장음표시 사용
51쪽
naturae , concitatrix Veneris : idcirco jungitur illisere in cibis , ut nimio frigori par servor immixtus
temperamentum aequet. Nasturtium nomen accepita narium tormento. Et inde vigoris significatio proverbio id vocabulum usurpavit, veluti torporem CX-
citantis. In Arabia mirae amplitudinis dicitur gigni. XLV. Ruta quoque seritur Favonio, & ab aequinoctio autumni': odit hiemem, & humorem, ac fimum. Apricis gaudet & siccis, terra quam maxime lateraria. Cinere vult nutriri: hic &.semini
miscetur, ut careat erucis. Auctoritas etiam peculiaris apud antiquos ei fuit . Invenio mustum rutatum populo datum a Cornelio Cethego, in Consula tu collega Quin tib Flaminini, comitiis peractis. Amicitia est ei dc cum fico, in tantum, ut nusquam laetior proveniat, quam sub hac arbore. Seritur dc Surculo, mς lius in perforatam fabam indito, qud Succo nutrit comprehendendo surculum. Seritur dc a seipsa. Namque incurvato cacumine alicuius rami, cum adtigerit terram , statim radicatur. Eadem dc ocimo natura, nisi quod dissicilius crescit. Sed dua) autumno. b) Quintil.
52쪽
rata runcatur non sine dissicultate, pruriti vis ulceribus, ni munitis manibus id fiat, oleo ve de sensis. Conduntur autem & ejus folia, servanturque fasciculi S. XLVI. Ab aequinoctio verno seritur apium, semine paululum in pila pulsato. Crispius sic putant fieri, aut si satum calcetur cylindro pedibusve . Proprium ei, quod colorem mutat. Honos ipSi in Achaia, coronare victores sacri certaminis Nemeae. io XLVII. Eodem tempore seritur menta planta: vel si nondum germinat, spongia. Minus haec humido gaudet. aestate viret, hieme flavescit. Genus ejus silvestre mentastrum est. Et hoc propagatur, ut vitis, vel si inversi rami serantur. Mentae nomen Suavitas odoris apud Graecos mutavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde R nostri nomen declinaverant. Grato, mensas odore percurrit in rusticis dapibus. Semel sata, diutina aetate durat. Congruit pulegio, cujus natura in carnariis reflorescens ro saepius dicta est. Haec quoque servantur simili genere, mentam dico, pulegiumque, & nepetam. Condimentorum tamen omnium fastidiis cuminum amicissimum. Nascitur in summa tellure vix haerens, & in sublime tendens. In putridis Ec calidis maxime locis, medio serendum vere. Alterum ejus genus
53쪽
49 genus silvestre, quod rusticum vocant, alii Thebaicum: si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. In Carpetania nostri orbis maxime
laudatur: alioqui A thiopico Asricoque palma est. Quidam huic AEgyptium praeserunt.
XLVIII. Sed praecipue olusatrum mirae naturae est. Hipposelinum Graeci vocant, alii smyrnium. E lacryma caulis sui nascitur. Seritur & radice. Succum ejus colligunt, myrrhae saporem habere dicunt. Auctorque est Theophrastus. myrrha sata Ionatum. Hipposelinum veteres praeceperant in locis incultis, lapidosis, juxta maceriam seri: nunc &repastinato seritur, dc a Favonio post aequinoctium autumnum'. Quippe cum capparis quoque seratur siccis maxime, area in defossum cavata, ripisque undique circumstructis lapide: alias evagatur per agros, ct cogit solum sterilescere. Floret aestaterviret usque ad Vergiliarum occasum, sabulosis sa miliarissimum. Vitia ejus, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices. δοXLIX. Peregrinum & Careum, gentis sui no mine adpellatum, culinis principale. In quacumquς
terra seri vult, ratione eadem, qua olusatrum. Lau
datissimum tamen in Caria, proximum Phrygia. L. Ligusticum silvestre est in Liguriae suae montibus: seritur ubique: suavius sativum, sed sine vi-a autumni. ΜOX: cappari. Tum: in defossu.
54쪽
tibus. Panacem aliqui vocant. Crate vas apud Graeacos cunilam bubulam eo nomine adpellat: ceterisere con yzam, id est, cunilaginem: thymbram vero, quae sit cunila. Haec apud nos habet vocabulum & aliud, satureia dicta in condimentario genere. Seritur mense Februario, origano aemula. Nus
quam utrumque additur, quippe similis effectus. Sed cunilae AEgyptium origanum tantum praesertur.
LI. Peregrinum fuit & lepidium. Seritur a Faxo vonio: dein cum fruticavit, juxta terram praeciditur: tunc runcatur, Stercoraturque: per biennium hoc. Postea iisdem fruticibus utuntur, Si non saevi -
tia hiemis ingravat, quando impatientissimum est frigorum. Exit & in cubitalem altitudinem, soliis laurinis, sed mollibus: ususque ejus non sine lacte. LII. Gith pistrinis, anisum & anethum culinis
ct medicis nascuntur. Sacopenium & ipsum in hortis quidem , sed medicinae tantum . LIII. Sunt quaedam comitantia aliorum Salus,eto ut papaver. Namque cum brassica Seritur, ac portulaca: & eruca cum lactuca. Papaveris sativi tria genera: candidum, cujus semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur. Hoc &panis rustici crustae inspergitur, adfuso ovo inha rens, ubi inferiorem crustam apium git lique cereali sapore condiunt . Alterum genus est papaveris nigrum, cujus scapo inciso lacteus succus excipitur.
55쪽
Τertium genus rhoeam Vocant Graeci, id nostri erraticum. Sponte quidem, Sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile, cubitali altitudine, fore ruso & protinus deciduo: unde & nomen a Graecis accepit. De reliquis generibus papaveris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. Fuisse autem in honore apud Romanos semper, indicio
est Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo papavera in horto altissima, sanguinarium illud responsum hac facti ambage reddidit.
LIV. Rursus alio comitatu aequinoctio autumni Seruntur coriandrum, anethum, atriplex, malva, lapathum, caeresolium, quod parde rota Graeci vocant: & acerrimum sapore, ignei effectus, ac saluberrimum corpori, sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. Quin e diverso vix est satosemel eo liberare locum, quoniam semen cadens Protinus viret. Usus ejus etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. CO-quuntur dc solia, sicut reliquorum olorum. Sunt autem trium generum: unum gracile, alterum βi mile rapi soliis, tertium erucar. Semen optimum
AEgyptium. Athenienses napy adpellaverunt, alii thapsi, alii saurion. LV. Serpyllo & sisymbrio montes plerique Scatent, sicut in Thracia: utique deferunt ex his avulsos ramos, seruntque. Item Sicyone ex suis monti-
56쪽
bus, & Athenis ex Hymetto. Simili modo & si
symbrium Serunt. Laetissimum nascitur in puteorum
parietibus, & circa piscinas ac stagna. LVI. 9. Reliqua sunt. rulacei generis ceu seniculum, anguibus sui diximus gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit. Eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices. Deinde utilissima funibus cannabis seritur a Favonio. Quo densior est, eo tenuior. Semen ejusio cum est maturum, ab aequinoctio autumni distringitur,& Sole, aut vento, aut fumo Siccatur. I pSa canna
bis vellitur post vindemiam, ac lucubrationibus de- Corticata purgatur. Optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. Tria ejus ibi genera. Improbatur cortici proximum, aut medullae: laudatissima est emedio, quae mesa vocatur: secunda Mylasea. Quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat. Ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. Semen ejus in Italiadio cibus est. Conditur quippe, duratque in urceis vel anni spatio. Duo ejus genera: caules, & racemi. Corymbiam hanc vocant, corymb0sque, quos condiunt. LVII. 1 o. Morbos hortensia quoque sentiunt, sicut reliqua terrae sata. Namque & ocimum Senecta degenerat in serpyllum, & sisymbrium in mentam'. Et ex semine brassicae veteris rapa sunt, at-a calaminium.
57쪽
que invicem. Et necatur cuminum ab lim odoro, nisi repurgetur. Est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in solo gracili nascens. Alias privatim cumini morbus scabies. Et ocimum sub Canis ortu pallescit. Omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt. Bestiolarum quoque geuera innascuntur. Napis culices, raphano erucae, & vermiculi: item lactucis & oleri: utrisque hoc amplius, limaces & cochleae. Porro vero privatim animalia, quae facillime stercore injecto capiuntur, Iocondentia in id se. Ferroque non expedire tangi rutam, cunilam, mentam, ocimum, auctor est Sabinus Tiro in libro Cepuricon, quem Maecenati di
LVIII. Idem contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monStravit, limum marinum, aut cinerem, obturandiS earum foraminibus. Sed effcacissime heliotropio herba necantur. Quidam & aquam diluto latere crudo inimicam eis putant. Naporum medicina est, siliquas rouna seri: sicut olerum cicer; arcet enim erucas. Quo si omisso jam natae sint, remedium est ab Sinthii succus decocti inspersus: & sedi, quam aiZOum vocant: genus hoc herbae diximus. Semen olerum si succo ejus madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia sutura tradunt. In totum vero nec
erucas, si palo imponantur in hortis ossa capitis ex
58쪽
34equino genere, feminae dumtaxat. Adversus erucas& cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. Sunt qui sanguineis virgis tangantea, quae nolunt his obnoxia esse. Infestant culices hortos riguos praecipue si sint arbusculae aliquae. Hi galbano accenso fugantur. II. Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex iis firmitas major est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, Sinapi, erucae, cuni-xolae, & sero acribus. Infirmiora autem sunt a triplici, ocimo, cucurbitae, cucumi: & aestiva omnia hibernis magis durant: minime autem gethyum. Sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo. Culinis & ultra tempestiva sunt.
LIX. Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae, in salsis aquis, quae & alioqui plurimum suavitati & fertilitati conserunt. Ceteris dulcium aquarum rigua prosunt. Utilissimae ex iis, quae frixo gidissimae, & quae potu suavissimae. Minus utiles e stagno, & quas elices inducunt, quoniam herbarum semina invehunt. Praecipue tamen imbres alunt. Nam & bestiolae innascentes necantur. LX. xet. His horae rigandi, matutina atque Ves- Pera, ne infervescat aqua Sole. Ocimo tantum &meridiana: etiam satum celerrime erumpere putant, inter initia serventi aqua adspersum. Omnia autem
59쪽
Stranslata meliora grandioraque sunt, maxime porri, napique . In translatione & medicina est, desinuntque sentire injurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapae, cucumis. Omnia autem silvestria sere sunt & soliis minora, ct caulibus, succo acriora: sicut cunila, origanum, ruta. Solum Vero ex omnibus lapathum silvestre melius: hoc in sativis rum ex vocatur, nasciturque fortissimum: traditur certe semel satum durare, nec vinci pmquam a terra, maxime juxta aquam. Usus ejus cum pii- Iosana tantum in cibis leviorem gratioremque saporem praestat. Silvestre ad multa medicamina utile est. Adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum reperiam, in fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactucae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire. Quae sunt silvestria, eadem in sativis sicciora intelliguntur, & acriora. LXI. Namque & succorum saporumque dicenda differentia est, vel major in his quam pomis. Sunt
autem acres Cunilae, origani, nasturtii, sinapis. Amari, absinthii, centaurei. Aquatiles, cucumeris, cu curbitae, lactucae. Acuti, thymi, cunilae. Acuti &odorati, apii, anethi, seniculi. Salsus tantum e Saporibus non nascitur, aliquando extra insidit pulveris modo, ut cicerculis tantum.
LXII. Atque ut intelligatur vana, ceu plerum-
60쪽
que, vitae persua Sio: panax piperis saporem reddit, ct magis etiam siliqua strum , ob id piperitidis nomine accepto. Libanotis odorem thuris, smyrnium myrrhae. De panace abunde dictum est. Libanotis locis putribus & macris ac roscidis seritur semine . Radicem habet olusatri, nihil a thure differentem. Usus ejus post annum stomacho saluberrimus. Quidam eam nomine alio rosmarinum adpellant . Et smyrnium olus seritur iisdem locis , myrrhamque, o radice resipit. Eadem & siliquastro satio. Reliqua a ceteris & odore & sapore differunt, ut anethum.
Tantaque est diversitas atque vis , ut non solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur . Apio eximunt coqui obsoniis acetum: eodem cellarii in saccis odorem vino gravem. Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat. Maximum quidem opus in iisdem naturae restat, quoniam proventus tantum adhuc, Summasque quasdam tractavimus. Vera' autem cujusque dio natura non nisi medico effectu pernosci potest, opus
ingens occultumque divinitatis, & quo nullum reperiri possit majus. Ne singulis id rebus contexeremus, justa fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus suturis , si miscuissemus. Nunc suis quaeque partibus constabunt, poteruntque a volentibus jungi.