Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

vo P FORTUNAT. PLEM PII

cur pluribus intentus minor est o lauti essus '

God nos hie visui , id sensui adscribit vulgatus versus. Ubid

ctissimi quidam de communi solum sensu illud accipiendum cen-lenc.' externi si quidem, inquiunt , pluribus attendere non possunt, elim sint uni objecto ae simplici operationi adstricti : at sensus communis omnibus intendit. putamus tamen de visu & reliquis sensibus e ternis commode id ipsum posse affirmari: utpote qui unica sensione plura numero objecta apti sint percipere. quod ut de visu tanilim dem m-stremus; recipit hic simul speciem totius Hemisphaerij mundani ante se constituti,cujus tota facies in retina oculi tunica pingitur. Itaq; dici. mus. dum omnibus his objectis simul studet visus attendere, minus exacte singula,etiam ea quae directe opponuntur, percipere,uti quisq; in se

experiri potest. Cujus eventus non aliunde causa quaerenda est, quam ex misera nobilissimae aedivinae animae nostrae conditione, corporeo hoc ergastulo circumleptae: in quo nihil agere potis est, nisi ope & adminiculo spirituum a corpore suppeditatorum. atque hoc item corpus ita arctam facit ae limitatam ejus potestatem, ut non ultra singulare unnm objectum se expandat,cujus accuratae comprehensioni possit incumbere. Beatam igitur illam alteram suturam vitam vel hoe nomine, quod in

ipsa eadem anima tota divinitati suae reddita, multiplicia. quibus se applicuerit, objecta intime penitusque poterit contemplari.

PROBLEMA III. Usus latiret eae Astigetur. SUbtilis Cardanus in libris suis de subtilitate scribit, dis in. ε πeteros sensem senii 3 oculum i-non a itur, nec iaborat sentienda. Quod agitat & exagitat subtilior Scaliger exercit. 298. sane enim v, sus, non minus quam alij sensus, percipit tum voluptatem tum contrarium voluptatis: igitur laborat. defatigatio autem totius vulgi conseia sone eidem competit :diutule enim rem quampiam intentius aspecta

do, nihiscere visum quilibet experitur. Nec vero etiam Philosophus defatigationem ei accidere potest infitiari: definitur enim defatigatio in ei as ichola, diminutio potentiae activae & cognitivae per diuturnam actionem, perquietem intermediam reparabilis. Porrb

232쪽

opu THALMOGRAPHIAE LIB. III. et o

Poreb dum per defatigationem potentiam visivam dicimus diminuit

non ita accipiendum, quasi per remissionem diminuanturi censemus .. enim tum iptam, tum quamlibet aliam sensitivam potentiam integraliter esse indivisibilem, adeoque non suscipere gradus intensionis Sc remissionis. sed diminuitur potentia,quia deperit influxus spirituum, qui visioni subserviunt, atque adminiculantur. Itaque absentia seu privatio spirituum est proxima causa defatigationis: quae absentia ex diuturna potentiae actione provcnit. Unde colligas denominationem hanc vel praedicationem, este extrinsecam. clim enim defatigatio sit privatio vigoris in visus organum a spiritibus impressi: vigoris autem hujus subjectum si ipsum organum i etiam privationis ejus subjectum erit. nam quod subjectum est Armae,est etiam subjectum privationis. Objiciat aliquis contra assertionem nostram e visum esse potentiam passivam, in quam non cadit defatigatio. Respond. esse quidem pas-Mvam potentiam; at non pure passivam: verlim etiam activam esse. Mquatenus activa est, esse defatiga bilem, non quatenus est passiiva. id est, non fatigari susceptione specierum, sed conatu, quem adbibet ad operandum.

si si documentum Principis Philosophi lib. a. de an inti text. i 23.

sensilia nimis vehementia , i modumque excedentia corrumperσsensuum organa. Galenus noster ut hoc ipsum confirmet, adsert lib io. da Off. pari. experientias tum ex Historicorum , tum ex sua fide. scilicet,quosdam ex Xenophontis militibus per nivem iter facientibus oc-

eaecatos fuisse. Dionysum item Tyrannum Siculum captivos suos, quos diu prius in loco obscurissimo continuerat, in Iocum alium splen didissimum educere solitum, atque ita visum illis eorrupisse. Insuper

pictores elim in corijs praecipue albis pingunt, sentire sibi laedi visum. Dein ophth lmia laborantes a lucidis valdis, valdhque splendentibus

graviter assici: ideoque velum sibi parare fuscum eaeruleumue quo minus molestiae persentiscunt. Denique Solem si quis inconniventibus oculis intueatur, visum eeleriter perdere et quod multis accidisse visimi est, qHi Solis desectum planius explorare cupientes, fixis oculis Solem inspictare imprudenter ausi sint: eornm enim aliqui prorsus sunt Occae-ςxi, plerique verb ita laesi, ut vix recuperarint pristinum usum. Porr

233쪽

MS VOR FORTUNATI PLEM PII

non lux tantum, lucique assinis albedo visum pessumdandi habent μι

testatem, versim etiam albedini opposita nigredo ac tenebrae idem p . sunt, ut notavit Magnus Albertus lib. a. de anim. tract. . p. 9.hanc enim ob causam quosdam obscuro carcere paucorum annorum spatio tet, tam oculorum hebetudinem contraxisse, ut vix quidquam perspic

rent.

Atque hare quidem sic se habere uti non nemo assentitur, ita satis videt fere nemo modum , quo haec ipsa contingant. Aristoteles loco eitato, hanc dicti sui reddit rationem: quoniam ita vehementiisetunt, quamp- ι .motuque immoderatoproportionem eam

mm orgam. qua sens M versiatur, dissolvunt. mod clarius paulo, planiusq; edisserens Themistius ita ratiocinatur: exupurantiam sensibilup rniciem afrresenserio , m msi νω muor quam ulsiastineri asensu possit. necesta=ium est ei partis inter tum sequι ι qmare

peramentumoratio Hsseisitur desuiturque. Whilemma diemperamen. tum ea, quam mensurata quadam cst modificara medietvi. omne verom

deratum aio immoderato dissolvitur . ut modulatio insidi incantu , sisborda vocesque aut valitus obgroestam, aut impensim evibrioni, quam . tensionu concentuι ratio postulat. Ποιinm dissidere incipit, mox liratio tota conssnditur. Verumtamen non omni secure in illa ratione conquiescendum putant acutiores et quippe quae non pronuntiet, qua vi quive actione excellens sensibile sensbrij crasin valeat demoliri. Uuod enim non valeat, haec argumento sint:primo, quia visus sumit speciem ab objecto visibili, Se consequenter essentialem persectionem: ergli natus est ab eo perfici, non corrumpi. Secundo: species , per quam in visum agit excellens visibila. accidens est intentionale, nulla praeditum actuositater ergo non potis est visum laedere,nedum destrusre funditus. Pandendum igitur est, quid & per quid actionem illam invisum exerceat. Galenus lib. Io. de off parr. cap.3. 6c lib. I. de sympr. causi cap. a. visus sustantiam splendidam esse ac radiosam statuit, atque hinc esse. ut ipsam luminosa & candida spectra ob cognationem divellendo contristent. & disgregando resolvant, ac demum corrumpanta quod minor lux a. majori vincatur semper ac dissipetur. & haec comm nis fere Medicorum est sententia. sic enim passim ab illis audias: I cem risivum spiritum immodice disgregando dissipare , tenebras linmodice congregando incrassare, tenebrosum effcere, & quodammmdoextinguere. quin & Philosophorum aliquam multi similiter scriptitant. Qui tamen scopum non mihi videntur attingere. quod enim Galenum attinet, falso praesupponit humori crystallino splendorem lucemve esse instam, quae ab externa luce discutiatur.demonstravit enim

incacissime

234쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIR III. Ios

inoessimε tum Aqua pendens, tum Aguilonius nullo proprio lumine oculum esse impertitum. Spiritum vero a magna luce dissipari, fit ita. quid tum postea an ideci corrumpatur visust potest nempe dissipati 6iritus absentia suppleri per alterius accursum;utpote clim& cerebrum eum prostignens sanum sit, de meatus, quo vehatur, minime obstructus. Philippus Montesto hanc difficultatem objiei sibi animadvertens.

ita conatur praetersilire, meticulosh tamen, nam interrogando respondet: an quia exuperor lux aureandor non modo sed θgiariatii iantatum depopulamur ' an qu spiritu confertim dissipato frigestas glaci sit, inmque barmanuam crasin pro videnduιnstrone expetiaram deperdis rQuae falsae opinationes clim eo nitantur fundamento,gla elatem esse principem oculi partem,quae visionem exerceat. quod supra penitus subrutum est non est quod nunc denuo adoriamur. Mirabile por-ra mihi prorsus videtur,renebras visorium spiritum extinguere,auditorium, qui ejusdem elespeciei. nihil offendere. Sed&sie quispiam argutetur : lux & albedo quoniam valde aspectabiles sunt,& vehementet in oculum impingunt, pauco admodum spiritu opus esse ad videndum insas. item pupillam ob eas constringi, adeoque parum esse, quod ex spiritu dissipetur: nigredinem & tenebras contra debiliter movere sensum, & pupillam ampliare: quare multum spiritum ad eas sentiendum

evocare animam, & consequenter multum quoque dissipari. Recentiorum Philosophorum eminentissimi quidam excellens visibile potentiam vilivam labefactare docent. quod organi elus temperiem dissolvat.'uia verb hqe organi temperies non laeditur, nec destrui. tur, nisi per alterationem realem naturalem; cam constet qualitatibus naturalibus ad medioeritatem redactis: visibile autem non agat in potentiam , nisi per speciem intentionalem, quae clim tenuis sit entitatis, nec possit producere essectum naturalem in organo: ideli inquiunt fieri eorruptionem illam ratione alicujus actionis realis, quam visibile cum intentionali habet conjunctam. itaque Solem non tam lumine suo, quam calore visum perimere: candorem itidem, quia maxime reflectit lucem ad pupillam, pupillae calefactae proportionem dissolvere. Haec sententia etsi ei pleri'. excipiatur,numquam eam mea assensione dignam putavi. enimvero non Solaris caloris. sed lucis appulius visum everticiaestuosissima et state si quis stet loco calidissimo.quo sei licet maxima fit&conferta

Solaris luminis ab opaco corpore reflexio, nisi intentis oculis Solem intueatur, non admodum de visu conqueretur. Similiter in calidissimo conclavi constitutus, si ignem non inspectet, non sentiet visum suum

offendi, nisi quatenus ob nimium ambientis aestum dissoluto per sud res toto corporis habitu visus quoque sic fathiscat denique. rursus D d Merna

235쪽

aio Vop. FORTUNAT. PLEM PII

hyemantissima hyeme si quis sudo coelo in Solem aciem intendat Inconniventer. non leviter eamdem sibi sentiet labefieri. ergli non rati, ne caloris a luce progenerati laeditur visus , sed a luce per se & ratione sui, seu quatenus lux est. Praeterea quod per nivem iter facientibus visus aboleatur: an & hoc calori imputandum sit psanholaus Magnus lib. r. cap. is, non calori, sed nivis fritori adscribit, quod inquit oculos amburere. Verum ne frigus quidem hieetiam culpandum censeo et si enim per eadem illa loca nivib us non contecta proficiscare, nec tamen minor sit frigoris intensio, imb vem sit Ut iam major . illaeso visu pertransibis: ninforth ingens frigus totum corpus torpidum & rigidum efficiendo, ita quodammodo visui simul

officiat. Itaque nec lux ratione caloris, nec nix ratione frigoris visui noxam inserunt. Quonam autem id peragant pacto, dissicile explicatu.Videtur negotium, in quo non dubitarent occultarum proprietatum a chitecti ad naturalem quamdam vehementis lucis & oculi antipathiam recurrere. quo tamen in asylo nolim ego cum multis molliter nimis de secure semper otiarit potius velim. quoad id licet, in aperto manifestarum qualitatum campo me ostentare. Ut hoc ergd hic faciam; praenotatum cupiam visum non per se & immediath laedi vel destrui , visi. bili, sed solum per accidens, & quasi mediate atque indirecte ex Iae. sone organi quo tamquam a subjecto dependet in esse & conservari: corrup. io etenim accidentis ad corruptionem subjecti per accidens v catur, non per se. Hoc nullus mihi negaverit, qui vel primoribus labris Philosophiam delibarit. Pergo igitur ultra & dico; solam lucem inter visibilia visorio organo perniciem affectare; lucem, inquam, vel proprie dictam, qualis Soli & ignibus nostratibus inest i vel communicatam,qualem sortiuntur colores, maxime albedo. nec verb haec posterior lux magnam quoqi habet nocendi potestatem, nisi altera ei extrinsecus ad societur;ut si vel pix vel candicans aliud quidpiam obsolis illo strationem resplendescat, tum demum acquirit effractam visum offendendi. Sciendum autem insuperest lucem bellum gerere cum materia, ad quam appellit: nititur enim eamdem sibi assimilare more aliorum a gentium naturalium. Itaque materiam adoriens, in qua rerum effrn. tia consistit, res illas interimit. id fit extenuatione dc inflammatione, ut fiant omnia lux . quod s in materiam quamlibet lux id exerceat. e go etiam in oculum: quin eo in ipsum magis, qud tenerior est delicatiorqi particula- ob quam teneritudine, lucis in retina tunica facta illustratio est actio non tantlim supeficiaria, ut cum parieti creta affricatu'. aut lumen ei allabitur, verum etiam qualitativa penetrans & insinuans

se in iptius retinae corpus ac spiritus: argumento, quod oculi subtracti a splendore

236쪽

. OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III.

solendore viso, imaginem ejus retineant & circumferant satis Interdum diu. Unde colligo, qui retinam hanc tunicam teneriorem & sensibiliorem nacti sunt, minime lucis occursum perferre posse: quibus eontra eadem est durior de sensus obtusioris, hosce firmiori acie contantiusque lucem intueri. ut aquilis esse reor, quae fixis oculis Solem aspiciunt i item Phxosophis illis fuisse s si Plinius vera narret lib. r.eap. 23 qui a primo Solis exortu ad occasum usque perstantes, & alternis pedibus fervidae arenae insistentes, Solem toto die immotis oculis

contuebantur. Haec de luce.

Ad nigredinem quod attinet. qui alter extremus color est, & vitam

Iudem extinguere dicitur, ita censeo: non magnopere visum laedere. nisi adjungantur ei tenebrae. perdunt autem tenebrae visum longiori tempore, non ut Galenus scripsit lib. t. de sympr. cau. cap. 6. & subinscripsit Abuali lib. a. sen. tract. o. cap. I. visivum spiritum extinguendo,crassando, ac tenebrosum efficiendo. nulla enim tenebris activitas: sed quia in tenebris cessat videndi actio.intermissa verti actione desuestit spiritus venire ad organum, aegrεque ad illud redit: & ex illius humemniis absentia siccatur organum; non aliter ac Per otium cetera quoque nostra membra elanguet cunt dc torpent. etenim exercitatio conservat cujusvis functionis organum, sicut& ingenium acuit de perficit memoriam.

PROBLEMA U.

modis colores mes visum recreant' '

Communis omnium est consensus colores medios visum oblectare. scimus enim id experientia edocti, exemplo illorum , qui in albis corijs depingunt, a quibus visus offendi solet: hi enim, inquit Galenus . colores fuscos & caeruleos iuxta ponunt, in quos dum subinde oculos eonvertunt, recreantur & a labore ac satistatione relevantur. & aurifices ab igni, & auri fulgore transsatum vitum ad viridaria ac specu Ia desectum reficiunt. Inter colores autem medios longe gratissimus censetur virore adeo ut quidam eum plane ad voluptatem datum autument. ut ipso sese homines oblectent atque oculos pascant. quamobrem . inquiunt, herbae ac plantae, quas praecipue oblectamenti causa reis rum autor instituit, iucundissimo virore perfusae conspiciuntur. Sed& cyaneus eoior ocesis perplacet,quo affectum caelum mird ad sui aspectum & contemplationem nomines allicit. Aristoteles lib. de sensu &stoc cap. 3. Purpureum dc puniceum commendat inquit, D d 'a misceri

237쪽

torum ex coruscatione ignem causat radiis suis oculos serientem. vel externi aeris vehementiam spiritus visorios dissipantem, vel occultam ignis tormentarii& oeularis analogiam. Quorum nullum locum hic habere conjecerim. ignis enim coriiscatio tormentis emicans momento solum perstring it oculos: at tempore opus est, ut ignis ratione fulgoris sui visum adimat. quod ii ob tormentorum multitudinem fiat continuata quaedam diutule coruscatio t haec tamen a fumorum globis erum entibus obtenebratur, ut nequeat multum serire oculos. igitur ignisic culpandus non videtur. Neque aeris vehementia spiritus dissipans

suffciens causa est i dissipati enim spiritus possunt instaurari Dstea.

Denique occultam analogiam allegare, nihil est adferre. Ego ampetuosum aeris motum ab horrendo fragore concitatum incuso: ratione cujus motus terra ipsa, & tota nostra corpora, adeoque etiam contenti in hisce humores commoventur. Itaque agitato in cerebro pituitoso humore i praesertim quibus is copiosior est in facile ille potuit in nervos isticos adigi , eosque obstruere. quam eamdem rationem in iis vale. re crediderim,quos ex pluribus sternutationibus in caecitatem legimus, esse derepente lapsos.

PROBLEMA VII.

MAleficorum ex nocendi aviditate oculum fixis obtutibus praemol lens fascinare infantes 1 rudi ant:quorum credulitate fuit receptissimum: prodit enim ex Isogono Plinius esse quosdam in Τriballis,& lilyriis, qui visu effascinent interimantque, quos diutius intueantur iratis praecipuE Gulis. Hujus generis &foeminas in Scythia , quae vocantur Bythiae, prodit Apollonides. Philarchus & in Ponto Thi-biorum genus, multosque alios ejusdem naturae. Et Cicero qu fueautor est foeminas omnes ubique visu nocere, quae duplices pupillas habeant. Plutarchus lib. s. synops. cap. r. haud ignorari ait & amicis & familiaribus & parentibus nonnullos oculum fascinantem esse existimare: usque adeo ut mulieres non ostendant illis pueros, nec diutius ab hujusmodi hominibus inspectari sinant. Virgilianus item pastor teneros suos agnos ab oculo quopiam fascinari conqueritur. Qui cum veteribus isthaec credunt , tuentur cum Platonicis visionem fieri per radiorum emissionem t id quod sanh illustribus exemplis confirmant: nam & a lippiente sanorum oculos. & menstruata speculum

infici; . Galgalum seu Rupiculam , si oculos in ictericum defigat, sibi Dd 3b morbuz.

238쪽

at VOP. FORTUNATI PLEM PII

morbum, aegro sanitatem adserre: lupum ei, quem prius viderit, vocis facultatem eripere: Struthioeamelum &Testudinem aspectu pullos ovis excludere:Gallinaei aspectum terrere Leonem: & Regulum seu Basiliscum genus omne animantium intuitu necare. Quinimo non solis his experientiis, verum etiam summi Philosophi autoritate se defendunt, lib. enim de insomniis cap. a. disertis verbis inquit,vise mut pati,ita etiam agere aliquidsiere.quod paulo post expressius repetens dicit, non solum ab aere visum quidpiampati, sed etiam in aerem quia ametere. Nos tamen, qui radiorum emissionem ut absurdam eliminavimus, censemus quoque effectus praefatos visui neutiquam esse adscribendos. Enimvero quod ad malefieam illam fascinationem attianet , de qua Plinius . aliique eo priores, ne latum quidem unguem discedo a Catholieae atque Orthodoxae Romanae Ecclesiae placito dosinientis modum illum fastinandi esse aliquid non naturale, sed fabulosum & superstitiosum, ae spernentis ut muliebrem nugacitatem: vel si eo modo fascinatio peragatur. pendere 1 Daemonis maleficio, qui strigi vel sortiario ex pacto nocere volenti cooperatur. Maxima vero ex parte fabularem esse existimo, & quem sibi finxerunt stolida muliercularum ingenia r perplacet enim eruditissimi Valesii conjectura lib. de sacr. philo . eap. 68. vulgarem illam fascini natam o. pinionem esse inde, quod pueri . qui solito crassiores, nitidiores, pulchrioresque sunt a sceminis virisque occurrentibus solent attentius aspici i verissimum verti est dictum illud Hippocratis aphor. 3. sin x. bonos habitus ad summum progressos esse periculosos, nec posse in

eodem statu permanere e cum ergo infantuli ob minus firmum naturae robur, quando videntur optime valere, saeph ex inopinato in magnum vitae discrimen vel morbum diuturnum incidunt , popel- Ius non intelligens causam tam inexpectatae ae subitae mutationis, suspitiosus autem in malum, morbi culpam in aspicientium oculos rejicit. cum vero inter aspicientium multorum numerum facild anus aliqua rugosa & deformis reperiatur, ei tum potius imputatur noxa, quam ceteris: est enim genus hoc tetrum, morosum, atque odiosum,

praesertim si paupercula sit anus. Hanc vulgi opinionem Paulatim ex doctis nonnulli superstitionibus addictiores severunt. tandem ab infantulis ad agnos itum, in quibus causa non admodum dissimilis, Denique proserpens per audaciam ignorantia, ad equos, sege tes, & alia fabulam promovit.

Ceterum ut eam fascinandi rationem oculis denegamus, ita vero Non audemus contra Aristotelem omnem omnindipus agendi potestatem derogare. nimis enim quam notam est, lippientem inficere

sanum

239쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. II Id ais

sanum oculum , & menstruatam speculum. An ergo visus sua te vi aliquid exterius operetur Mihi semiser arrisit ea responio e contagionem istam non visui . sed oculis esse adscribendam: peragitur namque morbosis quibusdam vaporibus & exhalationi. bus in sani oculi tunicas se infinuantibus et atqui vapores isti visoni nihildum adminiculantur. praeterea non tam quod lippiens aspiciat , quam quod aspiciatur, morbus contrahitur. Quaerarur autem non immerito , cur ita facile oculus contrahat hanc assectionem , quae inflammatio est et cetera tamen membra numquam ab aliis inflammationem accipiant per similem contagionem p Rationem dat Alexander aphrod. sect. quinta probi. 4r. quia oculus prae caeteris membris mollis humidusque est , ac facile patibilis. Ego ejusdem eventus imaginationem non minimam causam facio. De speculi maculatione notent Philologi, non vitrea nostra specula insectionem dictam incurrere, t eludit enim vitrum densitate α politie sua vaporum appellentium penetrationem: uti & aquam fortem innoxie sustinet θ sed metallica specula . quae sola olim in usu fuerunt , maculas illas contrahunt : ad ipsa enim allabens teter vapor addensatur, & in poros se penitius induens , corrodit atque exedit, adeo quidem, ut indelebilis saeph nota illinatur. itaque quae subinde in vitreis nostris speculis observamus stigma.

ra, non , simili halitu squod a multis credituu provenere, at a materiareirci obducta.

PROBLEMA VIII.

si visus hominipersectissimus f

Vlsus persectio seu praestantia desumi potest vel ex eius essentia vel accidentibus, hoc est . quadam pers sncacitate aut acrimonia cernendi. Essentiam quod attinet, eam Ioannes Duns panmaris Philosophus hominibus cum brutis animantibus communem esse, nec specie aut genere distare hominum visum & belluarum innuit prima distinctione secunda quaest. ulti m. asserens, tametsi anima Aquilae & anima Bovis disterant specie , non tamen visivam facultatem in hoc & in illa quatenus talem & talem persectionem specie differre. Itaque ex hujus sententia nihilo est humanus aspectus brutorum visu essentialiter praestantior. Atque

haec quidem opinio , quamvis a maximis Philosophis passim Mexcepta fuerit semper de pertinaciter propugnata superiori

240쪽

rati; VOP. FORTUNAT. PLEM PII

aevo tamen Julius Soliger subtilissimis rationibus ipsam op pugnare

aggressus eis. Ego quamvis utrumque poblematice possim detendere. proximus tamen sum ad desciscendum a partibus Scoti. dicendumque hominis visum essentialiter esse brutorum visu perfectiorem. Christo-pliorus a Vina doctissimus Medicus lib. r. de art. med. nobiscum sentit visivam humanam a visiva facultate bruti specie differret eum hoc tamen assirmat visionem humanam , visione bruti, ubi sint ejusdem objecti numero aut specie . non differre specie. euius assertionis nullam ad fert probationem. Ego verb sae ludicarim i cum in visione, ut is, pra demonstratum est, tum passio tum actio concurrant, passionem quidem, id est, receptionem & pictionem objectorum in tunica retina esse in homine & bruto specie eamdem r quippe ab eisdem speete fit spoctris visibilibus. actionem autem, qua nempe pictura illa cognosciturre discernitur, in homine quam bruto esse nobiliorem et quia videlicet potentiae nobilioris est actio. Haec deessentiali perfectione. Quod spe.

ctat ad accidentalem: eum haec ex acumine cernendi. & meliori obi ctorum assecutione attendatur . nemo dubitat negare. hoc pacto visum homini esse persectissimum : nam de Lynx & Aquila ea comprehendunt, quae homo nullatenus attingit. Verumenimvero neque hac quidem ratione hominem brutis illis cedere est concedendum. Aristotescilib. s. degener. anim. cap. I. docet, aeuth cernere duobus modis di.

ci, aut quoniam a longe , aut auoniam rarum Asseremiau eerniamus. Itaque etsi praefata animalia a longe melius quam homo prospiciant, certius tamen hic distinctiusque rerum differentias internoscit. id enim Ari stoteles seeundo capite assirmat, eum inquit: li vo pro η-Htuane minim erὶ omnium animalium procumentirepotest; cum tamen erentiarumsenseu maxime omnium valeat. Est sane visorium Aquilae

orgauum mea quidem opinione ignobile,durum & quasi senile, quod ad res procul dissitas sit perspicax, ad propinquas hebes & seene: cbγuam rem potis est obtutum in Solem defigere, quod nequit immo obensorii teneritudinem. Ceterum neq; inter homines defuere, qui aquis linam oculorum aciem superarent videndo: Cicero . Acad. in scholis quemdam nominari tradit, qui pervideret mille & octingentis stadiis absentia. Plinius hunc Strabonem vocatum ex M. Varrone reddit: so Iitum autem Punico bello, a Lilybeo Siciliae promontorio, exeunte classe Carthaginis portu, etiam numerum navium dicere. .ami men visionem ope specilli vel dioptrae peractam fuisse coniecturare videtur Hosmannus comment . in Gal. lib. Io. de Osf. pari. cap. 3. . s. 6. at coniectura non satis solida. Distinctae vero propinquarum rorum visionis plura habemus exempla tum vetera tum nova. In nuce

incla.

SEARCH

MENU NAVIGATION