Petri Morini Parisiensis presbyteri et theologi ... Opuscola et epistolae

발행: 1675년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

uei Petri Morini Lib. II.

que auctorum majestate celebrarentur; certatim in ea incumberent homines, ea non

degustasse, non didicisse puderet , corum se

nemo expertem Vellet esse.

Quam multa utiliter colligi possent . ad singula hominum genera , singulos ordinex instruendos , & suis accommodati sque prae ceptis ac disciplinis instituendos. Ea tum arriperent homines, summae authoritatis commendationem habentia , & ab iis edita, qui sua virtuti laudique praemia possent dare. Quae nunc prodeunt, ea quidem patrocinio, ac defensione muniuntur clarorum hominum. Verum quia dicis modo causa ea Patrocinia quaesita videntur, perspicuum est, quantulam vim ad commendationem habeant, quamque parum vel optima scripta sbleant celebrare. Quae autem vel olim , vel his tem- 'poribus publicum authoritatis testimonium habuerunt, incredibiliter commoverunt studia hominum , atque industriam. Hoc Romae aetate nostra institutum maximos fructus Christianae rei p. attulit. Hoc editum exemplum in sanctissima arce domicilioque Religionis ac Virtutis, caeteros Principes Christiani orbis excitare debet , ut literarum tractandarum orationem, omniaque ejus instrumenta, atque adjumenta ad curam quoque suam pertinere putent. Nam quoniam ad se

lici ratem, quae Principi iretque pub. Rectorrproposita est, mores probi, & pietate imburi imprimis valent, regunturque consuetudine, legibus, disciplina : quibus quodque homi num genus disciplinis ac praeceptis informetur, tum ad beatae vitae summam pertinex, turn

in Viris Principibus maxime situm est.

112쪽

PETRI MORINI

DE RECTOsCIENTIARUM USU

LIBER TERTIUS.

DE STUDIO THEOLOGIAE. In quo de Nobilium Eectesiasticorum . Gallorum,acGermanorum dis lina.

x his, quae ante exposita sunt, facile: intelligi potest,quaena hac aetate Pro .cerum Ecclesiae Catholicae studia esse debeant. istiment enim oportet,qui columen esse se & haberi volunt reipub. Christianae , eos ad imitarulum sibi esse piopositos , eorumque vestigiis insistere esse tutissimum, quos fidei

Christianae , rerumque omnium divinarum praeclaros Doctores habemus, quosque Ecclesia mater nostra, ad perpetuum urtae do ct rinaeque exemplum anniversariis festivitatibus concelebrat , Albanasium nempe , Basilium, Gregorium,aetianeenum , Ambrosium, Hiero normum, Chus omum , Augustinum , caeteios

113쪽

erari. Divitias enim & honores si respiciunt, si suorum modo utilitati consultum volunt, nihil detracta commodorum opportunitatC, addicturi Deo , angusto plane animo uint, nec intelligunt, magnitudini divinorum erga te beneficiorum , mentis altitudine , dc Omnia in cum a quo ornati sunt, conferendo, rcspondendum ess e.

Nihil igitur causis est, cur qus squam conqueratur quod Ecclesiastici honores deferantur Nobilitati : sed faciendum , ut qui claro orti sanguine, multisque divitiis & facultatibus praediti in Ec Iesiasticum ordinem vel

parentum aut consanguineorum voto , vel

1ua sponte asciscuntur , iis excolantur studiis, quae eos ad tuendum munus suum & ad Ecclesiam regendam , piopagaiidam , illustrandam possint adjuvare. illa studia sint, pluribus verbis hoc loco piopolrendum esse non videtur: eadem vi- delicet, quae Partum nostrorum, Doctorum Ecclesiae Catholicae. Literis Latinis a prima aetate optime imbuendi sunt , item Graecis, quod ab iis Latinae magna ex parte profectae sint, quod res sacrae pleraeque Graecis nomini bus declarentur , quodque evolvenda sinregregia vetustatis Ecclesiasticae monumenta, Graecis literis perscripta, & Latine vel non

versa, vel multis locis ab iis depravata qui

transtulerunt.

Quid praererea enumerem ingenuas omnes discipsnas 3 Quae sane variae sunt, & inter se genere , sententiis , tractatione disjunctae rverum utilitate ita conneXae, ut uno artium nomine comprehendantur, utque in celeberrimisAcademiis earum passim sint Professbres.

114쪽

Foiri Morini Lib. III.

Ex his quis non intelligit , quam perfecta Dialectices praecepta omnia percipienda sint, quibus vel probabilium disputationum , vel

rationum necessariarum, vel fallacium captionum ac stropharum argumenta explicantur 3 Mihi quidem haec ars a Theologis non satis excoli, & a Juris-Consultis male negliagi videtur. Hujus ope & praesidio confutandae omnes haereses, & captiosarum disputationum aucupia patefacienda , confirma damue eae rationes, quibus verissimis acee tirumis fides ortodoxa nititur. Itaque s. Ea-

Istius disciplinas seculares , & hanc praecipue asseruit Εcelefiasti eorum dogmatum firmissimuum murum esse. Sic enim in commentariis in Esaiam Prophetam. Fami ae tema scientia dogmatibus pro muro est, nee finirea quorumlibEt estionibus ae direptioni exposita es*-obnoxia. Quae vero ars huic disserendae saeuitati ex altera parte respondet, Vis nempe , & facultas dicendi, magno quoque iis ad-jumento est, qui Eeclesiam administrandam sescepturi sunt. Compescendi enim sunt &eonfutandi orthodoxae Fidei obtrectatores et item alii nimis interdum curiosi earum rerum investigatores, quae sola fide sunt complectendae. His enim,ut dieit S.Joannes Chry-Iostomus lib. .de sacerdotio, muna cum με thoritate opprimendum est os auxilium a dicendi facubate petendum et quasi quis careat, aurum animi , qui in ejus potestatesunt, non meliore erunt flatu , quam Naties crebris fluctibus exagitata : infirmiorum nempe hominum, se e riosorum. Itaque sacerdoti omnino faciendum, ut hanc vim dieendi sibi paret. QAb hac primae aetatis disciplina ad Philos

115쪽

De recto scientiarum usu s

phiam capessendam est aditus. In quo ne nimium onus discendi cupidis imponeretur, majores nostri singulari religione & sapientia praediti, viam invenerunt, qua , circumcisis multorum Philosophorum Platonico-xum & Stoicorum disputationibus , Peripatetica celebraretur disciplina, & ab Aristotele presib scriptore & attenuato ea peterent uvquibus adolescentum ingenia, priusquam graviores scientias aggrederentur, imbui expediret. In his igitur Piocerum teneri animi

exercendi , ae in iis potissimum, quae de Moribus scripsit, quaeque de Republicao

Nec caetera negligenda , quae ad naturae' investigationem pertinent : sed in his, ut labori parcatur, & ut meliora magisque necessaria perdiscantur minus operae ponendum. Nam dum haec Philosopllica percipiuntur, veterum historiarum monumenta cognoscenda , Graecarum , Romanarum , ratioque habenda omnium temporum , quae Chronologia appellatur : nec praetermittenda Geographii est, perquam neςessaria ad omnium historiarum cognitionem. Hanc antecedandoportet liberaliores illae artes , quae a veteri bus Mathematica appellatae sunt. Verum eΝ his , quod Gregorius Naetianet enus fecisse scribit , sanctos Athanasium, &Basilium, ea tantum decerpenda, quae ingenuos scire pulchrum , eommodum , ac pen E necesiarium, est. Haec inter se omnia conjuncta lunt, alia ex aliis pendent , mutuamque veluti operam& adjumentum praebent. His non solum veteres illi Graeci Romanique proceres eX colebantur , sed etiam majo-Ies nostri , Ecclesiae Catholicet lumina atque C V

116쪽

38 Petri Morini In. III.

ornamenta. Ab his ad sacras literas, & ad res . divinas cognoscendas via munitur. Nam haec veluti hera 3c Regina, & ut veteri vocabulo utar , Archiate Aonice in caeteras disciplinas imperium habet, iis se instruit, se exornat : Urbis celeberrimae illa quasi suburbiae sint. Agar ancillae illa sim illa ι haec Sarae uxoris decus & honestatem habet, ut olim Philo, s Hieronymo auctore , suppar Ecclesiasticis scriptoribus, egrugi h expressit. His artibus ornati, qui ad Ecclesiae guber- Nnaeula accessuri sunt, quanto faciliores ha- bebunt ad Theologiam, quae illa hera & d- ii est, capessendam aditus 3 Nulli eos anfracius, nullae salebrae morabuntur , quo mi nus in ea sine taedio, sine ulla offensione pergant. Quid causae afferri potest , cur clari Gumis orti majoribus , ct ingentibus divitiis

instructi, Eum ad Ecclesiarum moderandas . habenas comparantur, deserantur ab hoc pulcherrimarum artium adjumento F Valent plerumque ingenio; nee otium iis deesse potest, nec sumptust copiam doctissimorum ma-

istrorum habere possunt, qui praeclara inustria laborem eorum in discendo minuant ac sublevent : vel potius qui faciant, ut ludus ipse discendi sit, labor. Nobilibus disciplinis expolitos excipiet artium omnium Regina, Theologia.. Quae cum caeterarum ut praestantissima,

difficillima sit, gratiae Deo maximae habendae, qui pro summa indulgentia sua & benignitate erga nos, eam dis ultatem emouierit, Clarissimosque Theologos proximis saeculis excitarit, qui de omnibus ejus scientiae parti-bes distin&, enucleate , optima' ac via , de

117쪽

de recto scientiarum usi. '

ratione dissererent, definirent omnia, dividerent, eXequerentur , multiplicisque disciplinae summam quandam egregio artificio dispertitam sub discentium oculis proponerent. Hos cum nihil vetustorum Ecclesiae

monumentorum fugeret, eum omnia perlus rassent, legissent, intellexissent, quae majores nostri, veteres Doctores posteritatis memoriae mandarunt , eum superiorum Ecclesiae Conciliorum ordinem, rationem, α

decreta cognovissent, historias Ecclesiasticas perlustrassent , saerasque potissimum literas penitiis imbibissent, quantum quidem infirmitas humani ingenii ferre potest et varietatem locorum , omniumque summam, ut pervide iunt , ita seritiis commendarunt suis , α sbi ea industria, auditoribusque, ac di Dcipulis suis, atque adeo universae posteritati incredibiliter profuerunt. Qvis his Ducibus, atque authoribus , Scinviam tantae scientiae certissimam inducentibus, ab ea abhorreat Difficultatem praetexat hisque rudimentis & qua fi incunabulis libenter non utatur Exemplo sit Claritasma nominis Jesu Societas , quae postquam adolescentes aliquot annos his in studiis tenuit, eos ita di itit, ut ipsi, quod aiunt, fine

cortice mare , ac immensa Ecclesiasticae vetustatis volumina in manus sumere, & ab his fontibus sine ullo periculo , ae fine errore haurire facile possint , veteres Theologos per se evolvere, ac intelligere , perlustrare Conciliorum varias sanctiones , historiasque Ecclesiae omnes cum admirabili utilitate ac Oluptate cognoscere. Ouod si celeberrimum

illud Sodalitium & 1 anctissimum possee

118쪽

Petri e forini. Lib. III.

adolescentes datos in disciplina plusculis

annis retinere, eosque eXercere in veteribus

monumentis te litandis, si disciplinam illi ad maturiorem aetatem ferrent , absoluti pla& perfecti Theologi ab illa disciplina. quocunque terrarum profecti uberrimos fructus ferrent, erudiendis populis, propaga da orthodoxa fide, haeretica pravitate refutanda & profliganda. Verumtamen utut haee sunt, qui ab his dimissi, sibi postea per ignaviam & inertiam deesse nolunt, tuenturque ea quae percepere , multum in doctrina ipsi per se progredi possunt, ac se post asesiduum aliquot annorum studium , populosum doctores sine temeritate profiteri. Hos autem , de quorum disciplina nune disseritur, quid vetat in eo curriculo ad extremum usque perseverare t Quibus & otium suppeditat, & sumptus ad libros, doctore que parandos ; quibus denique ad summum doctrinae fastigi viti nihil deest. Hi igitur liberalibus distiplinis , Philosophiaeque praeceptis instituti, cum divinarum rerum Summam a doctis Theologis aliquot annos perceperint et caetera aggressi, quae illa Theologiae. fundamenta consequuntur , quaeque jam ex plicata sunt, longe in doctrina paucis anni&Progredi si eant, cum ea, quae plerosque destituunt , librorum doctorumque hominum subsidia deesse non possint. Quod si haec Doctorum Ecelesiae esse studia S. Augustinus in uberrimis libris de doctrina Christiana ostendit : & post eum Magnus Cassodorus , Monachorum e tum inseriore memoria Rabanus Maurus, Archiepiscopus Moguntinus Clericorum. ἔ

119쪽

De recto silentiarum Uu.

quanto magis eorum esse ducendum est, qui nobilissimarum Ecclesiarum gubernaculis admovendi sunt . quique praesertim sumptu , otii facultate . ingenio, magistris abundant Nam hanc magna ex parte proXimarum Galliis, Germaniaeque calamitatum caussam

esse . merito queri possumus , quod satis diligenter ratio habita non est, ut Procerum Εc clesiae religio, pietas, doctrina spectaretur equae cum deessent , cumque interim parvuli panem peterent, vix erat qui frangeret illis

Mercenarii tum contemni caeperunt, tum is non satis habuerunt animi, doctrinae, autho Titatis, ut tantam provinciam. mercedula sibi commendatam sustinere possent. Domi-Norum nobilitas modo,& potentia suspici:

assectae boni, improbi, passim iis inservire rastutiores & ad sua commoda attentiores, palpare atque assentari. d autem omnium miserrimum, & ea lamitosissimum . inimicus zizania interea super seminavit : exorti Ecclesiae Catholicae obtrectatores , cum a principio res sacras convellere non possent , propter summam populorum pietatem, religionem , observantiam : primores Ecclesiae incessere caeperunt,ae eorum mores, vitam inscitiam carpere rac ne id novum atque impium idcirco vide-Setur , quod divina lex Principibus populi maledici vetat, insolentiae suae, & procacitati divinam ipsam legem obtenderunt: se chaeritate Dei & proximi ductos & melioris flatus cupiditate , vitia & peccata procerum Teprehendere , bellum que non hominibus,

sed sceleribus & flagit iis indix isse. Ea religionis & charitatis species statim

120쪽

si Petri Morini Lib. III.

in vulgus probata : diabolus transfiguratus in angelum lucis hac patefacta rima, penitus irruendum esse constirixit. ac rerum sacrarum fidem atque authoritatem putavit

labare posse per eorum invidiam, qui eas populis impertirent. Ita miseri populi, fallaetis ac strophis versutissimis inducti, sanctissima quaeque a Christo, ab Apostolis , a viris Apostolicis Ecclesiae tradita & perpetua conluetudine firmata , suspecta habere caeperunt; quasi novella essent, & ab iis pro- fetia , in quibus nihil pensi sanctique esse falso sibi petauaserant. Haec scelestissimae desectionis , & immanis vesaniae origo, haec Ecelesiastici fundi ea-lamitas : ut jam pestiferum somnum ac veternum excutere nos oporteat, & de eorum

disciplina cogitare, qui in plerisque Christiani orbis Provinciis Nobilitati suae asserunt Ecclesiasticos honores. Nihil illis ingeniis felicius , nihil ad virtutem , 3c eruditionem flexibilius , non magnum negotium est eos adducere , ut credant optimarum rerum cognitionem dignam splendore natalium suoruni : se in hanc lucem editos , ut Deo, eui amplitudine proximi sunt , virtutibus omnibus sint quam simili imi, ut populis & hominibus inferioris loci & fortunetae

praesint, consulant , opitulentur e hac se in. statione a Deo esse collocatos, quam omnῆ.pe tueri atque ornare debeant r omnia eaduca & fluxa & dignitate sua inferiora, contemnenda: non honores per se , non di-- vitias expetendas, sed in Dei cultum, & in Ecclesiae utilitatem conferendas : id agendum, ut Deo chari sint, α in eum de tot tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION