장음표시 사용
501쪽
aliquando habet, etsi titulo iuris careat ; quia in sum. ma possessionis nihil interest, an iusta sit possessio, an injusta: qualiscunque enim possessor , hoc ipso, quod possessor est, plus ruris habet, quam ille , qui
non possidet. Adeo ut praedo ab alio praedone deiectus, contra hunc interdicto utatur quin non quaeritur, an dejectus justo titulo rem teneat, sed de facto, an possessor suerit. Atque hinc est, quod posisessio facti esse dicatur a. f. DCIV. Hinc quoque apparet ratio, eur duo in solidum eandem rem possidere non possint, quia impossibile est, ut tu corpore eidem loco insistas, quem ego iam occupavi h.
g. DXCU. Ex praemissis iam saei te apparet differentia possessionis, σ dominii e . Nam r. possessis consistit in sola facultate naturali rei insistendi, siue injuria ; dominium vero in facultate rei insistendi, ex iusta, i. e. dominii translativa causa. Illa 2. consistit in nudo facto, hoe in jure possidendi. Hinc g. possessio acquiri potest per solam rei insistentiam, d
minium vero non nisi accedente iusto titulo . 4. Si possessor agit actione possessoria, solam detentionem, seu Actum possessionis probare tenetur 1 si dominus xem suam vindicat, titulum quoque possessionis docere debet. 1. Possessio antiquior est dominio; quia ex rerum possessione dominia orta sunt d; neque esaim quis dominium rei acquirere potest, nisi facultatem rei insistendi habeat. 6. Dominium in haeredes transit ipso iure: possessio non nisi per corporalem apprehensonem.
Ex his, quae diffa sunt, facile eonstat, in gene
502쪽
i merum non esse, quod Grotios ait, iure gentium
pudendi jus dominium sequi; hoc enim admitti salistem potest, ubi de dominio constat: sed quando res agitur inter duos , quotum neuter dominus est, vel de quorum dominio non constat, sola causa posse sionis decidi debet. Exempla allegavimus in not. ad G t. l. 3. c. ΣΟ. g. 48. Hactenus igitur possessoria iudicia non sunt iuris civilis, sed naturalis .. g. DXCVI. a. Possessio requirit animum stoissidem di. Absque animo igitur non est possessio, quia alias bruta quoque , lapides, & dormientes possiderent f. Per animum autem hic non intelligitur iudicium persectum, sed voluntas sibi habendi: unde diximus, pupillos quoque incipere posse, absque tutoris aucto .ritate, possidere, si eius aetatis sunt ut intellectum capiant, i. e. ut affectionem tenendi habeant g; unde & amittere quoque possessionem absque auctoritate tutoris postunt h,
Not. Si quis possidet animo sibi habendi, propria possessio dicitur; si alieno nomine quis tenet, impro pria . . g. DXCVII. Ratio acquisitionis rei per solam in- silentiam, animo sibi habendi conjunctam, fundatur
Etsi enim mirum videri possit, iure naturae ius aliquod ex solo facto possessionis aequiri, & praedonem remediis iuris defendi, eum nemo ex iniuria sua ius agendi sibi arrogare posse videatur: tuto tamen asserere ausim, nullam hic, positis terminis habilibus, iniquitatem subesse. n. I. Facultas enim illa rei insistendi, i. e. po sessio , tune demum jus dat possessori, si de sola inj standi
503쪽
nendi facultate quaestio e it, non si de jure . Adque quilibet possessor , etiam praedo, defenditu
posseisione: I. si ab alio illa facultas turbatur, qui nec dominus rei est , nec antiquiorem possessionem docete vel a. si ab eo turbatur, qui dominum se esse contendit, at id nondum probavit. n. 2. Primo igitur nuda possessio ius rei insistendidat possessori, si facultas rem tenendi ab alio viola-Rur , qui rem uec tenet, nec antea tenuit. Hoc casu in
facto detentionis potior est is, qui possidet; de hoe enim facto constat, & ex eo facto ius aliquod , seu facultas rei insistendi ei nascitur contra tertium , qui .lem facultatem insistendi non habet, nec unquam habuit h. Sane , tertius ille nullum ius in factum alterius sibi ariogare potest: nihil ei abest; adeoque possese sor ei facultatem insistendi rei cedere non tenetur. Neque allegare potest, possessorem praedonem esiertum quia haec exceptio est de jure tertii; tum quia ipse quoque praedo fieret, possessionem alienam arripiendo. Hinc igitur quilibet possessor, etiam, praedo,NB. PLUS IURIS habere dicitur, ac ille, qui non
possidet; etsi ergo titulum juris non habeat, jus tamen eomparati e ad turbantem habet, quia turbans nee ius docere potest, nec factum possessionis antiis quioris. n. 3. Secundo defenditur factum possessionis, etiam contra dominum, qui possessorem turbat, quamdiu , de eius dominio nondum eonstat l. Hoc casu igitur anterim, & donec ius dominii probetur, possessor, utut praedo , facto potior est : de eius enim facultate rei in sistendi constat, ius vero dominii in incerto est; adeo que factum illud liquidum, & notorium , praeteXtu juris nondum probati, eoque incerti, turbari non potest.
504쪽
i n. q. Aliud igitur obtinet, nec possessio illa de-landitur, r. si tertius ante fuit in possessione ' . tunc enim constat, tertium illum potiorem es e facto, quia facultas ejus insistendi rei antiquior est; adeoque in concursu duorum factorum id, quod tempore prius est, desenditur. Hinc jure Romano possessor non defenditur si vi, clam , vel precario ab eo, qui nunc agit, possidet '. a. Si dominus jussuum dominii probat: tune enim constat, facultatem illam rem tenendi lege prohibitam' esse, & possessorem rem alienam teneret; quam proinde et , cujus est, restituere, eoque jus suum cuique tribuere te
netur . Iam enim non de facto, sed de jure quaeritur , ubi is, qui non possidet, potior est. n. 3. His principiis positis constat, nihil iniqui in ea thesi inveniri, quod praedo quoque remediis juris
defendatur: supponimus enim, alterum , qui posse si sorem turbat, nec jus, nee insistendi facultatem hahere. In hoc concursu igitur duarum facultatum , merito praesertur is, qui prior rem detinuit; tempore enim potior est. Haec igitur . prioritas. potius aliquod ius tribuit, etiam iure naturali . Atque hoe est, quod ICti Romani aiunt, possessorem hoc ipse, quod possessor est, plus juris habere, quam ille, qui non possidet . . Neuter ergo jus habet ; sed orta de illo facto controversia plus juris habet possessor, quia nimirum facto prior, eoque potior est . Atque hoe senis possessionem plurima ex iure mutuari , iidem JCti tradunt ρ Etsi enim sola possessio nullum ius
tribuat, nec actiones ordinariae, quae tantum pro iu-xe tuendo dantur, ex possessione dari potuerint , Praetor tamen actiones extraordinarias dedit, per quas Sam. de Cocceii Intri ad Grat. E e posi
505쪽
possessor persequitur non ius , sed facultatem rem corpore te pdi: hactenus enim possessio aliquid ex inare mutuatur , dum per remedi4 juris defenditur .
S. DXCVIII. Subjecttim huius acquisitionis sunt
nomipes, qui animum rei ipsistςndi habent , adeo-qRe voluntate, & intellecto praediti sunt : non ergo. bruta. Sed & furiosi , infantes , &c. incipere nota possunt possidere absque tutoris auctoritate . . Secus igitur in infantia maioribus , quia affectionem hactent, seu intellectum capiendi. f. DXCIX. Objectum possessionis sunt omnes res, ruae eorporaliter apprehendi possunt : frustra igiture possessione quaeritur , si res ipsa in potestatem nostram redigi nequit, uti aer, aqua profluens, mare, &c-ε. DC. Essesius possessionis alii sunt intuitu posisessoris, alii intuitu tertiorum.
. I. Intuitu possessoris effectus insignis est , a 3 ut
possessor ex hoc facto detentionis ius aliquod acquirat , nimirum, facultatem rei insistendi; de quo proinde iure pro lubitu disponere , illudque in alium transferre potest re b uti possessor defendere factum possessionis possit contra omnes, qui possessi nem illam turbant. Haec defenso iure Romano fiebat per INTERDICTA, quae sunt actiones pers hales extraordinariae, quibus persequimur ius, quod ex facto detentionis nobis competit , & quod nobis ab eis, qui nec antiquiorem pisessionem , nec juvpossidendi docent, debetur. n. L. Defenso autem contra extraueos fit BEL-Z LO. Si proinde Rex aliquis, qui vi occup Vit regnum, & in ejus possessione est , bello petitur ab alio rege , qui nec deiectus, nec socius regis eiecti est, nec eius iure, & nomine agit, neque antiqui rem possessionem allegare potest , jure se defendit, quia
506쪽
De Obligatione Personae . ψ3s . quia qua possessor poti r est tempore : bellum igitur pro defendendo facto possessionis justum est, etsi possessor ipse praedo sit.
n. Σ. Contra conciυes defenditur possessio per A
CTIONES POSSESSORIAS , quas JCti Romani
vocant interdicta: quibus agitur vel ad adipiscendam , vel ad retinendam, vel ad recuperandam possessionem. Equidem, occasione huius possessionis de causa , fructibus , accesssionibus, culpa , 'rito quaeri potest: at saepius dictum est, jure naturae singula harecapita propriis actionibus ex contractu , vel quasi contractu , ex delicto , vel quasi delicto vindi cari. ICt; vero Romani ossicio iudicis permisere, ut de his praestationibus quoque judicare possit, eis natura actionis non comprehendantur Φ. Unde interdicta ad actiones arbitrarias reseruntur , o si tamen iudex de iis non pronunciat, adhuc separata actione peti possunt. n. g. Actiones possessoriar etiam ab ipso domino intentari possunt; is enim duplicem instituere actionem , & vel jus rei suae vinὸicare , vel de sendere solam possessionem potest. Priori easu ius rei suae, i. e. titulum docere debet .' posteriori easu autem sufficit si saltem probat, se in possessione suisse ; tunc enim antiquior possessio praesertur. Consultius igitur est domino, set interdicto agere, quam rei vindica
n. q. Alius quoque effectus possessionis a. est, quod omnia commoda possessionis possessorem sequantur; unde sal percipit fructus, bJ jus retentionis habet v ; ς non opus habet actione , sed
507쪽
autus est possessione μ; d) liberatur ab onere probandi '. n. s. II. INTUITU TERΤΙORUM insigniqpossessionis est effectus; illi enim sequuntur praesentem possessionem . Si proinde duo priυati litigant, tertii, ad quos lis illa non pertinet, possessorem rei
pro domino habent; cum eo contrahunt de re ; reditus ei praestant, ei serviunt, &c. Neque enim possessori opponere possunt, tu non es dominus ; quia judicium eorum non est, & exceptio haec est de. jure tertii.
Majorem usum haec res habet inter duas gentes bellum invicem gerentes : hoc enim casu reliquae sentes, quae naturali ratione de hujus, vel illius iure decidere non possunt , possessionem sequi tuto possunt. Hinc omnia cum possessore agi possunt , quae ad rei publicae administrationem pertinent , nec rex ejectus de injuria queri potest : uti infra lib. 7. cap. 3 uberius demonstrabimus. Medii igitur cum possessore rerum commercia habent, foedera cum eo contrahunt , auxilia Reipublicae promissa praulant , legatos eius recipiunt, &e. quae omnia alibi ς plenius examinavimus. At finita possessione omne ius possessoris desinit, & jam vicini noviorem possessionem sequuntur: cujus rei exemplum illustre allegavimus alio loco . . Adeo autem verum est , vicinos possessionem sequi posse, ut si injuria eum possidere asserant , iusta inde belli causa oriatur. f. DCI. Amittitur possessio I. si naturalis facultas rei insistendi desinit ε; tunc enim res non am-
508쪽
De obligatione Personae. 437plius est in potestate nostra naturali : uti ta 1 res Ipsa possessa interit ς; bὶ si furto ablata a vel c) alius vi occupavit φ ; d) si inundatione maris, . vel fluminis, res desinit esse in nostra cust dia /: si lapides naufragio in fluvium demersi sunt '.
Non vero a. desinit naturalis possEssio , quamdiu non certo constat, rem desisse in nostra esse potestate; hine strae eapta manet nostra , donec spes est recuperandi . . Pariter res nostra manet , eis abus clam ingressiis sit; quia non constat , anne dominorς vertenti cessuruq sit
n. I. III. Amittitur possessio, si ANIMUS PODSIDENDI deficit, adeoque s possessor constituit , se nolle possidere nam eo ipso quoque coipore amittimus possessionem, quia non est possessio, quae solo corpore fit . Hinc amittitur possassio sa morte possessoris m b s nolit amplius possidere uti c) in constituto possessorio '. n. 2. III. Amittitur possessio, si de jure alterius
certo constat e tunc enim apparet , possessionem illam iuiuuam esse, adeoque defendi eam non debere. Neque tunc amplius quaestio est de solo facto, sed de jure: adeoque non agitur de possessione mere naturali, & corporali , sed de possessione legitima, ubi praefertur is, cuius ius potius est.
f. DCII. Hi ne jam facilis est decisio quaestionis, an possis fit species iuris in re, adeoque an inte dicta, quae de possessione dantur, sint amones re
509쪽
les ὶ an vero possesso ad ius ad rem referri debeat , adeoque an interdicta sint actiones personales Equidem alii possessiones ad ius in re, alii ad ius ad rem ρ, alii ad utrumque θ, alii ad neutrum reserunt: quam sententiam fovet Parens, & ego olim secutus sum r . Qui posteriorem opinionem desendunt, praemittendam esse, aiunt, divisionem in jus, fastum; ad fastum reserunt possessiones: iuris autem duas species constituunt, in rem , & in pers
Re rite perflanti nullum dubium superesse, plane persuasum mihi habeo, posse oones pertinere ad jus ad
rem , & oriri ex variis causarum figuris: adeoque interdicta esse actiones mere personales, non reales . Idque probatur I. per t. I. g. 3. ff. de interd. ibi: interdicia omnia , licet in rem υideantur concae a , si tamen ipsa sunt personalia. a. Quia quatuor tantum sunt .species iuris in re , dominium , servitus , haereditas, o pignus: possessio ergo eo reserri nequit. 3. In actionibus realibus contendimus , rena nostram esse .s cujus effectus est, ut actor altero negante titulum probare teneatur . At in materia possessonis plane de iure, & de titulo non quaeritur, sed de solo facto possessionis e non igitur hic contendimus, rem nostram esse, sed nos rem vel detinere, vel in potestate nostra corporali eam habuisse. q. Actiones reales dantur non possidentibus contra eos, qui possident: at interdicta etiam dantur contra eos, qui non possident , ut interdicta unde υi ς& aliquando ipsi possessori , ut interdictum retinen
5. Praeter obligationes, quae ex contractu, & de
510쪽
De Obi atione Persos e. 43st victo descendunt, obligamur quoque jure honorario seu Praetorio: ex his, quae edicto perpetuo , vel magistratu fieri praecipiuntur , vel fieri prohibentur v. Diximus autem , interdicta nihil aliud esse , quam edicta Praetoris, quibus aliquid fieri praecipit , vel seri prohibet. Interdicta ergo pertinent ad obliga
Certum 6. est, interdictum recuperandae possessionis , unde vi, esse ex delicto . , adeoque ex obligatione personae. Accedit 7. quod interdicta aliquando dentur de rebus, uuae plane non sunt in commercio hominum, adeoque quae nullius sunt, & in dominium singulorum venire non possunt, nimirum , de reb
