Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

intuinem,quano Dum obtutum terminet. Teia accidens non moventur nisi subjecto istim motor repraesentatis mutatur non motospreuis,m- μι-rque Ieculum non mutata repraesentatione, .Foἱjectum non mutetur. Nu miram accideara quantitatem habet aut δmensiondv. nisi in subiecto..in suo etiam repraesentatio haesuvi sicum adpret dimens onm,propriamque e

lectifiguraim retinet: perinda ac si nihil sit omnino in speculo,sed sola ad obi

ctum repraesentatum recatio, uat o mutato iri mutetur . quemadmodum retitio quavis mutatione termini. tum vero libenter disserem, num ea IF

fit in profundo Pculi, ninsuperficie . in profundo esse non potest: qu modo enim tenuis vim accidens ab externo immi m Obiecto ad solidus aedem micorporis profunditatem penetru fprasertim quod ea magis apparu inprofundo,o vero ultrasseculum.quo magis removeter obiectum e hoc est,quo debit es imbecillim ad agendum. quod si in supersicis dua-sur esse; reclamabit sum, qui omnino cernit in profundo ultra speculianti. . a scedunt ea, qua insecundo libro communis Per pectiva in expositionepropos i p. asseruntur ad ostendendum, maι apparensu in Ueculo ριν improsionem idoli in oeculis factam minime geri : tum quia inferreis quoque'adamantiso Peculis, in qui ι persticuitin nulla, qua i res nemIussi at,rci eodem modo reprasentantur. tum quia ut speeis in toto susciperetur Ueculo , ' in qualibet illiu/parte repraesentareτ. tum uiam squia reprasentationis quantitas maior Peculi quantitate non esset, remque nobis propontret inis oeculo, non ultra seculum. Deniqueapparent mutim in eo loco , in quo quies non suscipitur; atque in eo, quos Vi a matur, nihilrepraesentatur. nam quas i ad dextram oecuis partem, in e dem parte apparent, non solum ultra, fd etiam extrasseculum, ubi nuta

quassecumfuscipere existimatur. nihil videmus. Idem-iniis apparet, qui iuxta minis,ripam incedunt et eorum enim corpora in earim parte rein

ess vis ut resectantur , cum non minus a non tersis Ur impositis corporibus refectantur,cur ab istis nihil nobis repraesientant I an quia tum non uniu rur ' at cur tandem a pol is polim quam ab impolitis resiexa uniuntur rfacilius sane hue atque iEuc di uerset a terso σε polito corpore ἰ prasertimcρηνexo. quod si non tersum atque impositum corpuου ' concavum , nonnemvis deberent uniri. quam a terso or polito plano ae eonvexo I tamen obloc repraesentatur obiectum. ab uti non item. Habes totam ejus viri argumentationem et nunc nostram responsio m. breviter accipe simili Fh lorati

282쪽

orationis contextu. Repraesentationem sive speciem in speculo haere re ae subjectari dicimus nec speciem videri negamus nos,videtur enim conspicuo atque irrefragabiliter super papyrum in obscurato eonclavi; videtur & in illustrato super parietem,ad quem Solis radi j vexerint vitri imaginem. veruntamen ea propter nondum hic asserere volumus,similiter in speculo cerni speciem; hoc enim sequenti quaestione ventilabimus: at hoc saltem: speculo inexistere speciem,uti subjecto aecidens, sic tamen ut in esse subjectivo quidem a subjecto, at essicienter ab o jecto dependeat. emittitur enim rectis lineis species ab objecto vi fili

per continentem ac perennatam quandam productionem. unde moto

objecto repraesentatio in speculo i non quasi species,quae aecidens est

speculi, de una subjecti sui parte in aliam commigreti thoe enim certe per naturam fieri nequitὶ sed quia species in una aliqua speculi parte

obhaerens rei vitili opposita, per rei illius visitis transpolitionem intercidit novaque, in aliam speculi partem impingit: aded ut moveri vi deatur, non autem loco movetur verh & propra. uti etiam si motit tur ac eoncutiatur speculum, imago ipsa saltare apparer, objecto, a quo ipsa dependet, immoto, non quod vere saltet, sed quod ob celerem ab alia atque alia parte speculi reflexionis mutationem, speciem saltantis exhibeat. Etsi verb imago haec quantitatem dimentionesque secum suas, id est, propriam objecti figuram adserat, non tamen propterea nihil est in speculo: eum enim accidens sit per se subsistere nequiens, ne. cessario speculum pro sundamento sibi exposcit more aliorum acci dentium t 1 quibus tamen in hoc discrepat, quod non tam 1 subjecto, quemadmodum illa,quam ab objecto suo conservetur. Avet ponti discere,num species sit in profundo speculi, an in superficie. Docebo paucis : si speculum sit ex mater ia non transucida, haeret in superficie species: si ex translucida sit confectum materia, & simul profunditatem habeat; tum etiam in profundo est species. Mee metus est, ne tenuissimo accidenti aditus in solidissimum ac densissimum corpus interdicatur: non enim corporum soliditas ei obest, sed opacitas. Quod ver, in speculis etiam chalybeis imaginem in profundo, atque ultra ipsa specula videre videamuri non ideli in superficie eorum speculorum non existit imago: nam res est, ut mox demonstrabimus, quam per imaginem in speculo videmus. Unde quantum res ipsa, speculo distat,tanta& imago introcedere videri deiat,ut rei distantiam rectE & no dolose

nuntiet: manet tamen species in superficie aliter tantum modificata. Quae ex communi Perspectiva afferuntur, nihilo magis urgent. inserrea specula fatemur non penetrare speciem,allinitur solum ipsis seu a pingitur eo sere modo, quo chartae impingitur in obscurato conclavi.

283쪽

op ATHALMO GR APHIAE LIB. IV. asy

Quod quaelibet speculi pars non repraesentet: ratio in promptu est.

quia non a quali ut parte fit ad nos reflexio ; hanc autem excipere de-Mmus.ut repraesentationem percipiamus. quapropter fit, ut ibi nihil saepe nobis exhibeatur, ubi tamen species creditur suscipi. Imagines eorum, qui juxta numinis ripam ambulant, sub terra repraesentantur: non quali ipse per terram tranantes aquam subeant a sed quia & terrae& ambulantium super eam hominum species ab aqua ad nos in contraria ripa stantes repercutiuntur , quae.species nuntiant homines tali loco in terra constitutos. Itaque non subterra sunt species, neque enim eo produci possunt,sed in fluminis aqua. Ubi auctario loco causam accipe. cur ab ipsis ambulantibus suae imagines non cernantur: tum cur appareant inversae. Prioris ratio est, quia cum obliquis species in aquam illabantur, oblique etiam ad contrariam partem exsiliunt. Posterioris. quia incidentia specierum a superioribus corporum partibus egredientium fit deorsum,ab inferioribus sursum: unde mutatur situs . nam qualis incidentia talis est reflexio, ut fert Opticorum dogma. Ad extremum . cur a selis tersis ac politis corporibus speteterum fiat revibratio. cecinit jam olim nobis antiquissimus Poeta Lucretius lib. . derer.

in assera saxa

Aut in m teriem ut i perventit: ibi jam Scinitur, V Etam 1imulac im redde I possit.

Scinditur, hoc est, inaequaliter&dispariliter reverberatur, nam os Icabritiem atque asperitatem parribus aliis extantioribus , aliis autem depressioribus non potest redire imago,quae moveat visionem. enimve

m redit quidem illa & recutitur ab impolitis etiam corporibus, sed quia difformiter recurrit atque inaequabiliter huc& huc, non format simulachrum. recurrit inquam, difformiter, quia quae species impingit ad hanc asperi objecti corporis particulam, prosilit horsum . quae ad istam, istorsum: quae ad illam,illorsum: quae ad aliam, alioversum.

PROBLEMA X XXI. . 2Mdper reflexionem in oeculo videtur ' an scies,

an Objenum ipsum f

VEtus est haec quaestio,atque etiamnum in Philosophorum ambulacris agitari solita, aliis aliud sentientibus. Quidam ipsam speciem

284쪽

αώ Vo P. PORTUNATI PLEM PII

seu simulachrum rei in speculo,cui nempe velut subjecto inexistit, vIderi contendunt. & hi,ut sententiae suae concilient autoritatem,ad partes suas rapiunt D. Thomam , quem prodere ajunt in librode verit in speculo sensibilium cerni species. Verum rationibus insuper opinio nem suam communiant. Primor id quod videtur perreflexionem in speculo,minoris longh est magnitudinis, quam objectum ipsum et situs quoque ac dispositio, in quibus videtur,longh diversi sunt ab his, quos habet objectum : nam magis distans ab oculo videtur,quis sit secundum sei quin aliquando suprema pars objecti apparet infima,&contra. unde vel non videtur objeetum, vel non videtur ipsum tantum , sed et- iam species ejus . nam si ipsum tantum videretur, eodem modo semper se ostentaret. Secundo res vera minime ibi est, ubi idolum apparet; est igitur hoc aliud a re ipsa. at nihil aliud esse potest, quam species o ergo quod in speculo cernitur, species est, non autem res vera. Contra alii obloquuntur arguentes non speciem, sed objectum duo. taxat per reflexionem in speculo conspici. atque horum potior est pars, sive numerum recenses,sive aestimas autoritatem. Probant assertionem suam primo: quia objectum visus exomnium consensu solum eomprehendit lucem & coloremi sed species intentionalis obiem neque est lux,nec color, sed quaedam alia diminuta qualitas specie distinctae e gb inter objecta visibilia constitui non potest, ergli nec videri. Secun- db: quia species objecti producitur in speculo, & ab eo fit reflexio ad oculum, neque in toto speculo,sed in parte ejus: quantumlibet parvum sit) ergo species producta in speculo non potest esse majoris magnitu Minis cluam si magnitudo illius partis speculi,in qua producitur: nam accidens sumit extensionem quantitativam a subjecto: ergo non poterhabere majorem extensionem, quam sit extensio aut magnitudo subjecti. sed experientia patet, habere multo majorem,quia in minima parte speculi videtur magnum objectum:ergo intelligi nequit, quod species objecti videatur. Haec feris sunt utriusque partis argumenta, prout in scholis circum. feruntur ; laevia medius fidius ac perrunctoria, quaeque nullo negotio opera aliqualis Philosophi dissiliant, utramlibet partem tueri vo lentis. Dod enim ad primam primae sententiae rationem pertinet: res deri potest. id quod in speculo videturdiversum situm ae disponti nem habere ab eo si tu,quem habet obrectum, propterea,quae speciei in progressu & reflexione accidunt: nam vel ob incidentiam vel repercussionem perversas prave repraesentat rem, a qua producta est. Unde absolute negamus, eodem semper, modo objectum sese ostentare de

285쪽

OPATRALMo GRAPHIAE LIB. IV aisi

bere, si id in speculo solam videatur. non enim obiectum visite persentitur seipso sine medio, at media specie velut imagine: itaque si haec quoque modo depravetur, sensionem ipsam pravam esse necesse est. Ad secundam dicimus, rem videri per speculum alio loco, quam quo

est. essicit namque hoc omnis specierum inflexio,ut res alio loco,quam revera sit, repraesentetur. Primum secundae sententiae argumentum

sic dissolvi possiti ut lux & color sint adaequatum visus objectum, sub

coloris genus etiam apparentes&intentionales colores redigendi sunt, hi enim manifesto videri possunt, ut jam aliquoties inculcavimus, &. . ut nunc observo, inculcavit diu ante nos subtilissimus Joannes Duns in a. distinct. 13. quaest. r. cum ergo species videri sint aptae natae, quid.

ni videantur in speculo pSecundum refellitur ita t verum est speciem productam in i peculo non posse esse majoris magnitudinis, quam sit magnitudo illius partis speculi, in qua producitur, ob addu m rationem et neque enimvero

umquam etiam majorem habet extensionem . nam quod minima pars magnum objectum referat, id speciei naturae tribuendum est . quae minimo spatio circumscripta potens est ingens exhibere objectum, quasi ivirtute majorem habeat extensionem, non quasi habeat actu.

Quamquam porro adducta utriusq; opinionis argumenta sic possint coargui: posteriorem tamen censeo prima longe verisimiliorem, unde eam consectari certum mihi est. Et verci si in recta ac simplici visione objectum ipsum, non speciem videre dicamur, clim tamen visiva saeuutas speciem proprie duntaxat intus cognoscat retinet tunicae impactam: pari jure in visione reflexa objectum conspicere dicemur. utpote in qua iresiliente specie obsignata facultas visitis objecti sensionem esidiat. itaque ut in ilia objectum cernimus per speciem missam recta . sie in haeidem comprehendimus per reflexam. Ceterlim objectum. non speciem in speculo per reflexionem cerni, hoc mihi videtur probare effracissime. quod imago in speculi etiam chalybei profunditate demersa appareat: u autem species esset,ea in speculi superficie, ubi terminatur . ne. . cessario videretur. quemadmodum dum vitri rubentis species in pariete aut papyro ostenditur: nempe in parietis aut papyri superficie ea iobhaeret . at in speculo non ita ostenditur i non est ergd species, sed res sipsa, quam in eo percipimus,

286쪽

VOP. FORTUNAT. PLEM PII PROBLEMA XXX. cur in Peculari repraesentatione lava cum dextru permutantur '

RAtio ejus non operose conquirenda. quia enim incidentia specie . rum e dextris partibus promanantium in sinistrum fit speculi latus. dcxtrae videntur sinistrae,& E converso. nam qualis est incidentia,talis reflexio. Levinus Lemnius lib. a. de occul. nai. mirac. cap. 33. rem hanc insigni atque accommodata similitudine illustrat: simile quiddam inquit hic accidere, quod tabulae massaeque cereae, aut argilla ae i inquam si sigillum imprimas , illidasque in reflexu, contrario modo se paries exhibent. quod ipsum etiam in typographicis formulis perspicimus, tum laminis affabre caelatis, quibus artificiosa monocramata, hoc est, erigies nullo pigmento, aut colorum fuco delineatas exprimi videmus, quorum semper partes dextrae sinistris correspondent.

PROBLEMA XXXI. Eruare convexu peculum parva reddit: cavum ma Pur: planum med cria es O Perosior est haec proposita quaestio teste vel ipso perspicacissimo

Scaligero. Atque ejus quidem rationem acerrime ac laboriosissime rimatum legimus Archimedem Syracusanum, in omni quidem Geometria multum ante alios admirabili subtilitate virum sed in speculorum ratione pertractinda vel maxime memorandum. Nerum cum ea nobilis illius ingenii scetura vel temporum injuria pleraque lacessentium, vel priorum incuria nobis fit erepta; videndum quid nostrae tempestatis docti super hoc censuerint. Scaliger exercit. Da. num. q. rationem inquit esse: quia curvas persicilicentrum intus ecte cava eat . quod acumen Laconicum, ut verum fatear, non satis capio: percupiissem equidem, ut animi sensum fusiore atque explicatiore declarasset oratio. ne. Keplerus autem veram me indice rationem prodidit Paralip. in Vitell. cap 3. num. a. quia in planis speculis anguli, quibus res videntur , ex repercussu non mutantur,in convexis & concavis omnino mutantur. nam superficies convexa radios lato angulo coeuntes , acceptos

in angustiorem angulum repercutite concava modica incti natione 3d coitionem properantes repercutit in breviorem pyramida .Quod quamquam ita sit; in speculo tamen plano recte facto paulo minor apparet imago,

287쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. IV. ala

imago,quam res est. etsi enim speculu tota facie sit maius, non tamen aequalis faciei,sed minor species refertur. Causa est, quia speciei id est naturale, ut 1 re progrediens in fastigium attenuetur. itaque simul aeobjectum suum reliquit, arctior fit ejus circumscriptio: unde tanto et iam idola attenuantur magis,quanto res ipsae longius absistunt.

PROBLEMA XXXII.

cimam in deculo imbecitas siti irium expressis '

Solutionem transscribit nobis scientissimus Caelius Rhodiginus Issi.

x s. antiq. lect. cap. r 3. nempe,quia formae reflexae debiliores comperiuntur , proinde & debilius offeruntur ae movent. Ratio evidens non ex spatio solum, fonte dissito, sed amplius ex obliquatione. siquidem rectitudo lucis cognata progressui est: id & in aliis naturae convisimus operibus. omnis enim motus tanto est fortior, quanto rectior: propterea vigorem obliquitate ac flexu hebescere , palam fit. idem insono manifestatur languidior enim auditur repercussus, quia remotior est a principio suo. Hine eruere licet causam , cur homo suam imaginem in speculo visam facile obliviscatur, imaginem autem alterius rei per radium directum perceptae non item.

PROBLEMA XXXIII.

Cur in uno speculo mares unius resplures apparent 'T D fit quia speeulum diversis e partibus sibi contiguis sit tessellatum:

a vel non aequabili constet una superficie. omnis quippe circumscri- ita laevitas & circumdata suis finibus , speculium est i ut rectE Seneca ib. I. natur. quaeae cap. 3. proinde singulae illae speculi partes suam peculiarem sertitae superficiem, objecti imaginem habent. At continingens speculum una continua supencie constans non reddit nisi imaginem unam. Nihil refert quam exiguum sit laeve cor us:s circumscriptum est, speculum est. piscinam ingentis magnitudinis impressis baculis divide: totidem illa habebit imagines tui, quot feceris divisiones: relinque illam, sicut est diffusa & stans: semel tibi imaginem repraesentabis. Ob diversas hasce superficies contingit quoque Solem v. g. in speculo aquis lubdito geminatum conspici: nam &speculi corpus solis

formam

288쪽

formam reflexu ostendit, de aqua, a cujus superficie itidem sitago retorquetur. .

PROBLEMA XXXI Rcur Pecula aliqua ostendunt imaginem infectam alio corci quam quo olectum est praeduum f

msservare licet specula quaedam metallica faciem repraesentare ruis oicundam. argumento, quod corpora repercutientia communica. tam suam lucem orbiculariter sparsam repercussae intermisceant. Mautem id, ut bene Κeplerus: quia specula illa sui coloris radio simplici illustrant & tingunt retiformem, non muliti debilius, quam faciei radius duplex sive reflexus 1 speculo. hinc fit mixtio ex utroque & novus color in oculo. Quapropter recth Optices professiores, ut speculum exactius visibilia valeat exhibere, necessariam tradunt sensibilis coloris absentiam.

PROELEM A XXXV. Duae pars reddit imastinem, quam in adverso alterius oculo cernimus fQUiri de speculis speculamur, etiam hoc problema quod speculare

est, attexemus. Galenus lib. ro. deost. pari. cap. 6. dicit pupillae imaginem inqvotissim tunica velut inoecuis quouiam consiνανι, vis hac tunica s fulgens supra omnia oecula. Hanc elus sententiam. amplectuntur passim Medici, id enim crystallini humoris principatui deberi existimant. At revera non crystallini tunica hanc praerogativam habet, verum alia quaepiam , quam ea longe ignobiliorem faciunt ipsi, cornea inquam. Nam quidquid laeve politumque est, ac quoquo mo do terminatum, species revibrare natum est: talis autem cornea est, laevis scilicet,ut consessum est, terminata verb ob tenebras ratione ob- .scurae oculi camerae posteriori ejus sedi obtensas. Quemadmodum igitur noctu dum 'ris sunt densae tenebrae in conclavi candela illustrato vitra fenestraram imagines contra stantium instar speculi reddunt, ita quoque cornea in oculo imaginem ex adverso stantis repraesentat. Porro contra Galenum imaginem dictam non consistere in crystallini tu,nica haec experientia manifesto convincit: quia suffusorum pupillae eamdem imaginem reddant, si a lumine avertantur. at enim tum in

289쪽

opia Tn ALMOGRAPHIAE LIB. IV. ,

etγstallini membrana idolum haerere, nec ipse asserere audebit, nee quisquam alius Rus sectator. Dicent Medicit si imaguncula ista non est in crystallino, cur tantum pupilla eam exhibet Resp. si oculus alterius, qui tibi adversus est, luci quoque sit adversus, in sola pupilla

tuam ipsius imaginem conspicaberi si quia cetera circumstans corneae portio nimis illustratur. unde species tui ibidem obliteratur a luce. Si verti idem ille oculus 1 luce avertatur, tota cornea tibi vultum tuum

repraesentabit,potissimum si oculus ille insuper ex lateribus appositionet

cavarum maluium obumbretur.

PROBLEMA XXXVI. undeseunt ras, quos circum lucernae flammam videmus'

reisquis in lucernae vel candelae flammam conniventium oculorum aciem intenderit, percipit quasdam luminis radiationes nunc pr Imre atque evibrari, nunc resilirσα contrahi pro varia palpebrarum motione. Ubi triobolares quidam Medici similiter visorios radios ex oculis volunt promitti,uti a faculis illae scintillationes emicant: ignari quid& unde sunt istae scintillationes. At enim hae radiationes nihiliunt aliud,ut scienter & vere Aguilonius, quam ipsum lucernae lumen per Iach mosum oculorum humorem infractum, non vero quidpiam ex ipsa flamma erumpens. sinamque ex flamma ejusmodi radii exsiliarent,firmum situm obtinerent: nunc autem motis palpebris maximam

subeunt loci situsque mutationem: igitur in oculis caulam habent. Unis de fit, ut qno humidiores sunt oculi,quemadmodum ophthalmicorum, eo plures magisque eonferti ejusmodi radii conspiciantur, uti etiam

cum palpebrae propemodum clauduntur, tum enim major humoris aiam uentia ante pupillam congesta majorem essicit luminis infractionem. Rursum porro praeter dictas radiorum eiaculationes conniventibus mculis observari solitas,circum lucernam seu candelam iris veluti quaedam apparet,vel potius veluti halo sive corona, quae ambire aliquando sidera majuscula cernitur. Hoc coronamentum perinde, ac de praedictis radiationibus,nos constituimus, non revera candelarum flammulas cingere, sed oculos ludificare; atque in hisce tantum, non in aere circumia esse opinatur Thimon lib.3. meteor.q. as. & nuperrime item Daniel Sennertus lib. r. prax. pari. 3. sect. a. cap. phantasiam illam inter visus depravationes seu hallucinationes adnumerans. At enimvero Aristoteles lib. 3. meteor. cap. coronarias illas irides per

290쪽

a fuligine et,quae a flamma defluit, & eum aere miscetur tu qenim, inquit, speculum vel propter nigrorem fieri assolet. Ubi vult

ἡ leo commento : quemadmodum iris caelestis in rorida nube velut spidiculo se ostentat, ita hanc lucernariam exhiberi in humecto aere, qualitest spirante austro. Cui accedens Seneca in vapido balneorum aerqeasdem coronas apparere quoque attestatur. Utrique igitur huic Philosopho non in oculis, sed in aere ipsas haerere placet: quorum ego par tibus me adsocio, ebque fidenti iis,quia videojam ab eisdem starepti

ceptorem meum Fromondum lib. 6. meteor. cap. a. art. . ubi diruit eruditi viri Thimonis quinque argumenta probantia lucernarum cor nas in itide oculi sive extremo limbo foraminis uveae tunicae solum ii rere. Superest Sennertus, ad quem ego velut Medicus ad Medicum me convertam. Iridem ergo illam ipse non esse circa candelas, sed in u-lis duobus demonstrat argumentis: Primum: quia tru propost onomnibm usaret, verum iis tantiam, qui Musis habent debilioreno vhthabmia laborant. Seciundurn, quia accedendo imminuitur,cst recedendo'. 'sor, cum tamen contrariumsieri deberet, si esset circa eandelam. Primum

quod attinet nego ipsi, solis visu debilibus & ophthalmicis irides lucernarias apparere: apparent & iis, qui perspicacissima oculorum acie

sunt praediti,non minus qu1m iris caelestis. nam ut haec in nube, sic illae in aere circa lucernas vapido obhaerent. proinde quemadmodum iri caelestis ab acutum cernentibus eonspicitur, eadem ratione illas comulis seu irides circa candelas ab eisdem conseici est fatendum. Praetere

si ab imbeeillioribus visu sollim hae irides viderentur, utique a me &aliis tali visu affectis semper viderentur,atqui hoc neutiquam fit; nihil

enim in aere tenui ac ludo comparet, sed in humente duntaxat, atque ob vaporulentiam opaciore. Veruntamen non diffiteor ophthalmicos ει lachrymantibus oculis laborantes expressius quodam mi id & mania festius flammularum coronas conspicari r praeter enim infractionem luminis in crasso aere. accedit insuper ejusdem luminis infractio in humore ante pupillam similium oculorum congesto & rorante v adeo ut

duplex ratio in ipsis consp irer. Nego auyem ab ea sola in oculis residente causa visiones illas provenire. Atque hoc pacto ipsum etiam sim sile Aristotelem ex ejus verbis loco allegato positis liquet, dicit enim ibidem,cisca lucernas iridem flante auΠro maxime videri ab iis . qui oculis habent humidos. non inquit tantum ab iis videri, sed iis potissimum fieri manifestum.

Secundum argumentum ipsum potius argumentatorem redarguere Videtur, quam coarguere nos. Nam si in oculo esset iris . non de rei

accedendo imminui,& recedendo fieri major: fit enim utrobique sem-.

SEARCH

MENU NAVIGATION