Justitiae naturalis, et romanae novum systema auctore Samuele L.B. De Cocceji ... in quo ... demonstrantur 1. Jura Dei in homines; nec non exponuntur 2. Jura hominum inter se juxta tria juris romani objecta; simulque universum jus romani in artem red

발행: 1762년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Personam convenire , & tunc demum executionemcbntra possessorem impetrare teneatur. Atque ad has actiones in rem scriptas quoque pertinent interdi

Etsi ergo interdicta tantum contra personam dentur, si tamen rem ipsam, eiusque possessionem adipisci, vel recuperare, actoris interest, contra possese forem rei agere potest, ut patiatur adipisci , vel recuperare possessionem . Nemo enim praestare id potest , nisi qui rem tenet. Uat a. quod interdicta non possint referri ad obligationes personae , quia per actiones personales actor intendit adversarium ei dare , vel sacere Oportere , id est eum sibi obligatum esse. Per interdicta aure m . ait, possessionem rei suam esse. At huiusmodi actiones dicuntur in rem d. Resp. In interdieti, non aio, rem , de cuius possessione agitur, meam, id est in meo dominio esse, quo solo casu actiones in rem esse dicuntur , f. I. Insi. afL sed mihi facultatem competere rei insistendi. Quo casu Praetor interdicit, id est vel praecipit

ut alter restituat, &c. vel prohibet ne turbet . Hae autem obligationes sunt personales . . Nam actor intendit, alterum ei dare , vel facere oportere , nimirum , dare facultatem rem tenendi, vel facere ne

ea turbetur.

Obstat 3. obligationem nersonalem tantum ex quatuor causis descendere, nimirum, ex contractu , de licto, O' quasi delitio . Ad neutram autem harum causarum referri potest possessio. Resp. immo praeterea obligistio quoque oritur ex aliis variis causarum figuris.

512쪽

De Obligatione Personae. 44 I

obstat 4. iniquum maxime videri, praedonem deissendi in possessione. Resp. non detenditur qua praedo , de titulo enim nondum constat , nec de eo quaeritur sed tanquam possessor, qui ait , facultatem suam rem tenendi, ab alio , qui nec ius probavit in re, nec ante rem detinuit , turbari , vel detineri. Hoc igitur casu, ubi de solo fasto quaestio est, etenim an praedo sit, an non , cum domino, non cum turbante, qui aeque praedo est , disceptari debet , ius aliquod actori ex εacto detentionis quaesitum est, quod ei ab alio, qui ante non possedit, auferri nequite hactenus enim verum est, quod plus iuris habeat is, qui possidet, quam is, qui non possidet a Certum ergo est, possessonem non esse speciem juris in re, sed eam ad jus ad rem pertinere; indeque interdicta , seu alitiones extraordinarias, quae inde daa. tur, non esse actiones reales, sed personales.

De Obligatione, quae ex necessitate oritur.

f. DCUI. ALIQUANDO obligatio ex sta ne

cessitate legis oritur, ut in suo, & necessario bae e- de I. Hic enim repudiare haereditatem non populi, sed invitus eam adire tenebatur, etsi nullum lucruna ex ea habiturus fuisset. Haec igitur obligatio neque

est ex contractu, vel quasi, neque delicto, vel quasi ; sed itidem proprio quodam jure oritur ex variis causarum figuris.

513쪽

LIBER SEXTUS.

Naturali ratione cuique hominum quaesitorum

CONTRA CONCIVES.

Ubi da Origina SUMME POTESTATIS ,.υμμμη

Juribus agitur.

quae natura quae

sunt tum Deo , quae eis ab aliis hominibus tribui necessario debent. ζ

f. DCVIII. Quid

si homines refragentur voluntati divinae , & nolint jura cuique a natura concessa tribuere Resp. hoc casu e x medii necessitate sequitur, eos, etiam invitos, ad id adigi posse ; frustra enim jura a Creatore concessa essent, si creatura impune illa turbare,

nec turbantes coercere possit . .

514쪽

Dὸ Obligatἰone personae. quis siti vindex illius iuris & cui competat itis eων-cendi nocentesὶ Equidem ratio naturalis dictat , solum Deum esse vindicem violati iuris, tum quia is iura illa concessit, adeoque ei fit iniuria i tum quia extra Deum nemo est, qui ius in homines. habeat. At cum experientia testetur , Creatorem non immediate imperium suum exercere in homines , examinandum est, cuinam vices fuas inter homines commiserit ὶ adeoque, cui hominiam facultatem coercendi eos, qui iura natura υiolant, concesserit Zq. DCX. Illi , qui existentiam juris naturalis negant vindicem talis dari . sta

s Iuris non

tuunt; sed imperia, & iudicia pactis demum hominum orta esse , contendunt. Alii , qui jus haturae admittunt, toti humano generi exsequutionem illius a Creatore delegatam esse , existimant . Alis unpmquemque privatum sui, & alieni iuris esse vindicem, asserunt, & eum semper esse Iuperiorem laedente,

At neutri harum sententiatum aάstipulamur sed verius est, cuique patrifamilias imperium in membra suae familiae a Creatore concessum esse; has autem demum familias, constitutis civitatibus , imperium vel omnibus, vel pluribus , vel uni contuli Lie. De quo nunc plenius agemus. g. DCXI. Primo igitur probabimus , naturali ratione patribusfamilias imperium in familiam concessum esse: familiis vero auctis civitates constitutas, atque in illas imperium esse collatum . s Via, cap. I. JSecundo, agemus de imperio ex delatione populi quaesito, ejusque juribus , ae desinendi modis : &speciatim de successione in his regnis . Vid. cap. 2. Tertio, exponemus naturam regnorum bello quaesitorum . Vid. cap. 3. Guarto, delineabimus processum na turalem incausis privatorum. rid. cap. q. )

515쪽

, 444 Dqs Promm. XII. Lib. VI. Cap. I. CAPUT I.

De Imperio patribus familias in membra familiae uaturali Iure competente ; ubi de origine

Civitatum.

g. DCII. 'T ATURALI iure cuique patri fa-

I milias imperium in membra suae fa miliae concessum est e, ex ipsa natura familiae apparret. Familias enim , id est societates domesticas a natura esse, easque per iustas nuptias constitui , supra demonstravimus Vid. f. I I. Probavimus quinque, patremfamilias esse caput familiae, & dominum suae domus, in quam uxor transit ex consensu , &liberi accedunt per generationem . Vid. f. I 7. n. I. Hinc necessario sequitur , patremfamilias tamquam caput suae familiae, & dominum suae domus, legem dicere posse domui, & illis, qui in domo illa habitant: adeoque imprrium in membra familiae tum ex consensu , tum ex generatione , ei

competere.

Sane, si membra familiae aequalia, & omnes personae familiam constituentes in pari conditione essent, pater in propria domo nihil invitis membris familiae agere posset , quia in societate melior est conditio prohibenti se immo si maritus castigaret uxorem, vel liberos, his jus belli competeret in mari- . tum , & patrem ; quae omnia sanae rationi repu-πnt . .

n. a. Provocamus ad consensum omnium gentium. Omnes in eo conveniunt, membra familiae esse in potestate patrisfamilias. Hinc ULPIANUS se miliam describit , quod sit plures personae UNIUS

POTESTATI NATURA, vel iure subjectae

516쪽

n. 3. Haec potestas ante constitutaς civitates, i. e. antequam familiae suum ius in civitates contulerunt, plenissimum imperium, adeoque & iudicia capitalia comprehendebat.

HOMERUS - antiquissimum hominum statum describens, ait. Daut coniugibus ius Quisque suis, sobolique, &c. EURIPIDES c eundem statum ita proponit, Dat liberis jura, Nati que , tixorique. ARISTOTELES 4 ita argumentatur : si oc&pes etiam necessitatem regiminis , O imperii , saltem

domi suae agnoscunt, quanto minus alii negabunt. Et PLATO quoque ait, g υναςειαν απουρικην apud Cyclopes fuisse rudimentum regni.

EUSTACHIUS sententiam Aristotelis dic explicat e Cyclopes non habebant leges, aut constitutam legibus civitatem , sed dispersis familiis agebant , in quibus arbitria patrisfamilias pro legibus eram, sive quisque domi sua rex erat. n. q. Ex historia sacra quoque apparet , Adamo, primo hominum , imperium in familiam concessum suisse: Deus enim Hevam allocutus declaravit, maritum ei dominaturum I; & Cain metuebat vindictam hominum ; at praeter Adamum , ejusque familiam , alii homines non existebant . Huius imperii familiaris celebre exemplum exstat in historia Iudae: hie enim , cum nurus stupri accusaretur, sententiam pronunciavit, ut igne combureretur; certissimo indicio, Iudam tamquam caput suae

517쪽

suae famibae, poenas capitales in membra semiliae statuere potui sie. Sane, primos Iudaeorum auctores , quos Patriarchas vocant, summam potestatem habuisse , vel ex eo apparet, quod bella gesserint . Abrahamus enim fratrem a vicinis regibus captum armis liberavit; &filii Iaeob, ob stuprum sorori illatum, poenam sumsere a tota Hemoritarum gente.

Uestigia hujus imperii adhuc extant apud plures gentes, ubi, etiam post institutas civitates , jus vitae, & necis, patribusfamilias relictum suit ; quod proinde non eli jus novum .' sed id , quod antea patresfamilias habuerunt, eis reservatum est . Sussicere enim primis reipublicae auctoribus ad tranquillitatem civitatis videbatur, iniurias, quas familiae sibi inci-cem inferebant, civitatis arbitrio submittere ; neque eis ad statum publicum pertinere videbatur, quid in cuiusque familia statueretur. n. 3. Neque metuendus est domestici huius iudieii abusus: satis enim provida prospexit natura per

unionem carnis, quae cum uxore contrahitur, & perquam natura parentibus erga bberos ingenuit. Haec naturae vi*cula tutos reddunt & uxores& liberos, ab injuriis maritorum , & parentum . Sane, Ninor longe metus est a marito , qui pariter & magis abuti iudicio potest . Cum T. Atrius filium deprehensum in parricidio exsilio damnasset ,

SENECA addit: nemo dubitabar, quin merito reus damnatus esset, quem pater damnasse potuisset qui Odi se non poterat. . n. 6. Certissimum igitur est, patremfamilias esse audicem naturalem suae familiae, qui legem familiae dare, lites in familia ortas decidere , erimina punires J Vid. Grot L. t. c. s. S . Dion, Sic. L

518쪽

xe , ac iura familiae contra injuriam aliorum defen- ciere potest, & debet. n. 7. Patre familias mortuo , quotquot capita ei subjecta suere, singula familias habere inceperunt, ct singuli patrumfamilias nomen subierunt Aultis igitur hoc modo familiis , cum una domo capi tot familiae non potuerint, in alias domus, tamquam in colonias exierunt atque ex his pluribus domibus, quae ex eadem domo , & gente prodierunt , quaedam constituebatur societas , quae pagus

Vocatur M.

Secutis connubiis, & assinitatibus contractis , plures orti sunt pagi, inter quos cum memoria cognationis pene deleta esset, facile lites oriri potuerunt, unde helia secuta. Bellum gerentes vicinorum auxi lia implorabant & hae gentes sociae , incursiones hostium metuentes, communem coetum constituebant, unde civitates ortae sunt n.

u. 8. Atque hanc originem civitatum , & regnorum , totidem verbis refert ARISTOTELES postquam enim patresfamilias capita, & rectores suae domus constitu it, ita pergit: quae ex pluribus domibus eoni lituitur societas prima utilitatis gratia non quotidianae, PAGUS est: maxime vero secundum naturam videtur pagus propagatio quaedam use domus . eorum , quos dicimus coalitos, o natos esse natorum .... Quae aurem ex pluribus pagis conscitur focietas CΙ-VITAS U . Atque hoc sensu civitatem a natura esse, statuit p. Eodem recidit sententia CICERONIS : nam hie quoque primam societatem inter membra familiae, id est in una domo coni lituit q ; &tunc R d- L. tyr. D. de ver, sit n. Arist. Polit. L.

519쪽

4 8 mss. Proclem. XII. L ib. VI. p. L.

tunc audito sequuntur fratrum conjunctiones, pose eon-- sobrinorum, subri rumq8se; qui cum una iam o iam capi non posint, in alias domos , tamquam in colonias exeunte sequuntur connubia , m affinitates . ex quibus etiam plures propinqui quae oropagatio , o

boues, origo est RERUMPUBLICARUΜ.

n. q. Ex his iam facile constat ratio, cur in rebus publicis sola familiarum capita , non Vero membra lingularum familiarum , ad comitia vocentur rso a enim capita ius imperii habuerunt , & in civitatem coeuntes se, suaque , arbitrio communi reliquorum capitum subjecer t.

g. DCXIII. CIUITAS igitur est coetus pluri

mum familiarum iuris tuendi causa congregatus r. Hinc differt a coetu latronum . Etsi enim hi Iatrones unum corpus constituant, sor namque regimidinis habeant, non tamen civitatem constituunt, ade

que jura justi populi non habent ε. Unde nec summa potestas eis tribuitur, quia non iuris tuendi causa in unum coetum coluerunt, sed potius animo jura aliorum destruendi . Hinc I. quidquid agunt injuria agunt; a. jura belli cum ipsis non obtinent, quia iusti hostes non sunt adeoque g. capti a piratis , & latronibus non fiunt servi π; nec Φ. I versi postliminio opus habent 7. Hinc nec 3. lega, tos mittunt : nec f. apud Romanos triumphus decernebatur duci, qui eos vicisset : & si 7. latrones quaedam capiunt, eorum domini non fiunt ian. a. Effectus hujus differentiae insignis hic est .

520쪽

De Defensone Iurium per Iudicia . 44st

ut eivitas non desinat esse justus populus, etii iniuria quid agat , & actum illurn armis defandat squia finis tamen civitatis idem semper manet, populus iuris in genere tuendi causa est congregatus, atque hinc omnia iura belli etiam cum hoc populo injuria agente obtinent d. . - E contrario coetus latronum non incipit esse eivitas, etsi latrones actus tu ilitiae exerceant inter se, quia finis generalis cessat ε; nisi finem suum , pro miscue praedandi, mutent: nam coetum latronum justam civitatem fieri posse , ex quo latrones illέ eo animo congregantur juris tuendi causa , extra omne dubium est. iCertum ergo est , civitates , coetum illum iuris tuendi causa congregatum, id est, imperium , prout inter gentes est constitutum, ex pacto hominum o

tum esse.

At negari nequit, ius imperii, quod in civitatem collatum est, a Deo esse ius enim illud eonsistit in tuendo jure singulorum; quod ossicium patribus

familias. a Creatore conisum, ab his autem in eivitates; earumque rectores, translatum est. Hinc jam apparet ratio, eur judicia diυina ordi. natio vocentur f; nimirum, non ratione formae, ut

pote quae ex facto, & dispositione hominum statuta .st, sed intuitu sinis e quia finis iudiciorum est , ut jura singulis ex voluntate divina quaesita tuta sint. Hioe a est, quod nomen Regium apud gentes pro Deo, cultum fuerit j : bin quod reverentia iis debeatur, etsi impii ni, e) quod inviolabiles sint q, etiam in alieno territorio d) quod Sam de Cocceii Inlr.ad Grol. Ff ju-

SEARCH

MENU NAVIGATION