장음표시 사용
261쪽
Vnde lit, ut interdum fulgores Uscintillationes in
P Erfricatis aut percussis oculis vel etiam circa angulum compressis luminis quaedam phantasia cuique perspicue sese ostentat. quod
item multis evenit sine perfrictione vel compressione celerrime oculis oculorumque palpebris motitatis. Quo ex eventu Plato potissimum probationis argumentum desumebat,omninti oculis inlitum esse a natura lumen quoddam, adeoque esse participes. Vertim Aristoteles in commentatione, quae de sensu est ac sensili non ignis ratione contingere hoc putat, sed quoniam quidquid abunde laevigatum detersumque politius est,ex suae naturet proprietate quendam has re fulgorem animadvertitur: non ejusmodi tamen, qui medium actu lucidum valeat eis. cere. proinde cum nigricans in oculi meditullio perpolitum maxime sit, mirum nihil sit,si & nitorem contineat corporum ejusmodi a finem. Porro quod, si celerius agitetur oculus, fulgorem percipiati si verbquiescat, non ita. hoc ideo respondet evenire, quia praeceleri motu oculi, quod unum simplexq; est,evadat quodammodo duplum : unum siquidem ac idem subjectum est, pupilla videns ac fulgens: quatenus vero splendescit, foras nitorem promit; quatenus videndi facultatem habet, illum percipit ac cognoscit, veluti forinsecus illabatur. nam ubi
celerius movetur oculus nigricans ad exteriorem transfertur locum, in
quem pupilla fulgo em emiserat prius, quam omnino deficiat is, excipitque perinde atque extrinsecus illatum : quo fit, ut aliud censeatur, quod videt,aliud quod videtur. at si tardior fuerit motus , evanescit prius coruscatio, quam illuc delabatur pupilla, ubi excipere queat. Ita nos putamus cum scientissimo Caelio Rhodigino locum hunc Philosophi paraphrastice esse interpretandum , neque absonum esse ejus de proposita quaestione philosophema: quamquam nonnullis visum fuerit
perobscurum. aliis etiam omnino falsum. Averrhoes& Abuali ita exposuerunt, ut vi illius motus oculum diis xerint ex suo naturali loco discedere, rursumque ad eum redire: sed quia celerrimus est motus, relinquere oculum speciem sui in proximo aere, eamque ibi cernere. Quae expositio recipi non debet: nam e tuscatio illa, quae oculo obvertatur, nequaquam est oculi species, sed lumen quoddam & fulgor nihil eorum,quae praesib sunt, repraesentans,
Magis ad mentem Philosophi magnus ille Aquinas oculum inquit
262쪽
esie laevem ac tersum, & ideo semper in se reflectere aliquam lucem, licet exiguam, qua numquam destituitur aer. Deinde cum idem oculus lit mollis,compressus potest quodammodo dividi, ut una illius pars emineat magis, quam alia: & ideo pars inferior cernat lucem, quae in altera eminentiori est parte. Verumenimverti non sic dimittenda est res haec, sed accuratiori judicio pensiculatius examinanda: etenim non tantum perfrictis, vel compressis, vel rapidis motitatis oculis lumen apparet,sed etiam idem quibusdam obtingit placide noctu evigilantibus, nullo eorum, quae modo dicta sunt, interveniente i ut & sibi & multis aliis evenisse scribit Ga- lenus lib. . de Hipp. de Plat. sententiis. at verd isthaec tum phantasmata nequeunt vel ad oculorum laevitatem, vel factam a compressione eminentiam,vel denique celerem agitationem referri. Igitur alia quae- dam horum causa venit pervestiganda. Atque hic quidem eminentissi- mi tum Philosophi tum Medici spiritus animales fulgorem eum essice-
re asserunt: quorum sententiae hactenus non potuimus nos non suffragari i sunt enimverb spiritus isti flammigantes & luculenti natura sua, ut vult Galenus noster lib. x. de sympl. cap. 6. &passim Medicae doctrinae dogma est. Itaque qui ipsos ob cerebrum calidius tenuiores lucidioresque sunt sortiti, par est has scintillationes crebrius, quam alios, experiri. Imb spirituum hoc asylum adeo placet Philosophorum quis busdam,ut in oculorum percussionibus, & celeribus eorumdem moti, bus non aliunde causam splendorum, quam a spiritibus, velint exigi. ita Alexander Aphrodis. sect. q. prob. ss. & 68. ita praeceptor meus Libertus Fromondus in praeclarissimis illis suis Meteorologicis com- mentariis lib. 6. cap. a. artic . pugno, inquit, imo lumi pactosim tilia quaeiam exsiliunt. Viritvi enim animalis impetu dissilienses , tuu Ohumorci oculorum tenuiter saltem istustrant. Similiter de compressi ne possumus ratiocinari, ob eam videlicet spiritus coarctatos impetere
sese mutuo; a qua mutua impetitione quasi ignescentes , nammulas
Sane quod D, Thomas, ut supra commeminimus, scribit proptereompressionem Partem inferiorem oculi cernere lucem, quae in eminentiori altera parte resplendet, videtur undiquaque verum: non
enim ut luculas illas videamus, opus est aperire oculos, sed & clausis oculis easdem percipimus i igitur in exteriori illae & eminentiori parte oculi non possunt dici residere, sed in spiritibus potius, qui ob pressi nem angustiori spatio coacti mutua collisione inflammantur. argi mento es e potest, quod non continuo pressis oculo lumina illa reful-
seant, sed post aliquantulam morulam . Postquam scilicet aliquot in-
263쪽
cursionibus f nvicem accenderint. Hoc fere pacto, quod valdd tussientes, vomentes, & magno nisu ventrem deprimentes fulgores prae oculis advertant,ad spiritus quoque reserendum dicimus; qui in actionibus istis valido conatu persectis impetuosa vi sursum protruduntur in oculos:quo impetu jam attenuati inflammatique imagines eas oculis offerunt. Ceterum causam hanc non mediocriter adjuvat vapores
ignei spiritibus immixti, habent enim illi eamdem atque hi essectum ilium producendi potestatem. quapropter iis praesertim noctu visiones dictas apparere intelligimus,qui se vesperi mero Hispano, aut alio calidiore plusculum invitarunt: quod & notat jam laudatus Praeceptor loco signato. Tradit Galenus lib. . de Hipp. & Plat. sent. se novisse quendam nervorum opticorum obstructione affectum, qui prius quam in eam calamitatem incidisset, narrabat se in somnis patefactis repente palpebrIs magnam ante oculos lucem solitum videre: atque ita videndi sensum sibi obscuratum simili modo penitus interiisse. ab aliis item splendores similes, manifesta causa non excitati, caecitatis prodromi habiti
sunt, ut Marcello Donato de hist. med. mirab. lib. a. cap. p. Hercules
Saxonia lib. i. med. pract. cap. I p. ejusmodi fulgores scribit visos fuisse nobili cuidam Patavino jam ob persectam suffusiorem occaecato.
rationem apponit et albuginem ubi densatur propter extraneum humorem, stra it m animam repercauuvntur restexi nitoremini'sendorem custantino repractentant. Opinabatur nempe consentienter medieae doctrinae spiritus animales ex oculis foras erumpere ad exercendam vilionem. ut spiritus cum crassam suffisionis materiam tranare nequeuntes re-
ecterentur, luminis faciem crystallino exhibebant. At dicat mihi quaeso vel ipse vel ipsius sectarius r si suffusionis materia spiritibus
transitum prohibeat, quomodo eumdem non prohibeat tunica cornea in sano oculo decuplo materia illa densitor pAntequam hie discedamus, illud denique solvendum est: eur flam-nrulae dictae ab oeulis tum solum advertantur , cum forinsecus obtenduntur tenebrae λ Ratio illa est, quia externi luminis copia spirituum splendorem tenuem admodum atque exiguum absorbet quodamm b. cogitque evanidum fieri: non aliter quam Solis lumen ceterarum stellarum lumen aspectui adimit. Ex dictis patet non veram esse Christophori Scheineri opinionem sentientis c ut nunc primum video) hane apparentiam esse lucem aliquam insitam humori crystallino , qtiae oculi compressione in retinam pertingat, atque ita videa. ur. Praeterquam enim , quod nulla lux crystallino insita sit, ut alias demonstravimus, nulla etiam requiritur oculi
264쪽
compressio ad hujus apparentiae perceptionem: quam ramen requirit ipse semper. & quidem insuper in parte oculi posteriore. cum tamen Manteriorem trissionem sequatur, ut in pereessione oculi anterius pugno
PRO ALEM A XXII. Indefit, ut interdum muscae, culices, mores, e finita id gentu oculis mersari videantur f
onqueri nonnullos audias subinde festucas sibi ob oculos volitare.
μ& culices & muscas, scarabaeos, araneas, cimices. alios se videre catenas, & capillos, & nubeculas, aliaque id genus. Atque die apparentiae a Galeno modo idola. modo phantasmata nominantur; a rece tioribus Practicarum compilatoribus dicuntur imagines. Causam earum & originem optimis perseripsit Galenus lib. r. de sympr. caus. cap. a. scilicet a divulsis, nec inter se conjunctis crassis corpusculis inaqueo humore fluitantibus spectra illa effici, plurimumque apparere a somno expergiscentibus, praecipue pueris, & iis qui plusculum vini
ingurgitarunt.aut alias capite sunt pleno. Ad summam vapores aqueo humori inerrantes ejuscemodi visa oculis dicit repraesentare. Quam doctrinam plane & nos amplectimur, qui scimus assectus illos maxima ex parte produci a crapula, ingluvie, temulentia,humore melancho. Iico,quae densitimis fumis cerebrum oculosque obnubilant.Sunt tamen etiam qui eisdem affectionibus tentantur, neque in illis victus intemperantiis delinquunt, nec superfluunt melancholico humore t at hisce vel facile repletur caput, vel oculi ob imbecillitatem prompte sumidas ventriculi aliarumque partium exhalationes excipiunt. Ututest, imaginum instabilitas ac volitatio certos nos facit, causari ipsas a vagis quibusdam atque oberrantibus vaporibus oculorum humoribus inte mixtis. Carcuus Piso observat: ro .consilium dans viro euidam nobiliis mo,qui ultra visus debilitatem, spectra linearum globulis nigrica
tibus appensarum volitantia aliquot annos conspectare visus erat, cum in sublime oculos magna cum contentions tolleret. censet simulachra illa non tam vana esse ab interno oculi vitio, quam vera spectra rerum oculis ipsis externarum, sed alias visum quidem fugientium, tum a tem in visum incidentium ob errorem externum , id est, ob palpebra rum depressionem in assidua nictatione. Nam cum visisse, inquit, visonem obuni palpebris connivere consuerit, sit ut pisipalpebrarum Δmissis Iupio eruta centrum incurram ct obfliciantur, ita, suis rei minimitto
265쪽
opu THALMO GR APHIAE LIB. IV. et i
quasiam veluti situra alis tempore ne uiquam videres silitin repraesemienti quod scilicet pili in tenuem Ur obsitaam molem essormati refcrant quo--mmodo linei,sed cum eorumrim pilorum apicib- lippa ab quidpa adhaererestiat, Ur vel ipsi apico nonnihil incurvari, hinc sineis ipfs,id plura eciebusglobuli veluti ingricanto quidam appensividentur. Quae etsi ingeniose videantur excogitata & dicta apposite adeo, ut plerorumque assensionem possint aucupari: minime tamen vera esse compertum habeo ex propria observatione in memetipso. divexor enim Sc ego similibus spectris jam inde a pueritia, quantum ultima recordatio. ne possum meminisci: dc si recte descriptus est generosi illius Domini casus. eamdem sere atque ipse nactus eno sum oculorum constituti nem: nam & ad procul dissita hebescit mihi visus, & ad ea ipsa intuenda cavo conspicillo acuitur; propinqua distinctissime video , in lucido elaroque aere suspectanti globuli & asterisci lineis nigriusculis ariensi obvolitant, quandoque tamen & sine iis lineis apparent i qn tamen Phantasmata neque in obscuriori aere, nec despectanti mihi videntur. nisi subiecta fuerit res impense candicans, inquam despiciam. Porici quod haec phantasmata non sint pilorum palpebris insertorum species. haec arguunt certissimbi tum quia hae lineae saepe alio situ , quam quo pili impositi sunt, oculis objiciuntur, nempe transversim: tum quia immotis & oculis & palpebris haec corpuscula videntur obvagari: n rue ut videantur, opus eis palpebris connivere , sed iis vel maxime di-uctis etiam sese offerunt, quo casu palpebrarum pili visum incurrere
nequeunt. Itaque ego effectricem affectionis propositae causam aliam non agnosco, nisi alienae materiae atque opacioris cum humoribus oculi commixtionem, ratione cujus humores non usquequaque,uti debenti
Imri sint ac puti esseque materiam illam vaporosam in iis , qui diu pectris similibus molestati sint sine ulteriori visias offuscatione; quemadmodum contigit viro nobilissimo, de quo Piso, & mihi contingit etiamnum. observo enimverb & hoc. dum capite sum repletiore, &nu. biliosiore frequentiora ac densiora ejusmodi spectra oculis occurrere. Doctissimus Platerus lib. i. praxeos suae cap. I. controvertit quomodo vapores dicta simulachra repraesentantes oculos sibi re possint prejicitque eorum opinionem, qui per venas & arterias ad oculos ferri existimant: quia vasa ista tantum per adnatam tunicam discurrunt, non vero in corneam tunicam neque oculi interiora perveniunt. Pariter alios reprobat, qui vapores per nervum opticum tamquam per canalem Ecalvaria in oculum provehi credunt: tum quia per nervos spiritu animali plenos vapores turbidi deferri minime queunt: tum quia contra vaporum naturam est , deorsum, nisi impetu quodam pellantur, ferri.
266쪽
vult autem ipse vapores hos cerebri anteriorem sedem petere, quae nervis opticis originem praebet,elatiorque est ceteris; & illic spiritibus animalibus confundi, ac visioni potissimum incommodare, quia in cerebro sensatio omnis & discretio fit d non autem in oculos pervenire. Quae sententia tanto est aliis ab eo rejectis improbabilior, quanto verum est probabilius falso. Est verti etiam omnino dissona a prisco suo dogmate, quod in Anatomicis tabulis ediderat, partem nempe primariam visionis esse tunicam reti formem , quae rerum externarum species
coloresq, cum splendore per foramen pupillae in oculum illapsos suscivit ac dijudicat. quod si verum est suti revera est sane quae movere vi
sionem debent, ante ipsam retiformem constitui est necesse, non pone in cerebro aut nervis opticis. Itaque cum vapores in cerebro haerere, neque ad oculos pertendere velit, quae, malum i poterit ex eius sententia abe moveri visio' fuerunt quidem & alii nonnulli, qui in cerebro α nervis opticis visonem celes ari adstruerent, at hercle volebant species per oculoseo usque penetrare, nequaquam vero quae illic sta essent videri. ipsa rei falsitas & absurditas se refellit. Nos non dubitamus, quin vapores per venas & arterias , i md & per nervos opticos saepe in oculos deferantur : haec enim vasa in reliquo corpore vaporum conceptacula sunt & portitores : quidni igitur etiam in oculis 3 quod autem nullam oculi partem praeter adnatam tunicam venis arteriisque donatam existimet, salsum esse in oculi anatome contra ipsum ostendimus. Denique nervos , etsi spirituum animalium vectores sint, turbidos tamen vapores simul posse deferre indicio sunt torpores de semip ralyses causatae a crassis vaporibus, qui nervis impinguntur atque i sarciuntur, ut in praxi sua ipse non it inficias. negotium nimis clarum est &consessum. ut non debeant plura in id verba impendi. Majoris o
perae est. & ob philosophicas tricas laboriosioris indaginis hoc, quod sequitur
PROBLEMA X X III An quomodo, quae intra otia sunt, et ideantur ' -
od scintillantes oculorum splendores , & m d praefata simul
chra a visu persentiri dixerimus, non placebit fortasse multis Aristotelicae Philos phiae sectatoribus t docet enim magnus eorum magister lib a. de anim. sensibile positum supra sensum non sentiri: sed unumquemq; senium requirere medium, quod inter ipsum &objectum sensile intercedat. Ubi quamvis commentatores in divqrsis pugnan
267쪽
o PATHALMOGRAPHIAE LIB. IV. a s
tesque sententias distrahantur, convenit tamen inter om res visum adactionem suam absolvendam medio indigere. Addunt rationes ab experientia e videnti depromtas: quia visus non potest sentire colorem organo contiguum; ex quo essicaciter sequitur, colorem illum proximum oculo non posse speciem sui ei imprimere . nam si potest; cur objecto praesente, & potentia informata specie ejusdem, & non laesa, neque impedita ab aliquo extrinseco, non elicitur sensio p Hoc de colore non solum, sed de luce etiam ipsa quidam ausi sunt effutire; nempe oculis admotam non causare sui perceptionem. nam, inquiunt, ii aliquantulum visus organo apponatur, minus bene videtur: si porrdap-Ponas adhuc proximius, imperfectius longe videtur: quare si ad contactum pupillae perveniat, non videbitur penitus, & consequenter speciem sui in organo non propagabit. Ad extremum talem ingerunt argumentationem: potentia visiva residet in pupilla, non autem in ceterisi artibus oculi,& tamen non potest hasce videre,nec seipsam:culus nula potest alia ratio conveniens assignari: nisi quia visus postulat medium externum, sine quo non potest ullum oblectum percipere, nec speciem ab eodem recipere. 4od si ipsis objiciatur, micationes fulgogorum subinde ab oculis intus comprehendi. Alii respondent, non esse lumina illa in pupillis haerentia, vel eis contigua: verum in medio, licet parvo vel minimo, existentia. Alii ex Aristotele dicunt, fulgorem ex eo conspici, quia cum fricatur aut premitur pupilla , una ejus pars deprimitur, & alia elevatur, poniturque e regione alterius, in quam imprimit sui speciem: quod tamen non fit absque medio, nempe inter utramque partem interiecto. Haec sunt Philosophorum interpretamenta pro Aristotele, quae, si quis aequus supra ditiorum a nobis fuerit aestimator, a veritate aversa esse facile judicet. nam fulgores noctu percipiuntur ab oculis pressis
etiam clausis palpebris: ergo nec potest dici eos in externo contiguo aere obhaerere, neque ab elevatiore bulbi ocularis parte infernae communicari. Et corpuscula illa, quae &meo&aliorum aspectui obversantur, non in aere externo volitant, quippe ab adstantibus quoque deberent persentiri ) igitur intus in oculo concluduntur. Ex quibus mihi quidem efficaciter argui videtur, visum nequaquam medio externo ad operationem suam exercendam indigere. Et vero argumenta opposita nihil evincunt. nam quod color superficiei alicujus visibilis organo Contiguus non cernatur, inde haudquaquam fit, quia speciem sui nequeat organo imprimere. cur enim quod eminus potest,non pos-st cominus p sed quia deficiat conditio ad visionem necessarici desiderata, illustratio, inquam, vel ipsius organi, vel rei visitis: atqui haec a Per
268쪽
per contactum oculi & videndae superficiei omnis excluditur: itaq- nequit fieti visio. quod si aliquid luculae vel organum obtineat , ut in quibusdam est animalibus) vel res ipsa visitis, aio hanc visum iri; ceteram confvsh atqi impersecth ob eam rationem, quam i nfra exactis reddemus. od denique adserunt, si sine externo medio visio celebrari
possit, potentiam visivam comprehendere debere partes oculi interna frivolum est. etenim vel partes illae sint diaphanae, ut humores. adin-que sunt medium, non terminus visionis: vel opacae, ut circumstantes tunicae, atque hae cum perpetuis densisque tenebris sint obsitae,non pota sunt sui excitare sensionem: quemadmodum neque in obscurata cami ra circumsiti in charta depinguntur : verum circumobsistente lua nigredine & umbra essiciunt, ut ingredientes specierum luculae vivacius
Itaque cum iam constet a contentis intra globum oculi moveri visio nem, quomodo celebre illud Aristotelis theorema defendi potest: sens bile positum supra sensum non essicere tensionem, sed medium requiri, quod inter hoc & sensum interjiciatur p Tentarunt varii varias molitiones , quibus dictum theorema jam labascens suffiilcirent. Aliqui duplicem distinguentes sensionem, unam distinctam. alteram conlusam: ajunt Aristotelem de persecta tantum debere intellici: scilicet, sensile positum supra sensum non essicere sensionem perfectam seu distinctam: jam verti quae intra oculum cerni allegata sint,confusa sensione solum comprehenduntur. Alii aliam distinctionem adferunt. nempe sensionem esse vel positivam vel privativam. positivam finiunt, qua res vere & per proprias imagines sentiuntur. privativam, qua per alienas; aded ut simulachra, quae in oculis videntur . nihil aliud sint,
quam partes rerum externarum, quarum aspectus ob interjectum in oculis obicem adimitur. Itaque positivam requirere medium qum, privativam non item: atqui per hanc, non per illam, quae oculis comtenta sunt, cerni contendunt. Quod ad priorem interpretationem attinet, nec probare eam valde possim: nec tamen etiam penitus improbare , nisi quod Philosophi locutio universalis videatur omnem sensi nem comprehendens. Posterior nequaquam recipi debet a nam etsi corposcula in oculis obvolitantia a pertinaci quopiam privativaselum visione cerni posset sustineri: oculorum saltem scintillationes positive videri fatendum est δε de iis enim non potest dici, quod sint partes rorum externarum, quae non conspiciuntur. Sunt praeterea alii, qui quae intra oculos sunt, videri assentientes, videri tamen sine medio neganti nam duplex constituunt medium: externum, ut est aer, & alia
corpora peri ita: & lat Um , ut tunica cornea & humores oculi.
269쪽
OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. IV. a s
Itaque quae in oculis conspiciuntur simulachra , etsi careant externo medio, habent tamen internum, inquiunt, per quod ad retinam prove hant suas species. Haec sententia quamvis maximam capiat similitudinem veritatis, minime tamen vera est : nam & sine interno medio visio eorum,quae oculi orbe concluduntur, celebrari potest : ut visio
speciei inhaerentis in spiritibus post remotionem visibilis rei: item visio alieni coloris q'o tunica vitrea proxime adiacens reti formi esset imbuta. quibus casibus nullum est internum humorum medium, quod inter visite de visionis instrumentum intercedat. Itaque si liceat mihi libere id, quod censeo, effari: allata Aristotelis sententia universali. ter atque absolute intellecta de omni sensione, falsa e st: tantumq ue a Nest ut in visu, quemadmodum omnes omnind commentatores, veritatem obtineat, ut pene in nullo alio sensu clarius & certius arguatur
Quae cum ita sint, tria hoc loco circa praedicta quaeri possinr. T . an quae intra oculum videntur, per proprias, an per alienas species perci piantur. a. cur quae ibidem percipiuntur, judicentur es e quasi extra
oculum. 3. cur corpuscula oculis intus obversantia non nili clara luceli visu advertantur. Primum discutiendum sibi etiam proposuit Andreas Laurentius lib. 11. histori Analom. quaest .ar dicitque per alienas videri: quod si enim per propriam speciem cerneretur quod intra oculum est,uvea interior, inquit, varie colorata videretur. hgo putarim una tali categorica responsione quaestioni illi non debere nec posse satisfieri,sed circumspecta distinctione opus esse. vel enim ea, quae in oculis percipiuntur,sunt humores addensati & impervit,ademi pupillam parte ea, qua haerent, obturantes: atque hi sentiuntur per alienas imagines rerum visibilium externarum, quae imagines modificantur in sui receptione secundum naturam humoris in oculo obhaerentis, id est, secundum ejus magnitudinem, numerum,figuram, motum. vel ea, quae in oculis videntur, sunt diaphana, nec rerum aspectum, quibus Oppo nuntur, integre adimentia, item in humoribus oculi locum habent: atque isthaec omnia per proprias suas species cerni est dicendum e nam per medium internum,humores scilicet oculi, species eorum ad retinam provehuntur, ibidemqi pinguntur,haud alio modo, quam quo ore o-rum objectorsi species per aera & mores oculi retinae allabuntur. Vel deniq; quae intra oculos conspiciuntur, in ipso existunt videndi instru- muto,aut proprie adjacet,ut fortis visibilis species in spiritibus relicta, ite color tunicet vitreet incubatis retiformi atqthςc dico nec per propri'as,nec per alienas imagines, sed videri se ipsis .cii enim ad hoc sint constitutet conditetq; species,ut obiectu eum sacultate conjungat:Iquippς
270쪽
oma iactione opus est agentis, patientisque contactu) ubi objectum conjunctum jam est, frustra sint species : itaque seipso praestat tum id,
ad quod praestandum alias, si abesset, emissiliis vicariis uteretur. Secundi quae liti solutio ex Laurentio loco dicto elici potest et nempe cognoscendi facultatem externae visioni assuetam, quaecunque intus sunt, extra judicare. Dcnique cur corpuscula in oculis volitantia squod quaerebatur te tio non in obleuro, sed clariori aere solum observenture ratio haec est. . quia cum pusillae sint reculae ac pene visionem movere ineptae, multa
egent illustratione, quae ipsis quasi in actum deducat.
PROBLEMA XXIV. An. defiat. ut quibusdam res perforatae V quasisen
stratae aut dissectae videantur. ΡErsorata aliquibus videri & fenestrata, seu rimosa scribunt in pra-xibus suis Medici. Et causa non videtur obscura eisdem et quippe
eam recitant omnes ex Galeno lib. I. de sympl. caus cap. a. inquiente: si in puri a centro exigua consiliars fio,partilin, qua in circuitu bunt nentib/ω, puris, omnia tu , qui ita iaborant, veluti fenestras habere videmtur. nam id quod in medio non videtur, excisum esse putatur. Ex qua Ga-Ieni ratione eliciunt postea illam. cur objecta dimidiata, aut dissecta appareant: ideo scilicet, quia effusio pupillae dimidiam partem offuscat, quam suffusionem propter opacitatem suam non potentibus penetrare speciebus, fit ut dimidia solum obiecti pars, illa nempe quae patenti pupillae objicitur, in oculo repraesentetur. Nimis fidenter nobis haec obtrusit Galenus, & nimis secure alii Medici ei accrediderunt.
Secretiora hic latent quaedam, quae neque ipse vidit, neque alii sunt assecuti: nos autem in obtenebrata camera adinvenimus. Quorum quia tua interest Medice vel maxime . ingredere mecum eamdem cameram,&singula observa. Per vitrum igitur circulare convexum circulari foramini insertum singula objecta foras existentia pulchre delinean, tur. si vitri illius centrum opacum reddam allita v. g. cera adeo ut circum circa solus restet annulus peripicuus i nihilominus eadem, quae prius, eveniunt: objecta. inquam , in eadem magnitudine & figura exhibentur. at non aeqvh vivaciter. Si eidem vitro toti obducam cha tam . & in hae ipsa charia incidam rimam rectam aut anfractuosam,vel
plura di versa foramina: objecta tamen per papyri illa foramina & vitrum transmissa immutata repraesentantur, quod ad magnitudinem dc
