Ioannis Bodini... Methodus ad facilem historiarum cognitionem

발행: 1627년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dieiorum communione maxime omnium mores ac Reipublicae status intelligitur. etenim qui in litibus versantur , ut loquitur Arcadius,

Omnia mala norunt nec mala duntaxat, sed

etiam bona, sine quibus illa consistere aut per eipi nullo modo possint. bonorum autem δι lmalorum finibus omnis humana prudenti ii continetur. ex quo intelligitur deterrimum es- 4

se genus illud historicorum, qui sine usu re- lxum, sine bonarum literarum scientia mani- l bus illotis ad scribendam historiam accedunt. atque hoc praecipuum est in historieorum de Jectu argumentum. sed quoniam dissicile est admodum omni perturbatione carere Pquod an eo historico quem quaerimus necesse duco cavendum inprimis erit,ne scriptori de se suisseque civibus & amicis quae laudabilia sunt, aud de hostibus turpia scribenti facile assentiamur cotra vero minime dubia fides est eorum, quet de hostibus laudabiliter & gloriose gesta con fitemur, in reliquis domestica vel Eostium iudicia nolo: sed ut in arbitris tertium aliquem, qui ab omni perturbatione liber sit. Ita'; Dionysium Halicarnasseum qui nullos in Rep ivlic. magistratus adeptus est de Romanis multo verius ac melius scripfisse constat,quam FVbium , sallustium aut Catonem, qui in sua R public. opibus & honoribus floruerunt. nam Polybius homo Graecus saepe mendacii coax' Suit Fabium &Philinum : quod alter Roma l

72쪽

mis alter Carthaginensis de bello Punico ita sesipserunt, Vt hic praeclara omnia de Roma- nis; de Poenis contra: Philinus Poenos omnia Iaudabiliter ac sortiter sic enim Polybius Romanos autem turpiter&ignauiter gessisse scribat at Fabius iudicio Polybii magnae vir integritatis ac prudentiae fiuit, quemque nulla Reipublicae, nulla hostium consilia latuerunt. v- terque tamen adscribendum ita se comparauit ut oratores,qui hoc inprimis cauet, ne quid contra seipsos dicant aut sentiant. sed heri nul- Io modo potest, ut ide boni oratoris ac historici officio fungatur. Neq, eas historias probare possum quae perpetuas laudes ac virtutes eius.

dem, nulla vitia commemorant: cum nullus sit

tanta integritate ac prudentia, ut non saepissime offendat. n a Egum ardus & Acciaeolus Carolum Magnum, sebius Constantinum, Nebrissensis Ferdinandum, Iouius Cosmum Medicem, Philostratus Apolloniu,Procopius Bel- Issiarium, Staphylus&Leva Carolum V. Imp.

tantis laudibus cumularunt, ut oratores nota historicos agere videantur. ergo prudens exi stimator laudes cuiusq; non domesticorum aut amicorrem duntaxat , verum etiam hostium

ponderibus examinabit. neque omnia Philippo Cominio de Ludovici xi . laudibus scribenti assentietux: sed etiam Mejerum Belgicarum rerum sexiptorem adhibebit neque hunc tan-

rta etia Paulum Aemiliun propterea

73쪽

quod unus quidem plenus est Ludovici laus-bus alter eas omnino reiicit: tertius medium

ferit. Meiectis perfidum hominem ac fratris intersectorem vocat,&qui nihil prius esset quae 'iolato iuro divino & humano, scelere tyrannidem occupare quin etiam Cominium ipsum patriae proditorem ac transfugam appellat neque huic , neque illi in eo genere credendum. ξuto; quod alter opibus & honoribus maximis a rege cumulatus est: alter hostis & odio ma- m-iore quam decuit historicum, ad scelexis atrocitatem verborum contumelias adduxit. A milius nec hostis nec amicus fuit enim Veronensis prudenter ac moderate hunc in modum: Dux inquit,invidiam regi coctabat, par-xicidii insimulans; fratris filios corrupisse, per eos illum veneno necasse. nihil temere assi

mat et rumores Vbique pervulgatos non omi

rit illi Drente Ludovico scripserunt, hic centesimo post anno, ut nulla vel gratia,vel metu, vel odio commoveri posset. itaque Cornelius Tacitus profitetur res Tiberii, Claudii, Cati, Neronis, gliscente ad ulatione ac florentibiis ipsis ob metum, dc postquam occiderant Izaentibus odiis compositas, falsas fuisse : atque de sibi consilium sine ira vel studio ea trad Te, quorum causas procul haberet. scripsit e nim centesimo post anno quam illi floruerunt. ac fortasse illud voluit Aristoteles cum dice-κι , HiMaias non minus vetustate nimia, uam

74쪽

Iam novitate fabulosas & iniucundas esse. sane vix est ut qui praesentium rerum historias Ma vulgus manare patiuntur, vera scribant, ne cuiusquam nomen historia laesura, aut famana violatura fit ; ac propterea Cicero neminem eorum qui viverent inter claros oratores enumeravit ; ne, qui ab eo praeteriti essent, ut ipse ait, succenserent. quis autem ab historicis in ea Republica veritatem exquirat, in qua dicere quod nolis,turpe; quod velis enaiserum ac periculosum sit 3 praestat igirur omni metu sublato rerum praesentium scripta posteris mandare: aut si quis est qui suorum laborum gloria se vivo frui malit, superioris aetatis res gestas couIectis omnibus omnium commentariis publicis ac privatis , diuturnaque fama seniorum, historiam componat: id quod secerunt clarissimi scriptores Liuius Tranquilius, Tacitus, Arrianus, Dionysius Halicara asseus, atque hujus etiam maior fides est quam illorum ; quod de aliena non de sua Republica scripsit, & om-Bium commentarios, ac civitatis arcana exactis publicis sollesit : in quo genere est etiam Iolybius, Ilutarcnus, Metasthenes, Ammianus, Polydorus,clesias, Aemilius, Alvaresius, Ludovicus Romanus. eorum vero minus probandae sunt narrationes , qui nihil aliud habent quam quod ab aliis audierunt, em τλυαρη των, ut loquitur Polybius ; nec publica αὐaumenta vi Iuut . itaq, optimi scriptor es

75쪽

quo maior fides sexiptis haberetur, e publicis anonumentis ea se collegisse aiunt. sic Ammi- anus se Gallorum antiquitates ὀ publieis illo- rum monumentis in lucem eruisse profitetur. similiter Arrianus statim initio scribit se R gis Ptolemaei,qui Alexandri Magni rebus ubi- que interfuit, commentarios n*n prius evul- gatos legisse, itidem Appianus Augusti scri- pra: Metasthenes & Ctesias publica Persarunt . monumentao Diodorus Aegyptiorum de quia ibus scripsit arcana se vidisse testatur. Onesicra- ritus & Aristobulus Alexandri Magni legatus, quae ipsi in Aegypto & India viderunt. Itaque

Palaephatus saepe , inquit, ἐθεα-μεθα. non quod historiae veritas ex regum commentariis exquiri debeat: cu de se ipsi multa iactet: sed ea quae nihil aliud aut parum admodum ad

eorum gloriam aut vituperat:onem pertinet: ut ratio temporum, provinciae, imperia, regii laetates, series, atq; omnino publicae rationes, in quibus imperii arcana latent.huc verba Metasthenis referenda sunt: Neque tamen,inquit,

Omnes probandi sunt,qui de regibas scribunt, sed solurn sacerdotes penes quos publica fides

est annalium suorum, ut Berosus, qui omne tempus Assyriorum ex antiquorum anualibus digessit. haec ille. Quod si qua historia tot ac ta, multos testes habet ut refelli minime possit, tametsi videtur incredibilis, magnum prae se texi veritatis argumentum praesertim si in re-

76쪽

Iiquis alios alii refutant. quis crederet Senatum Romanorum rustici cuiusdam somnio commotum, qui se ab Ioue monitum diceret, ut ludi instaurarentur, quod in prioribus praesultor indocte saltaret 3 ad eius somni u decreuit senatus instaurari ludos. uni sortassis non credecetur: sed in eo conveniunt Plutarchus. Livius, Dionysius, Valerius, Plinius, qui in latas P. R. cofessione errare minime potuerunt. quid si dicat aliquis,alter alterius erroIe ducatur3id sane fieri potest non modo in humana, sed etia in naturali narratione fama vetus est, GIoxes morituros si aviter nam iam canere, id quod omnςs no modo poetae ac pictores inde usoue ab Aeschylo, sed etiam principes ipsi philosophorum,Plato, Aristoteles, Chrysippus, Philostratus, Cicero, Seneca testantur . illud tamen Plinius primum, deinde Athenaeus fabu- losu esse experientia diuturna tradiderunt, idq; compertu habemus. sed historiae naturales verae fini nec ne ,facillime intelligun tur.humanet vero quae semper sui dissimiles sunt, non item. multi Carolum ducem Aureliorum ob laesae maiestatis crimen supplicio affectum , idque Lutetiae, scripserunt et neque unus tantum aut alter, sed xx. prope historici: quem tamen anno post trigesimo qua ab Anglis captus fuisset, in Galliam rediisse, ac feliciter oblisi e constat: atque in eo G. Bellatus meus civis, magnam hi-MOricorum negligentiam coarguit: quod quae

77쪽

fama recens evulgarat, pro comperto scripse runt. eiusdem erroris Possidonius, Eratosthenes , ac Metrodorus a Strabone arguuntuτ,

quod levissimorum hominum mendaciae pro vera historia tradiderunt. At Possidonius Cn. Pompeii auctoritatevlas est, ne quid temexo scriberet. in quare igitur scriptores a se ipsis

dissentiunt,posterioribus credendum putem,si argumentis aut necesiariis,aut certe ad assentiendum probabilibus utantur. est enim vexit vis ea vis & natura, ut no nisi longo ac diuturno tempore in lucem eruatur: cum scilla. o

gi errores , adulationes & odia plane conquie-xunt. & quoniam capitales sunt hominum is ter se de religione discrepantium nimicitiae, non placet Ethnicorum de Ire laeta, aut Iudaeorum de Christianis , vel etiam nostrorum de Mauris acMathumeticis exquirere opiniones et sed collatis inter' se probatissimis quibusq- scriptoribus qui quale'; sint,&virum res ipsi compertas habeant,videre. quanquam pleriq3 in eo getaere magis errore labuntur,& anti quitatis ignoratione, quam quod mentiri ve- int. ut quae Graici veteres de Romanis & CeItis,aut Romani de Chaldaris Ac Hebratis tradiderunt, masna ex parte refelluntur, cum arii aliorum antiquitatis ignari essent. quu vero duhostibus vituperatione digna leguntur, colit

benda est assensio,nisi valde perspecta fides est Auctorii.sed ut hostiu scripta nou omnino HK bandata

78쪽

banda : ita nec penitus improbanda sunt. ac prudenter Caligula qui Cassii & Labieni de sue historias Senatusconsulto damnatas evulgari jussit, cum diceret, Interesse Reipubl. uniuscuiusque res ab omnibus intellisu neque tamen huius aut ilIius de Caesare testimonia si

tarent omnino mihi probarenturinec Carsa.

xis, qui Pompeianos divina dc humana Miscui Te, pecunias fanis abstulisse scribit, cum ipse

nullo religionis ac Deorum metu omnia templa Gallorum spoliasset, ac arrarium sanctius, quod Pompeius aperire noluerat, diripuisset. Laec enim Caesar atque his similia iactabat, ut iustam belli suscipiendi causam tametsi nulla iusta causa cuiquam esse potest adversus patria arma capiedu habere videretur, quae ve ro de bellis a se gestis c si scripsit,ex magna pax

te vera audicantur .praesertim cum Imperatoae lege Porci a prohiberetur falsum caesorum nu- me ad aerarii tribunos deserre, alioqui triu- ibo ct imperio scuius causa Caesar sceleratum esse iustum putabat caruisset . quae lex ut im-rute violata sit, atamen infamiae metus hominem gloriae cupidissimum retinebat, praeser 'tim cum se vivo sua scripta in vulg is mana re pateretur, & innumerabiles hostes haberet, ' qui se mendacii coarguere potuissent. axgu mento est. qMod Ciceronis Catoui Anticaton ta

79쪽

igitur de hostium scriptis diximus, locum habent,nisi qui transfuga subornatus & pecunia corruptus sit, ut de Bostardo nonnulli pi tant, cui dubium est utrum plus Angli, an ipse plus Anglis debeat: cum aperte fateatur se ab

illis maxima praemia consecutum, non aliter

atque Axerinus, qui quem laudabat sid quod

faciebat in ustus ) ab eo quoque se muneribus affectum gloriabatur.sic tamen existimo verissime omnia scribere potuisse,cum vel in rebus gerendis & militia magnam partem aetatis consumpsi siet , patriae vero laudes penitus oblivisci, aut aequo animo praeterire posse puto neminem. etenim Polybius, qui inter optimos scriptores verissimus habetur, cum de suis civibus ageret, sibi temperare non potuit, quin adversus Philarchum acerbissime inveheretur, iquod Megalopoli tan orum virtutem & sortitudinem in bello contra Aristomachum dissia mulasset. Eadem causa, ni fallor, Plutarchum impulit, ut adversus Herodotum -υημίας scriberet. in quonihil aeque reprehendit atoue seripta de Boeotis & Cherronaris. Quis autem

risum tenere possit, qui Sabellici scripta legat, ubi Venetorum bella cum Romanorum gestis

comparat ac ne Donatus quidem Gianorus civis Venetus ista comparatione ferre potuit. eodem morbo si morbus est se orum popAIariam dignitatem honesto mendacio tueri χ ο

histoxici itaque libenter

80쪽

Caesari de Gallorum moribus scributi. aut Τa cito de Germanis:aut Polybio deRomanis:aut rimmiano de Francis assentior,cum peregrini essent & eorum de quibus scripserunt, antiquia rates plane cognitas haberent. Sed magna du-Bitatio me tangit, utrum historici laudare, vi ruperare, ac de re proposita sen tentiam ferre; an vero legentibus iudicium integrum relinquere debeant. quod cum praecipue ad historicorum delectum pertineat, rationes utrinque probabiles afferam, & cuique iudicium relinquam. Nam cum historia nihil aliud e sse debeat quam veritatis imago,& rerum gestarum velim tinula, quae in clarissima populi luce o mnibus ad iudicandum proponitur: prosect

praeiudicium historicorum plurimum de rebus gestis detrahit: propterea quod imperitorum

animos variis opinionibus praeoccupare Vel la videntur. prudentibus vero, sui falli nolunt.

ob id ipsum, quia non rogati senteritiam se runt, valde suspecti sunt. illud etiam non pa iam obest, quod plerique histori ei cum rhetores aut philoiphos agunt , filum abrumpun

Prorositae narrationis.& legentium cogitati Ones ac memoriam alio distrahunt: ut iure Timaeua utroque vitio notatus sit: & cum ab hi storia saepius ad reprehensionis diorederetur

M obtrectator est appe latus, cum a tem nihil dimilius sit, quam recte Iudic xe ius non grauiter serat Iustoxicum, qui nullana

SEARCH

MENU NAVIGATION