장음표시 사용
191쪽
te incitatos, pro mea perpetua benevolentia moneo, & hortor, ut in haec elegatiorum literarum studia toto pectore ac mente incumbatis. Id quam vobis necesse sit , antea ex com muni omnium hominum usu intelligebam. Nunc Vero cum aliquandiu vobiscum vixerim , id video, quod ipsi, opinor, mecum recognoscetis, et Regiensis populi laudi & existimationi, quam permultorum virorum M sevum' virtus atque doctrina eXcitavit, oportere adolescentium spem, expectationem, inindolem respondere.
Cuni plerisque viris praestanti eruditione,& scientia disciplinarum omnium, mihi amicitia, familiaritas, consuetudo hic fuit. Au divi etiam de familia, genteque vel universa , quae quodvis doctrinae genus persecuta sit. Quis non admiretur ex iis omnibus , qui . ejusdem sanguinis , nominis , familiae sint, ' alios, cum humanitatis artibus exculti ad Jus civile & Pontificium animum appulissent, consultoribus clientibusque suis egregiami peram praestitisse , vi ris Principibus summa cum laude in consilio fuisse , adjuvisse omnes, qui quid a se opis, consilii, operae , laboris expectassent, cum ipsi interea rerum divinarum , humanarumque studia non intermitterent, servirent adolescentibus discendi cupidis, & posteritatis spem ipsi suo labore ale-Ient, at9ue sustentarent Alios cum Eloquentiae, & Latinae Graecaeque Linguae cognitione
singulari , Philosophiae & Medicinae scientiam conjunxisse, suscepisse alios in publicis
Academiis docendae juventutis partes : ut ex
una gente vix quemquam reperias , quin a
192쪽
Musis vitae suae praesidia & ornamenta petiverit. Vobis itaque, Ingenui adolescentes, tuemda est civitatis vestrae fama, & gloria. Tot doctissimorum hominum , vestrorum civium, aetati suppares , communem doctri Ἐς quasi haereditatem cernere & adire debetis , neque Committere, ut proditum vobis exemplum &authoritatem, per inertiam socordiamque deseruisse, ac neglexisse videamini.
Si vestrae vosis rationes, si salus, si dignitas , si existimatio curet est, si vobis prospicere, & constitere debetis, vobis cari esse, &amici, eam vestri partem excolite, atque os nate, quae principatum tenet. Ea vero uni cuique mens est. Animus hoc corporis i clusus & obstrichus carcere , e caelesti semine haustus est, divinus, ad immortalitatemnatus , aeternus. Rus praestantia ac divinitate
inter nos differt, & cetera animantia sub imperium nostriam & potestatem subjecta. Is homo verἡ appellandus est, non qui si- .gura est, & specie hominis, sed qui ea parte maxime qua homo est , sentit, viget, intelli- git, excellit. Huc cetera omnia, quae invita prospici Rur; ac geruntur, dirigenda sunt. Animus 'er' in opere &munere suo, in re rum Inue pM ne & contemplatione positus, nihi Ruitur rerum humanarum et non gloriam, - ρ'tentiam, non copias & opes ;leis templatur, ad Deum refertur, eo contentus est, in eo acquiescit : Humana omnia, quae impetita multitudo admiratur, ne respicit quidem. In animum igitur suum, ut quisque optimus & nobilissimus est , atque aliis anteirem imo concupiscit, ita summo studio divi-
193쪽
tias & copias virtutis ac doctrinae , tamquam in arcem, infert. Nequissimus quisque & profligatissimus animum suum , id est seipsum, nefarie prodit , ac deserit ; servit corpori , voluptatum libidinibus paret , abjicit se ad infimam & vilissimam naturam bestiarum e in eorum denique cura & cogitatione consumitur , quae ne sua quidem sint, sed in alieno plerumque arbitrio, & in vitae fragilitate, atque inconstantia posita. Harum partium utram tandem sequi vobis decretum est Quid ista prae se fert animi magnitudo ac praestantia ρ quid a vobis requirit Z uid splendor generis Exempla majorum Nobilitas denique,& a vulgo homi num , infimaque plebe sejunctio 3 Hoc videlicet a vobis postulatur, Adolescentes ingenui , ) quod N ipsi intelligitis sine mea oratione , & sponte facitis. 'Verum ego non novo , ut opinor, exemplo currentes incito: hoc inquam, Vestrum nomen, locus, majorum memoria , ista indoles requirit, atque adeo effagitat, ut ad animos mentesque vestras exornandas , summum studium, curam, cogitationem, diligentiam conferatis: corpus ita colatis, ut animo, tanquam Regi, dictosir audiens, & ad ea obeunda munera, quae animi consilio, ina perioque praescripta sint, accommodatum & habile. . Ea vero animae pars , quae rationis eXpers rationem tamen audire , & eam sequi potest, paullatim 1nformanda est moribus , consuetudine, praeceptis, Oxemplis, legibus, ut menti prudentiaeque sese flectendam, regendam, moderandam facit E praebeat. Jam mens ipsa, in θω rationis & consilii domicilium est ,
194쪽
quasi adolescit, & corroboratur, animadve tendis vitae cXemplis , praeceptis ac monitis parentum , magistrorum , propinquorum. s majorum natu audiendis, rebus denique, rationibusque inter se conferendis , & earum considerando delectu , atque discrimine. Haec hominum sunt ossicia ; haec ingenu
rum adolescentum : hinc persecta virtus exoritur : ab hoc ute Solonis , Dcurgi, Socratis, Catonum, ceterorumque sapientia promanavit: ad res magnas gerendas, ad capessendam Rem p. ad bene de genere hominum promerendum, ad immortalitatem nominis, atque memoriae , haec via munienda , haec amplectenda vita est : Voluptatum contra praetermittendae illecebrae, fugienda nequitia & ignavia r levitas omnis, vanitas, temeritaS aia pernanda : nec tantum ab rebus necessariis otii nobis esse oportet, ut ullius vitae nostrae partis ratio constare non debeat.
Ad hoc tam nobile & gloriosum vitae curriculum ineundum ac persequendum, jam quis non intelligit, quam sit nobis omnium & literarum 8c artium liberalium necessaria cognitio 3 Nam si ag benE vivendum auctoritates & exempla, ut amE dix I, Valent, ea petenda sunt non solum a nostra , sed etiam ab superiore , atque adeo ab omni memor1a r si alienis praeceptis infirmam aetatem institui conVenit, tot nE , quaeso , omnium saeculorum recth vivendi authores atque praeceptores spernendi ac relinquendi sunt Eorum repugianda monumenta, prodita posteritati, literisque mandata ΘEtenim cum generi humano divino consilio innatum & insitum sit, ut non solum prae-
195쪽
senti iaculo, sed in posterum quam longissime consulatur , cumque anter sit hominum, eorum , quae cogitentur, dicantur, gerantur,
memoriam conservari , mandari posteris , immortalitati consecrari: literae repertae sunt, quae, ut gravissime scripsit Plato , sene Rutis primum oblivioni succurrerent, & compo mendis commentariis, memoriae subsidio effepossent, deinde a posteris alias aliis acceptae,
antiquitatis , temporumque omnium eognitionem propagarent , nec unquam interire paterentur. Hae promptae, parataeque sunt Omnibus : haec subsidia sapientiae & prudentiae vobis patent r hinc exempla sumenda, quae in omni vita sint usui : haec nullo unque tempore intermittenda disciplina. Quod si E veteribus illis sapientibus, alius se discendo senem fieri praedi eabat, alius jam 1enex Graecas literas percepit: se, alius dictitabat, si in sepulchro pedem jam alterum posuisset, discendi tamen studium depositurum non esse : quid ista vobis aetate Optimi ad Iescentes putatis esse faciendum ξ auo impetu animi , quam flagranti cupiditate haec ingenuarum disciplinarum studia capesse
da 3 Praeterfluit aetas , senectus approperat, imprudentibus obrepit , multa secum assertincommoda , quibus doctrinae studia retardentur : praeterita aetas cum evolarit , cum adolescentia , cum juventus essis gerit , .nequitiae, libidinum, turpium voluptatum ma- net injucunda memoria atque etiam poeitarrecth ante tactorum , laborum susceptorum,
diligentiae, industriae sua issimi fructus au
eundissimique capiuntur. re consumite hos adolescentiae annos,
196쪽
atque hoc otium, quod post exceptura sunt neg'ia : ponite, inquam, in vetustate codignoscenda, in repetendis antiquitatis exemiis plis, in omni dcnique literarum disciplinaxumque genere. Qui ex omni memoria aliqua laude excelluerunt, qui vel domesticis, urbanisque artibus praestiterunt , veI militari
ac imperatoria gloria, his sibi vestigiis insistendum esse decreverunt.
Ecce autem tibi, qui hos discendi labores
supervacaneos esse assirment, & usum rerum, atque experientiam Jactent: quos communis vita, atque ipsa utalitas me tacente refellit.
Nam in omnibus artibus praecepta primum, rationesque univeris percipiendae sunt, quibuscum eluditus & instructus sis : tum ad rerum sngulatum usum tractationemque tuto jam deicendas. Dii si quis universa praeceptione praetermis. se , se ad res experiendas praepostere conferat, qua multa in ipso usu cum fallent, atque effugient, quae intelligentem praeterire non possint 3 Quam multa ei dissicilia, obscura, inexplicabilia videri necesse est, quae sciens projoco ludoque habeat 3 Hic omnia bene judicat, rerum caussas tenet, omnia , quae fiunt, quae accidunt , vel levissima animadvertit,. nunquam aut perraro fallitur , in errorem, in fraudem non temere ducitur : ille nonnullarum fortasse rerum experientior fuerit,
quὲm intelligens: at quae . fiunt, dubstanter attendit, errat siepissime , & male judicat, diuturna tractatione rerum sibi comparat prudentiam , eamque haud certam & stabilem, sed quam posteris ad exemplum, adjudicandum, imitandum, corrigendum prodat.
197쪽
Ab his ruditi tis , & principiis natas artes , & progressas, & randem perfectas ad summum pervenisse intelligitis. In his princeps est vivendi ratio & ,ia: quam praecipe re animis debetis, Optimi Adolescentes,
aetatemque praevertere , supelioris memoriae exempla, praescriptaque & monita cognoscendo, studendo iis literis, quibus illa omnia a majoribus tradita & commendata ad nos perVenerunti legendo, audiendo,& ea, ve I quae lecta,vel audita sint, assidua meditatione recolendo: tum eruditionem confirmando scribendi dicendique exercitavione diuturDa. Duces vobis, & auctores non desunt: sunt
aliquot ex iis, quos antea significavi , spectata virtute , & eruditione viris. Id semper hujus civitatis Magistratus , Senatores, MPrincipes viri quantum in iis fuit, provide runt, ne ab hoc loco Doe horis vocem desideraretis : cujus loci celebritas, & amplitudo
cum mihi in mentem venit, cum superio
rum Profestarum singularis doctrina & existimatio , vestretque civitatis nobilitas, splendor, magnificentia, humanitas, tum agno eo hominum ex omni memoria maestantissimorum & doctissimorum vocem vestrum consessum flagitare : Lararum Bonamicum , Romulum Amaseum , si nune reviviscant, ex hoc Ioeo doctrinae suae & eloquentiae fructus Vobis non gravatὸ impertituros. Ego, quod praestare postum, profiteor, atque polliceor, fidem, diligentiam, laborem, industriam meam. Haec me vobi estiisque parentibus, quae omnium est humanitas, probaturues eonfido. Vestrae partes sunt, hanc meam operam,&diligentiam studio, attentione, benevolentia adjuvare.
198쪽
HABITA. Anno M. D. L X X II . mense Octobri.
Um mecum ipse cogitarem l Humanissimi Auditores quosnam libros exactis feriis vobis explicandos susciperem , cumque rationem habe rem superiorum disputationum mearum, ac eas cum insequentis temporis ossicio, & ratione compararem : mihi faciendum esse duxi , ut in Horatii arte Poetica, & aliqua Demosthenis oratione declaranda operam meam, diligentiam , laborem consumerem. Idque cum ad humanissimos, εe doctissimos viros retulissem , quibus hujus gymmasii cura potestasque phimissa est , conii lium meum illi sententia sta & auctoritate comprobarunt. Nec vero longiorem orationem in eo ponen - dam esse duco, ut vobis exponam quanta sit horum Auctorum nobilitas atque celebritas, quantamque sitis ex eorum scriptis cognoseendis atque commentandis utilitatem
Neminem esse puto paullo humaniorem,& Latinarum literarum doctrinaeque ele. gandis studiosiorem, cui Horatius assiduὸ non
199쪽
sit in manibus. In eo Romani sermonis i credibilis elegantia & venustas , verborum delectus singularis, sententiarum pondus, ple- rarumque vitae humanae partium expressa effigies,commendatio virtutum, a flagitiis atque sceleribus placida & humanitatis plena xeVocatio. .Quis eo salibus dc verbanitate condi tior 3 quis in exagitandis vitiis & perturbationibus animorum nostrorum liberior , atque severior 3 Quis acrior in pecuniarum, in laudis & gloriae immoderata cupiditate sc- danda ὶ Qius in aurea mediocritate celebranda diligentior Quis in humanitatis, quis in amicitiae officiis praescribendis atque temperandis accuratior Quam egregie docet peccatis suis neminem ignoscere debere. alienis veniam facile dandam 2 Parentum memoriam sanctissime nobis colendam esse rLoquaces & garrulos fugiendos Θ Hominum fraudes & insidias praecavendas Tranquili litati animi omnibus locis esse serviendum Nee pluribus verbis commemorandum est quam prudenter praecipiat, qui fructus, atque utilitates ad nos perveniant ex Homeri ceterorumque antiquorum ano mentis studio'. se diligenterquo pervolvendis ; quae veteris comoediae , quae novae ratio , quodve inter eas diserimen sic uam tetrica sit atque inhumana i, quam a vitae consuetudine & utilitate communi abhorrens Stoicorum sectaae disciplina. Quam autem se ille profitetur
Philosophiae sectam sequi, ab ea, Ingenui jum
Venes, animos vestros , mentes , aures ab horrere miihi persuadeo. Vos vera Christia- .
que religione ac pietate a primis annis cruditi, hujus civitatis humanissimae ac uti,
200쪽
giosissim et institutis, parentumque vestrorum praeceptis quisque & consuetudine domestica informati , Deum Opt. Max. hanc rerum univcrsitatem administrare, iebusque humanis numine, voluntate, imperioque suo consulere didicistis , voluptatum turpitudinem &illecebras alpernandas , labores honestos suscipiendos, patriae, Reique publicae servien dum esse intelligitis, & ad hanc vitae rationem , percipienda ingenuarum artium disciplina, vos comparatis : ut verendum non sit, ne vestra in religionis & virtutis studio colendo ac tuendo constantia labefa stetur, ea ratione & doctrina, quq & a veteribus Christianae pietatis expertibus repudiata tamen est, & exorta hac luce, quae Omnem terrarum orbem circumfulsit, penitus extincta atque deleta. Ea , inquam, honestissimi Adolescentes , cujus Horatius studium praese tulit, ra- 'tione & secta excepta, atque rejecta , ejusdem Horatii contempta pinguedine &' nitore , irriso eo grege, in quem se ille nomen dedisse profitetur, cetera ejus praeclara & virtuti consentanea praecepta amplexabimini , casque artes, quas, ut idem ait Horatius. Doceat quivis eques , atque senator Semet prognatos. Nam quemadmodum tenera cervice singendus est equus & assuefaciendus Ire viam , quam monstrat eques rita vestri animi, ut testae recentes, bono sunt
odore imbuendi, & a prima qtate honestissimis artibus atque disciplinis excolendi: praecipienda virtus studio ac doctrina : imitandus denique vobis est , juvenes ingemri, Julus . .