장음표시 사용
301쪽
ne per iundum suum eat, aut ibi consistat i; ne suolando fruatur; ne in suo lando aquam quaerat ne viridaria tollat s ut locum suum amoeniorem reddat mei prospectus causa, &c. m. Huc quoque pertinet pactum , ut spatiari , coenare , pomum decerpere in vicino liceat Sed & q. mera actio personalis, mihi datur , si servitus non habet causam perpetuam Si vero 3. servitus, seu ius percipiendi utilitatem in praedio alieno , sua natura ius aliquod in re ipsa nobis concederet , id quoque verum esset in praediis non vicinis, & licet prςdium inde perpetuam utilita
f. CCCU. II. In fer vitutibus personalibus ratio iuris civilis itidem clara est. Nam I. JCti Romani quatuor saltem casibus usum rei alienae inter jura in re retulerunt: f a J in ructu, si uis fructus, i. e. ius utendi seuendi re aliena , salva substantia , alicui pa
cto conceditur: vel quoties res, quae usu consumuntur, ea lege utendae conceduntur , ut vel res in genere, vel earum restimatio restituatur; quod nego.
tium quas Uusfructus vocatur , ubi cautio loco proprietatis est, quae ex natura rei salva esse nequit. bJ in usu , si jus utendi fruendi re aliena salva substan tia, ad quotidianas necessitates alicui permittitur e sciin habitatione, si non totus edium usu fructus, sed saltem pars ea, quς in habitando consistit , conceditur: dJ in opera fervorum, si itidem non totius servi usus
In omnibus reliquis casibus actio manet personali uti si per commodatum res alii utenda gratis conceditur ; item si per locationem usus rei pro mercede in alium transfertur; porro si per pactum jus decerpendi pomum in vicino horto permittitur P; &c.
302쪽
De Iure Rerum. 23 ICum igitur a. saltem in quatuor illis casibus specialibus constitutum sit, ut a Aio realis detur, non in aliis, ubi tamen eadem juris naturalis ratio eil litipis exceptiones probant, constitutionem illam esse mere civilem. Ratio autem, cur 3. JCti nias quatuor casus inter jura in re retulerint , eadem videtur fui sese, qui in servitutibus realibus: nam hoc quoque pacto utilitas quςdam perpetua in utentem tranSsertur, sua enim natura non nisi morte finitur , quam d minus rei fructuario per indirectum auferre posset, rem alienando nam emtor non tenetur stare pacto
antecessoris); quo casu fructuario nil nisi actio personalis superesset ad id, quod interest. Sed & si tertius aliquis hunc fructuarium impediret , hic contra
solum dominum rei , dominus autem demum contra turbantem agere deberet q. Has ambages tollunt legislatores Romani , dando actionem realem possessori servitutis . Sane , 4. ob has utilitatis rationes JCti Romani etiam in aliis causis , quae sua .natura obligationem personalem producunt, jus aliquod in re constituerunt. Haec enim ratio est , cur conductori , vel em
tori superficiei , si aedificat , plantat, vel alio modo aliquid imponit , actio realis detur: si quis enim insupe ficiei usu turbatur , actione personali ex conducto , vel emto cum domino agere. & dominus cedere suas aftiones superficiario tenebatur ν : sed longe utile
visum es quia melius est posidere , quam personam experiri ) quasi in rem actionem polliceri s atque ideo Praetor actionem realem inde dedit. Jure naturali igitur conductor, vel emtor ius reale in superficiem non habet superficies enim naturali jure cedit solo ; sed Praetor ex singulari illa ratione dat actionem fea
303쪽
quam locatio perpetua, inter jura in re retuleruntis, lae dominii speciem declararunt ; ne in arbitrio domi- lni sit, usum illum perpetuum alienando intervertere,& ne fructuarius per ambages usum illum sibi assere-
Pari ergo ratione pro servitutibus vindicandis acti nes reales, nimirum , actiones consessoriae, & negatariae datae sunt.
Ubi demonstratuν, per Pignus naturali ratione non rens tui ius aliquod in re . f. CCCVI. PIGNUS itidem iure naturς non pertinet ad jura in re. Neque iure civili olim alia actio inde data fuit, nisi personalis ex contractu: nam pignus nihil aliud est, quam contractus realis, per quem res in seeuritatem debiti alii traditur ; adeoque ubi custodia, & securitas pacto.in alium transfertur: unis de obligatio saltem personae oritur v. f. CCCVII. At SERVIUS Praetor demum, contra rationem iuris civilis, praeter hanc actionem personalem, realem quoque dedit in easu specialissimo; s iocator persequitur res coloni pro mercede fundi obligatas x, ad eum effectum , ut a quocunque posses h- Te vindicare pignus potuerit. f. CCCVIII. Ratio Praetoris, quae in aequitateruadam naturali fundatur, haec est, quod dominus funi nullam fere securitatem habeat , pro usu , quem colono concedit, nisi in pignore . At omnis fere securitas effectum perderet , si actio personalis saltem inde daretur. Nam faJ Dominus rem alienando eo
304쪽
ipso auserre securitatem posset, quam creditor in rahabuit. Immo ibJ si tertius pignus auserret, locator non posset ad ejus repetitionem agere; sed ipse dominum , & hic demum furem convenire deberet F. Haec actio Semiana a suo auctore , dicebatur ; at quia in reliquis pignoribus eadem ratio obtinet , ad imitationem Servianae actio quoque realis in omni pignore data est, quae quas Semiana , utraque autem,pothecaria dicitur. v. c. g. CCCIX. Plenam igitur securitatem Praetor tri buit ereditori, dum ei facultatem concedit rem a qu cunque possessore vindicandi. Atque hoc modo pignus , quod actionem personalem sua natura producit, Ius in re factum est . .
Ubi demonstratuν, Dominia utilia eiυilia, aliaque iura realia , quae jure Romano talia funi, non esse a natura, sed ex Iure ciuili. f. CCCX. HACTENUS probavimus, praeter dominium , & haereditatem quae est species dominii
aliud ius in re natura non dari. Unde sequitur, omnia illa dominia utilia, &c. esse mera inventa iuris ei- vilis . . q. CCCXI. Atque huc pertinet I. dominitim uti-ιe , quod vassalo in seudis competit; iure enim nat xae saltem obligatio personalis ex pacto inde oritur, quo usus rei plenissimus sub lege fidelitatis, serviti rum, & recadentis conceditur: at ob rationes supra eallegatas, mores Germaniae ius aliquod in re vastallo constituerunt, quod dominium utile vocarunt, illudque dominio directo opposuerunt.
305쪽
f. CCCXIL Hue quoque a. pertinet si biem fis, per quam utile rei immobilis dominium in alium transfertur, sub lege meliorationis, & certar pensionis annuat, in recognitionem dominii directi solvendae. I re naturae itidem actio personalis ex taIi pacto oritur sed legum latores Romani ex iisdem aequitatis ν tionibus possessori, re tradita, dominium utile tribu runt ι. Ad dominia iure civili introducta quoque refertur p. superscies : quando scilicet quis in perpetuum eoninduxit fundum alienum , vel emit solam superficiem, ibique aedes posuit , vel arbores plantavit i hoc sata a des illat, eum in alieno solo positae sint, eedunt s
Ex hoc igitur negotio, itidem iure naturali tantum actio persenalis, v. g. conducti, emti &c. oritur, qua superficiarius agit contra dominum , ut pacto stet, vel, si tertius turbat , ni actiones praested
4 ; idque etiam iure civili ita obtinuit. At iure Prςtorio , s locatio est perpetua , non' si temporaria ) ex rationibus alibi allegatis ς superficiario itidem jus in re , & dominium aliquod utile
concessum est f, unde utilis ei actio in rem datur, contra que meunque turbantem , etiam dominum ipsum a. Hic igitur omnes effectus dominii, sed utilis, obti
f. CCCXIII. Alia speetes dominii civilis 4. est δε-m tum , quod marito competit in praedium dotale , quod ei traditum est Nam hie quoque jure natur
306쪽
De Iure Remm . 23samo marito eompetit personalis ad petendam utilitatem dotis pro serendis matrimonii oneribus traditae , Contra uxorem , quae impedit vim. Si tertius impedit, is, cui constituitur dos, ipse agere non potest , sed uxor ei actiones praestare debet st. At iure Romano, etsi naturaliter res maneat uxoris, ius aliqu- in re, seu dominium , tribuitur marito i unde alistinctio illa inter dominium naturale , & ciuile, orsa est ; vi hujus dominii ciυilis omnes effectus dominii ad maritum pertinent m. f. CCCIV. Porro & 3. Praetores ius in re tribuerunt ei, qui bona fide , oe iusto titulo rem a non domino aecepit , o' ante impletam usucapionem eam amist α. Is enim rem a quolibet possessore , qui infirmiori titulo possidet , vindicare actione publiciana potest Neeessaria fuit hare eonstitutio ideo , quia iniquum visum est, eum, qui bona fide rem acquisi- vit, ideo spe usucapiendi excludi , quod iniuria, vel casu possessione exciderit amissa enim possessione in- terrumpitur usucapio. Publiciana aetio igitur a PUBLICIO Praetore data est tali possessori, quasi domi- -'no. Atque qua talis rem a quocunque pos estore, qui infirmiori titulo possidet , non ergo a' domino a vindigare potest, ad eum effectum , ut usucapionem erficere possit hinc cessat haec actio in rebus, quaem sueapi non possunt . Hoc dominium igitur, quod in Publiciana fingitur',
ex mera aequitate civili ortum est. Nam I. ideo fingitur , ne interram tur usucapio : at haec est meri juris civilis . a. Naturali ratione actor hic dominus non est, quia supponitur , eum a non domino rem
accepisse. Si igitur 3. rem a posse re, qui titulum
307쪽
etque DF.Proclem. XILLib.IRCU.IILSect. VIII. utut infirmiorem habet, vindicat, jure repellitur einceptione , tu non es dominus.
Adeoque iure natilae ille , qui infirmiore titulo possidet, semper potior est petitore , qui titulum d minii probare nequit, & tutus est sola possessione . Neque aliud remedium petitori superest , quam ut
contra eum, a quo causam habet, actionem instituat, iis praestet habere licere. Praetor has ambages sustulit, dominium, illud fictum introducendo : ex quo actio Publiciana, quae realis est, datur contra quemcunque possessorem . f. CCCXVI. Equidem aliae sunt actiones, quae tum a Triboniano , tum a retentioribus Doctoribus ad iura in re reserri solent: at nulla ratione eo resemri possunt. Sane, actiones praejudiciales, & interdicta, non sent actiones reales : nec actiones Pauliana,& rescissoria, quas Tribonianus , & Theophilus in cen
sum actionum realium retulerunt ν. .
n. r. Actio Patiliana est, quando alienatio in fratri . . dem creditorum facta rescinditur quasi non facta , si is , in quem alienatio fit, fraudis sit conscius ε. Iure naturae debitor , qui aliquid facere , vel praestare tenetur , est dominus rerum suarum , adeoque pro lubitu de eis disponere, easque in alium trausserre potest l. Si vero in fraudem creditorum rem alie nat, & emtor conscius sit fraudis, dolo contrahentiuiri ius creditorum minuitur ; quod damnum reparare, i. e. ius suum cuique tribuere tenentur. Cum igitur actio haee ex solo .dolo detur, si enim non animo fraudandi res alienatur, vel tertius fraudis conscius non sit, actio haec cessat certum est , eam esse ex delicto , adeoque personalem , non realem. Neque haec actio contra quemcunque possessorem, sed contra decipientes institui-debet. Sane, creditores agen-
308쪽
tes non asserunt , nec asserere possunt , res alienatas
ipsorum esse , quod in actionibus realibus requiritur sed petunt , alienationem rescindi, & id, quod a debitore alienatum est, creditoribus restitui. Neque in Digestorum titulis haec actio inter actiones reales
n. a. Superest ut examinemus, an actio resissoria ad actiones reales reserri possit ' Tribonianus, & Theophilus, eam inter actiones reales recensent μ; quod indistincte admitti non debet. Quod ut rite demonstretur , praemittendum est, actionem rescissoriam .supponere praeviam actionem rescindentem, per quam rescinditur negotium , quod jus meum amisi: eaque est ipsa restitutio in integrum ex capite doli , metus , &c. quae actiones semper sunt personales. Rescisso negotio , res in pristinum statum restituitur, adeoque ius amissum redintegratur. Si igitur δε- minitim rei amisi, illud dominium mihi restituitur; adeoque & jus, rem a quocunque possessore vindicandi . Hare ad io rescissoria est realis : atque de hac sola loquitur Tribonianus V, quando ait, eum, cujus res usucapta est eam rescissa usucapione petere , i. e. ita.
petere Posse, ut dicat, possessorem usu non cepisse , σνb id fuam rem esse. Aliud igitur obtinet si non rem amisi , sed ius aliquod personale; uti si quis me vi , metuque coegit,
ut accepto seram id , quod metum inferens mihi debet : haec actio rescissoria , seu restituta, est persona- lis. Sane, per restitutionem in integrum omnia restituuntur in pristinum statum : nec plus per edictum restituitur, quam amissum est; adeoque hoc solum restituitur ν. Hinc si coactus sum ab emtione locatione
309쪽
recedere, sela actio emti restituitur quae actio restituta rescissoria est, & personalis. Si quis porro vi me adegit, ut accepto ei feram id, quod mihi debet, in pristinum statum restituitur debitum o, nimi
rum , ius petendi id , quod mihi debetur ; quod jus
est personale . Denique si quis me coegi d adire haereditatem, restituendus sum a Praetore : per hanc restitutionem autem sola facultas abstinendi restituitur b ;quae non est ius in re. t Not. Hinc iam apparet , omnino duplex hic esse iudicium, aliud rescindens, aliud rescissorium e: aliam que esse actionem , qua rescindi petitur negotium , quo jus meum amisi ; aliam actionem, qua ius meum. pristinum, rescisso negotio, persequor. Diserte id tra.dit Imperator in s. 3. i.f. de act. ubi is , qui per rescitariam rem petit, i. e. rem suam esse ait, eam instituit rescissa demum usucapione: adeoque rescissio praecedit. Et alibi . Imperator constituit , ut postliminio reissi, . in integrum restituti, rem Uiu dieare possiuto antequam igitur rem.vindicare possint, restitutio in integrum praecedere debet . Atque hinc lex r8. C. de postliminio explicanda est ex lege An. C. Ex quib. caus main. 3. Denique nec actiones praejudiciales, nec intemdicta , inter actiones reales referri possunt, eis priores a Triboniano, & Theophilo, posteriora a Doctoribus eo reserri soleant. Sane, praejudiciales nec reales sunt, nec personales f. et r3. ). Interdicta autem oriuntur ex obligatione personae, ex variis, nimirum, causarum
310쪽
Au Ius aliquod in res alterius nobis competat ex uetustate, vel Innoxia utilitate P
6. CCCXVII. GROTIUS in primo naturae statu
res omnes communes fuisse, easque demum per divisionem , & postea per occupationem in singulorum s ctas esse, statuit e . g. CCCXVIII. At ius illud commune hominiam ia res terrae reviviscere , ait , I. in gravissima necessitate ,& a. si utilitas aliis est innoxia f. Quod systema la tius exposuimus Dissertatione prooemiati VI. f. CCCXIX. Verum , ibidem probavimus, res terrς natura non suisse communes, sed nullius g: unde sponte eorruit jus illud necessstatis, & innoxiae titi-sitatis . 3. CCCXX. Sane, neeessitas nullum mihi ius tr buit in rem alienam , quae tota domini est , & ab ejus arbitrio dependet. f. CCCXX l. Nedum ius , semel naturali ratione quaesitum , auferri mihi potest ex innoxia utilitare, ides sub praetextu , rem mihi non nocere , & alii prodesse, Res enim mea est, non quia utilis est, sed quia eam oecupavi animo mihi habendi : hoe ius ex voluntate Creatoris mihi qugstum alius auferre non potest . ue omnia plenius explicabimus in Commentario ad Grotium β.
