Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

114 Vetus Latium profanum

ut saltem ex singulis Latinorum populis binis Senatoribus ius Civitatis daretur. Porro leges, quas tulerunt M. Iunius Silianus, de L. No banus Flaccus Consules, atque L. Drusus, de C. Gracchus hujus rei testimonium perhibent: ii enim vel edicentes Latinos certis conditionibus Cives Romanos fieri posse,ut supra dictum est, vel prohibentes

Latinae gentis milites virgis caedi, palam secerunt eorum gentem antea in Civitatem haud cooptatam, quum Porcia Lex, quae Cives virgis verberari vetabat, promulgata tunc esset, testimonio Plutarchi in Gracchis. Hinc C. Claudio, & T. Sempronio Coss. Legatis sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes advenerant, querentibus magnam multitudinem Civium suorum Romam migrasse, ut inter Romanos Cives censerentur, S. C. statutum esse serunt, ut insulleo Praetor eos conquireret, & omnes in suas patrias redire compelleret, neque inter Romanos Cives censeri sneret, idque

factum scimus, quod Junia, & Norbana lege, de qua jam verba secimus Latini abuterentur, quod&M. Iunio, dc A. Manlio Coss., Scitidem C. Popilio Laenate, ει P. Alio Ligure Cosia, quum L. Post-humius Censor esset, factum esse testatur Livius lib. q9. 3O. N 3 a. Hanc rem aegre ferentes Latini quos Civitatis Romanae desideri unia tenebat, putantes edicta Consulum ignominiosia, ut ait Cicero in Oratione pro Sextio, M. Fulvium Consulem, quem ex Latio oriundum produnt, rogarunt, ut legem de Civitate Latinis danda ferret, at quum is indignante Senatu legem tulisset, in Provinciam missus est, ut ita lex careret estectu, testimonio Appiani lib. I. Bellor. Civil , Valerii Maximi lib. s.cap. s. . Dein C. Gracchus Tribunus plebis, qui ad Reipublicae Romanae munera Latinos advocabat, quassi Senatusconsanguineis honeste repugnare haud posset, aliam tulit legem, quaedictum Fulvii probavit, & statuit sociis Latini nominis aequale jussuffragii cum Romanis Civibus esse ex eodem Appiano lib. I., & Plutarcho in Gracchis. Verum Senatu adversante, Consules edixere, ne quis eorum, quibus suffragii jus esset in Urbe, olfrvaretur, neque proprius Urbem quinque millia passuum esset, quod habes ex Appiano loco mox relato; unde conjicitur Latinos suffragii jure caruisse, quin id Civitate, ut patet ex sequenti lege, quam tulit C. Servilius Glaucio, qua flatuit, ut si quis Latinus Senatorem Romanum accusandor

122쪽

Liber I. Caput X. os

sando, condemnasset, is Civis Romanus esset ex Asconio in Oratione pro Scauro, & Cicerone in Oratione pro Balbo . Id ipsum comprobat odium Senatorum in Fulvium, & Gracchum Legis auctores, quos tumultuario impetu trucidatos hac de causa ferunt, si credimus Appiano, & Plutarcho ubi supra ; Se facinus Latinorum, Sc Italorum omnium, qui Livium Drusum Tribunum plebis, qui ut populo sublandiretur legem de Civitate danda Latinis, Italisque, ut promiserat, non promulgaverat, dum in deambulatorio domi suae jus diceret , mactarunt, ut narrant Plutarchus in Catone Uticensi, & Valsetius Maximus lib.σ.cap. 7. . Ejus rei causa bellum Italicum, seu sociale indictum est, & quum acceptis aliquot cladibus Etrusci, Umbri, SLatini omnes desectionem spectarent, L.Iulius Caesar, qui tum Consul cum P. Rutilio erat, legem tulit, ut qui populi ad eam diem in fide mansissent, Cives Romani essent. Hujus legis imperio reserunt Latinos, Etruscos quoque de Umbros, qui tum milites Italis non dederant , Civitatem adeptos, quod ex Servio Sulpicio in libro de Dotibus, & Neratio in libro de Nuptiis se hausisse ait Aulus Cellius Noct. Attica r. lib. I. cap. ., & produnt Appianus lib. I. de Beli. Civit. , Cicero pro Balbo, Tacitus lib. I I. Annal. Ex his constat usque ad annum V.C.DCLX. vel juxta aliorum computationem 663. Latinos sine Civitatis jure vixisse. Dein Sulla hellis civilibus saevientibus id jus Civitatis pluribus qui Cinnam , Carbonem, Marium, Scipionem, Norbanum, & alios adversae factionis duces, aut consilio, aut pecunia, vel copiis iuviilent, ademit, quinimmo legem tulit, ut municipia universa sine jure Civitatis in posterum essent, quo fit Praenesten, Setiam, Albam, Tibur, Norbam, & alias Latii Urbes, quae cum Mario foedus inierant, jus Civitatis quamdiu Sullana arma valuerunt, amisisse. At Sulla dictaturam deponente, singulae Coloniae jus pristinum recuperarunt, ut videre est apud Ciceronem in Oratione pro Domo sua, Eutropium

lib. 3. cap. I. , Rosinum Antiquit.Roman.lib. 8 .cap. 1., Scalios. Hoc igitur pacto quum Italia, Latiumque universam multis laboribus, multoque sanguine Civitatem Romanam meruisset, Ec interceptam recuperasset, tantam ferunt peregrinorum copiam in Urbem se con- tul iste , ut nova lege Latinorum, Italorumque libido esset coercenda. P a Itaque Disit Cooste

123쪽

116 Vetus Latium Profanum

Itaque L. Aurelio Cotta, & L. Manlio Torquato Coss., C. Papius Tribunus plebis edixit, ut peregrini Urbe Roma expellerentur, de socii Latini nominis in suas Civitates redirent, iudiciumque Civitatibus sociis constitueretur repetundi ejus causa, qui in Civitatis Romanae censum irrepsisset ex Cicerone pro Balbo, Valerio Maximo lib. 3. cap. q. , Sigonio, Se Rosino superius laudatis . Hinc suspicamur eo tempore legem Juliam, qua data est Latinis Civitas , fuisse contemptam , idcirco Claudium Imperatorem indulsisse narrant, ut Latini jure Civitatis Romanae sicuti Quirites g uderent, si fides praestanda est Suetonio in Claudio, dc Beroaldo ejus Commentatori, unde facile intelliges quo tempore matrimonia inter Latinos, & Romanos juste, vel minus rite contracta sint. Compertum quoque est Latinos priscos magna humanitate seria vos accepisse , quod communem cum jis vitam agerent; itaque apud eos , & antiquos Romanos, servi, qui peccaverant cogebantur plaustri lignum , quod Temonem sustentat, circa viciniam deferre ex Plutarcho in C. Marcio Coriolano: immo servum furti, vel alicujus sceleris convictum, imperabant noxae dedi, ac eum duplex lignum quod currui subjicere consueverant attollere,'viciniam obire, ut in posterum eum furciferum , ac ignominiae nota affectum dicerent , & ab eo caverent ex eodem Plutarcho Problem. cap. 7o. Datam dein produnt edicto Dominis potestatem servos mactandi, quam legem Latinos servalli scimus, donec Hadrianus servos a Dominis occi

di vetuit, eosque , si digni essent, jussit per Iudices damnari, teste . Spartiano in Hadriano ; quamobrem quaestum legimus apud Caium

I. C. Institutionum lib. I. de jur. personar. , an ea lex Dominis, fustibus, verberibusque servos caedere prohiberet, & an dum forte servus pro culpae modo caederetur, mortuus esset, Dominus homicidii reus diceretur ; ea autem fuit Cati sententia , ut Dominus homicida non ellet, nisi dolo malo id fecisset, vel ultra meritum criminis verberasset. Haec satis sit retulisse, nam caeteras leges, quae Latinis, Romanisque eommunes fuerunt, consulto omittimus, quum notissimae sint;

referre tamen mihi cordi est facinus Lucii Posthumii, quem dedecoris causa nomino, ni constet hunc in Magistratu privatam injuriam

124쪽

Liber I. Caput X. II

vindieasse, & privatam iracundiam auctoritate publica cohonestasse ;is enim ad agrum publicum, a privato terminandum in Campaniam ire ex S.C. jussus Consul enim cum M. Popilio Laenate tunc erat , iratus Pramestinis, quod quum eo privatus sacrificii in Templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice, neque privatim factum esset, prius quam ab Roma proficisceretur literas Praenesten misit, ut sibi Magistratus obviam exiret, locum publice pararet ubi diverteretur,jumentaque inde praulo essent. Cum autem Praenestini modesto silentio imperata Consulis fecissent, hinc factum est in posterum Magistratum Romanum in Colonias, de Oppida Latina proficiscentem, graviora in dies imperitasse, ut ex Livio decad. 3. lib. 2. habes, id quod rite peragere haud poterat; enimvero vetusta lege indictum Romanis Magistratibus erat, ut libertatem, sociis conservarent; hanc legem C. Iulius Caesar cum primum Consul esset, probavit, jussitque plecti eos, qui sine S.C. quidquam a Latinis , sociisque praeter foenum, de quatuor lectos, ac ligna accepissent, quod legitur in l.Julia de repetundis oc apud Rosii num Antiquit. Roman. lib. 8. cap. 3 o. ad finem. Refraenavit equidem Caesar hoc edicto Consulum, Praetorum , Proconsulumque libidinem, qui contra priscum morem Colonias, & socias gentes oneri, ac sumptui exponere consueverant. Creterum quum Magistratus in Coloniam, aut Municipium proficisceretur, mulis, tabernaculis omnique alio militari instrumento ornabatur, ne quid tale sociis imperaret, divertebat enim

pri Vatim apud hospites, neque Magistratum Coloniae sibi obviam ire

cogebat, Legatis tantummodo, qui repente aliquo mittebantur, permissum erat singula jumenta per Oppida, iter qua faciendum erat, imperare , neque aliam exigebant impensam ex eodem Livio loco jam relato. Has itaque leges quum Posthumius ob privatum odium in , Praenestinos subvertillet, meruit in Romanis fastis nota ignominiae assici ; quae dicta esse velim, ut libertatem Latinis sociis, legibus datam , & infamiam, qua Romani notabant eos, qui privatam iracundiam auctoritate publica cohonestassent, intellisas.

CAPUT

125쪽

I 18

Vetus Latium Profanum

CAPUT XL

De Ritibus Latinorum in Nuptiis. SAxii dictum est de legibus Latinorum, nunc Ritus eorum ,

quorum plures hodieque etiam servari comperimus, exponemus exordientes a nuptialibus, ut eos a Latinis in Romanos derivasse constet. Ferunt in Latio nupturas Virgines

pilas cum pupis, de strophiolis Veneri dicat te, & Iaribus suspendisse, ita putantes selix, faustumque fieri matrimonium. Strophium autem erat fascia brevis, quae virginalem tumorem papillarum cohibebat, strophiola vero corollar, id est coronae tenuiores. Pupae erant sigillaria, seu imagunculae quaedam, Sc pilae viriles, Semuliebres eiugies laneae, quas etiam manias vocabant, ut legimus apud Nonium Marcellum de Propriet. sermonis verbo Strubium , Plinium lib.χ I. cap. 2., Porphyrium ad Horatium Sermonum lib. I. Satyra 2., Festum lib. I q.verb. Pιlae. Haec autem prima vota Diis facta pro faustis nuptiis dicebantur, inde in Templo Bonae Deae, quam Fauni antiquissimi Latii Regis sororem, & uxorem putabant, Se Bovillis non longe ab Albano monte solemni ritu colebant, similes imagines suspendebant ; quippe hujus rei causa Templum laudatum ex toto undique Latio virgines nupturae frequentabant, & per illud viris exesu sis nudae discurrebant, dein se ornabant, & post nuptias in eadem aede iterum vota solvebant, cujus rei testis est Ovidius lib. 3.de Arte Amandi, qui sic canitriatiae male crinita est, custodem in limine ponat, Orneturque Tonaesemper in ede Deae. quibus M alludit sequens priscus Lapis apud Bovillas effossus Ac reIatus a Ligorio in MSS. Otthobonianis lib. de Familiis Romanis, S a Tomasino de Donariis cap. I 3.

BONAE

126쪽

Liber I. Caput XI.

UOTO SUSCEPTO MERITO LIBENS TERRENTIA TALLAR SI A FECIT

Quo facto ibant ad Templum Fauni in agro Laurenti positum, quem Panem, Sc Martem Silvanum domesticum credebant, de ibide Fauni oracula consulebant: ab hoc transibant ad aedem Pilumni in agro Ardeati sitam , de qua aede plura produnt Virgilius lib. I o. , bc Servius ad lib.s. AEneidos, ut videre est apud eundem Tomasinum

loco mox relato.

Quare habes Latinas virgines haec peregisse, ut suturi coniuges bona vellent, ac bene, Sc seliciter coniungerentur, idque factum fortasse est, quod Bona Dea uxor Fauni ob meritum, & castimoniam a viro suo consecrata foret, & ne Faunus, quem eundem ac Silvanum dicebant sequutis nuptiis in domum irreperet, opinio quippe Latinorum erat, eum Vexare pueros, idcirco quum natus puer esset, ad fores aedium tres viros, qui pervigiles domum circumirent, advocabant, quorum primus limen securi, alter pilo feriebat, tertius vero scopis everrebat ex Divo Augustino de Civit. Dei lib.ff. cap. γ., Alexandro Gemal. lib. 2. cap. 23. , de ut Pilumnum, in cujus Templa etiam Picumnus colebatur, invoc rent, ut proles nascitura his praesidibus Diis vitalis foret, ut memoriae produnt Varro lib. I. de Vita Popul. RO- man. , Nonius Marcellus de Doctorum indagin. , qui scribunt hos praesides auspiciis conjugalibus esse designatos, Ze alii apud Alexandrum loco adducto, & lib. 6. cap. 26., Tiraquellum ejus Commentatorem , S Vossium de Idololatria lib. I. cap. . Caeterum caeremonias, quae nuptias praeibant, Virgilius lib. 4. AEneidos de Didone loquens paulo post principium his carminibus exponit: Principio delubra adeunt, pacemque per ar sExquirunt, maniant lectas de more bidentes

Iegifer Cereri, Pb boque,patrique Daeo Iunoni

127쪽

12o Vctus Latium Profanum

lunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae Ipsa tenens dextra pateram pulcberrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit Aut ante ora Deum pingues spatiatur ad aras, Instauratque diem isonis, pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta .le lib. I. AEneidos de eadem Didone verba faciens, haec habet: Huic coniux Sicbeus erat ditissimus agri

Phaenicum, em magno miserae dilectus amore

Ctii pater intactam dederat, primisque iugarat

Ominibus. Hinc scimus nuptias captatis primum auguriis fuisse contractas, quin dc uni ex duobus auspicibus, qui praesentes erant datum coram testibus, de cognatis universis , statim captatis auspiciis, dotem pronunciare, &Iovem, superosque cunctos pro nuptiarum perennitate,& felicitate invocare, ut ibidem notat Servius, quod & refert Valerius MaXimus lib. 2. cap. I. de Matrimon. . Id autem in AEde sacra factum testatur Cicero de Divinat. lib. r. Comperimus etiam ritus servatos

in nuptiis Regiis, ab aliis fuisse difformes; nam si contigii et Dominam Urbis nubere, sacra primum fiebant Numinibus, quae Urbi pra erant, quasi nuptiae pro utilitate Reipublicae ferent, dein Iunoni juxta laudatos Virgilii versus, quos Servius ibidem ita interpretatur ;alii vero primum Cereri, ut eam placarent, & quam nuptias eXecrari putabant, propter filiae raptum , Apollini dein, qui cxpers uxoris dicebatur, Iunoni demum nuptiarum praesidi sacrificabant, ut identi Grammaticus ad Virgilium in carminibus supra adductis explicat ;quum Vero conjunctio fieret, porcum immolabant, quod ab Etruscis Latinos habuisse constat ex Varrone de Re Rustic. lib. 2. cap. q.; porcum autem sacrem esse oportebat, id cst purum a partu, Fc qui vel statim lapsis duobus mensibus a mamma depulsus, vel per decem dies lactens esset, si credimus Festo de verbor. fgni sic. lib. I 7., Varroni

de Re Rustic. lib. 2. cap. I.& cap.q.

Sacrificio peracto sponsi jugum subibant, & Iunonem Iugalem invocabant, ut conjicitur ex eodem Virgilio dicto lib. . Eiaeid. ubi Servius eum ritum Latinis priscis attribuit, aitque jugum a Sacer dotibus

128쪽

Liber I. Caput XI. I 2I

dotibus impositum suisse iis, qui conjungebantur, quinimmo Alexander Geniat. lib. 2. cap. s. hunc singularem Latinorum morem fuisse commemorat; erat enim jugum indicium evidens societatis, aequissimi juris, de concordium animorum, nexusque vitae in aeternunticommunicandae. His itaque praemissis Ceremoniis, expectato signo surgentis vesperis, sponsai3i ad maritum deducebant, ex Varrone

lib. 3. de Lingua Latina, Se notant Festus lib. I q. , Plutarchus Pro . blem, cap. 63.; Ordo vero, quem servabant hic fertur: praeibant ii, qui gestabant cumerum, vas scilicet vimineum , vel fictile, ita a similitudine cumerarum, quibus plebei homines frumenta condebant , dichim, in quo nubentis utensilia erant testimonio Festi verbo merum, & Varronis lib. s. de Ling. Latina : sequebantur mulieres colum comptam, fusumque cum stamine gerentes; erat enim id indicium Lanificii ex Plinio lib. 8. cap. 48. , Alexandro Geniat. lib.q. cap. 8.; post eos incedebant cognati, de amici, id sponsus, dein tres pueri praetextati, quos patrimos, matrimosque appellabant, quorum unus facem accensam praeferebat, caeteri nubentem ducebant, ut auctor est idem Festus lib.6.& lib. I , Sc notat etiam Varro de Vita Populi Romani lib. 2. .. Hanc facem ex spina alba fuisse constat ex j isdem Varrone, & Festo, quod eam auspicatissimam, & malas noxas

averruncare crederent, ut canit Ovidius apud Dacerium commentatorem Festi verb Patrimi.

. Sic fatus tirgam , quae tristes pellere posset

Afribus noxas, bee erat alba , dedit. de infra:

Vietaque Lanalis de spina sumitur alba .& tradit Plinius lib. I G. cap. I 8., quamvis plures patrimos ex pinu alba hanc facem praetulisse autum nt, ea tamen face produnt consuevisse rogum novae nuptae, quae nuptialibus diebus occubuisset, accendi & eamdem rapi per communes amicos , si credimus Festo lib. I 6.: Rapi solet fax, qua praelucente nota nupta deductae . est, ab utrisque amicis, ne aut uxor eam sub lecto viri ea nocte ponat, aut vir in sepulchro comburendam curet, quo utroque , mors propinqua alterius, verius captari putatur: haec Festus; verumtamen servius, quem reserunt Dacerius, & Scaliger Festi commentatores et

129쪽

I2.2. Vetus Latium Profanum

Facei, inquit, quae flent praeire nubentes puellas, come ane facer, que quas diutissima luceant , quas rapiunt tanquam vitae praesita, namque bis, potiti diutius feruntur mixisse , unde habes fa

cem corneam, & spineam potuisse adhiberi, N causam, cur ea fax raperetur difformem ab ea, quam Festus exponit. Et quum nova nupta ad domum mariti iret, mariti affines spargebant pueris, de plebi nuces ex Festo lib. I 2., & Paulo eius mutilatore. Causam hujus rei assignat Festus his verbis: Nueeffagitantur nuptis , Ur jaciuntur pueris, ut nomae nuptae intranti domuntis noti mariti secundum flat auspicium: veruntamen Plinius lib. I . eap. 12. id factum ait, quod nuces religiosae essent causa tot nodis, totque vinculis foetum muniendi a natura arbori insita . Persius autem Satyra I. putat id indicasse, maritum per nuptias puerilia reliquisse,

en ejus carmina r

pexi,'nucibus facimus quacumque relictis Cum sapimus patruos. At Servius ad illud Ecloga 8.

tibi ducitur uxor Sparge marite nuces scribit maritum ipsum spargere consuevisse nuces, & hoc institutum a Graecis, qui Latium incoluerunt manasse, quod commentatores Festi, praesertim Dacerius comprobant. Caeterum mihi constat ex Ferentino Lapide in via Latina effosse, adeo solemnem eum ritu Latinis fuisse, ut testatores nuptis, quae pauperes essent, pietatis ergo nuces testamento legarent; haec enim est inscriptio laudati Lapidis, quam rςsert commentator Festi verbo Nuces post commentum Sca

130쪽

A. QUINTILIO A. F. PAL. PRISCO HIC EX S. C. FUNDOS CEPONIANUM ET ROIANUM, ET MAMIANUM ET PRATUM EX OSCO AB R. PREDEM P. EX QUORUM REDITU QUOT ANNIS VI. IDUS MAIIDIE NATAL SUO PERPET DARENTUR PRAESEN Τ. MUNICIPIBUS ET INCOL. ET MULIERIB. NUPTCRVS TVL. P. I. MULS. HEMINET POST NUCUM SPARSIONMOD. XXX

Quare habes ex hoc Lapide Quintilium reliquisse Ferentini municipibus , incolis, de mulieribus nuptis quotannis die quo is natus erat , crustulum pultis unum, erat enim crustulum genus dulciarii, ut ait Porphyrion ad Horatium lib. I. epistolar. , propterea testator addidit crustulum pultis, id est crustulam ex farina, & aqua, ovis, melle, vel caseo constantem ex Plinio lib. 18. cap. 8., nam, id cibi antiquissimi genus, crustulam pultis antiqui vocabant, quod ut corium exureretur , necnon Heminam mulsi, dimidium scilicet sextarii potionis ex melle, dc vino, & pro nucum sparsione modios triginta nucum, lapis enim mendose post loco pro exhibet, idcirco, ut haec fierent perpetuo Fundos, N pratum ex Osco, id est in Ostorum agro situm a Populo Romano reὸemptum, de redditus assignavit: nisi dicas pratum ex

Osco situm fuisse in agro Vejenti, vel ut produnt Geographi in agro Aurelio qui Uejentium fuit non longe a Maesia silva, quem agrum liabebant Augures publici populi Romani testimonio ejusdem Festilib. I 3. Verb. Osum, & ejus interpretum , quae lectio lapidi magis

congruit.

Hoc ordine usque ad limen domus mariti adveniebant, ibi so

litum erat aqua novam nuptam conspergere, ut ea casta , purave ad virum veniret, & aquam, atque ignem cum viro communicaret,

SEARCH

MENU NAVIGATION