- , M.,. mentis, quibus vltcs fulciuntur, ait: Pedamentum item quatuor t. generum Iunum robusum , quod optimum solet asserri in vineam , qucrcu , aut junipcro, oe vocatur ridica ; alterum paluς e per-rica , me ior e dura ., quod diuturnior en silva palaris , idest, palis huiusce rei caussa faciundis a patresamilias destinata , quam Ulpianus indicat . Tertium, quod horum inopiae subsidio misit, arundinetum en fulcra ex arundineto, quae submittere vitibus pater-

fa milias solebat ra , de quo loquitur Ulpianus . suartum es

pedamentum nativum oec. Igitur si legatus est agri usus fructus universe , fructuarius sumet palos e silva palari, e salicto , exarundineto, ut pedamenta fulciendis vitibus formet : vendere autem ex illis quicquam non poterit. Nam ita demum poterit, si speciatim usus fructus ei legatus fuerit ipsius silvae palaris , salicti, vel arundineti : tunc enim hisce non utetur modo, sed etiam fruetur; & lucrum ex venditione percipiet: usus est , qui Iucrum non parit: fructus praeter usum, ad compendium pertinet. Quid verost existimandum ne est, si pater familias vendere non solebat, ne frumiarium quidem illum posse vendere, cui speciatim harum rerum usus fructus legatus fuerit e sane ex ea

distinctione, quam Ulpianus dedit , fundi usui ructu legato generatim , in caedendis salicto vel arundineto, facultas legatarii Pendet a consuetudine patrisfamilias , qui legavit: usufructu autem speciatim talium rerum legato, non pendet: alia norma est: ut caedat, vendat etiam, ac pecuniam redigat, soni ramen

97쪽

a L. 1. D.

Oiri arbitratu ; quod cautione fructuaria continetur; idest: mo do ne fundum deteriorem faciat. Sed videndum, quo Trebatii Iureconsulti sententia pertineat, quae ita prosertur ab Ulpiano, post ab se datam distinctionem, quam exhibui : Nam ct Trebatius is ibit fluam caeduam , ct arundinetum posse fructuarium caedere, ficut paterfamilias caedebat , oe vendere, licet paterfamilias non solebat vendere, sed ipse uti. ad modum enim referendum est,

non ad qualitatem urendi. Glossa Accursiana totum hoc accipiendum esse putat, si quidem speciatim usus fructus harum rerum sit legatus, non si iundi generatim : ubi enim scripsit Ulpia nus, priusquam Trebatii sententiam subiiceret Puto fructuarium hactenus uti posse, ne ex eo vendat: nisi forte sali ii et , vel sit.

vae palarir , vel arundineti usu ructus si legatus : ad hoc postremum verbum , legatus, ait Glossa: Et hoc casu intellige hanc legem usque in finem. terminant autem hanc legem ea Ulpiani verba, quae Trebatii sententiam complectuntur. Sed haud scio, an recte Glossa interpretetur : an vero Trebatium Ulpianus propo. nat hoc amplius existimantem, fundi usus ructu generatim etiam legato, eam esse naturam h lvae caeduae, atque arundineti, ut fructuarius non modo caedere, sed etiam vendere aliis possit φQuod videtur in primis ipsa verborum structura non obscure si .gnificare; postquam enim scripserat: forte salicti ei, vel FLvae palaris, vel arundineti usu ructur fit legatus: tune enim ct vendere potes, ita sub icit: nam ct Trebatius scribit, silvam eaeduam, o arundinetum posse fructuarium caedere , ficut paterfamilias caedebat, ct vendere, licet paterfamilias non solebat vendere, sed ipse uti : quasi dixisset: Nam Trebatius scribit hoc etiam ; hoc amplius: & quae sequuntur. Deinde moveor, quod mentio fit silvae caeduae, cuius et si speciatim ususfructus legatus non sit, sed genegatim totius fundi, in quo haec silva est , legatarius tamen non caedere modo in suos usus potest, sed etiam vendere, ob ipsius silvae caeduae naturam, quippe quae ad id paratur. Quare Paulus ad Plautium Siloam caeduam, inquit, etiamsi intempestive caesa sit, in fructu esse constat, sicut olea immatura lecta, item faenum immaturum caesum in fructia es λ In fructu esse , cum dicunt veteres Iureconsulti, non merum usum, sed etiam lucrum fgnificant ex re capiendum: quod cum abis elocis Pandectarum manifestum est, tum praesertim ex Ulpiani verbis in lege prima di decima de usu oe habitatione. Comparat hic Paulus silvam Caeduam cum olea, cum sceno: usufructu autem generatim sun

di ,

98쪽

di, non speciatim, oleae , vel sceni legato; vendi tamen oleam, ac scenum posse, dubitat nemo. An non eodem collinea re dixerim etiam, quae docet Pomponius in haec verba , quae Tribonianus exhibere minus concisa debuisset ρ E silva caedua , m. damenta , ct ramos ex arbore us ructuarium sumpturum : ex non caedua, in vineam sumpturum, dum ne fundum deteriorem faciat. Si enim ex non caedua sumet in usus rusticos, eosdemque necessarios : consequitur, ut ex illa, quae caedua sit, suma pedamenta nocimodo vitibus fulciendis, sed sine exceptione ulla, ut e pedamentis nimirum, & ramis, etiam lucrum faciat: nam silva caedua multo plures ramos suppeditat, quam usibus rusticis opus sit:

quare natura sua lucrum afferat, praeter usum, oportet. Fortasse Trebatius silvae caeduae comparari posse arundinetum, censuit; est enim copia , instar fluae; est non minus , quam quaelibet alia silva, caeduum. Gaius: Silva caedua es, inquit , ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caedatur; hi destinationem , & consuetudinem patrisfamilias intuebantur . Servius , eam esse, quae succisa rursus e stirpibus , aut radicibus nascitur. Hic plantarum conditionem ipsam spectabat. Trebatio , aequali temporum Servii Sulpitii, cuius est haec sententia , quam Gaius reseri, eodem modo forsan caedua flva definienda vid batur: plane arundinetum ubi succisum fuerit, rursus e stirpibus suis enasci, in aperto est : vendi ergo posse arundines , sive in hoc habeatur arundinetum , ut caedatur, & e succisis arundinibus , praeter usum, etiam compendium fiat: sive non ad venis dendum a patre familias paratum sit : naturae beneficio tamen , cum succisae rursus arundines e stirpibus nascantur, id obtineri. Haec, ut suspicari licet, Trebatii fuit sententia ; quam refert Ulpianus quidem: sed quod attinet ad arundinetum, videtur Ulpianus existimare , ita demum caedi arundines, etiam venditi nis causa , posse a fructuario, si speciatim ususfructus arundineti legatus ei fuerit. s. Cum Pomponius caeduam , & non caeduam silvam commemoret, & Celsus dicat, silvam caeduam esse, vel quae in hoc habetur, ut caedatur, vel quae succisa rursus e stirpibus, aut eradicibus nascitur; plura disputant interpretes nostri: sunt enim,

qui existiment, eas tantum arbores non conflare silvam caeduam, quae e stirpibus, aut e radicibus amplius non renascuntur. Aretinum, & Picum ita opinantes citat Aleiatus 3 quibus respondet: An sola arborum cupressus non caedua erit , quia sola non repul-

99쪽

3. EPISTOLA

Iolat 3 AIii utrumque postulant , ct naturam renascentium plantarum , & destinationem patrumfamilias , quos inter est Alciatus. Sed caeduam silvam Cujacius desinit sapientissime ,

quae non pascua sit: contra , non caeduam , qux pascua . Quamvis marte suo Cuiacius id ponere videatur , neque enim citat auctorem : tamen convenientia scribit cum iis, quae tradunt a u. ctores de re rustica . Stolo, apud Varronem Cato quidem, inquit, gradatim praeponens, alium alio agrum meliorem dicit effise in novem discriminibus: quod si primus, ubi vineae possunt effse bono vino, oe multo, septimus ubi siva caedua . nonur ubi glandaria silva . Glandaria igitur silva , quae & pascua diei potest , a Catone & Varrone opponitur silva, quae caedua nominatur. Quod quidem inter glandariam,& caeduam silvam discrimen ostendit haec duo ; cum illam, tum hanc posse, suis estirpibiis aut radicibus succisam , renasci; tum vero illam ex destinatione patrisfamilias minime in id parari solere, ut caedatur: hanc autem in id parari scilicet, ne servetur inutilis. Quo fit, ut probem Aleiatum, Culacium ,& alios existimantes, ita silvam carduam esse accipiendam , quasi concinnator Pandectarum in hisce Gaii verbis exhibendis: silva caedua es, ut quidam

putant, quae in hoc habetur, ut caedatur : Servius, eam esse, quσsuccisa rursus e sirpibus , aut radicibus nascitur, utrumque necessarium esse ad silvam caeduam constituendam, monere nos Voluerit; primum, quod ni si caeduam silvam paterfamilias destinarit, ea quidem non erit, ut ut succita plantae natura sua renascantur; quod appa Ut in silva glandaria: alterum, quia ni sirenascantur plantae, silvam destinare caeduam paterfamilias, qui demens non sit, nunquam poterit. Sed priusquam de silva caedua sermonem absolvam , de qua tractantes interpretes mulrasus, deque versant, placet haec Ulpiani verba expendere, quae supra recensui: Ad modum enim referendum es. non ad qualitatem utendi : dicit haec postquam dixerat: Nam ct Trebatius scribit , silvam Meduam , ω arundinetum posse fructuarium caerire, sicut paterfamiliar caedebat; oe uendere, licet paterfamirias non solabat vendere, sed ipse uti. Assentior Cui acto ita rem temperanti i s speciatim si vae caeduae ususfructus legatus sit, fructuarius non modo vendet caesos ramos, sed arbitrio suo etiam caedet plures, quam paterfamilias, qui legavit , soleret, modo boni viri normam ne contemnat . Sin generatim sit fundi legatus usus fructus, quo fundo caedua silva contineatur, e Trebatii sen

ten.

100쪽

SEPTIMA. 8 s

tentia fructuarius caedere poterit ramos eo tantum numero, quo paterfamilias caedebat; idque significantur hisce verbis: scut pis. rerfamilias caedebat: particula enim SICUT , hoc Ioco imitatio. nem proponit, ut modus caedendi fructuario sit idem ac fuerat patrifamilias . Ramis autem, quos istiusmodi numero fructuarius caeciderit, non cogitur uti, si malit eos vendere : nec refert, quod paterfamilias vendere non solebat ; satis est enim , fructuarium servare eumdem in caedendo modum , etsi non imite. tur qualitatem , hoc est rationem, utendi. 6. Incidit autem non multis abhinc annis de tertio quodam silvae genere judicialis contentio, quod neque caeduum,neque glandarium est ; silva nimirum earum arborum erat, quae rectat, atque procerae navibus fabricandis idoneae sunt, ut illae fuere de quibus , aut venuste Catullus: Peliaco quondam prognatae vertice, pinus Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas aut Virgilius: i ct casus abier visura marinos

Sit in latifundio legato ad usumfructum silva e pinu , vel abie- te: plane usus & fructus ex hujusmodi silva qui quaeso percipitur, nisi caedatur abietis, vel pinus cuiusque stipes maximus λ neque enim aliud ad lucrum est fata: sed si hoc fiat, proprietatis domino quid supererit ρ fructuarius ipsam rei substantiam exstinguet: appellem ne hanc si vana caeduam e Appellarem, nisi me contra revocaret ratio, quod haec arbor, ut cum Vi rgilio di.

Tarda venit, feris factura nepotibus umbram. Ergo si fructuarius caederet, ac venderet, non proprietatis praesens dominus, cui rerum substantiam integram fructuarius, finito usu fructu, restituere debet, sed aliquis e seris eius nepotibus denuo silva potiretur : quod non fert natura iuris usust ructus. Etenim statim ac fructuario cessat non producitur autem ultra naturalem illius vitam ad eum , qui tum est proprietarius, integra omnino rei substantia revertatur Cum omni emolumento , fructuque , necesse est . Ego in hac sui , sumque sententia , quod attinet ad hoc tertium silvae genus , arbores quidem caedere , ac vendere licere fructuario; quando uti frui aliter non posset: ne tamen proprietatis dominus in damno sit,

SEARCH

MENU NAVIGATION